Theoria entium sensibilium sive Physica universa speculativa, experimentalis, systematica et geometrica omnium captui accommodata. Accessit rerum index alphabeticus ... Auctore abbate Para du Phanjas. E Gallico sermone in Latinum vertit F.T. Tomus pr

발행: 1783년

분량: 413페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

ris poros, ct scabram superficiem posse quaedam liquida supra libellam sustinere, mercurium,&plumbum non item; nihil adhuc actum fuisset;

superesset enim explicandum quare columnae haeliquidae supra libellam attollantur in tubis ea ispillaribus , . in quibus hae asperitates majorem affrictum ascensui liquoris, majoremque resistenistiam obijcere debent. Dicent ne, tubi orificio aquae quiescentis superficiei admoto, ideo illam in tubo ascendere, quia tubus illi majorem ob-jcit inaequalitatem, & majora obstacula vincenis da Esset hoc dicere , res stentiam ad motum esse motus causam . Hae squidem asperitates aptae fortasse liquidum antea supra libellam elerivatum sustinere, ejus gravitatione ex parte eliis sa , nequeunt illi motum indere , quo contra propriam gravitatem supra libellam attollatur rimo vero obstaculo esse debent adjacentium columnarum gravitationi , quas tantum ad libellam liquidum in tubo capillari attollere nituniatur. Quare ergo, quous machinamento aqua supra libellam in tubo capillari attollitur λ Hujus ascensus igitur in hoc systemate ratio nulla afferri potest. 663. SYSTEMA III. Neutoniani nonnu Iliphaenomena haec ab attractione omnibus corporibus eommuni produci autumant, quae semper in

directa ratione massarum attrahentium , & in duplicata inversa distantiarum agit. In hoc systemate tubus capillaris magis non capillari liquorem attrahit ; primus enim omnibus fluidi partibus magis contiguus majori vi , quam alter, in has moleculas attractionem exercet.

CONFUTATIO. I. Ex ipsa Neutonianae attractionis theoria constat nullum posse ipsam in exiguis massis sens bilem effectum parere', cuiusmodi sunt tubi ea pillares, qui ad experimenta adhibentur. Perperam ergo huic attractioniphaenomena, ct effectus maxime sens biles tribuuntur, quos in tubis capillaribus observamus. II.

252쪽

II. Liquoris ascensus supra libellam esse deberet ma stae tubi attrahentis proportionalis: tuisbus parietibus solidis crassitie plurium pollicum fortiu attrahere deberet, quam tubus lineam Crassiis, posita aequali utriusque capacitate; hoc

tamen experientiae contrarium est.

III. Tubi ex hac universali attractione corpo ara omnia assiciente mercurium quoque, etsi aliquanto minus, quam aquam, & alia liquida, attollere deberent: atqui hoc quoque experien tiae contrarium est . Ergo universalis attractio

Neutoniana omnia naturae corpora inciens horixum phaenomenorum Causa non est.

664. SYSTEMA IU. Tandem ad bare phae

nomena explicanda ad attractionem peculiarem,

sive ad legem a Jnitatis confugerunt 8s . Inhoe systemate, I. Quum tubi capillaris orificium liquidi quies. Centis superficiei admovetur ; hoc liquidum amercurio diversum, & a metallis suss supra libellam in hoc tubo attollitur ex assinitate, quam liquidum habet cum tubi materia; & eo magis

in eodem tubo attollitur , quo amnitas haec, quae densitatum rationem non sequitur, major

II. Quum tubus capillaris R H aliis non caripillaribus communicat, liquidum tubis hisce inclum m legibus gravitationis, & assinitatis simul obsequi debet. Ex Iege gravitationis ubique ad libellam componi debet 6233, ex lege assinitatis magis minusque in his tubis attolli debet pro diverss assinitatis attrahentis viribus. III. Pars tuborum fluido immersa, vel fluido plena liquore veluti saturata est: ejus assinitas te habet , ut aqua sale saturata, cujus attractio cessat, & nulla fit tro6 . Pars tuborum liquore plena in phaenomeno ascensus liquoris intubis sive capillaribus, sive non capillaribus non est attendenda; pars tantum liquido extima in

253쪽

IU. Sine quatuor tubi R, A, T, D aqua ,

aut oleo, aut vino pleni usque in CD. Liquidum attrahetur ad R. , &ad Α a tuborum par Ate extante, quorum vis attractiva astensum liquidi eo majorem ess ciet, quo columna liquidi attracta erit massa minor, & quo eis elementum quodvis tubo attrahenti propinquius erit.

