Arnoldi Vinnii ... In quatuor libros Institutionum Imperialium commentarius academicus et forensis

발행: 1767년

분량: 670페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

COMMENTARIUS.

SPecies tutelae tres sunt ; testamentaria ; legitima; & Attiliana sive dativa, quas nunc ordine persequitur , initio facto a testamentaria , quae reliquis duabus potior ; est ins tit. Is . in str. I. s. g. r. in An. de tui. σ rat. dist. sicut & in deserenda haereditate potior cauta est haeredum ex testamento , quam ab intestato , i. quamdiu 3 p. de aeq. bar. l. 89. de reg. jur. Ait, permissum esse parentibus, liberis impuberibus, quos in potestate habent, testam lato tutores dare , paucis verbis complectens & personam dantis de ejus , cui datur,& formam dandi sive modum. In persona dantis exigit , ut sit parens : in periona eorum , quibus datur, ut sine liberi, ut impub res , ut sint in potestate dantis : sunt de quiquartum requirunt, ut haeredes instituantur, contra expressum textum I. 4. de test. tui. Scius veteris patriae potestatis , arg. g. 4. νns de pup. subst. In modo dandi, ut detur testamento. Testamento autem datus etiam is accipitur , qui codicillis testamento confirmatis scriptus est , l. 3. de te'. tui.

In filios, filiasque, ere. Lex duodecim tab.

generali vocabulo liberorum usa est sine dis crimine sexus aut gradus. Sive igitur foeminae sint, quibus tutor datus est , sive masculi , sive filii , sive nepotes. quia hi omnes appellatione liberorum continentur , 6. ult. seq. xit. valet datio. Caeterum in nepotibus non aliter rocedit, quam si post mortem avi in pote-atem Patris sui non recidant: quippe tutorem haDere non potest, qui est in potestate patris, boe tit. in pr. Deinde nepos quamdiu pater eum in familia praecedit, non est tuus haeres avo , g. h. ins de hae . quai. π di f. tutor autem dari non potest , nisi suo haeredi, I. quo tuιeIa 7 . f. I. de reg. jur. Τ Ε x T V s .

De Posthumis.

4. stuum aurem in eompluribus aliis e sit postbumi pro jam natis habeantuae I es' in hae causa placuit non minus pψbumis , quam jam natis tutores dari pose , A modo in ea causa sint, ut , si vivis parentibus nascerentur , sui haeredes, Ur in potestate eorum fierent.

4. P. O jam natis Quoties de eorum commodo quaeritur 3 ut hic , i. 7. t. pen. de stat.

hom. aliis autem non prosunt nisi natis, I. 23ria de verb. sign. exem Plum in I. h. f. s. de exe. tui. Sui ba edes , σ in potestate in Leg. I. g. i. de regul. ju . Nec minus tamen utilis est tutoris datio , si nati sint vivo patre , leg. 16. S.

iat. de res. tui. COMMENTARIUS.

4od de tutore liberis iam natis dando

dictum est, id hie etiam ad posthumos

' Producitur , hoc est ad eos, qui tempore facti testamenti adhuc in utero sunt. Et ait Imp. etiam his testamento tutores dari posse hac ratione , quia qui in utero sunt, plerisque juris articulis pro iam natis habentur: nempe quoties de commodo eorum quaeritur, ut in casu propositae , ι. 7. T I. pen. de stat. bom. Poterat & a jure patriae potestatis ratio peti , arg. g. i. inst. de exbared. lib. g. 4. inf

Stii bae/eδει lx in potestate Nempe quemadmodum nemo liberis jam natis tutorem dare potest , nisi quos in potestate Se in suis ha redibus, cum moritur habet; ita nec posthamis potest nisi iis , qui , si vivo parente naucerentur , sui haeredes & in Dotestate ejus suturi essent. Unumque Mucius paucis com plectitur. Nemo, , 'otest tutorem dare cuiquam nisi ei , qurm in suis baredibus , cum moritur , babuit , habiturusve Uset , si vixist, L quo tutela TI. g. r. de reg. jur. Est tamen calus, ubi tutor utiliter datur nepoti, cujus pater superstes in potestate est , ι. io. g. z. 1δε test. tui. TEXTUS.

De Emancipatis.

r. Ses si emancipato filio tutor a patre datur fuerit tesamento ; eonfirmandus est ex θη renita Praesidii omnimodo , id est, sine ine tis N o T AE .

s. Emancipato silis Idem est, si etiam noste mancipato datus sit, codicillis non confirmatis , t. r. f. I. de eon'. tui. Omnimodo Ita ε πί το , ut plurim md. I. I. g. 2. interdum enim a voluntate patris recedet Praetor , tig. s. re E. seqq. eod. I. Φ. ις

test . tutis

Sine inquisitione ) Et sine satisdatione, d. t

q. d. I. I. g. 2. I. 3. I. s. eod. Α matre autem

datus filio instituto nam ex haeredato a matrς dari non potest , d. I. 4. non satil dat qui

dema

142쪽

dem, sed ex inquisitione eonfirmatur, t. h. de

M. tui. d. I. 4. Ex I. 4. C. de test. tui. tollenda est negatio in illo loco , aereando autem με Baeredeι non instituerit. Cujac. Fabrol.

COMMENTARIυ s. E Saeibus ex rebur assimandum , me tutor iure datus sit. a In quibus disrar eonfirmatio tutoris a patre non rite dati, ex dati a matre , ves extraneo. 3 Expileatio I. 4. C. de test. tur. . Confirmator tutores non pro dativis , sed pro res amentariir habendos.s Ia his regionibus fere duo tantum esse genera

terea s. liberos per emancipationem

potestate patris sui liberari 3 quam ob Pater non iure, neque ex praescripto le-D rL. tab. tutorem dat filio emancipato r sed amen qui ita non jure datus est , confirmatur auctoritate Magistratus , & quidem simpliciter, sive omnimodo , ut hic loquitur Justinianus , id est , sne inquistione , sine idoneus , necne. Locus postulat , ut de confiminantis tutoribus paulo quam hic factum estr disseramus accuratius. An tutor jure datus sit, ex hisce tribus potissimum aestimatur; ex persona dantis , s parens est 3 ex persona eorum quibus datur, si sint liberi impuberes & in potestate dantis 1 ex modo dandi , si detur testamento aut codicillis testamento confirmatis,f. 3. Dp. eod. Quapropter si quis alius , quam Parens tutorem dederit: aut parens quidem, Ied dederit Iiberis licet impuberibus, qui in

ejus potestate non sunt; aut non dederit test mento sive codicillis testamento confirmatis; datio ipso iure non valet. taeterum cum re verentiae , tum aflectui eorum , qui impuberibus non legitime tutores dederunt; tributum est , ut quod deficie, a Magistratu repleatur,

cuique confirmentur , I. I. g. I. de cons tui.

