장음표시 사용
171쪽
ι. I . S. 3. D. de tutel. COMMENTARI Usia
Uxi ad 6. x. bujus tit. Hoc autem modo quamvis tempore , ipso tamen jure tutela finitur. Etenim tutela non ullo jure proprie quaesito consistit: alioquin tempore ipso iure non finiretur , ι. obligationem . de oblig. Er act. sed in facto personae & administratione magis posita est. Quae autem talia sunt , ut facta sunt temporalia , ita. & ipsa cum factis incipere & finiri possunt: argumento sit usus-
c. Desinunt etiam tutorer esse , qui veI remo
IT. XXII. ventur a tutesa ob id , quod suspecti υἰ ε sunt: Miqui ex justa ea a se eritioni, ty onus administrandae tutela deponunt, secundum ea , qua inferius proponemus. NOTAE.ε. Se exeusant In perpetuum, non ad tempus , s. s. tit. seq. ι. I s. D. detin. dat. COMMENTARIUS ἀPRoponuntur hic duo modi, quibus tutesa
finitur , non ipso iure , ut superioribus, ted interventu Magistratus: excusatio scilicet,& justa suspicio. Excusatio volentem liberat: sulpicio invitum removet. Est vero major exincusationum usus tutela delata , quam suscepta. Sed & quasi suspectus quis postulari &removeri potest , antequam incipiat tutelam erece, de quibus suo iterum loco. De excu-ationibus est tit. pen. de suspectis tutoribus
D. Lib. 27. Tu. Io. C. Lib. F. Tit. 7O. Continuatio ct summa Tituli : tum genera curatorum disincta. TR nsit nunc Imp. ad alterum membrum
divisionis positae in pr. svr. de tutes. quod eos complectitur , qui cum sui iuris sint, curatorum tamen auxilio reguntur: exponitque promiscuh, quibus & a quibus, quando , & quomodo curatois detur. Sciendum autem est, duo esse genera curatorum I unum eorum , qui nulla personae habita ratione , si res exigat, bonis constituuntur; puta vel debitoris latitantis, vel haeredis , qui in utero est aut domini, qui ab hostibus captus sit, tit. de eur. bon. dand. quod genus huc non pertinet, alterum eorum , qui certis personis , quae alieno auxilio indigent, dantur ad res earum administrandas qui hujus sunt argumenti. Sunt autem & ipsi duorum generum : dantur enim vel propter aetatem ejus qui in curatione sit 3 vel propter animi aut corporis morbum. In priore genere lunt minores 2 s. annis: in posteriore furiosi, prodigi , mente capti, muti, & surdi , & qui perpetuo morbo laborant. Quamobrem sc recte definietur curatio : potestas iure constituta ad curandas res ejus, qui quoquo modo rebus suis
superesse ipse non potest. Ex hac definitione
facile intelligere poteris , & quae communia sunt curae cum tutela , & quae discrepantia: maxime si cum ea conferas definitionem tutelae , eaque , quae ad illam illustrandam scripsimus lub S. I. sv. de tuteι. Caeterum N in Pr cessu pleraque iterum notanda erunt..ΤEx TUS
Masculi quidem puberes , εν freminis miri ρο-
enter tisque ad vicesimum quintum annum com pletum euratorer accipiunt: quia litat piaberes sint adhue tamen ejus aetatis sum, ut sua negotia tueri non possint. NOTAE.
Ad Uieesimum quintum annum Leg. . in M. D. de min. post quod tempus completur virilis vigor , quae Graecis ἀκμά. belle Cujae. ad
172쪽
Megotia sua tueri Et ideo quamvis qui in
tutelam suam venit, sui potens est , κυρι-εες .- ; nondum tamen est, κύριμ ζ Maero. Fabroti . 1 . D. de rit. nupt. I. 8. Cod. eis. COMMENTARIUS. a Cur tutela in feminia citius quam in mari bur finitur : cura eadem aetate in Mirisque. 1 aeuare foemina biennio maturius quam ma culi aetatis veniam impetrare possint. 3 Auid eo uti udine barum regionum circa utrumque illud receptum. Euando dies coeptus pro completo habeatur,
ν Cur placeat aetatem 1 s. annorum Mem a erreeurationi. ε cur tam curiose de euratore adolescentibus
dando eaveatur , cum nibilominus si capti fuerinι , in integrum restituanium Sque ad vicesimum quintum annum Τutela in maribus tardius finitur quam in Deminis, quia sceminae , ut superius di-i ctum est , citius pubelcunt. At cura in utrinque eodem tempore finitur ἔ nimirum post annum vicesimum quintum. Et vero nulla ratio est , cur foeminae maturius quam masculi cura liberari debeant: cum potius diuturniore cura continendae videantur propter sexus fragilitatem , ob quam & in perpetua cura olim fuere. Et iure quidem ordinario ante hanc aetatem curatio non finitur. Caeterum adolencentes honestate morum praediti post annum vicesimum ; foeminae , quas morum honestas mentisque solertia commendat , post annum octavum decimum , aetatis veniam a Principe
impetrare possunt, ut ex eo tempore res suas sine curatoribus administrent I ac tum quidem in integrum non restituuntur , I. I. π 2. C. de bis qui ven. atat. Sed tamen in eo adhuc simili conditione cum caeteris minoribus sunt, quod immobilia sine decreto alienare aut obli--α Eare non possunt, I. 3. C. d. tit. Cur autem hoc foeminis biennio maturius conceditur
D. Bachovius negat solidam ejus rei rationem dari posse. D. Brederodius in not. ad Schneid. hanc affert , quod quamvis iudicium muliebre ἐπὶ το πλωτον infirmius fit virili ; tamen quae natura solertiores sunt, si ad virtutem Pergant , celerius maribus prudentes fieri: Propterea quod vehementiores multo in Re-3 minis affectiones sint, quam in viris. Moribus patriae non sollim Princeps aut summus Magistratus , sed etiam Curia provincialis, aetatis veniam concedere solet, aliique judi-TORIBUS.