bi elemento is attrahitur, hoc vero elementumi, supra libellam elatum adhuc attrahitur a contiguo tubi elemento R : porro liquor pergit attrahi, & attolli supra libellam ad R donec columna C R gravitate sua resistentiam faciat tu-bi CR attractioni aequalem. In tubo A ascensus liquoris minor est : e Iumna siquidem a tubi A parte extante attracta major est, ct quodvis columnae hujus elementum proportionaliter a tubi attrahentis parieti hus remotius est. Hinc major in tubis capillaribus , quam in non capillaribus , aut in amplioribus vas s liquoris elevatio. V. Quum tubi communicantes mercurio pleni sunt usque in C D , columna liquidi CHNon modo non attollitur in o supra libellam C, verum neque ad hanc libellam assurgit, sed in tubo capillari in serius remanet in m , profecto quia assinitas inter tubum , & mercurium minor est assinitate inter mercurii portiones duas intercedente. Attractio iubi CR, quae pro aqua positiva est , aliisque liquoribus , sit ergo pro mercurio veluti negativa . Hinc pars superior columnae H C magis ad H , quam ad Rattracta infra libellam G deprimi debet in m . Hinc mercurii status in m infra libellam in tu-ho capillari. Vis quoque attrahens tubi Α pro

in seriore mercurii columna negativa est: verum quantitas haec negativa per maximam columnam

divisa multo minorem effectum parit, quam in tubo capillari. v Ia

254쪽

VI. Phaenomena hactenus relata sue in aqua. sva in mercurio eadem serme sunt in vacuo Boilaeano , ut in pleno; lex enim assinitatis neque a Vacuo, neque ab aere pendet.

66s. NOTA I. Et si hoc systema, quot sane

omnium optimum est , apte plura phaenomena explicat, non inficiabimur alia esse phaenom na , quae etiam in hoc sestemate aegre explicantur neque systemata omnia, neque causae hactenus adductae quidquid ad tubos capillares spectat persecte explicare valent . Quamobrem dicendum, non omnes hactenus notas esse ea una phanom morum, qua in tubis capillaribus obfeν-

vantur .

666. NOTA II. Quaecumque horum phaeno me norum causa st, certum est illam existere ,& in plures effectus , in vegetationem praecipue , plurimum influere . Exempli gratia ; in spongia , in saccharo solido , in molli lapide , in arenas cumulo , in ligno perpendiculari , in innumeris hujusmodi corporibus, quorum bassa quae immersa sit, aqua non parum supra libellam attollitur : corpora haec siquidem innumeros ductus habent, qui tuborum capillarium instar sunt, in quibus aqua supra libellam attolis litur, & sustinetur. At in horum spongiosorum corporum attractione animadvertendum est, I. In arenae cumulo, in lapide spongioso, in ligno perpendiculariter defixo semper esse pariates intimas , quae magis aqua imbutae sunt ;aquam raro ad extimas ascendere & quocumque modo corpora haec humectentur , aquam

attractam nunquam effluere.

Ratio hujus est, quia aqua haec corpora per- inenas dum contra gravitatem supra libellam attollitur, ita ascendit vel ab aeris externi pres sone, a qua in vacuis corporibus elevatur se

me ut in antliis adspirantibus a ); vel a peculiari attractione , qua aqua ascendit ad h rum corporum supei sciem , ut sal a vasis funiavi do

255쪽

do ad liquoris supersciem ascendit ios .Quum

ascensus est ab aeris pressiono, a qua impellitur in ductus aere vacuos , aqua fluere nequit ; fluxus enim non nisi per foramen cum aere communicans haberi posset . atque haec communicatio cum aere quaquaversum premente pressionem columnarum aerearum aquam in corpore

spongioso attollentium elideret. Quum ascensus sit ab attractiona peeuliarι inter aquam, & haec Corpora, aqua neque tunc effluere potest; quae enim corpora tanta vi attrahente pollent , ut aquam elevent, tantam quoque habere debent ,

ut illam retineant . Uitis plorans effluxus speciem exhibet e & hujus phaenomeni causae abias, de quibus agimus, diversae sunt. II. Sola aeris pressione aquam in interstitiis corporum attolli non posse , nisi ad pedes 32 , vel 33 supra libellam ; aqua enim contra gravitatem suam attolli nequit, nis quatenus a vi opposta attollatur et columna vero aerea aquam in perfectissimo vacuo attollens majorem vim non habet , quam aequalis aquea columna alta

pedes 32, vel 33 s o 3 . III. Difficillimum esse, imo fortasse fieri non

posse , ut aqua in arenae cumulo , aut in cor pore spongioso attollatur ad pedes 32 supra libellam sola aeris externi pressione . Ad hoc e . nim pori, quibus hac pressione se insinuat , seque aere vacui esse deberent , ac sint anthae adspirantes: quod fortasse in nullo corpore naturali unquam contingit. IV. Si aqua in aliquibus corporibus ultra hunc terminum attollitur, ut succus in proceris arboribus , necessario praeter aeris actionem aliam, seu plures causas adhu De effectum es. admittendas. V. Plantarum vegetationem plurimum a tubis capillaribus pendere, etsi hi soli plantarum

augmentum, nutritionem, vitam non efficiant. Vegetantium radices sunt veluti tuborum capil-Jarium fasciculi, per quos terrestres succi supra