A Confirmatio autem haec non est unius modi. Imerest enim , an pater tutorem non jure dederit , an quis alius praeter patrem. Judicio patris hoc datum , ut si is aut non ius testamento . aut codicillis non confirmatis , aut uocumque modo filio emancipato tutorem ederit, scriptus tutor simpliciter confirmandus sit , hoc est , sine inquisitione , & satisdatione ei remissa , hoc tex. I. r. f. 2. L 3. I. s. de eon m. tiat. nisi quod ex causa nonnumquam inquisitio fiat , ut in easbus i. g. ετ seqq. d. t. l. 4. de res. tur. I. . S. I. de adm. tui. &quod Tom. I. TELIS. Iosin naturalibus liberis dstinguitur , utrum p ter , qui tutorem dedit, aliquid iis reliquo

rit , an nihil , i. 7. d. tis. I. iat. C. eod. Quod si alius quam pater tutorem dederit; sive mater sit, sive patronus, sive extraneus quis I non aliter hic tutor eonfirmatur , quam s & haeres impubes institutus sit, L de tess. tui. I. . de raris tui. Quae etiam ratio est , cur datio sustineatur , d. L 4. de eon m. tui. & inquisitio praecesserit, L a. I. s. d. tit. l. qui in tutelam 28. f. v. de test. tui. Hoc interest, quod a matre datus satisdatione non oneratur, ted ab ipso Praetore ex inquisitione confirmatur , ι. 2. de eons tutor. Caeteri fere remitti solent ad Magistratus municipales confirmandos, praestita satisdatione, i. s. d. tit. Quod autem sdiximus, a matre datum tutorem non aliter

confirmari , quam si haeredem filium institu rit 3 ei obstat ι. 4. C. de testam. tui. ubi & liberis non institutis a matre datum confirmari solere rescriptum est. Respondent nonnulli, hoe fieri solitum , non ex juris aliqua constitutione ; sed ex usu ; quod non placet. Nam retenta lectione negativa , haec erit rescripta sententia: quod tutor a matre liberis institutis testamento datus , recth datus intelligatur, nec egeat confirmatione , secus si non institutis , id est , praeteritis aut ex haeredatis dederit 3 quod aperte falsum est. Tollenda omnino in d. leg. 4. negatio cum Cujacio & Fabroto, ex illis verbis: Auando autem eos haeredes non instituerit ; quomodo detracta scilicet negatione , & in quibusdam codicibus legi testatur Pacius: ita omnia & inter se & cum ratione iuris optime convenient. Ne quis ex eo, quod simpliciter dixerat Imperator, non posse matrem filiis testamento tutorem dare, nisi eos haeredes instituerit, putaret, cum eos haeredes instituerit , dationem sustineri ipso jure; mox quomodo hoc , quod dixerat, intelligendumnt, declarat: nempe etsi nς unc quidem cum liberis institutis mater tuto tea QM , ipso jure datio valeat ; datum tamen a Praesidibus confirmari solere. Et sic bene quoque se habent ita sequentia , Nulla ver his interv niente , ere. nempe si aut maternos i-χto filio tutorem dederit, aut institvio adatus

non sit confirmatus. Pater vero etiam filio e haeredato iure tutorem dat, ι. 4. ι. 1ς. 612. I. 3I. de test. tui. quoniam exhaeredatio jure patriae potestatis fit, quam delegatur tutela. Po ro tutores ita confirmati sub eodem genere cum testamentariis comprehendi possunt. Primum quia perinde confirmati dicuntur , ac si ex testamento tutores essent , ι. 3. eodem, nisi quod a matre aut ab extraneo dati ex inqui

143쪽

sitione confirmentur , quod naturam tutoris non mutat , argum. l. 8. σ seqq. eod. Deinde fui a confirmatio non pendet a voluntate &ola potestate confirmantis , sed magis in necessitate iuris posita est : tenetur enim Praetor datum confirmare , & judicium defuncti, cujus proinde potissima ratio habetur , in co firmando sequi , ι. r. f. I. eod. I. Nesennius 32. de excus Unde apparet, etiam ante quam confirmentur , pro testamentariis quadante nus haberi , ut legitimis praeserantur : & male ratiocinari eos , qui ob id , quod is qui confirmat

aliquando dare censetur , per I. I 3 o. de verbis Agn. tutorem confirmatum pro dativo potiusquam testamentario habendum existimant; confundentes confirmationem necessariam cum ea, quae tota pendet ab arbitrio & voluntate

confirmantis. Denique testamentarius curator diserte appellatur , qui testamento datus confirmatus est, I. . rem pup. salv. fore. Plane non omnes hujus tutelae species atque proph ad testamentariam accedunt; nec repugno , si quis mixtam dici malit. Apud nos fere duo tantum sunt tutorum genera , unum eorum, qui testamento 3 alterum , qui a Magistratu dantur ἔ nec refert, a patre an a matre dentura, testamento , an codicillis. Lesi timorum a tem tutorum vix apud nos usus est: quamquam ubi testamento de tutela nihil cautum est , solent & tenentur Magistratus audire cognatos pupilli proximos ; atque ex iis, qui m do idonei sint, tutores creare, Vid. quae no tamus inst. in M. tit. de Ieg. ag n. fuit.

QUI TESTAMENTO TUTORES DARI POSSUNT.

Cone. Lib. 26. Tit. 2. Cod. Lib. s. Tit. 28.

