Arnoldi Vinnii ... In quatuor libros Institutionum Imperialium commentarius academicus et forensis

발행: 1767년

분량: 670페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

a civitate, a rer. natura tribuitur , I. 3. delat. σ releg. nempe familia , civitas, libertas,

Tribus modis Auson, Id II. II. Triplex Iibertas , capitisque minutio triplax , nimirum uno ex tribus illis , quae dixi , amisso , contingit capitis deminutio , d. I. ult.

Capitis deminutio Verbi capitis varia est

& multiplex acceptio, ut videre est apud Hotomannum & alios ἰn Lexie. Hic significat personam locum aliquem ordine civium proprio obtinentem , quae locum cum amittit , capite minui dicitur. Putatque Noto mannus, ad personam ranslatum esse,

uod de ipso ordine proprie loquendo diciebeat ; ut ecce: cum quis deportatur aut emancipatur, ordo civium aut agnatorum capite uno minuitur. ViNN. Vocabulum hoc hcensibus Rom. profluxisse, ostendimus in Antiqv. Rom. hoe t. Et sane semper fere veteres ita loquuntur: Censa sunt eapita civium aco oo . Exempla passim apud Livium. Quoties itaque civis statum mutabat, nomen ejus h tabulis censualibus erat expungendum, adeoque civitas capite minuebatur , vel caput eximebatur de civitate, I. a. V. de pubιie. Iudis. Hinc eaput pro statu , & capitia deminutio pro status mutatione dici coepit. HEIN.

Statur mutatis L. I. hoc tit. L. t. de In int. rest. Graeci , κατατάσεως ἐν α ια ἡ κεφαλης ἔλαττα s. Status quoque vocabulum multa

significat εἶ sed in hoc tractatu accipitur dumtaxat pro eo iure, quod singuli in civitate habemus , nimirum libertatem, civitatem, s miliam 3 quae tria scite Chremes apud Terentium in Eunucto, act. Φ. scen. I. v. 3 s. seq. his verbis complectitur , Dico , eam esse Iiberam , civem Atticam , meam sororem.

Tr bus modii Tot enim necesse est sint genera capitis minutionis, quot sunt quae in persona cuiusque civis considerantur, quorumque uno amisso , status ejus commutatur , LMIt. hoc tit. Qui duo tantum genera faciunt magnam & minorem I appellatione magnae maximam & mediam , quae hic etiam minor dicitur , comprehendunt, quod facit Ulpian. i. i. f. si filius 4. de suis ty legit. I. r. g. eapitis minutio 8. ad senat. Te VII. item Callistratus I.

s. g. ult. de extraord. cosn. UINN. Cons. quae

De maxima capitis deminutione.

I. Maxima capitis deminutio est , eum aliquissimul ex eivitatem re Iibertatem amἰttit: quia accidit his , qui servi poena ef ixntur atrocitate sententiae ; vel liberris , ut in gratia erga patrono condemnatis: vel bis , qui se ad pretium participandum venumdari pasi sunt. N o T AE r. 'I Iibertis Libertus ingratus iure libe tatis exuitur , & patrono in tervitutem redigitur, ι. 2. C. de Iiberi. ετ eor. II. quod &Attico iure obtinuit. Plat. II . de Iegib. Plui. in Solon usurpavit Claudius, Sueti in ejus vin

COMMENTARIUS

Gm omnia amittamus quae habemus, lubertatem , civitatem , familiam ; maximam capitis deminutionem pati dicimur , Luti. hoe νit. Hoc autem iis semper accidit,qui servi efficiuntur: nam sublata libertate tolluntur quoque reliqua duo. Sic Regulus capiatis minor Horatio, id est, servus factus per captivitatem, lib. 3. earm. Ode s. πώ - 2. De No

dis, quibus quis in servitutem redigitur, plenissime explicatum est g. pen. sup . de jur. pers& nominatim de servitute poenae, in s. μηδservus 3. Dp. quib. mοα jus par. pol. Inratia in Ita legit Pacius, alii ingratis. Η comannus ingrati , ut subaudiantur erimine vel judicio. Usurpavit hoc ius Imperator Claudius, teste Suetonio in eius vita e. s. Estque de ostis. in C. de liberi. ex eo . tib TEx TUS