ces ordinarii , quibus id facere iure legiti
mo competit: neque veniae concessio continet jus praedia alienandi sine cognitione judicis, nisi &hoc ex magna causa , & quidem a supremo Magistratu expresse indultum sit,
auctore Crot- I. man. Io. Vid. Groenevv. delagib. ab M. ad tit. C. de bis qui ven. atat. π ibἱ alleg. Diximus quoque non multo ante , consuetudine harum regionum receptum, ut tutela demum finiatur post persectam aetatem e rum , qui in tutela sunt 3 hoc est , postquam egressi sunt annm vicesimum quintum. Apud nos enim ignoratur distinctio , quam ius civile Romanorum facit inter aetatem pupillarem, quae sub tutela, & minorem, quae in curatione sit. Unde & tutela ac cura uno communi nomine & promiscue appellatur riuoe, aut Momberschv , & tutores curatoresque I Ouden aut Mombotri , pupilli & minores indiscriminatim exaen. Caeterum etiam ante eam aetatem tutela sive cura finitur, contracto scilicet matrimonio : quamquam tunc ex causa a
iudice ad tempus prorogari potest : quod &
tunc locum habet, cum aetate finita est , Grol. d. Ioc. Statuto Leidensium nemo suae curae esse
incipit, nisi qui causa cognita a Magistratu
Completum Curatio non finitur nisi anno vicesimo quinto exacto & completo. Hoc enim utile minori visum est, ut tempus a memento in momentum spectetur : nam si postremo vicesimi quinti anni die coepto aut nondum completo laesus sit, poterit adhuc in integrum restitui , I. 3. 6. minorem I. D. de minoribus. Ad quem locum Clota notat dic m coep- tum pro completo haberi , quoties id alicui utile est , aut alioqui favorabile , ut in usucapionibus , ι. s. de usucap. in testamenti factione , i. s. qui testam. fae. in manumissionibus , I. r. de manumis. quo etiam pertinet
I. anniculus I 34. de verb. sign. In honoribus quoque favoris gratia constitutum esse , ut annus inchoatus pro pleno habeatur , ι. 8. demian. σ hon. Contra autem, ubi favorabile est, non numero dierum, sed momentis temporum annum dividi I diem coeptum pro completo non haberi, ut in temporalium actionum praescriptione , t. s. de Obl. Ur act. in vacatione tutelae , t. a. de ex s. & in casu proposito; ita & Cosal. ad I. 3. g. 3 . de minor. Cur autem placeat aetatem 2 s. annorum finem afferre curationi i docet nos Ulp. I. r. g. a. d. stit. quia , inquit , post hoe tempus comitetur via Ilis vigor; convenienter sententiae Physicorum, qui tradunt, anno vices m quinto , quo corpus crescere desinit , etiam animam ad summum
173쪽
mum persectionis suae gradum pervenire , eaque demum aetate evidentia vigoris animi &constantiae mentis vestigia emergere; conquies. cente scilicet illa humorum ac corporis per- etua agitatione ac perturbatione, cui ado- escentes obnoxii. Quamobrem & iusta , perfecta , integra, robusta haec aetas in libris nostris appellatur , Graecis ακμη dicitur. Pulchre D. Cujac. de minor. in ρν. add. Magi r. s. P0- 'tu. s. Quamquam igitur naturae lege cemta ex annorum numero persectae aetatis definitio non est , nisi κατὰ πλατes, tamen ex his, quae diximus, abunde patet arbitror , hanc aetatis justae definitionem non esse juris merepositivi , ut existimant Bach ovius. v INN. Immo esse videtur iuris mere positivi, nec magis naturalis ratio movit Romanos , ut anno ADtatis XXV. minorennitatem finirent, quam Saxones , ut anno XXI. Definitus hic annus videtur lege Laetoria , quae ideo quinaviem Via dicitur Plauto in Pseud. act. I. scen. 3. v. ε'. Annum vero potissimum XXV. electum arbitror a Laetorio , quia vulgo Romani longissimum humanae vitae spatium C. annis circumscribebant, s 6. F. de Uufr. Plin. lib. 7. mss. nat. ev. Sen. de brev. vita , cap. 3. Eius ergo primum quadrantem juventuti tribuebat Laetorius, & hinc eamdem anno aetatis XXV. finiri existimabat. Observationem hanc collegae olim conjunctissimo Nic. Hieronymo Gundlingio, me debere Iubens fateor. HEIN.
Adbue tamen ejus aetatis sunt Constat inter omnes, ait Ulp. i. t. r. de min. fragile esse& infirmum hujusmodi aetate consilium , multorumque captionibus & insidiis expositum, ideoque Praetorem naturalem aequitatem secutum, auxilium adolescentibus aaversus captiones polliceri , in in M. d. l. r. addit, ideo eos usque ad vicesimum quintum annum cu-ε ratorum auxilio regi. Sed quid opus suit de curatore adolescentibus dando tam curiosἡ cavere , cum si capti fuerint 3 praetor eos in integrum se restituturum polliceatur , nec iis minus subveniat qui curatorem habentes eo auctore quid gesserunt rit. tit. C. si tui. vel eur. int. Nimirum magis decorum atque honestum visum est, in tempore occurrere &providere , ne minores capiantur , quam ut assiduis imolorationibus tribunalia personent. Deinde quia id etiam minoribus tutius est& utilius , ne post vulneratam causam remedium quaerentibus impedimentum aliquod objiciatur , I. ult. C. in quib. caus in int. rest. nee. Curatoris autem consilio & prudentia enficitur , ut non tam facile laedantur, nec n
eesse sit restitutionem in integrum toties postulare: quamquam si nihilominus laesi proponantur , auxilium iis praetor non denegat. ID Iud obiter monendi sumus, non tantum aetate curationem finiri, sed aliis etiam ex causis, atque ex iisdem fere , ex quibus finitur tutela r denique similiter vel iplo iure , ut adrogatione adolescentis , morte , servitute , deportatione vel adole entis vel curatoris, vel interventu Magistratus, ut excusatione, remotione.
I. Dantur autem euratores ab eisdem --Isratibus, a quibus er tutores. Sed eurator te- flamento non datur et datus tamen confirmatur decreto Praetoris vel Praesidis. NOTAE. r. Testamento non datu L. c. D. de eon-μm. tui. I. 2. C. eod. L. I a. labb. permissum parenti non curatorem, sed tutorem test mento dare. COMMENTARIUS.