Continuatio ct Argumentum Tituli. Superiore Titulo dietium est de iis, qui

testimento tutores dare & quibus ponsunt: quae quidem sola spectantur , sed tunc tantum , cum is , qui datus est , &tutor esse possit; de quo nunc deinceps disputatur ; & simul de modis testamento tutores dandi i deque intellectu atque interpretatione nonnullorum verborum, quibus testator in dando tutore usus sit. TRITUS.

Qui tutores dari possunt.

Dari autem tutor potes testamento non solum paterfamilias, sed etiam Uiuifamilias.

COMMENTARIUS ..

Ed etiam siliuifam. Idque non testamento solum , sed etiam a Magistratu, Ieg. 7. de tutel. Nec obstat, quod filiusfam. inotestate patris est: nam tutela, munus est pulicum , ins de exeus in pr. In publicis autem causis filiustam . non sequitur jus patris , sed pro patresam. habetur , t. s. de his qui sui velat. jur. I. I ad Treb. At enim qui est in aliena potestate , alium in potestate habere non potest , i. sic eveniet 1 et . ad leg. Iul. de adiat. Verum hoc est, sed de eodem genere potest 'tis accipiendum. Tax TUS

r. Sed er servus proprius testamento cinlibertate rectὸ rutον dari potest. Sed sese-um est, sine libertate tutorem datum tacite libertatem directam aecepisse .ideri , ty per boe rem tW rem esse. Planὸ si per errorem , quasi liber, tor datus sit , aliud dicendum est. Servus ori alienui pure inutiliter testamentio datur inter δει ita , Quum liber erit, uiliiter datur. Pro priuι autem servus inutiliter eo modo tutor ιαμ N o T AEar. Libertatem directam Leg. 3x. g. 2. testam. tui. I. pentili. cod. de nee. serv. man. I mo fideicommissariam, Cujac. Vult. Bach. prai. s. C. de fidele. haer. Resp. d. I. s. accipiend. de eo casu , quo servus tutor datus est codi cillis, vel verbis precariis, veluti , Peto . tibarer, ut Davus sit tutor liberis meis , ut is

I. g. 2 . de cons tui.

Per errorem Eo quod testator liberum ei ς putabat, cum esset servus, I. a a. de test. t G

144쪽

QUI TEsTAΜENTO TUTORES DARI Pos SUNT. so TL 24. g. s. de fideis. lib. ἐπωδ'ου ἐπεπλανητε περιῶν πιπιν του et διαθεμενες, ut ibi Graeci. Semus alienus purὸ inutiliter Intellige quoad verba Sc sententiam : nam illa datio Davus imior esio , non est pura quoad sententiam , climsubaudiatur conditio , eum liber erit. Ita Cont. ne obstet , I. Io. g. MD. eod. Proprius inutiliteν eo modo Nec haeres eo modo recte instituitur, lag. xx. de eond. inst. quoniam quod in nostra potestate est, in casum conferri non oportet, I. Q. d. tit. Co MMENTARIUS. I ri e-- forensiae eonsentaneum esse quod ait Jussinianis servum proprium simplieiter tuto-κ datum directo liberum fleri.

RTOi, sollim liberi homines testamento tutores dari possunt, sed etiam servi; quia

litin servis testamenti factio est, ι. testamen- is. M te s. tui. g. in extraneis , ins de Mer. fata. in di Disputatur autem hoc f. de tripli ei sorma mandandae servis tutelae, tum propriis , tum alienis. Prima haec est : Davus tu-

ιον π liber esto p secunda. Davus tutor esto; te tIA I Davus tutor esto, eum liber erit. De prima

specie ia servo proprio nulla est controversia: in alieno favor pupilli & publicae utilitatis libertatem fidei commissam servo defendit, ut

nimirum haeres eum a domino emat & manumittat , I. Io. in M. de te s. ttit. De secunda, uod quidem attinet ad servum proprium, Ju-inianus hunc directam libertatem tacite accepisse scribit ac per hoc recte tutorem esse: quod & Paulus non obscvia indicat, ι. quaero z. sin. a. tit. elim dicit, hoc ipso , quod a domino tutor datus est , libertatem quoque meruisse videri, eamque sibi vindicare posse,& ab adita haereditate liberum esse. Tertia in alieno servo utilis ; in proprio inanis & ludiera iudicatur, tamquam si quis diceret, haec res tibi empta sit, si voluero. Pisinam ) Di recta libertas dicitur , quae recta ex aestamento ad servum transit sine alterius facto aut opera, s. r. ins de sing. reb. per . Putat Cujacius , eumque secuti Vulteius&Bachov. hoc a Justiniano primum constiturum esse e sed eos refellit tum locus Pauli modo allegatus , tum quod Justinian. scribit , Lmn. C. de me. ferv. haer. inst. iure civili iam ante inductum fuisse , ut si quis servum suum sine libertate tutorem dedisset: ex ipsa tutelaedatione libertatem ei imposuisse praesumatur. Deinde quod idem mox constituit in servo otrussa libertate haerede instituto , quod antea non obtinebat, inf. de haer. inst. in ρ . nimirum ut hoc ipso, quod haeres institutus est, etiam libertas ei imposita videatur , ad exemplum servi simpliciter tutoris dati . Atqui servum simpliciter haeredem institutum, nemo est qui negare possit, directo ex testamento liberum fieri ex constitutione Iustiniani. Postremo cui datur fidei commissaria libertas , is non nis volens Ze petens fit liber. Servus proprius tutor datur necessario. Non obstat quod dicitur

in I. ro. in An. detest. tui. nihiI intercile , suum servum an alienum quis tutorem dederit. Hoc enim ad voluntatem dandae libertatis , non ad qualitatem datae referendum est : siquidem servo alieno non nisi fideicommissaria defendi potest. Magis obstat I. etsi s. C. de M. lib. Communis responsio est , eum locum accipiendum esse de eo casu , quo servus tutor datus est codicillis , vel verbis precariis, veluti: Peto is te haeres, in Stichus sit tiιtor liberis meis. Quod etiam verba d. l. per fideicommissum manumisisse significant. Per fidei commiliam enim nihil aliud est quam verbis fidei commissi, quibus ut tutor esset petierat, arg. i. qui tutelam 28. g. r. d/ test. tui. Franc. de Amay a nobilinsimus Hispaniae durisconsultus Putat, Veteres ipsos hie inter se non convenisse , lib. I. jur.