De Media.

a. Minor sive media rapitis dem;nutis est,

quum civitas quidem amittitur , libertas vero re tinetur : quod aecidit ei, eui aqua Ur igni inter

COMMENTARIVS.I Cur fontibus olim aqua tX igni interdiei solitum Luertar retinetur L. 2. g. I. I. I . f. I. de poen. I. s. de interd. T reIeg. Objici solet locus Callistrati in I. pen. f. ult. de extra eun. Sed locus iste haud dubie depravatus est,& pro Vetur. Iegendum Vel t quomodo & in nonnullis codicibus legi testatur Accursius. Alb. Gentilis citra correctionem rem expedit Iib. 3. lect. Io. ex una particula Veluti duas faciens vel uti. Nimirum Callistratus sub mag

152쪽

DE CAPITI sna capitis deminutione utramque, & qua libertas & qua civitas amittitur , complexus est; quod & aliis familiare esse paulo ante monuimus. Nisi quis malit cum Cujacto , locum illum de libertate ex iure Quiritium accipere, quasi iure Quiritium liber non sit , qui innumero Quiritium non est a ut disputat Cic. - M. strat. pro Caecinna. VINN. Nihil est hac cujacii sententia verius , alia erat libertas Jaris gentium , alia Juris Quiritium I quam

iaculenter explicavimus in antiq. Rom. adpend. Lib. I. b. x s. seqv. illa capitis deminutione maxima e haec & media eripieb*tur. Liv. Lib.

I. c. s. Praeclare rem omnem confecit V. C. r. Noodi. Obs L b. t. eap. LI. HEIN.

Cui aqua ex igni Iure a maioribus tradito non licuisse civem licet noxium , aut supplicio capitis afficere , aut libertatem ei, civitatemve adimere , multi tradiderunt 3 Caesar Mat. sua apud Salliast. de beli. Catil. Cicero in suis pro Aia. Caem. pro dom. sua pro Corn. Baib. Lactant. lib. 2. e. Io. Caeterum cum ad discilinae publicae vigorem omnino pertineat, de-cta & scelera malorum hominum impunita non relinqui 3 inventa ratio est , qua civitate , salvo instituto maiorum , expellerentur. Itaque aqua & igni sontibus interdici coeptum est, ut his duobus tamquam vitae humanae praesidiis destituti, si exitium sibi paratum vitare vellent, in exilium proficisci cogerentur , inque aliam civitatem pro laetere, in quam cum essent recepti , Romanam demum amittebant.

Quibus igitur aqua & igni interdicebatur , iis

quidem aperte vita non eripiebatur , ac ne

civitas quidem , siquidem nulla exilii facta mentione haec poena irrogabatur sed tacite

tamen morte quodammodo multabantur , vique ipsa expellebantur. civitate; cum solo aere Vivere aut regi non posscne e nec fas esset eos aut tecto recipere , aut aqua & igni, caeterinve, quibus vita continetur , iuvare 3 ut exrad. orat. Ciceronis pro domo sua, cap. et s. σti. liquet.

In infuIam deportatus Deportatio species illi suit atrocissima , cum scilicet quis ita

damnabatur , ut bonis publicatis , nervo aut compedibus vinctus , & in navim impositus, a servis publicis in certam insulam deporta tur , ibique in perpetuum concluderetur. Qua poena manifesto caput eximitur de civitate , civesque ad peregrinorum conditionem rediguuntur , L. II. s. I. de paen. I. s. de int. σ'ella. Non uno autem loco in Iibris nostris traditum est, deportationem in insulam in locum aquae de ignis interdictionis successisse l. a. f. I. de paen. I. I. ad Ieg. Iia. pecul. i. pen. in DEMINUTIONE. II s . de exσα cun. Itaque umbra vetusti iuris adhuc retenta , aqua & igni interdictos nostri deportatos interpreNntur , l. r. f. hi quibuI 2. de legat. I. I. 1. de pubi. Dd. eademque & in aliis Iocis illorum verborum interpretatio facienda est. Consule Brison. lib. I. sel. antiq.