B eisdem Magistratibui Igitur Romae a
praefecto urbis vel praetore: in provinciis a praesidibus t in municipiis aut
agris municipiorum a magistratibus municipalibus , iuxta distinctionem traditam, S. MI autem s. sv. de Atil. tur. l. 3. D. de tus. dat. Testamento non datur Idem traditur in I. T. Cod. de test. tui. At quamobrem Nimirum
Τui3 puberes, quibus solis curator datur , ipsi velint res suas administrare possitnt 3 de quo mox plura. Eademque ratio est, cur pater liberis sui puberibus substituere non pol sit: scilicet quia ea aetate ipsi sibi testamentum fac
re possunt, ι. 2. de vula. in pust. Datus tamen eonfirmatur in Sive a patre, sive a matre datus sit: & confirmatur perinde uetutor testamento non legitime datus, ι. l. in
. I. 2. g. r. I. s. de cons tui. I. 2. C. eod. ac
proinde naturam sapit testamentarii, ι. I. afrem pup. salo. Est autem credibile , hanc curatoris testamento dati confirmationem post constitutionem M. Antonini primum introductam suisse , qua cavit, ut omnes adulti curatores acciperent, secundum ea, quae mox
174쪽
cipiunt , praeterquam in litem : eurator enim tria certam ea am dari potest. N o T AE .
. Inviti adolescentes Et ideo ipsi soli sibi
curatorem petere poterant , i. I. g. iat. D. qui per. tui. Ubi autem petentibus semel curator datus est, huius curatoris auxilio usque ad annum et s. regi debent: ita cape t. r. in
Praeterqtiam in litem Sive minor sit actor, sive reus e quia legitimam personam per se standi in iudicio non habent , I. 2. C. qui te . perforand. in Dd. Vide fusius in comment. inse.
COMMENTARIUS. et Adolescenter olim invitos curatorem non accepisse ; neque id mutatum constitutione D.
α Rasponsio ad loea, quae in eontrarium asse
HIe locus quamquam in foro nullum usum
habet , constat enim , adolescentes
etiam invitos hodiernis moribus curatores accipere tamen ad iuris Romani cognitionem multum conferre potest diligens ejus expositio. Ait, inviti. In quo primum secum pugnare Iustinianus videtur, qui initio hujus titu
Ii dixit, ideo minores 1 s. annis curatores accipere , quia ejus aetatis sunt ut negotia sua tueri non possint. Deinde cum Justiniano Ulp. qui in ι. r. f. tile. de min. expresse scribit, minoribus 2 s. annis.rei suae administrationem committi non debere , quamvis rem suam bene gerentibus. Accedit, quod ne Principes quidem , nisi per raro atque extra ordinem, minoribus rerum suarum administrationem indulgere soleant 3 auctore eodem Ulp. I. I. pr.
de exeus socordiam Τriboniani accusant, qui ex veteri jure legis Laetoriae hic repetiverit quod jampridem constitutione D. Marci abrogatum erat. Sed enim & ex responsis recentiorum Iurisconsultorum & ex posteriorum Imperatorum rescriptis manifeste evincitur, etiam post D. Marci constitutionem non Omnes min es curatores accipere coactos. Ve-
1 uti ex eo , quod Papinian. scribit, I. M. in . de tui. Eat. non nisi minoribus desiderantibus curatores dari solere. Et quod Modestin. i. z. f. pen. in uis. qui pet. tui. non licere aliis curatores minc Fribus petere , sed ipsos mino
nus Attiano minori rescribunt, I. 2. C. de inint. res. interesse, utrum is curatorem habeat, an non habeat ; si habeat , contractum ab
Attiano initum iure non subsillere ; si non habeat , subfstere , implorandamque esse re institutionem in integrum. Denique non uno in loco invenias , adolescentes sine curatoribus propositos, ut in ι. T. f. a. de min. I. muro 43. g. I. de proe. I. i. t. T. C. qui er tui. Vix haec componi poterunt , nisi a capite rem arcessamus. Igitur cum lege i 2. tabularum de curatoribus propter aetatem adolescentibus dandis nihil cautum esset, neque certum ullum remedium adversus captiones & circumscriptiones , quibus haec aetas obnoxia , introisductum a lata postea est lex Laetoria , qua &circumscriptioni adolescentum abunde provisum est, . atque insuper permissum curatores adolescentibus dari; non promiscue tamen , sed lascivioribus & di lutius viventibus , aut qui ingenio nimis hebeti essent, mentisve suae non satis compotes: & λrtansis ob alias etiam causas, quas exprimere , NMagistratui probare debebant, qui curatoremiis dari postularent. Quod quoniam odiosum erat , & pudorem eorum , quibus curator dabatur, sugillabat ; tamdem M. Antoninus Philosophus de curatoribus ita statuit, ut omneι advisti euratores aeciperent non redditis eaum auctore Capitolino in Marco , cap. II. HO-rum autem verborum hunc esse sensum apparet , ut deinceps ex constitutione Antonini omnes adolescentes discriminatim curatores accipere possent, remissa necessitate allegandi & probandi causas , ob quas peterenturῆ quod exigebat lex Laetoria : non inquam , ut inviti acciperent, sed ut sine periculo existimationis , si vellent, curatorem habere possent. Meminit legis Laetoriae etiam Cic. 3.