ou. c. T. Per errorem Quod liber putaretur e quo casu servo tutelam mandare voluisse nemo creditur , ι. si quis in . de test. tui. I. generaliteri . 6. si quis tutorem s. de Mete. tib. Pure inutiliter Hoc est, absque conditio ne , cum liber erit. Quid igitur est , quod Ulpian. ait d. I. Io. g. ultim. de test. tui. in hac datione semper inesse hanc conditionem , eum liber erit An dicemus , hoc contra rationem iuris benigne receptum esse An potius sententiam testatoris inspiciendam, ut si haec non refragetur , valeat : si manifeste repugnet, datio sit inutilis 3 d. I. 1 o. in M. Quid enim si ita verbis pure datus est, ut nec sententia eum liberum esse testator voluerit , veluti si liberum eum esse jam ante existimavit Et hoc verum est. VINN. Sed dicere malim , veteres hie dissensisse & Justinianurn quidem eorum robasse sententiam , qui expresse addendamane conditionem existimabant. Τribonianum

autem I. Io. g. vis. Is de test. tui. incaute inseruisse Pandectis, quod & alias aliquando factum est. HEIN. Propritis autem servus inutiliter Nam perinde , ac si diceret testator , tutor esto , clim a Domino suo libertatem adeptus erit, quod cum

Dominus ipse loquitur , aperte ludificari &nihil agere intelligitur , veluti si quis dicat, O a haec Diqitigod by Gooste

145쪽

L I R. I. TIT. XIV.

haec res tibi empta est, eum eam tibi vendidero.'

De furioso & minore 23. annis.

a. Furiosus veι minor viginti quinque amis utor testamento datus , tutor tune erit , quum est os mentis , aut major viginti quinque annis

fuerit factus.

COMMENTARI Us.

TUtores testamento dari possunt, non sollim qui tempore facti testamenti jam

idonei sunt ad tutelam administrandam , vexum etiam qui eo tempore idonei non sunt, modo tales sint, ut natura postea idonei fieri possint, quales sunt furiosi, & minores et s.

annis.ctuum eo ον ment73, Proculo videbatur, furiosum testamento tutorem Puτὶ dari non posse , I. Io. g. 3. de test. tui. Et videri potest pater non satis serio agere , qui eum tutorem pure dat, quem scit tutelam gerere non posse. Sed placuit etiam hoc patri licere, quasi tacite sub hac conditione detur, ut tutor sit, cum

sapere coeperit, L I. Io. g. 3. I. D. de tui. Medio autem tempore tutor aut curator a Magistratu dabitur, Inf. de AttiI. tur. 6. I. in ius de

curat. f. ulti

Majoν 2 s. annis L. quaero 3 et . I. ult. de test. tui. Et hic interim usque ad lesitimam dati tutoris aetatem alius a Magistratu dabitur, L io. f. si liberitis D de exeus Recte autem hic monet D. Bach ovius , ponendos esse terminos habiles , ut minor, qui tutor datus est , eius sit aetatis , ut ante pubertatem pupilli annum as implere possit , alioqui dationem esse lusoriam , ac protinus a Magistratu tutorem daniadum t quod sic accipe , si legitimum tutorem pupillus non habeat. TEXTU s.

Quibus modis tutores dantur.

3. Ad certum tempus , vel ex terto tempore, vel sub conditione , vel ante haeredis institutionem posse dari tutorem non dubitatur. COMMENTARI Us.1 Servum, furiosum, minorem 2 s. annis, a Magistratu non rectὸ tutorem dari , neque tutorem tempori aut conditioni ad ringi.

ET iam in modo testamento tutores dandi

placet testatoris voluntatem 1ervari. It

que non sollim pure , sed ex die etiam & sub

conditione tutorem recte dederit , ut qui datus sit, non ante sit tutor, quam dies aut conditio extiterit& deficiente conditione tutor non sit. Potest & ad certam diem & usque ad certam conditionem tutor dari, ut finito tempore aut conditione existente tutor esse desinat , in. 8. I. T 3. de rest. tur. i. st adregati. I . 6. I. er ult. de tutel. 6. 2. σ f. pen. insquib. mod. tui. An. & deficiente quidem aut finita tutela testamentaria , locus erit legitimo tutori, pendente Attiliano, Ieg. II. de test. tuni unci. t. s. q. h. de tui. t. dist.

Vel ante bare dis institutionem Apparet, hoc favore pupilli jam olim receptum titisse. Poterat autem de eo dubitari, propterea quod juro

veteri ante haeredis institutionem legata inutiliter relinquebantur. Nunc autem nulla am- Iplius dubitandi ratio est. f. 3 4. ins de Iet. Hic paucis admonendi sumus, ea quae de servis,&riosis, minoribus 2 s. annis tutoribus datis, itemque de tutore tempori aut conditioni adstringendo dicta sunt; omnia propria esse nitelae testamentariae, atque ex interpretatiomverborum legis Ia. Uti quisque legasit,&c. 8 tri permissa. Non eadem libertas Magistrat id data. Nam hi sub conditione tutorem dare ve tantur, ι.ε. f. I. de tutel. Quamobrem nec ser Vus , nec suriosus , nec minor recte ab iis tu tor dabitur, sive sub conditione expressa, strvus eum liber erit, M. sive simpliciter & pure nam de tune eadem conditio perinde ineso creditur, atque s expressa esset, I. ro. f. Pen. σωt. de test. tui. Cur tam varie Nimirum qui

ab officio Judicis aut Magistratus alienum ζstactus suos suspendere , atque imperfectos re linquere. Ideo enim aditur, ut in praesenti no bis officium atque auctoritatem suam , quimopus est , impertiatur ; quod & Jo. Fabro se

boluit, qui ad hoc utitur arg. I. aon quemει modum 3 s. de judie. I. I. g. biduum. s. quinta

app. Aliam insuper rationem asserunt vulgQDD. quod tutore a patre sub conditione dato , Magistratus sit, pendente conditione pu pillo prospicere a at si a Magistratu tutor sub conditione daretur , neminem adiri posse, q*ipendente conditione pupillo consulat. In eo autem Glos &DD. in d. ι.ε. g. r. errare ex istimo , quod putant, etiam Magistratum sub tanta conditione tutorem dare posse, per LII. de test. tuteI. quippe quae de tutela tecta mentaria omnino accipienda est , ut & Bari eam accepit. Plane usque ad conditionem, iubqua tutor testamento datus est , a Magistat interim alium tutorem tacite dari pota nostambigitur, f. i. ins de iniit. tui. d. I. I r. in Π

146쪽

Cui dantur.