De Minima.

3. μη ma evitIs deminutio es , quum eia vitas retinetur er libertas , sed satus bomini commutatur e quod accidit in bis, qui quum sui jurir fuerint , ereperiunt alieno juri subjecti esse, vel eontra ι veluti si filius fa-lias a patre eman. cipatus fuerit, est capite deminuIur. NOTAE

3. Alieno iuri subjecti esse Puta adrogati,

eorumque liberi, 3. pr. eod. f. pen. δερ. de advi. Item dati in adoptionem personae non extraneae , S. 2. sv. d. t. Emancipatus Emancipatus capite minuitur , ι. 8. in M. eum I. seq. h. t. Quia ut ait Paul. l. 3. f. r. eod. emancipari nemo potest, nisi in servilem imaginariam causam deductus : alibi tamen rationem petit a familiae mutatione , I. ult. eod. quod contingit etiam

hodie, sublata licet imagine servitutis.

COMMENTARI Us. I aeuomodo intelligendum quia U0. scribit , --nimam eap. deminutionem salvo satia con

tingere.

a Non foliam adrogatos evite minui, sed etiam adoptator , quamquam eum dissinctione. 3 Emancipati eur eapite minui dieantur : ex numnarn post , imagine servitutis sublata, eapite minui desierint.

Ed flatus bominis Minima eapitis demi- inutio est , per quam salva civitate & libertate , status dumtaxat hominis mutatur , Ut p. de tusel. 6. I 2. Idem tamen Ulp. I. I. f. eapitis 8. ad S. C. Ter0II. scribit, hanc capitis deminutionem contingere salvo statu, quae videri possitnt contradictoria. Et utique essent, si vocabulum status utroque Ioco eodem modo acciperet: nulla autem contradictio est, si eo vocabulo quod est υωωνυμιν, non in eadem significatione utrobique utatur. Ergo recte dicit , hanc capitis minutionem contin

gere salvo statu, sed statu publico , quem quis

153쪽

6 LI R. I. ut ei vis habet: recte item eamdem non contingere salvo statu , sed privato , quem quis habet in familia , L iat. hoc tis. In definitione autem pr. brius tit. tradita, appellationestatus utrumque conti tur.

aut quum sui juris Qui se adrogandum dat,

manifeste capite minuitur, quia caput suum in familiam & domum alienam transfert, t. pen. f. 2. de bon. pus see. rab. Liberos quoque , quix eum sequuntur , de quo dictum g .pen. sv. de adopt. capite minui placet, quia & ipsi cum parente familiam mutant, ι. 3. pr. hoc tis. Sed etsi filiusfami l. a patre in adoptionem detur dicendum est eum capite minui , quia in alienam familiam transit, I. 4. g. pen. de grad. σQf. quod tamen ex constitutione iustiniani

non aliter nunc contingit, quam si a non extraneo adoptatus sit, de quo Dp. g. 2. de adopt. f. antepen. sv. quib. mod. jur parr. potest.

A patre emancipatur Emancipatos capite minui, iura agnationis & familiae perdere , patri post emancipationem extraneos intelligi; tot locis proditum est , ut de eo dubitari non

oporteat. Cur autem emancipati capite minuis dieantur , hane rationem affert Paulus d. l. 3. s. r. boe tἰt. quia in imaginariam servilem Eausam deducuntur. Unde plerique conte dunt , hodie sublata in emancipationibus antiqua servitutis imagine , ι. ult. C. de emane. lib. f. praeterea s. sup . quib. mcd. jus pat. pol. emancipatos capite non amplius minui : non

magis quam illi capite minuuntur , qui morte patris, aut accessione dignitatis sui juris

fiunt tila. de senat. me. Nov. 8 I. c. 2.

