장음표시 사용
181쪽
lapideis, aliquando fossilibus substantiis compositae, quibus aqua terras inter, & lapides means imbuitur, quaeque obdurescunt, & in crystalla concrescunt magis minusque regulari figura, aqua in vapores abeunte tr33 . I. Aqua stagnans, aut fluens maximam omnibus serme naturae corporibus assinitatem habet 96, io 8 7: illa aut per se, aut corpore ali- . quo mediante dissolvere potest , & dissoluta se . cum vehere dum terras inter , & rupes meat . A qua pluvia, aut fontana guttatim in subteriaraneam cryptam se insinuat plurimis terreis, Iapideis, salinis, sulphureis, metallicis particulis 'imbuta , quas a corporibus , quae permeavit , ahellit, atque ita solutas secum vehit. II. A qua guttatim in cryptas stillans est heterogeneorum corporum plurimorum vehiculum. Quum aqua haec in vapores abit, particulae hae, quae in vapores cum aqua evolare nequeunt ,
simul jun untur , in erystalla concrescunt, obis durescunt juxta communes cujusque crystalligationis leges s I 34 γ. Hinc ortum habent omnis generis , & formae concretiones , aliae conicae, aut pyramidales , aliae columnarum figura, aliae lenticulares, orbiculares tuberum instar, aliae florum , aut Olerum forma. III. Varia nomina congelationes hae sortiuntur . Staiacyites passim vocantur concretion ex Tamosae, cuspidatae, conicae r hae a fornicibus pendent. Stalagmites dicuntur concretiones prointuberantes : passim hae in cryptarum solo sunt ἀQuum partes terreae, & lapideae substantiam animalem, aut vegetabilem dura crusta cirum vestiunt, nec intima penetrant; haec Incrustatio
Stalactites, stalagurites , incrustationes ab eadem causa procedunt , a succis nempe lapideis, terreis , metallicis , sulphureis in aquae guttis solutis, qui in crystalla concrescunt aqua eva-
182쪽
Theoνει Telluris. 17 porante. Conrelationes hae natura , & colore variae sunt pro arenarum, & succorum tenui ias morum diversia te iis aquae guttis solutorum ,
ct ab ipsis vectorum . Figura variae sunt pro orificiorum diverstate , per quae aqua trusit , ct pro semitis, quas sequuntur, ut dilatentur,& evaporent. Stala lites leviores fiunt ἔ ab aqua enim sermantur libere suenter salagmites magis tuberculis asperantur, ab aquae guttis siquidem producuntur, quae e eryptae fornice Iapsae in globulos reflectuntur, dc disperguntur. Magnitudine tandem variae sunt pro varia arenae , dc sucei copia ab aquis vecta , tum pro variae vaporandi, ik in crystalla concrescendi facilitate . Aliquando cryptae congelationibus aut omnino, aut sere totae replentur.
IV. Quum succi lapidei crassiores, & in aqua
non soluti supra vegetabilia transferuntur , puta, supra plantas ramosas in palude natas, aut putrescentes : circa has crystaligationis opacae species quaedam formatur, poris irregularibus
tota scatens. est haec tophus, concretio ex genere sta laetitum, imo ipsa sta iactites rudi ori specie. Ita videmus tophum pluribus in Ioeis in dies formari. Tophus alius est argillosus, alius arenosus, alius marneus, alius fossilis, pro corporum natura , quibus componitur juxta positione, dc crystallizatione . U. Qua ratione congelationes formantur, ea isdem quoque silices fiunt, marmora, lapides omne genus. Succi lapidei ab aqua vecti, & pro eo. rum assinitate in crystalla eonversi per strata iunguntur, durescunt, massa, dc volumine augentur, novos lapides, novasque lapidicinas es-ficiunt ; saepius succi hi lapidei lapideam naturam assequuntur a mutationibus , quas in terris
ab actione ignis, Ec menstruorum passi sunt. 6or. OBSERUATIO II. Saepius ad varias ter rae profunditates, in montibus ipsis lapideis,&marmoreis inveniuntur testacea , vegetabilia, H ε an iis
183쪽
animalium ossa intime lapidescentia, seu In lapidis naturam versa, primigenia forma- servata . Haec porificationas dicuntur. Petrificationes ab incrustationibus differunt: hae corpus animale, aut vegetabile involucro lapideo dumtaxat includunt : illae corpus undequaque pervadunt, ejus naturam mutant, dc in verum lapidem
I. Inter animantia , dc vegetabilia Decis lapidais obruta, alia sui tantum formam reliquerunt: undequaque molli argilla obtecta , ibi putruerunt , & dissoluta sunt ; dum interim argilla, cui inerant, obduruit, dc Iapi de facta est cavitatem efficiens, quae animalis , aut vegetabilis formam exacte referebat ibi putrefacti , cc cuius analogum in natura invenitur. Hae forma vocantur. Hae phy scis exhibent in lapidicinis quibusque homines, aves, pisces, amphibia, quadrupedes terrestres, innumera Vegetabilia .