4. Certae aurem rei vel causa tutor dari novi potes 2 quia persona, non causa, vel rei utor da

tur.

vertunt Graeci. Etsi datus fuerit , tota ratio non valebit, L i 3. GL Aliud iuris est, si quis tres certae rei scribatur, t. r. f. de bar. inst.

Non potes Uesverso tameta patrimonio alicuius loci utiliter datur, ι. t s. eod. Perso Principaliter sciL nam per consequentiam etiam rebus pupilli dari intelligi

x Disposirioni jus g. apud nos Ioeum non esse.

mercaturae peritus est , tabernae pupilli tutor esto e quia juris de consuetudiciis mensis lites , & controversias persequatur. atria persona j Datur enim tutor ad tuendum pupillum , f. i. sv. sic ideoque si ad

certam rem aut causam datus suerit, tota d tio non valebit, Ioret. eum v. seq. de test. tur. quoniam tutoris ossicio non congruit. Non obstatι. I 2. g. eum tutor. 3. de adin. tui. Aliud enim est certae rei tutorem dare , aliud rebus

pupilli omnibus tutorem datum praepositum intelligi. Nam cum personae pupilli tutor detur 3 per consequentiam etiam rebus eius d ri intelligitur . quae conditionem personae sequuntur. Et vero si personae pupilli consulendum est 1 necesse est , ut non tantum peL sonae & motibus pupilli, sed etiam rebus ejus

tutor praeponatur, d. LIM de test . tu . d. l. m. f. cum rus. 3. de iam. tui. Atque in hoc pra cipue differt tutot a curatore qui rebus minoris principaliter datur; L 8. C. de nupt. Mad unum certumque negotium recte decernitur, f. t. inf. de eurat. ι.. 7. de tuti dat. Plane

si tanto locorum intervallo disjunctum sit patrimonium, ut dissiculter ab uno administra ri queat, pupilli favore receptum est , ut rebus ita disiunctis , puta rei Africanae, aut Syriacae , tutor dari possit , 1. rm de test. Rur. quo tamen easu singuli tutores in solidum dari intelliguntur, nec tam tutela dividi quam administratio. Una sane superioris regulae exceptio videtur : quod impuberi ad haeredita

tem adeundamia ut tutor detur ex causa per missum est, L s. de tui. dat. I. ro. de test. tui. I. II. g. I. de araeli. Mater quoque dicitur potius in rem quam in personam tutorem da re videri, ι- Φ. de test. tui. quasi nec verus

tutor si , qui ab eo datus est , qui ius dandi

tutorem ex lege non habet. Apud nos haec tu ris Romani subtilitas non observatur: sed potest , auctore Grotio I. manu. c. T. tutor vestestamento , vel a Magistratu etiam ad certam rem vel causam dari. Quoniam hodie sublata est tutorum & curatorum differentia, vid. Inf. tit. de eωνat. Potest etiam a Magi iatratu dari ex die vel ad diem vel sub condi tione t quod iure Romano solis parentibus Permissum erat, s. pro. γ modo ne pupillus

De tutore dato filiabus , veI filiis , veIliberis , vel nepotibus.

s. Si quis Viabus suis , vel Uiis tutores δε-ἀeris , etiam posthumae , vel posthumo dedisse via detur : quia filii vel flis appellatione σ ps-mus, ur posthuma contine M. Auὀd si nepotes 33 an appellarione filiarum in ipsiι tutores dati sint Disendum ess, in ex ipsis quoque dati videantur , si modo liberas dixerit. Caeterum si 'lios I non continebuntur. Aliter rarim fili, aliter nepotes appellantur. PI si psbumis dederit, tam filii pshumi , quam caeteri liberi contine-

test. tui.

E iam posthumae In legatis contra, I. Tride legat. I. quia legata liberis non ut liberis relinquuntur , sed ex affectione singulari erga hos vel illos di ae tutor liberis, ut liberis, datur iure potestatis. Alitra Jii , aliter nepotes Nat a filium a nepote distinguit Se hie naturalem pr priamqtie appellationem sequimur τ quia ut ab ea recedamus, nulla justa est ratio ; alias filii appellatione & nepos continetur , iusta

scit. interpretatione , ι. 8 . l. 2ol. I. 22 O. deverb. Agn. Exempla in L s s. de rit. nup. I. 2.9. 28. ad Ter I. I. r . de senat. Mae. Filias tamen appellatione filiorum hic quoque venire placet , I. I s. de test. tui.

Posteris in Leg. psbumis , dict. I. s. Se ita Theophil. bc alii.

147쪽

COMMENTARI Us. r Appellatione liberorum venire omnes, qui ex nobir descendunt. x Filiorum appellatione in hoc argumento contineri ty post bumos: nepotes non contineri, Iias eontineri. Et quae horum omn um ratio. 3 appellatione posthumorum venire liberos omnes