Sed verendnm , ne illa Pauli ratici Se ipsa alia quid imaginarii habeat; eerte adaequata non est. Nam primum constat , in adrogationibus nullas venJitiones aut manu risissiones interia venisse ι & tamen adrogati liberique eorume ite minui dicebantnr hoc solo, quod familiam mutarent. Deinde si sublatis illis venditionibus emancipati capite non minuuntur: quid opus fuit , ut Anastasius liberis , qui ει ne isto ritu emancipantur, iura tutelarum de successionum nominatim conservaret, si parens manumissor id peteret L. D. C. delegabar. Postremo si iura agnationis & familiae non amitterentur , nisi interventu imaginarii illius contractus 3 nee esse non erat Iustinia num specialiter cavere, ut ii , quos dignitas patria potestate eximiir, eadem iura integra

retinerent, d. ' R. 81. cap. a. Quamobrem p tius est, ut a familiae mutatione rationem peramus , quod & ipse Paulus facit i. iat. hoerit. Sic igitur sentio; etiam post venditiones illas sublatas recte dici emancipatis conti

TIT. XVI. gere capitis deminutionem e propterea quia

non minus nova quam veteri emancipatione familiam amitterent , & pro extraneis haberentur, ut ex iis , quae jam dicta sunt, liquetia

Caeterum iure novissimo, quo differentia agnationis & cognationis tum in successione, tum in tutelis penitus sublata est , Nov. mi. e. q. er t. vix est, ut emancipatio inter genera capitis minutionis referri possit. UiNN. Pauli ratio solida omnino videtur. Hinc quum Virgines Vestales a Pontifice caperentur et id tamquam singulare privilegium notat Gellius lib. r- cap. m. quod captae sine emancipatisne σ 'aevitis minutione ὸ patνis potestate exieνint. Rationes Vinnii, quibus Paullum oppugnat, non sunt maximi ponderis. Nam quod aὸ primam attinet, unius rei plures causae esse possunt.

Duo posteriora ex ipsis Anastasii & Justiniani

legibus solvuntur. Nam quamvis ii imagin rias venditiones sustulerint: voluerunt tamen, ut emancipationes Anastasiana & Justinianea eiusdem cum vetere effectus essent: perinde ac si venditiones istae fuerint adhibitae. Η1IΝώTEx TUS,

4. Servus autem manum; tis evite uoa m

put' nullum ius habet , d. l. 3. in sin. nullum ius , id est, nec familiam , nec civitatem , nec Iibertatem : sed domum post manumissionem

haec consequicur. COMMENT ARI Usia

Urvile caput nullum ius habet, Se ideo nec

minui potest 3 inquit Paulus , L 3. ia Ο- eod. Quod igitur hic ait Justinianus , servum nullum caput habere 3 idem est ac fi diceret, servum nullum ius habere aut locum in tribus illis , quae civium propria esse diximus, libertatem inquam; et vitatem ; familiam: ad quae tria in hoc tractatu capitis & status vocabula reseruntur , quae alioquin per se latius patent, & de persona servili etiam praedicaatur , tit. de flat. bom. π Dp. de Dr. persΤEXTUS.

De mutatione dignitatis.

s. adissur autem dignitas magis, quam flatu

154쪽

Vrmatatur , evise non minuuntur , π ideo a Senatu motos capite non minui constar. COMMENTARI Us.

DUnixas quoque appellatione status generali continetur; ideoque qui Senatu vel alio ordine movetur , recte dicitur circa statem dignitatis plecti , l. s. f. a. de extr. crin. Sed quia ita moti existimatio dumtaxat minuitur , inera autem , quae civem proprie constituunt, salva manent: idcirco in hoc argumento dicitur capite non minui, sed cives m

Interpretatio S. ult. sup. tit. proc

o. Euod autem dictum est , manere cogna- fionis jur etiam post evitis deminutionem I boe; a s , si minimis evitis deminutio intemeniat: net euim eognatio. Nam si maxima capitis δε- minutis riterveniat I jus quoque cognationis p ru : ut pura serviline alicujus erinari , ex nevi iam si manumisias fuerit , recipit cognationem. Sta π ε in in Iam quis deportatus sit , cog

ε. Si minima eapisis deminutio Ex gr. Si L. Titius patruelis meus a Patre suo emancipatus fit, agnationis jura amittimus , co

nationis retinemus : & ideo ad mutuam successionem ex edicto unde cognati vocamur, S. r. inse. de suo. estgn. COMMEN T R R I U s.