Plautus in Pseud. act. I. scen. I. v. ε'. quinam vicenariam appellat, ut nonnulli existimant. Nulla igitur ratio est, cur Triboniano incusemus oscitantiam , clim ne quidem post constitutionem Antonini inviti adolescentes curatores acceperint. Quid ergo responde- emus ad ea, quae huic sententiae paulo ante ob
iecimus Nempe quod Imperator initio huius tituli ait, puberes usque ad vicesimum quintum annum curatores accipere ; de volentibus & petentibus accipiendum esse, arg. δώ-jus f. yen. in ult. qui pet. tui. vel cur. coi &subjecta ab Imperatore ratio accommodanda est. Ulpianum autem I. I. I. ult. de min. de ensectu curae jam constitutae loqui, cujus ea vis
175쪽
fit, ut minores, quibus petentibus semel curator datus est , hujus curatoris auxilio usque ad annum 2 s. regi debeant; nec possit Masistratus eum , quem semel curatorem dedit, a munere suo removere , minoribusque ob id, quod jam amplius sub cura vivere non lubeat, rerum suarum administrationem restituere,arg. l. 2. ετ 3. in pr. eod. tit. ubi hujusmodi Magistratuum decreta ut ambitiosa Imperatores interpretantur , & improbant : quoniam solius Principis si aetatis veniam concedere; adi & Franc. de Amaya lib. I. obser. jur. cap. s. vlNN. Quum crucem figat hic para graphus viris doctissimis : rem exemplo Vinnii nostria capite arcessemus. Legibus XII. tabularum soli surios accipiebant curatores. Nam quamvis vulgo & prodigos addunt ob l. i 3. F. decur. furios s. 3. Inst. hoc tit. & Ulpian. fragm. it. in . f. I. vix tamen dubitaverim , quin id intelligendum sit eodem modo , quo & legitima patronorum tutela e XII. tabulis repetitur , f. un. de Ieg. patr. tui. Nam in I. r. F.
de tur. furios moribus id initio introductum esse scribitur , id est , ut ego interpretor interpretatione prudentum , qui furiosis adsimilabant prodigos, quia & ipsi furiosum rerum
suarum faciebant exitum l. 12. g. a. Τ. de tui. t. I. I. pr. Τ. de eur. fur. Quia ergo curatio
ruodammodo ignominiosa habebatur, ei non uberant adolescentes , nisi ipsi peterent, idue cautum fuerat lege Laetoria. Vulgo equiem existimant , hac lege tantum adolescentibus dementibus & lascivis datos esse curatores ; eamque sententiam ipse sequutus sum in
Antiqv. Rom. I. I. tis. 23. f. s. sed sic vix novi quid sanxisset M. Antoninus, quum jam pridem omnes dementes & prodigi curatores ex lege XII. tabularum earumque interpretamen iis acceperint. Fefellit ergo plerosque Iocus Julii Capitolini in vita Marci , e. IO. De C
ratoribus vero quum ante non nisi ex lege Laetoria , vel propter Iasciviam vel propter dementiam , darentur , ita statuit , ut omnes adulti euratores acciperent, non redditis causis. Verum
non dicit capitolinus , ex lege Laetoria tantum dementibus & lascivis curatores datos esse , sed ante Antoninum fuisse trium generum curatores, alios ex lege Laetoria datos esse adolet centibus , alios ob lasciviam ex moribus , alios ob dementiam ex legibus XII. tabularum. Addit deinde, quid novi sanxerit
Antoninus, nimirum , ut omnes adulti curatores acciperent , non redditis causiis. Ergo ex lege Laetoria curatores accipiebant adolescentes
non omnes, scd , qui peterent, & quidem causa probata. Adolescentes ergo non inviti acci-
piebant: sed petentes. Petendi vero plures
esse causae poterant, quia nemo temere cum minoribus vellet contrahere, & horum tamen interesset: ut contractius iniretur. Quum vero plerumque curatores peterent si quando contrahere vellent aes alienum : sapienter additum
fuerat legi Laetoriae, curatores iis datum iri redditis eatis. Procul dubio enim inquisivie praetor, quod negotium explicaturus esset minor , & an expediret illi curatorem dari. Talis fuit lex Laetoria. At aliter Marcus Imp. rationes iniit, qui omnes minores curatores accipere iussit, non redditis causis. Recte ergo ι. 33. f. I. F. de admin. lx perie. tui. dicitur, ef ium tuιοι um, euratoribus constitutis, nem accipere. Recte in I. I. g. 3. 1. de min. omnes adolescentes in aetatem usque XXV. annorum curatorum auxit o regi, dicuntur. Ita enim Omnino sese res habere coepit post Marci constitutionem. Quid ergo de verbis Justiniani, qui
invitos negat curatores accipere An cum R. Vardo lib. I. - . eap. II. inscitiae arguemus
Tribonianum , ius ex lege Laetoria antiquum pro novo & recepto obtrudentem Quasi vero verisimile sit, Tribonianum in re dupondiis nota errare potuisse. An cum Vultejo g. nostrum de curatore in litem , vel cum Vinnio ι. I. Τ. de min. de eo qui jam curatorem accepit, interpretabimur An neutram concialiandi rationem verba admittere videnture P tius dixerim , etiam post Marci constitutionem non nisi petentes accepisse curatores: eumdem tamen imperatorem voluisse ut Omnes acciperent. Prius ex I. I 3. g. vis. 1. de tui. y cur. dat. I. 2. f. peniar. σ uis. F. qui peritui. posterius ex Julio Capitolino patet. In Venienda ergo erat ratio , qua adolescentes veluti cogerentur curatores petere. Et id eo modo facile fiebat, quod non prius tutela finita crederetur , quam quis curatorem petiis set. Quo pertinent ι. 3 3. f. r. F. de admin. τ per tui. & l. s. s. s. Τ eod. Non ergo o trudebatur curator invitis; sed dabatur petentibus. Petere autem debebant omnes, quia non prius rerum suarum administrationem accipiebant, quam petiissent. His ambagibus opus videbatur, quia vulgo curate lae minorum ignominios quid inesse videbatur, I. I. C. de integr. rest. Atqui multi adolescentes, inquis, olim sine curatoribus res suas administrarunt γidque discimus ex l. 7. g. v. F. de min. & I. 3 C. de in integν. restit. Respondeo ita etia factum, non ad ius pertinere. Nam & impuberes aliquando negligentia eorum , qui tutores petere tenebantur, sine custodibus, erant, uti ex toto titulo , qui petant tui. vel curat. colligi-
176쪽
mus e nec tamen inde sequitur, ut existimemus, in arbitrio fuisse impuberum , sine tutoribus agere mallent, an custodi subesse. Haec paulo prolixius , quia vulgo parum accurate
Praeterquam in litem Sive litem minor intendat , si be excipiat , i. t. C. qui leg. perffland. in jud. Quod ideo comparatum est, ne minoribus agentibus aut judicio conventis adversarius elusorio iudicio laedatur , cum sententia adversus minores inde sensos lata nullius momenti sit, i. eontra s4. de re Dd. Idem& in aliis rebus simili aequitatis ratione receptum , veluti si debitor velit aut cogatur minori solvere , ι. r. f. x. de min. si is, qui tutor suit, rationem administrationis suae redderet , t. T. C. qui pes. tui. Ad eertam ea am in Duplex igitur hic inter tutelam & curam differentia animadvertitur; una est, quod curator non detur invito , tutor invito detur , I. s. de tui. . cur. dat. altera, quod curator ad certam causam dari potest, tutor non potest, g. certae 4. sv. qui test. tui. dar. Neutrum autem horum moribus hodiernis observatur , ut alibi ostendimus. TEx TUS
3. Furiosi quoque ty prodigi , liret majores
vigintiquinque annia sint , tamen in curatione sunt agnatorum ex lege daodecim tabularum. Sed folint Roma Priefectus urbi vel Praetores, σin provinciis Praesides , ex inquisitione eis curatores dare. N o T AEas Furiosi quoque L. I. D. de eu . fur. VI p.