nascituros sive primi , e ulterioris gradus. Voluntatis quaestio est, cum quaeritur, qui liberi appellatione filiorum, liberorum, posthumorum contineantur. Et de liberis , ut inde incipiam , nulla dubitatio est , quin ea appellatione omnes, qui ex nobis descendunt, contineantur ; sive filii sint, sive nepotes, aut deinceps, sive jam nati, sive adhuc naicituri , I. liberorum 22o. de verb. An. Quamobrem si quis liberis tutores dederit, non ibi sim fi liis , sed etiam nepotibus , & qui infra eos sunt, dedisse intelligitur 3 uti ex Ulp. t. s. detest. tui. Justinianus hoc loco reseri; dummodo post mortem dantis in potestatem patris sui recasuri non sint, s. s. 'p. tit. De filiis duo hic quaeruntur a unum est , an eorum appellatione etiam posthumi contineantur : alterum , an & nepotes. De primo ait: Si quis filiabus suis vel filiis tutores dederit 3 etiam post buma vel pUbumo dedisse videtur : quia fili vel silis appellatione Ur postbumus π posthumaeontinentur ; quod & Ulpian. respondet, I. s. d. tit. Cui tamen loco obstare videtur quod idem Ulp. scribit I. qui Aliabus IT. in pr. detegat. I. eum, qui filiabus legavit, non intelligi posthumae legasse, nisi & mentionem aliqua parte testamenti posthumae fecerit. Sed haec minime repugnant. Tutor enim datur jure potestatis ut filiis & liberis a posthumi autem aeque filii & liberi sunt ac caeteri. Legata vero liberis non ut liberis relinquuntur,l edex singulari affectione erga certos: quae affectio in proposito erga post humum non praesumitur; ita fere Angel. hic post Gloss. in d. l. II. Alterum est utrum filiorum appellatione

etiam nepotes veniant. Et ait, non venire.

Quia aliud sit filius , aliud nepos: filius enim

est, qui ex me & uxore mea natus est; nepos,

qui ex filio meo ; hoc idem & Ulp. dict. I. s. Quid ergo est, quod legimus in ι. ΝΠ 84. I.

liberorum 1 ho. de verb. un. filiorum appellatione etiam nepotes caeterosque, qui ex nobis descendunt, contineri Nimirum ubi iusta interpretatio id suadet, i. justa 2 o I. eodem tit.. Nam nec a proprietate verborum aliter recedendum est, L non aliter sy. de legat. Exempla suppeditant, L senatus s s. de rit. nu . I. a. f. filiis 2 8. ad TerVI. I. I . de fen. me. Et

fingamus in proposito , testatorem filios non habere , sed nepotes tantum: aut finge, nepotes solos esse impuberes; dubitandum non est, quin filiorum nomine nepotes intellexerit, ne nihil egisse videatur : quod & Jo. Faber. n eat. At si filios testator habeat impuberes, nulla iusta causa est , cur recedamus a proprietate sermonis, dicamusque , filiorum appellatione Ac nepotes eum complecti volui sse. Nam nepotibus fortasse magis expediat peculiarem tutorem habere, legitimum vel dativum, quam eum, qui a parente datus est, qui filiorum tutela satis sit implicitus atque occupatus. Cui adde, quod hic agitur de gryando extraneo, cuius intersit, ne nimium oneretur. Illud hic omissum est, an appellatione filiorum etiam filiae contineantur. Responsum est, contineri, ι. I s. in pr. de test. tui. quippe in toto jure pronuntiatio sermonis in sexu masculino ad utrumque sexum porrigitur, I. I. I. pronuntiatio Is s. de verb. An. De posthum is est in vers.

Plane si posthumis. Et ait Imp. si posthumis

tutor datus sit, tam filios posthum os, quam caeteros liberos contineri, id est , ut recte hoc accepit Theop. contineri non tantum posthu' mos primi gradus , verum etiam secundi &ulteriores: si modo in ea causa sint, ut si vivo testatore nascerentur , in potestate eius suturi

sint, neque testamentum rupturi, ι. I. g. I . detest. tui. Quare necesse non est, ut cum in

Ioandro pro posthumis substituamus posteris,

maxime cum apud Ulp. quoque I. s. eod. un

de haec descripta sunt, posthumis legatur; & ut Bald. ibi notat, vox posthumi non distinguὸς gradus, ut filii, sed colligat, add. Don. 3-

comm. 4. D. Tuld. bie eap. 4. D. Jac. Corea, cons. I . ubi disputat, an vox Belgicamnis aut Underen,iam late pateat, quam Latina libero rum, ut & Sande lib. Φ. re .jud. tit. s. desin. δο

ΤIΤULUS DECIMUS MI INTUS.

DE LEGITIMA AGNATORUM TUTELA.

Lib. 26. Tit. q. Cod. Lib. I. Tit. 3O. Ratio ordinis , ct argumentum Tituli.

I Estamentariam tutelam excipit legiti- beris vocantur. Species hujus tutelae quatuor; ma. Ea est, quae lege desertur iis fere, agnatorum 3 patronorum ν parentum; μ f qui ad legitimam haereditatem impu- ciarias quarum duae priores propriae sunt ἰς

148쪽

gitimae, I. I. boe th. sequentes duae ἄνα γωs.

Singulae singulis titulis hie explicantur : in&C. Omnes uno. Hoc autem titulo exponitur species prima , quam agnatorum esse diximus ; traditurque unde ea descendat 3 quin am sint agnati ; quando iis tutela deseratur:

postremo iubjicitur specialis quidam hujus

tutelae finiendae modus. Tax TUS. Summa.. Etiabus autem testamento tutor datus non esse bis ex Iege duodecim tabularum agnati sunt tu rares , qui vocantur Iegitimi. ;NOT AEO

Iege . tab. L. r. de Ieg. tui. ubi id umma providentia constitutum dicitur, ut qui sperarent successionem , iidem tuerentur bona , ne dilapidarentur. Lege autem Solonis non deferebatur agnatis , nisi remotioribus. Laert. in Solone contraria vid. ratione , quod lare quisque conetur , eum , quem proximustates insequitur, expungere, ut ait Pers. ATOR UΜ TUTELA. III torum gentiliumque esto. Ut omnino verisimilest, eodem modo post agnatos & tuteIam gentilibut delatam suisse. Quid intersit inter gentiles & agnatos , multi ante nos docuerunt. Dicam tamen obiter. Quod discrimen est inter gentem & familiam , hoc idem est inter gentiles & agnatos. Gens ex pluribus constat familiis , quae singulae cognominibus distinguuntur: nam ut nomen universae genti commune est I ita cognomen proprium cuiusque familiae , quae gente continetur. Qui ejusdem gentis sunt, gentiles : qui eiusdem familiae, a nati dicuntur. Verbi causa, in gente Valeria sunt Corvini, Maximi, Messalae , Flacei; hi omnes unam gentem Ualeriorum constituunt: snguli singulas in ea gente familias; omne ne inter se gentiles sunt; singuli inter

se etiam agnati. VINN. Recte tamen Cic. Topic. eap. s. addit, gentiles esse non omnes, qui ejusdem nominis , sed qui ab ingentiis oriundi, in quorum majorum nemo semirutem servierit. Nam& liberos patronorum nomina adsumpsisse, nemo ignorat. HEIN. Tax TU s.