II. Alia omnino iaρid acta sunt, seu in lapides converta, uti testacea quaedam, vegetabilia pleraque, δέ animalium ossa nonnulla. Nee
phaenomeni explicatio disseilis. In vegetabili, in duris , ac solidis animalium partibus pori sunt, per quos sese insinuarunt succi lapidei ,
ibique concreverunt, dum interim sucei anima les, aut vegetabiles eadem via abibant. Corpus animale, & vegetabile post succos suos omnes dissipatos σκελετο ν tantum erit flamentis dumtaxat validioribus , magisque resistentibus suis rudimentis primigeniis constans . mox haec etiam amiserit, quae tandem corrupta fuerint: quare Corpus animale, aut vegetabile lapidescens ni .hil amplius, praeter formam, primigeniae natu .rae servabit; hoc discrimine , quod quidquid inprimigenia natura pororum erat, in altera par.
tes solidae occupabunt . dc vice versa; tum corpus hoc lapidefactum multo gravius erit, quamia tatu suo naturali ἱ multo plura evim vacu
184쪽
sunt in substantiis animalibus, & vegetabilibus,
quam materia st. III. Non omnia eorpora terrae defossa Iapideia eunt; ad hoc enim opus est, ut monet Bertrandus, primo, corpus ejus esse naturae, quae sub
terris apta sit diu incorrupta servari ; deinde illud ab aere, & ab aqua fluente procul esse; tertio illud a causti eis exhalationibus, & adestructoribus menstruis defendi; quarto ibi illudii tum esse , ubi vapores sint , aut liquida imbuta partibus seu metallicis, seu lapideis tenuissimis, quae corpus non dissol ventes illud penetrent, repleant , illique jungantur quum corporis partes evaporatione dissipantur, quae Omnia raro admodum simul concurrunt. Formae ape trificationibus differunt, quod forma spatium vacuum est, petrificatio quid solidum. IV. Cadavera AEgyptia , quae mummias V cant, nihil cum petrificationibus commune habent: sunt haec cadavera exsiccata, quorum pol tinctores balsamis earnem, & ossa a corruptione praeservabant, natura non mutata. His valis
de similia conspiciuntur Tolosae in quibusdam sepulcretis , quorum vapores , & exhalationes natura ipsa, arte nulla eosdem effectus pariunt, quos salibus aikalicis , aut aliis modis obtineribant AEgyptii. Existunt pleraque ex his AS gyptiis cadave pibus omnino integra ab annis sis mille ,.& ultra: quam aetatem habeant Tot sana cadavera ignoratur. Putrafactis, eom, io , is ealeam conversio , 6ox. DEFINITIO I. Farmenta Io motus in te stinus est , qui sponte excitatur ab opportuno caloris, dc fluiditatis gradu adjutus, in quo rundam corporum maxime compositorum partibus integrantibus, & eonstituentibus, unde novae oriuntur principiorum eorundem corporum
185쪽
1 a Theorἰa Telluias. eommixtiones. Putrafactio est postremus sermenotationis gradus.
Putrefactio substantiarum omnium illam subeuntium naturam omnino mutat, cujuscumque speciei earum principia constituentia sint. Eorum fluida praecipuas proprietates amittunt in athali volatile mutata, in oleum foetidum, in terram inertem. Eorum organa solvuntur: vasa, fibrae, trachaeae, cellulae, philtra, textum ipsum partium solidarum, omnia relaxantur, corrum puntur, omnino dissolvuntur . Quum animalia, aut vegetantia laterierunt; natura ipsa opus suum
destruere pergit, & machinas sam inutiles dita
solvere. Earum materiam in communia elementa convertit, ut eam iterum subigat, & iterum in organa aliorum corporum transmittat , quae
ea n lem di ipsa sortem subibunt . Ita , ut jam
monuimus, a perpetua destructione perpetua existentia in natura habetur. Si putrefactio animalium, & vegetabilium cor
pora omnino destruit, eorumque naturam mutat; sermentatio eorundem naturam admodum perturbat, modo illis opportuna, modo nolita. Fermentatio uvarum succum in vinum mutat,
hordei, & lupuli succum in cervisam, farinam,& aquam in panem; atque ita de reliquis. 6o3. DEFINITIO II. Combusto alicujus cor poris est separatio principii insiam ἰbilis, quod continet, & quod unum est ex suis constituti vis. Principium hoc phlogisticum nuncupatur Io 33, O si . . l. Quum corporis phlogisticum abundans, &ole is um est , corpus est maxime combustibile dardet flamma lucida , quam sumus, ct fu Iigo Comitantur. Hac ratione phlogisti cum in ii agnis, in re sinis, in oleis, in adipe invenitur . Lignum dissicilius ardet adsue Oiride: nimias habet partes aqueas phlogisti cum involventes ;nimis antiquum nimiam sui phlogistici partem amisit .