sis. I 2. g. I. Cic. a. de inveni. c. so. I. Tusc. c. s .
Prodiei Quibus dissolute viventibus bonis
interdictum , l. s. de verbo . obiv. f. t. influib. non est permus. De. testam. Ulp. d. ista COMMENTARI Us.1 Prodiga ne sese jure , sive ipso , quod prodigures , boniι interdictum intelligi debeat; an vero ad id requiratur sententia Magis tus.
Non uti tutela quaedam impuberum legiti
ma est , ita & cura quaedam minorum Puberum. Tutela legitima agnatis proximis lege desertur propter spem certam successio nis, Li. de ιegit. tui. Cura autem magis ob. TORIBUS.
aetatem lege delata est, quia puberes testamentum facere , & praeteritis agnatis quem velintsbi haeredem instituere possunt. Unde iam intelligitur, cur ob furorem , vel prodigalitatem , a lege curatores dentur : nimirum quia furiosi & prodigi, qui non magis quam impuberes testamentum facere possunt, certos habent agnatos, quos ideo & curatores etae lex
Licἡt majores Eo magis igitur, si minores sunt. Nam lex omnes furiosos & prodigos, solis pupillis exceptis , in curatione agnatorum
bine voluit. Caeterum postquam minores ominnes ex oratione D. Marci curatores accipere coeperunt. placuit curatorem minori 2 s. annis furioso , non ut furioso , sed ut adolencenti dari: non propter furorem, sed propter
aetatem , l. 3. g. I. D. de tutet. Quem locum
non videtur inspexisse D. Bach ov. sed prin
cipium dumtaxat d. ι. 3. ex quo contrarium defendere conatur. Αnt. Faber. I. jurispr. I 2. pr. r. iliat. s. contendit , d. f. I. Triboniani esse , & a iuris ratione alienum : nam cum curator minoris, non personae sed rebus detur; suriosi contra perlonae, interesse furiosi, quasi furioso potius , quam quas adolescenti
curatorem dari. Bella ratio. Credo , ne alioqui nuptiae a furioso sine consensu curatoris contracta ratae sint; aut ex negotio gesto saltem cum auctoritate curatoris Obligetur. Ex professo cum Fabro congreditur eximius Jurisconsultus Franc. Amay a lib. I. Obs jur. c. g. Ex lege duodecim tabularum L. I. I. I x. de eur. fur. Ulp. t. Ιχ. f. I. Versa legis recitat M. Tullius lib. a. de inveni. e. so. τ 3. Tusc. e. s. Si furiosus existat I agnatum gentiliumque in eo peeuniaque ejus potestas esto. Unde nonnulli existimant , legem de prodigo nihil nominatim cavisse , sed per interpretationem ita acceptam esse propter successionis emolumeniatum , quod ut furioso ita & prodigo mortuo, ex lege apud agnatos est , arg. tit. de Ieg. patr. tui. supra , quamquam apud nostros hujusmodi distinctio non reperitur. Prodigum definit
Ulp. d. l. I. eum, qui neque modum neque
finem impensarum habet, sed bona sua dilacerando & dissipando profundit. Unde vulgo tquaeri solit 3 an prodi us intelligendus sit qui facto talis est ι an vero decretum Magistratus expectandum hoc est , an ip jure & lege
Iet. tabularum dissolute & luxuriose viventi bonorum administratio interdicta intelligatur; an vero tum demum , cum talis esse sententia Magistratus declaratus est Dicendum, eum, qui moribus talis est , qualis in d. I. r. describitur , revera quidem & ethice prodigum esse:
177쪽
I4o L I R. I. T nam vitia & virtutes non pendent ex cognitione & lententia judicis, sed propriam naturam & sormam habent caeterum quoad rerum suarum administrationem non ante politice & effectu iuris prodigum haberi , quam
ea administratio causa cognita decreto Magistratus ei adempta sit; cujusmodi decreti extat vetus sormula apud Paul. sent. q. Nimirum bonorum administrationis ademptiosve interdictio non juris est , sed iurisdictionis ι hoc est, nemini speciatim bonorum administrationem lex interdicit , ac ne potest quidem interditere : sed generaliter interdici jubet omnibus , idque auctoritate Magistrat M, quos prodigos esse causa cognita constabit, eumque, cui bonis publich interdictiim est, vult esse in curatione agnatorum , Ut P. d. t. f. I. fac. g. t. ins qui b. non est perm. De. test. . s. de cur. fur. qui tamen εe lege interdici bonis dicitur, d. l. t. de eur. - . I. I 8. qui test. De. i. s. g. I. de acq. bar. propterea quod lex id fieri iubet , & quia a lege curatorem & administratorem bonorum accipit. Bene igitur& rationi juris convenienter Horatius 2.