Qui sunt agnati.

COMMENTARIUS.r a d intersit inter agnatos tr gentius , ge rem σ familiam. Uibus tessamento Semper enim legitimi tutores, ut supra quoque dictium est,

cedunt testamentariis, ι. II. de test. tui. I. s. g. r. de tui. σ rat. dist. sicut & legitimi haeredes iis , qui ex testamento vocantur, I.

uaminia, de aeq. bar. Et vulgo dici solet, provisio hominis facit cessare provisionem legis,

. & ad haereditatem legitimam vocavit ag- suos , atque iisdem etiam tutelam legitimam detulit. Idque summa providentia a lege constitutum esse Ulp. scribit, ut qui sperarentilaccessionem , iidem tuerentur bona , ne dilapidarentur , d. I. r. Me tis. Haec autem tutelae species ea est , quae a Servio dicitur iure civili data, I. r. de tiatel. Etenim legitimos tutores nemo dat, sed lex eos tutores facit, i. s. boc tit. Hotomannus putat, etiam gentilium mentionem a lege faetiim. Et sane in haereditate facta est ; auctore Cornificio ad Heren .r lib. I. qui verba legis sic refert: Si paterfam. intestato morituν 3 familia pecuniaque ejus agna-

. Sunt autem agnati , cognati per Ursiis sexus cognationem eonjuncti , quasi is patre cognati e veluti frater ex eodem patre natus I fratris Uiur 3 neposve ex eo ; item patruus p tria silius 3 neposve ex eo. At qui per foeminin. sexur personas cognatione junguntur, agnati non sunt, sed alias natu Hi jure eognati. Itaque amita tua filius non est tibi agnatus , sed cognatus 3σ invicem tu illi eodem jure eo ungeris : qui qui ex ea nascuntur, patris non matris fami-ιiam sequuntur. COMMENTARI Us.

'ν virilis sexus γ Agnati dicuntur, qui per

virilis sexus personas cognatione juncti

sunt, L 7. hoc tis. 6. I. ins de leg. apri. Dec. I. 2. g. I. de suis in leg. modo non sint capite minuti, & snt in familia, g. ult. infeod. Nihil autem refert, an natura quaesita sit agnatio, an adoptione , d. I. i. g. 3. de suis σ Ieg. Veluti frater ex eodem patre Masculos tantum ex agnatis hoc loco recenset : quia licet etiam foeminae quaedam nobis agnatae sint, veluti soror ex eodem patre nata, amita', fratris filia; tutela tamen 1 olis maribus iure communi desertur, I. I. S. I. boc tit.

149쪽

Naturali iure cognati) Cognationis nomen per se generale est: siquidem cognati dicuntur omnes , qui vel iure sanguinis, vel jure

adoptionis nos contingunt; proinde & agnati. At idem nomen oppositum agnationi ad eam speciem cognationis contrahitur , quae per Deminas copulatur, L Φ. g. 2. I. MD. g. I. . h. de grad. σ Q. Idem hic plane accidit, quod in nomine adoptionis notavimus sub g. r. δερ. de adopt. Αgnati nostratibus dicuntur vande Synaert acy , cognati van de Spitav. T a xΥ U S.

Quis dicatur intestatus.

x. auod autem sex duodeeim tabularum ab in testato vocat ad tutelam agnatos, non bane babet signi ationem, si omnino non feceris testamentum is , qui poterat tutores dare : sed si quantum ad tutelam pertinet; intestatus deeesserit;qMod tune qaeoque auidere intelligitur , quum is, qui datures tutor, vivo testatore decesserit. COMMENTARI Us.

tum ad tutelam , ut & Jurisconsul I. s. hoe tἱt. nam ad haereditatem quod attinet , nemo intestatus decessisse intelligitur, qui testamento facto , unde haeres postea extitit, decessit, ins de bar. qui ab int. des in pr. Viis testatore Exempli causa positum arbitror. Quid enim si post mortem testatotis an te coeptam tutelam decesserit λ Sane non minus hoc quam illo casu recte dicitur pateriam. quoad tutelam intestatus decessisse. Sed etsi tutor testamento datus post coeptam tutelam decesserit, vel in civitate esse decesserit, nihilominus ad legitimum tutela redit , ι. 6. Metit. I. II. f. pen. tr ult. de test. tui. Unde vel magis dicendum est , si ad certam conditionem vel ad certum tempus datus sit , existente conditione aut finito tempore ad legitimos tutelam reverti : quasi qui dedit pro parte intestatus , quod ad tutelam pertinet, decesserit. Ρlane si tutor testamento datus postea excusatus sit, aut remotus , placet, non legitimum succedere , sed in locum eius alium a Magistratu dari, d. ι. II. S. I. er 2. Diversi huius iuris non alia ratio occurrit , quam

quod illis modis ipso jure tutela finitur , &plane extinguitur: excusatione autem & remotione non item , sed interventu Magistratus, quasi ipso iure perinde quodammodo habeatur , ac si excusati ac remoti adhuc tutores essent. IT. AU.

Quibus modis agnatio vel cognatio

finitur.

3. Sed agnationis quIdem Iur omnibus modis evitis deminutione plamumque perimitur : ramagnatio Iuris civilis nomen est,eognationis verὸjus non omnibus modis comminatur, quia civilis ratio civilia quidem jura eorrumpere potes, naturalia

vero non utique.

Co M M E NT A R I Us. ag Tutelam legitimam minima eviris deminutis me non amplitis tolli. 2 In his regionibus vix tisum esse legitima tutela: quid moris cessante tesamentaria.