186쪽
Tώεονἰa Telluris. Ir III. Quum eorporis phlogisticum, quin oleosum sit, abundat tamen, illique non intime admixtum est, adhuc corpus maxime combustibile est. Ardet rariore flamma , passim parum lucida , semper sumo, & fuligine carente . Tale est phlogisti eum spiritus vini , sulphuris , phosphori, ipsius Ein C. III. Quum corporis ph Iogisticum o Ieosum non est, & exigua quantitate est, ae eius ineombuis stibilibus principiis intime conjunctum , aegerrime corpus ardet, semper sne flamma, & tantum incandescens. Hujusmodi sunt metalla imia perfecta, resinae fumus, carbones quidem animales, vegetabilium cineres omni pene phlogistico destitutae. Quo gradu corpus phlogisticum amittit, eodem combustionis dissicultas augetur; semper enim est phlogistici portio magis volatilis, minusque adhaerens, quae yrima ardet partes vero in combustibile, arctissime phlogisticum
tenent, juxta communem assinitatum omnium Iegem.
IV. Corpora suo phlogistico exuta in eineres rediguntur, ut animalia, & vegetabilia; vel inealeem , ut lapides , & metalla ; vel in vitνum ut quarumdam arenarum, & quorundam talium mi Κtio. Harum arenarum , horumque salium maxima assinitas effetit, ut in vitro adhaesionem obtineant, qua aeris, aquae, acerrimorum causticorum, potentissimorum menstruorum viribus resistunt. 6o . DEFINITIO III. Conveνδε in ea leem est operatio , qua a corpore partes volatiles separan tur, partibus fixis adhuc inter se adhaerentibus illi relictis. A corpore partes volatiles separantur vel violenta evaporatione, qua dissipantur, vel vera combustione, qua dissolvuntur, & destruuntur . Lapides igne in calcem rediguntur omnimoda principii aquei evaporatione. Metat-Ia impersecta igne in ca Icem rediguntur princi
pii inflammabilis eombustione, qua illis propristates
187쪽
ig4 Theorἰa Telluνti. tates metallicae auseruntur. Partes fixae alicuis jus corporis passim ea lx nuncupantur, quum
adhue inter se adhaerent, & einis, quum soIutae sunt; ut fixae animalium , ct vegetabilium
I. L Idas in ealeem reda Αἱ dimidium farme Di ponderἰs ain trunt. Hoc indicat, lapides calcarios materia terrea constare, & partibus nonnullis volatilibus, quas illis ignis adimit. Calx viva maximam aquae habet assinitatem: hinc ejus effervescentia quum aqua imbuitur , dc fa turatur : hinc quoque ejus adhaesio arenis aqua imbutis; unde cementi durities, quum arenae, quae aquae partem aliquam aristissime tenent , intimam calci aqua superabundante spoliatae conjunctionem adeptae sunt.
II. Metalla impersecta si Σ3 in calcem redacta pondus non amittunt, sed augent; exempli gratia , e libris viginti plumbi, metallo combusto, & in calcem redatio supra viginti calcis metallicae libras habebis: phaenomenon singulare olfendens, metallu in phlogistico suo spoliatum in calcinatione substantia extranea abundanter imbui. Phaenomeni hujus explicationem ab opere a viginti jam annis in Bur)igalensi academia coronato depromimus. EXPLICATIO . Certum est , aerem terrae proximum semper non modo aqueis vaporibuS , verum & terrestribus exhalationibus redundare, quae cum aereis si ratis, quibus innatant, in aequilibrio sunt, si graviores sint, descendent ,
si leviores attollentur. Vastores sunt tantum aqua attenuata: exhalationes sunt tenuissimae nitri, arenae, bituminis, salium fixorum, & vclatilium particulae , quas fermentatio ab antiam antibus, vegetantibus, & fossilibus perpetuo separat . In conclavi clauso , in quod tantum
lucis radius penetret, innumera apparent corinpuscula in radio illo agitata: quare de causa a nobis explicanda nulla dubitatio esse potest.