Iur fanguini, seu eunationis quot modii ac

te amissam , aut beneflcio Principis restitutos

. Ierat, cognationis jus non omnibus modis capitis deminutionis solvi , sicuti solvitur gnatio. Qua occasione oblata, simul de capitis deminutione , quo res ea planius intelligeretur , differendum putavit: docetque nunc, quod de cognatione dixit, eam capitis minutione non. perinde ut agnationem perimi , de minima accipiendum esse e maximam vero &mediam, umote quae mortalitati comparantur, i, verum s s. f. serietas Io. pro foc. etiam inter- ertere jus cognationis- ΕΜ INUTIONE. IIIIus quoque cognationis perit Huie loeo obtatare videri potest quod dicit Pompon. I. g. de reg. Jur. Jura sanguinis nullo iure civili dirimi posse. Sed sciendum est , iura sanguinis sive cognationis bifariam accipi a vel plane naturaliter atque pro eo jure , in quo sola sat guinis coniunctio spectatur 3 vel pro iure, quod cognatis propter cognationem jure civili vel honorario desertur. Illo modo fi ius sanguinis accipias, nullo iure civili dirimi potest 1 ut ecce , ius civile efficere non potest, ut qui pater est pater esse desinat; qui frater,

desinat esse frater; ut nuptiae inter patrem &filiam, inter fratrem & sororem consistant. At posteriore modo acceptum certis personis adismi potest a ut puta potest ius civile efficere, ut ne filius patri, stater Datri certo easu succedat, aut ad bonorum possessionem unde liberi aut unde cognati vocetur. Nam haec iura licet naturalia recte dicantur propter rem,

cui tribuuntur, quae est naturalis cognatio : tamen quia inter cives tantum instituta sunt, etiam ad ius civi Ie suo modo reseruntur, LIT. g. r. de poen. unde fit , ut etiam civili constitutione, hoc est , capitis deminutione, perimantur : excepta tamen ea , quae salva civitate contingit.

Ne quidem si manum Fus Is qui servus aliua ratione factiis est, cognationem manumisone non recepit; ac proinde ad bonorum possessionem unde cognati a Praetore πon vocatur , IV. I. g. ι. T. unde eo . Ur ins deserv. eoga. in pr. Nam dominus quidem libertatem servo imponere potest , & jus situm romittere : jus autem cognationis , quod serv tute amiserat , ei restituere non potest. Plane qui servi poenae effecti beneficio Prinei pix

restituuntur, etiam ius cognationis recipiunt, . I. f. 4. ad Terua. L I. g. ult. t. a. de hon. p . eoni. tas. Atque hoc quidem iure veteri obtinebat. Justinianus autem postea etiam libertinos ad similitudinem ingenuorum succedere voluit , f. t. ins de serv. cogn. & novissi me libertinos ingenuis per omnia exaequavit, excepto iure patronatus, No p. 78.

Cognationem in Hoc est jus , quod propter

cognationem , cum adhuc liber & in civitate esset , habebat. Caeterum ipsa cognatio aut sanguinis conjunctio servitute non extinguitur : quae idcirco etiam nuptiis post manumissionem impedimento est, g. illud Io. sv-

de nupt.

In insulam deportatur Deportati quoque jura cognationis amittunt; sed a Principe r stituti, per omnia pristinum statum recipium,f. I. sv. qiab. mod.jus par. pol. flv.

155쪽

Ad quos Agnatos tutela pertinet.

I. aeuum ainem ad agnatos tuteIa pertineat; non simul ad omnes pertinet , sed ad eos tantum , qui proximiore gradu sunt : vel si plures ejusdem gradus sunt 3 ad omnes pertiaer, veluti plurer fratres sunt , qui unum gradum obtinent , pariter ad tutelam vocantur. N o T AE .