DIisere agnatio a cognatione etiam in eo, quod agnatio quavis capitis deminuti

ne etiam minima, tollatur , & consequenter iura agnationi tributa ut tutelae & haereditates intereant, I. 7. d. cap. min. I. s. f. ult. Me nn Cognationis autem ius non mutetur, ruumaxima aut media capitis deminutio interv nerit. De quo amplius s. pen. se . tit. qui h ius Ioci explicationem continet. Hanc autem inter agnationem & cognationem differentiam idcirco hoc loco proposuit Justinianus, ut aditum sibi patefaceret ad tractatum de capitis deminutione. Plerumque Αditum propterea , quod i

agnationis certis personis novis legibus datum interveniente minima capitis deminutione non perimitur : quippe quibus legibus haereditates & tutelae sic deferuntur , ut personη naturali nomine designentur I ut ecce, defer tur haereditas ex Senatusconsultis matri & vettio , d. I. T. de eap. min. g. α. ins de sen. of fle. I. I. g. g. ad sen. Tert. Constitutione quinque Anastasii, frater emancipatus neglecti capitis deminutione ad legitimam fratris vel sororis haereditatem & tutelam vocatur , ι. q. c. hoc tis. 6. I. ins de stice. eun. Justinianus Sfratrum emancipatorum filios vocat, i. His 4. Cod. de legit. ba . Novissimo autem jure cum in totum sublata sit agnationis & cogna tionis hac in parte differentia , pariterquς cognati cum agnatis ad legitimam tum haere'

ditatem tum tutelam vocantur, Nov. II 8. ω'

. er s. consequens omnino est , legitimam tutelam minima capitis deminutione non am

plius tolli. Ruia agnatio juris civilis nomen Sicut &

150쪽

DE LEGITIMA AGNATORUM TUTELA. milia , euius appendit est agnatio. Neque obstat , quod etiam aliae gentes familiarum &agnationum rationem habuerunt. Multa enim etiam apud alias gentes observantur , quae t men non sunt juris naturalis : quippe non ratione naturali, unde jus gentium aestimandum, L s. in M. de jus . ex jur. constituta , sed civili dumtaxat argumento est adoptio , de quasv. tit. Ir. item usucapio, de qua lib. 2. s. s. tale etiam est ius agnationis. civilia jura eorrumpere potes Quod non sic accipiendum est , quasi minima capitis deminutione omnia iura civibus tributa amittantur I sed ea tantum , quae samiliae illius sunt

propria , e qua capite minutus exit. Naturalia vero non utiq- Οὐ πάωτως , non omnino. Th. non capitis deminutione minima. Pompon. I. 8. de reg. Iur. nullo jure eivili,

id est , nulla iuris civilis vel fictione , vel solemnitate , veluti emancipatione. Vid. seq. tini Apud nos legitimae tutelae vix usus est , ut

notavimus δερ. tit. de tuteI. in I . praeterquam in agro Voornano , juxta art. statutorum iIlius agri confirmatorum a Carolo Quinto anno Is I9. Caeterum cessante tutela testamentaria, Magistratus tutelaris , sicubi est, aut qui juri dicundo praesunt, tutores sere tame up oximos pupilli cognatos creant. Ac ne pupilli diu indefensi maneant, tenetur parens luperstes , aut eo tutelam suscipere recusante,

duo e proximis per defunctum pupillo cog- Ii 3

natis , intra certum tempus statutis , aut consuetudine locorum definitum , tutores a Magistratu petere , qui cum de consilio eorum, atque etiam ex iis quod sine fraude pupillorum fiat, tutores eligit atque constituit. Quamobrem pater & mater , iisque deficientibus, avus & avia in tutela filiorum tuorum & nepotum caeteris praeseruntur: quibus tamen con- tutor unus atque alter e cognatis defuncti proximis adjungendus est. Patris & avi tutela perpetua est i matris & aviae transitu ad secundas nuptias fiuitur : neque ad tutelam admittun-rur , nisi prius beneficio Senatusconsulti Velialeiani renuntiaverint, juxta dispositionem juris civilis Romanorum , autb. matri in aviae erseq. C. quana. mul. tui. Sed nec mater iterum vidua facta tutelam recuperat; uti judicatum resert Myns. 3. sis. 84. ad Jo. Gutterer de imul. p. I. e. 8. ex s. Si ex parentibus nemo exstabit, tenentur ad minimum duo ex iis , qui pupillum proxime contingunt; unus per Patrem , alter per matrem , simili modo tutores petere : atque hic quoque proximos tunc eliget Magistratus. aut si illi idonei non sint, qui proxime sequuntur, & ita deinceps. Demum

v cognatorum nemo sit idoneus, alios ex inquisitione tutores creabit. Consule statuta tutelaria Rhynlandiae art. I t. eum aliquot seq.

n. Φ. F seqq. dee. I s. ubi reseri , moribus Galliae Ee. Mech liniensium matrem Sc aviam non renuntiare Velleiano.

TITULUS DECIMUS SEXTUS.

DE CAPITIS DEMINUTIONE.

Lib. q. D. Tu. F. Continuatio ct

IN ae . hie locus inter restitutiones in integrum tractatur lib. -- tit. s. Justinianus' autem cum in s. iat. Dp. tit. docuisset, jus agnationis , ac proinde di tutelam legitimam quovis genere capitis deminutionis perimi ; inde occasionem arripuit de ea re plenius

separatim disputandi: quod iacit hoc titulo: ubi primum quid sit capitis deminutio definit; deinde diviso genere in suas species, itidem quae

sint singulae,& quam vim habeant exponit; tum interpretatur quod in d. g. ult. dixerat cognationis ius capitis deminutione non omnibus modis interverti: & tandem pro corollario docet, quo ordine agnatis tutela deseratur.

summa Tituli.

Definitio & divisio.

E 3 autem eapitis deminutio prioris satu3 mmtatio. Eaque tribus modis accidit. Nam aut ma-κIma est capitis deminuιio 3 aut minor , quamqxidam medιam vocant aut minima. N o T AE a P ἰονiι status mutatio in Graeci πριγέρας κατακτάσεως έναλλαγή. Apud Paulum in II. I. eod.

non est priorii. Status hic est , quod a genere,

SEARCH

MENU NAVIGATION