188쪽
I. Calor terrestris, aut solaris ignis, quo ad impersecta metalla in calcem redigenda utimur, aeris massam metallo proximam dilatat , & leviorem effeti; quare proxima aerea strata denissiora, de graviora continenter cum omnibus suis corpusculis in aerem dilatatum ruunt metallo contiguum . Aerea haec strata heterogeneis coris poribus imbuta, quae in metallum descendunt, in illo sal, oleum, arenam, moleculas omnes
solidas, quas continent, deponunt; & perpetuo ab igne dilatata aliis, atque aliis aereis stratis locum cedunt, quae ibi dc ipsa absorbentur , ct dilatantur, mox ab aliis propelluntur. Hinc in
ca Ice metallica ponderis augmentum , quae dc terra metallica constat, Zc perpetuo co. porum heterogeneorum affluxum, quae huic terrae metallicae junguntur, & secum in calcem abeunt. II. Idem in lapidum calce contingit, quod in metallorum . Aer perpetuo in caleem lapideam illabitur , ut in metallieam. At diversa corpo
Tum tenacitas, & partium a finitas magnam sane dum in calcem rediguntur parere potest diversitatem . Profecto substantiae metallicae proin Prietate gaudent corpuscula solida retinendi , quae aer in magis tenaci minusque poris reserta eorum substantia continenter deponit; quaproprietate lapides ealcarii destituti sunt; hinc
metallis ponderis augmentum dum in calcem reis diguntur, quae magis acquirunt, quam amittant;
- dc lapidibus ponderis jactura, qui substantiam
suam volatilem amittentes secum moIeculas abi
Te sinunt ab aere delatas, dc dum in calcem rediguntur in ipsis depositas. III. Quum in aperto vase metalla in calcem
rediguntur, pars earbonum volatilis magna ex Parte in metallum ruit , dc non parum ejus pondus auget metallo a finitate adhaerens a quo retinetur, nec in vapores abire potest.
IV. Si ingenti tubo vitreo agglutinetur lens ustica, in cujus soco plumbi frustum collocatur
189쪽
x 4 Theorἰa Telluν r. tur: tubo hermetice clauso solis radiis plum hum in calcem redigetur , & adhuc haee ipso plumbo gravior erit ; at sui ponderis excessus minor erit , quam si in vase aperto res peracta fuisset. Probat hoc, dum calx eis citur, in tu iabum cum materia ignea , certe per poros glutinis, aut vitri dilatati calore, plures ingredi partes heterogeneas , quae a metallo absorbeniatur dum in ealcem redigitur, minus libere tamen, ac minori copia, quam si in aperto aeteexperimentum fieret. . CONCLUSIO. Hactenus theoriam globi terrestris, ac regno rum animalis, vegetabilis, fossi is hoc tractatu tradidimus: rem sane variam, nobisque maxime utilem. In hoc tractatu perspicuitatem veritati conjunctam inventum iri arbitramur, quibus taniatum de lectoribus bene mereri potest.
190쪽
Leges Θdrostatica . Fontium, oe fluviorum origo.
THEORIA ARU AE, Α Ωua eIementum in maria, in Iacus, In ri- vos, in flumina, in fontes, in stagna diis
visum orbis superficiei duas saltem tertias partes Occupat. Magnis, quae hoc elementum parit, effectibus in natura, in triplici ejus regno, in universa atmosphaera terrae contigua peculiari physicorum attentione dignum est . os. DEFINITIO. I. Maria dicuntur aquae hae salsae immensae quae terras undique ambiunt,& alicubi intra terras porriguntur modo amplis sinubus, modo arctioribus fretis. Maxima aqua rum salsarum amplitudo generatim sumpta Oeeanus vocatur , qui in oceanum borealem, seu mare glaciale dividitur, in oceanum meridionalem, seu mare pacificum, in oceanum occiden talem, seu mare Athlanticum , & in oceanum orientalem, seu mare Indicum. Cetera maria minus ampla passim nomina mutuantur aut a finitimis regionibus, aut a peculiari aliqua eorum