Furiosi alia ratio est. Nam cum furor per se emineat, ut furioso bonis a Magistratu interdicatur , non requiritur e at vero an quis prodigus haberi debeat, ex multis & variis circumstantiis aestimandum est , de quibus Magistratum cognoscere & pronuntiare oportet, ne quis temere in hominem sui juris & liberalem sorte magis quam prodigum potestatem aliquam sibi usurpet, aut cuiquam probabilis ignorantia noceat. Atqui, inquis , prodigus receptis sanis moribus, & eum frugalitate ingratiam reversus , definit ipso jure esse in curatione , d. I. I. de cur. fur. Sed ne hoe quidem excludit cognitionem & declarationem Magistratus : utique necesse est , ut publich &aperte de eo constet, uti communiter DD. nostri teste Angelo statuunt. Atque hoc etiam concedo: si quis contraxerit cum manifeste luxuriolo , eoque , quem sciebat, pecuniam illico maIe consumpturum dici posse, esse quod sibi imputet, arg. t. 8. pro empl. Vigi. in s. 2. ins qui b. non est perm. test. Dc. Myns.
Nostris moribus semper requiritur sententia deesaratoria ejusque publicatio, teste Grol. I. IT. X XLII. manud. II. add. Jod. Damhoud. e. s. de turia
Sed solent Romae ) L. I. de eur. fur. l. 8. g. ultis de tui. ex eu . dat. Qua tamen in re , quam minimum potest Magistratus a lege duodecim tabularum recedit: nam aliis administrationem dare non solet, nisi agnati , aut nullisnt, aut minus idonei , I. M. de eur. fur. ud non absolute haec cura ex legitima fact honoraria. Tax TU s.
4. Sed ex mente eaptis , F surdis , ex muris , ty qui perpetuo morbo laborant , quia re-
i suis superesse non possunt γ euratores dandi
MEnte captis γ Furiosus utique & mente
captus, hoc est , demens, sive amens: nam furor definitore Cicerone 3.nscia
est mentis ad omnia eaeitas. Plerumque tamen separantur, ut in I. diem proferre 2 T. g. coram s. de ree M arb. l. 2- de in . test. I. ult. S. I. C. de adm. tui. uti & furor & dementia , I. g..de tui. π eur. dat. I. s. de cur. fur. mente caditus ανους , αν ἰητος , furiosus μανιώγηs , Cic. in Pison. eap. 2Ο. Ego te non vecordem , non furiosum, non mente eaptum , non tragico illo Oreste, aut Athamante dementiorem putem λ Hoc autem
distare furiosum a mente capto interpp. nostri docent , quod ille rabie quadam animi agatur , quales fabulae memorant Athamantem , Herculem , Aiacem , Orestem; hic magis in quiete fit, nec ulla sere signa ostendat extrinsecus : quod vitium plerumque natur te & perpetuum est. Furiosorum autem duo sunt genera nam in quibusdam morbus perpetuus est , & continua mentis abalienatio, in quibusdam remissionem & intervalla habet , ι. I 4. de Osf. praef. LI 2. f. a. de judic. I eo si eum dorem αα. S. A maνitur 7. DI. matrimis
Surdis in mutis in De surdis & mutis est in
I. 8. f. I. de tui. ex eur. dat. generatim de omnibus , qui in ea causa sunt, ut superesse rebus suis non possint, I 2. evid. fit. De caecis nihil cautum : quippe qui rei suae familiari , si nihil aliud impediat , satis bene P esse possint.
s. Interdum autem er pupilii euratores aeripiunt,
178쪽
litar, ut puta si legitimui tutor non sit idoneus:
auentam halenti tutorem tutor dari non potes. Item si te mento datus tutor , vel a pratore, avi r de , idoneus non sit ad administrationem, nec tamen fraudulenter negotia administret, soles ei curator adjungi. Item loco tutorum , qui non in perpetuum , sed ad tempus a tutela excusantur , solens cura res dari. NOTAE s. curator alungi in L. io. s. vlt. de excusI. I 3. de tui. t. 2. C. in quibus eausis Tut. legitimo tutori etiam suspecto , ι. s. de suspect. tui. alibi tamen tutor appellatur ι. I a. de rue. I. I .er seq. de tutor. dat. COMM ENTARI Us.
Habenti tutorem tutor dari non potest Regula juris civilis passim in hoc argumento tradita , ι. idem flet x . de tes. me. I. eam jure s. c. qui pet. tret. I. sororia f. C. qui dari rut. m. Cujus vera ratio est quae a wesembecio redditur, quod cum tutor personae pupilli & universo eius patrimonio datus intelligatur , f. datuι r , Inf. de exeus hoc ius ei invito , quamdiu tutor manet, sine iniuria adimi aut minui non possit, apposito alio tutore. Curator autem recte adjungitur juvandi& levandi tutoris causa , & volenti ae petenti item tutor. Caeterum nullum usum haec regula hodiernis moribus habet. Grol. lib. I. introd. c. 7. & jure Romano non unam patiatur exceptionem. Nam primo habenti tutorem tutor dari potest aliarum rerum , ι. propter Gu- r. so vit. de excus nempe patrimonii pupilli , quod in alia provincia nabet , I.
tor furere coeperit, aut mutus vel surdus sa-ctus sit a complura senatusconsulta facta esse Caius auctor est, ut in ejus locum alius tutor detur , ι. pen. de tuteI. Idem denique traditum est , si tutor Rei p. causa abesse coeperit, aut ab hostibus receptus sit, aut relegatus, I. I 2.
Fab. Qiod tamen & ipsum in plerisque causis non est perpetuum: nam alibi legimus , ob
morbum, aut insaniam tutoris curatorem interim dare , λ Io. g. ult. de exens item propter absentiam eorum omnium , qui ad tempus excusantur , L. 1 f. ty I. seq. de tui. π eur. r. Existimo praetorem pro qualitate morbi, aut diuturnitate absentiae modo tutorem , modo curatorem dedisse , veteresque hisce nominibus promiscue saepe usos. Nec tamen fraudulenter Nam fraudulenteriti xe pupilli versanti, non curator adjungi- ORIBUS. I 41tur , sed tutela interdicitur , I. s. c. de s p. tui. g. iat. ins eod. Haec autem clausula in legitimo tutore omissa est, cujus existimationi propter necessitudinem parcitur , etiamsi quid sorte peccaverit; & curator ei potius adiungi solet , quam ut notata fide a tutela removeatur , I. s. de suo. tui. Sed ad temptiι Quod Rei p. causa absint, I.