256쪽

Tεεννῶa Aqua . a slibellam attolluntur , ut in tubulis vitreis alis

tollerentur i imo melius I in his enim rectis , ct laevibus sucei illi totam suae gravitatis vim

potentiae attollenti opponerent ἔ quum in obtiquis corporum sinuositatibus sulcra perpetuo inveniant , unde facilius novae causae illos magis magisque attollentes facilius quoque illos asportent in nova veluti receptacula , a quibus ab aliis , atque aliis tubis eleventur , ac per plantam universam diffundantur. At quaenam causae sunt, quae a terra ad pr cerrimarum arborum fastigia succos hos attollentes succi in plantis circulationem pariunt ii Ii admodum similem, qua animantium fanguis. dc humores perpetuo agitantur λ has aecuratissimi physici nondum detexerunt . Probabile est , dilatationis , dc constipationis vicissi tudines in planistis pro'diversa diei ac noctis temperie, tum ca- lotis, &lfrigoris multam in hoc phaenomen O yλrtem habere : tum interni , atque externi aeriselasticitatem ad hoc conferre , sive plantae ductus aereos habeant , quibus aerem sauriant , Θ expiren x , ut animantia ; sive alium aerem interius non admittant, quam qui succis nutri-titiis immixtus est; sive ignis terrestris , qui vapores exaltat, in plantis quoque evaporationem

pariat , atque ita succi exaltentur ad partium evaporatarum locum occupandum ; sve tandem resipectiva quorundam vegetantium quibusdam succis assinitas opus compleat nutritionis. Omnia haec in vegetante organa supponunt, quae inte

257쪽

FONTIUM ORIGO.

66 . OBSERUATIo . Fontes flumina essi.

ciunt , haec fluvios . hi in mare influunt, illi utaque jacturas ab evaporatione ortas reparant. At enimvero ubinam sunt teceptacula haec inexhausta, quae ab initio temporum tot immensis fluia viis copiam tantam aquarum lassiciunt , a quibus post irrigatas totius orbis plagas Oceanus tandem ditatur 2 In hanc rem homines naturae studiosi omni aetate solerter inquisiverunt . atque hinc plura orta systemata, quae maris aquae distillationem , percolationem , evaporationem tamquam causa in admittunt. SUιma distillation Is. 668. SYSTEMA I. Cartesus globum terrestrem effecit sornacem chemicam aqua maris peris petuo dissiliantem 1 o . Illi centrum terra immensa fornax fuit aeterno igne ardens, immutabilibus rupium fornicibus concentricis concluso. Super hos ignitos fornices immensae caverinnae erant Oceano communicantes, quarum aqua

ebullientes , & in vapores rarefactae Violenter per terrae, & rupium meatus, veluti per toti iadem tubos capillares ad summam usque globi superficiem adigebantur , unde in fontes assurgebant, aut effluebant. CONFUΤΑΤΙΟ. Cartesii nomine' hoc systeisma insignire opus est , ut seria consutatione dignum reddatur.

I. Ignis i ste centralis fabulosus est. Quaenam enim est ejus natura λ quod pabulum ' quomo-- do

258쪽

Tέao8ἰa Aqua. 23 do nulla cum aere communicatione non extinguitur λ si vero aeri communicat , quomodo esuis eareeribus horrendo impetu non erumpit Vulcanorum, & bellicorum cuniculorum instare

II. In sernaee chemica vapor in aquam vertitur quum ad operculum refrigerans ascendits 169 . Quomodo vero vapores e cavernis elapsi, quae cucurbitarum vices gerunt supra centralem ignem vaporis naturam non exuant per immensa , de frigidissima terrae strata transeuntes, quibus hae cavernae a telluris superficie seis parantur λ Si vero frigus, quo terrae intima ri gent , vapores hos in aquam vertit , ut certe vertere is qua deinde vi per terrae viscera conistra' propriam gravitatem , & per tot obstacula ad summos usque orbis montes attollentur, ubi suminum scaturigines effciunt III. Terrae viscera penetrando, & marmoris, salis, auri, argenti, cupri, plumbi, ferri , carbonis fodinas excavando , semper , & ubique observatum est . aquam a superscie centrum versus labi , nunquam vero a centro ad super sciem assurgere . Hac observatione systema hoc Omnino ruit , quod naturae ingratum fuisset , quum illam in permagno opere suo chemicam ossicinam esse cogeret. vstem a pere'lationἰs.