I s. de tur. dat. aut ob aliam necessariam aut justam causam , ι. I s. eod. In eius autem Io-cum , qui in perpetuum excusatur , alius tutor lassicitur , LII. g. I. de tes. tui. I. Iia C. in quib. ea . rvt. hab. TEx Tus.
c. aeuod si tutor vel adversa vaIetuae ne , vel alia necessitate impediatur , quominus negotia pupilli admini are possit , σ pupillus mel absit, vel infans sit 3 quem velit actorem , periculo ipsius tutoris praetor , vel qui provincia praerit,
s. Actorem Pomponius adjutorem tutelae
Constituet Id est, decernet editum, & nominatum a Tutore, & ob hanc causam etiam periculo tutoris, I. x . de adminisse. tur. σ L13. S. I. de tui. COMMENTARI Us.
Non semper ex causis , quas diximus, tutori curator a Magistratu additur: sed solet decreto Praetoris actor constitui periculo
tutoris , quotiescumque aut diffusa negotia sunt, aut dignitas, vel aetas, aut valetudo tutoris id postuIat, L decreto 26. δε adm. tui. quem adjutorem tutelae appellat Pompon. I. 13. f. I. de tui. Curator quoque ex iisdem cau- fis similiter actorem dat , I. unie. C. de act. a
y et ais sit, vel insani H Nam si praesens sit S fandi potens; nihil necesse est praetorem
adire actoris decreto constituendi causa , cum pupillus ut dominus auctore tutore trocuratorem constituere possit, d. I. decreto x . dea . tui. LII. c. de proc.
Periculo ipsus tutoris Quamvis tutor curatoris sibi adiuncti periculum non praestet, actor tamen & adiutor tutelae periculo tutoris constituitur, licet decretum interveniat, d. i.
et . g. r. de tui. d. I. decreto 24. de iam. tui.
Hoc ideo , quia is qui nominat, idoneum esse
promittere videtur, arg. IN. I. de mag. conν.
179쪽
DE SATISDATIONE TUTORUM VEL CURATORUM.
D. Lib. 27. Tu. 7. C. Lib. s. Tu. 37. Continuatio ct Argumentum Tituli, eum summa plerorumque,
quae tutelae ct cura communia.
HActenus dictum est de tutoribus & cu
ratoribus distinete , & separatim, expositumque , quae tutelae , quae etiam curae sunt propria. Quae nunc sequuntur, satisdatio , exculatio , sulpecti accusatio de remotio, promiscua sunt, & utriusque muneris communia. Quamobrem quae forte de uno genere brebitatis causa dicemus , ea de altero quoque intelligenda sunt. Hic autem titulus, quamvis simplicem inscriptionem, duo tamen capita habet: unum est de sati Ddatione a tutoribus in praeparatione ad officium exigenda , cui respondet titulus in rem pup. Ialv. se . alterum de Magistratibus in subsidium conveniendis , de quo tit. Ir σC. de magn. eonυ. Praeter satisdationem , de duae aliae res sunt, quae hie omissae a tutoribus
omnibus exiguntur , I. T. de adm. tui. l. iat. C. a b. tui. I. tutores 1 . C. de iam. tui. de quo adi Christ. τοI. 3. dee. Is i. n. s. ty seq. π dee. Is . num. T. π seq. Grol. I. mania. 9. deinde ut jurent se rem ex fide atque ad utilitatem curae suae commissorum gesturos esse, Nov.
72. e. ult. unde auth. quod generaliter, C. de eur.
fur. Ad haec pro officio administrationis bona tutoris & curatoris pupillo adolescenti tacite pignori sunt obligata , I. pro os io 2 o. C. de adm. tui. σ ibi DD. Christin. d. decis I s i. Postremo in eo quoque eadem conditio est tutorum & curatorum , quod bona pupilli minorisve immobilia , atque ex mobilibus quae servari possunt , alienare eis non licet Iine cognitione & decreto iudicis , I. lex qua 12. C. de adm. tui. σ ib. DD. add. Christin. d. deci Is I. cum seqq. TETTUS.
Ne tamen pupillorum pupillarumve , π eorum , qui quaeve in euratione sunt , negotia a
curatoribus lusoribti e consumantur vel dimianuantur , curet Praetor , ut ετ tutores σ eura
tores eo nomine fati ent. Sed hoc non est perpetuum ; nam tutores testamento dati satis renon euuntur e quia fides eorum tr diligent a Mi o testatore approbata est. Item ex in Misitione tutorer vel euratores dati satisdatione non onerantur e quia idonei electi sunt. N o T AE
Eo nomiae fati ent Id est pupillum vel
adultum datis fidejutaribus securum faciant, i. I. in pag. D. rem pust. Div. for. hoc enim est saliciare. Graeci ελυας Praetoriae stipulationes, qualis haec est, cautionem pignoratiliam regulariter non admittunt, L. T. desip. prata Testamento dati Uti ex testamento confirmati ι. 3. de eo . tui. paternum testimonium pro satisdatione sufficit, ι. 7. s. s. D. de cum fur. neque enim tutor a patre, nisi spectatae fidei, & diligentiae eligi solet, I. 3 6. de excusExcipe casus ι. g. eum v. seqq. de cons tui. Ex inquisitione L. 4. C. de tui. qui fat. non ded. & regula est, ubi locus est inquisitioni, cessat satisdatio , I. 8 . de eur. fur. ι. Mit. q. T. de adm. rer. ad eis. pertin. fides enim inquisitionis pro vinculo cedit cautionis, ut ait PaPLI. I I. in M. de tui. dat. COMMENTARIUS.r Auando pignora in vicem satisdationis admis-
α Plures side, seres unIm ttitoris beneficium d visionis non babere. At ex persona plurium tutorum actionem inter Mejussores dividi. 3 Nullum esse genus tutorum , in quo non aliqui
4 Auid eirea satisdationem , ex nonnulia alia,
Eo nomine satis ut Satisdare proprie est,
fidei utaribus datis cavere, i. I. qui s ti . eu. Atque hoc praetoriae stipulationes regulariter desiderant L pratoris T. de prael. η0. nimirum quia Praetor sere cavere jubet de eo , quod interest , nec certam aestimationem habet, ideo pignora dari noluit;
180쪽
DE SATIsDATIONE TUTORUΜ VEL CURATOR UΜ. I 3 cum sciri non possit, quae & qualia deponenda sint. Sed & pignora multis casibus sunt ob
noxia, multa etiam incommoda, di taediosam
3 habent oestodiam 3 quod notat Castr. ad d. I. I. salsati . eog. Quod si cautio pro re certa aut quantitate praestanda sit , etiam pignora
amittit, I. I. g. jiabet. P. de collat. ι. Σ. S. 3. πω Itaque satisdare tutelae aut cum n
mine est, stipulanti pupillo vel adolescenti, fixe sit, cui de ea re stipulandi ius est , promittere , se pupillum vel adolescentem indemnem prauaturum, datis in eam rem fideiussoribus, qui , quod tutorem ex ea causa praestare oportebit, spondeat: unde haec cautio dicitur satisdatio de indemnitate pupilli vel adolescentis, & passim satisdatio rem pu- pilli vel adolescentis salvam fore. Si plures fideiutares & tutores dati sunt; singuli in solidum tenentur , & conveniri possunt: neque beneficitum divisionis, quod caeteri fideiussores ex epistola D. Adriani habent, ad fideiussores
tutam pertinet, L ult. rem pup. salv. Caeterum er persona plurium tutorum inter fideiussores dividitur actio , I. s. de fidei. er nomi-Mi. r. f. ex siquidem. O. de tui. er Hrt. distr. 'pertinet vero haec stipulatio etiam ad curato-m furiosorum & prodigorum , ι. 4. q. ult. e pv. Dis. Dr. Et, siquidem tutor suit, fi- sita demum tutela committitur, atque exinde dies fideiussoribus cedere incipit: in curatori statim atque quaeque res salva non esse coe perit,d. I. 4. f. 4. Porro quicquid in iudicium tutelae venit, id etiam hae stipulatione continetur: ac proinde non tantum damna illata , sed etiam lucra neglecta , I. s. d. tit. i. I. de tui. er rat. distr. I. si tutor I s. de adm. . UxNN. Recte Uinnius, stipulationem pro ore committi demum finita tutela. Ita enim Iiserte Ulp. I. 4. f. . f. rem pup. DIV. fore. Sed turbare videtur I. ri. F eod. ubi Neratius e Ciam rem salvam fore pupillo eavetur, 'mmi eritαν stiptitatio , si quod ex tutela dari 'ri opstriet, non massetur. Unde quidam aiunt, stipulationem statim committi, tutore non, quod eum facere oportebat , sed i demum posse , finita tutela. Verium salvares est. Non agit Neratius de tempore , quo committatur stipulatio, sed de modo, quo
committatur, adeoque ea conciliandi ratione non opus uidetur. HEIN.
petuum non est, ut exceptiones latius patere videantur , quam ipsa regula : nullum enim genus tutorum est , in quo non aliqui sati Ddandi lege soluti sint: testamentarii in universum , t. testamento IT. de test. tui. I. I. U' A. C. de tui. veI eur. qui fat. non dia. Ex legitimis eximuntur patroni, eorumque liberi, I. s. g. I. de Ieg. tui. Ex dativis, qui dantur ex inquisitione, boe text. σ I. pen. C. d. tit. At cur hos omnes a satisdatione immunes esse placuit contra utilitatem , ut videtur pupillorum Bespondemus , nihil hic fieri contra utilitatem pupillorum , tantum ubi illi satis bene prospectum esse creditur, in civile visum est , satisdationem exigi, virisque spectatae fidei ac dilistentiae hoc onus imponi. Tales autem habendi sunt, qui vel testamento , vel ex inquisitione dantur , ob causas, quas mox exprimit lustinianus. Patrono autem liberisque ejus eis satisdatio remittitur , id tamen non fit nisi causa cognita , d. Ieg. s. g. I. de teg.
tui. Parentem autem manumissorem vel maxime hae lege solutum esse convenit. Tutores testamento dati Extra quam si facultatum dati a patre tutoris facta sit deminutio , vel morum ante celata aut ignorata emerserit improbitas, vel inimicitiae cum patre exarserint, I. 4. de test. tui. I. g. in a. seq. de cons tui. Tutores quoque, qui non legiti-mε testamento dati , aut omnimodo , aut ex inquisitione eonfirmandi sunt, satisdatione
non onerantur 3 caeteri satisdant, I. I. g. h. σaliquot II. seq. d. tit. f. ult. svr. de tutet. σibi notis
Ab ipso testatore approbara Quippe parentes nemini tutelam Iiberorum suorum committere solent, nisi ei , cujus benevolentia, fides ac diligentia eis satis cognita perspectaque sit , I. amicissimus 3 s. de exens ut merit paternum testimonium pro satisdatione sufficere debeat, L de ereationibus 27. C. de Episc. aud. I. iat. f. s. C. de eur. fur.
auis. idonei electi Quam ob causam fidem inquisitionis pro vinculo cautionis cedere, Papinian. scriptit , Ieg. si impuberi r 3. in M. de
tui. σ eur. dat. olim apud nos nemo tutor
idoneus sine satisdatione aestimabatur e verum hodie prudentiae & religioni eorum , qui rebus pupillaribus praesunt, ea res committitur, qui non solent satisdationem a tutoribus exiere , contenti eorum iureiurando, praesertim
testamento dati sint, quod N passim alibi
observatur. Joan. a Sande lib. a. tit. s. desin. s. Extat formula iurisiurandi in flat. tutelae. Mi Iand. art. 22. Quandoque ab uno ex pluribus tutoribus , cui singulariter administratio
conceditur , fideiussores aut pignora , prout res postulat de consilio propinquorum pupilli exiguntur. Qui maioris momenti sunt, non nisi sciente & consentiente Magistratu pupillari tutores facere possunt, nisi ii Magistratus