66ρ. SYSTEMA II. Aliud systema aeque viritiosum physici nonnulli e cogitarunt de fontium

origine , percolationem scilicet aquarum maris per terras. I. Supposuerunt, aquas maris undequaque per innumeros canales , & ramos intra terras diis

stribui magnitudine, & figura varioq; quum vero liquidorum omnium si ad libellam componi 623 , aquae maris ubique attolli nituntur sive per canales communicantes, sive per terrae, mea tus

259쪽

as 3 Tέeoria Aqua. tus, arenas, & terras bibulas ad eam usque aliatitudinem, quam in mari obtinent. Quum aquae maris per canales quoscumque communicantes intra terras seruntur, & attol-Iuntur quin per corpora transeant apta illis sal sedinem adimere, inde, inquiunt, habentur nistes falsi. Quum vero per materias meantes aptas aquam transmittere , sal retinere intra terras

elevantur ad maris superficiei altitudinem sale spoliatae; inde, inquiunt , sontes dulces oriun tur in terris, quarum superficies maris superficie elatior non est . .

II. Fontes dulces, qui ubique terrarum multo supra maris superficiem oriuntur, ita per.ipsos fiunt . Supponunt aquas primo intra terram ad maris superficiem pressione aquae marinae elevatas supra hanc libellam per tubos capillares attolli, a quibus ut eumque ad summa terrarum fastigia evehuntur, unde postea ad inseriora pro pria gravitate fluunt. Est haec sontium origo, a quibus torrentes, rivi, flumina procedunt in regionibus multo supra maris superficiem elevatis .

CONFUΤΑTIO. Systema distillationis fabu-

Iofum est: systema percoiationD& fabulosum est di absurdum.

I. Fabula sunt canales isti communicantes , qui a maris fundo aut litoribus per universas terras diffundantur. Ad quamcumque profunditatem tellus effossia fuerit nusquam hi canales detecti fuerunt. Si jure suspicamur Maria quae

dam, uti Caspium per ingentes subterraneos caianales aliis maribus communicare num Propterea hujusmodi canales contra innumera expertia

menta in omnibus mundi partibus jure suspicabimur

II. Maris fundum ferme ubique glutine quodam obtectum est , quod aquae exitum vetat , nec per orbis terras, & rupes meare sinit. III. Experientia constat , aquam maris per

quasta

260쪽

TLeorIis Aqua. 33 quasvis terras, aut arenas percolatam nunquam amarorem deponere . eamque salis partem, quam arenas, & terras permeans amittit, materiae,

a qua sale spoliatur , adhaerentem remanere ;atque hane ita sale imbutam aquae dulci illae transeunti salsedinem communicare . Unde sequitur.

Primo aquam maris fabulosa hac percolatione totam falsedinem amittere non posse ; si vero illam amittit, eam substantiis tribuit, per . quas transi: atque hae ipsam aquis sequentibus

communicabunt.

Deinde si aqua maris terras pervadens sal sedinem exueret, canales, quibus percolatur , deis bere tantundem salis retinere , quantum aqua deponit; quum vero ex genere aqua maris tria resimam sui partem salis habeat , aquam maris trigesimo quoque anno in terris salis massam deposuisse aquae massae aequalem , quam Omnes

mundi fluvii quotannis in mare deserunt a quod plane falsum est , & absurdum. IV. Systema hoc proprietate illa praesertim innititur , quam habet aqua sese supra libellam

per tubos capillares attollendi. Inane effugium. Constat squidem, Primo aquam in tubis capillaribus pressione columnarum communicantium altius attolli non posse, quam 3n Vacuo attollatur; nempe ad tri

ginta duos serme pedes supra libellam. Profecto pedes triginta duo longe distant a mille, aut bis mille hexapedis supra maris superficiem , ubi ain

qua maximis orbis fluviis originem parat. Deinde, eis aqua per tubos capillares ad hanc altitudinem efferri posset, non propterea fontes effeere posse . Experientia siquidem docemur , ratione adstipulante , aquam supra libellam in arenae cumulo , in bibulis materiis quibuscumque elevatam nunquam effluere pos-

se 666 γ . Omnia itaque in dissiliationis , &perealationis systemate fabuloia sunt , & abso-

SEARCH

MENU NAVIGATION