. et a

OUi noximiqre gradu aEquum enim est,

ut illi onus tutelae subeant, qui & ad

successionem vocantur: Vocantur au

tem soli agnati proximi , ins de Ieg. vn. Dcc. Ad omnes pertinet γ Si plures sint agnati eodem gradu , pariter omnibus tutela desertur, ι. 8. UT I. s. de leg. tui. nempe quia & ad haereditatem omnes simul admittuntur , g. s. infri l . agri. Dec. Quid ergo si aliqui ex proximioribus , vel etiam omnes mortui sint, vel capite minuti Et quidem quamdiu unus adhuc superest , & in familia est , tutela penes eum remanet, per t. I. g. s. de I. tui. Caeterum si omnes decesserint , vel capite minuti sint, sequentes in tutelae administrationem se cedunt , d. pen. Qua in re tutela legitima olim differebat a legitima agnatorum haereditate, in qua placebat successionem non esse a hoc est : si proximi desecissent, in f, quentium gradum non admitti, g. placebat. I. ins d. t. Enimvero nec in tutela semper ia- mittitur successio: nam si proximus vel excusatus sit , vel remotus, sequentes non succedunt, sed in locum abeuntis alius a Magistratu datur , ata. d. I. 3. f. quaeri. 8. Idem dicendum videtur & si proximus , idoneus non sit ad tutelam gerendam , arg. f. pen. V. de curat. l. non solum Io. f. si libertus 7. de me. quasi hic proximus gradus adhuc sui ersit. Novissima Justiniani constitutione legitima tutela cognatis iuxta desertur ac agnatis , Nov. M8. c. s. ut Platonis quoque lege cautum, ἐπιr i ε

ΤΙΤ ULUS DECIMUS SEPTIMUS.

DE LEGITIMA PATRONORUM TUTELA.

Lib. 26. D. Tit. q. C. Lib. I. Tit. 3o. Continuatio. V qμὴ or generibus , in quae tutelam

legitimam distribuimus , primum explicatum est a tutGla agnatorum I alterum nunc sequitur, patronorum, qui & ipsi proprie legitimi tutores sunt ex ratione & mente legis Ιχ. tab. I . I. I. I. deleg. tui. junct. ι. s. S. I. de verb. An.

Ex ratione Leg. I 2. Tab. quae tutelas' agnatis idcirco defert, quia haeredes ab intestato sunt, inductum est , ut ' patroni liberorum suorum tutelam susciperent, quae ideo legitima dicitur , l. 3. D. de legit. tui.

Ex eadem lege duodecim tabuIarum , libertorum σ libertarum tutela ad patronor liberosque eorum pertinet, qua π Usa legItima tutela τμ atur : non quia nominatim in ea lege de bututela caveatur sed quia perinde aecepta est Urinterpretationem, ae si verbis legis introducta es set. Eo enim ipso quod haereditat.s libertor mlibertarumque , si intestati decessissent, ses lex ad patronos liberosve eorum pertinere I cre diderunt veteres, voluisse Iegem etiam tutelas a eos pertinere : quum in agnator , quos is haere ditatem sex meat , eosdem in tutores esse just rit; quia plerumque ubi successionis est emo. mentum , ibi π tutela onus esse debet. Ideo as tem diximus plerumque: quia si fremina impubes manumittatur , ipsa ad haereditatem vocam quum aliut sit tutor. COMMENTARIUS. 0n quia nominatim Lege I 2. tab. tronis tutesa desertur, non propalam aut n ominatim & disertis verbis, quem

156쪽

DE LEGITIMA PARENTUΜ TUTELA. Iragnatos lex vocat , sed per conse-laeatus haereditatum , quae ex ipsa lege patroas datae sunt , 3. pr. de leg. tui. Ulp. de

Pre interpretationem Prudentum scilicet, quibus permissum erat leges publice interpre- , & eonsulentibus de iure respondere , f. repvssa prudentum 8. δερ. de jur. nai. gent. σει. l. r. f. his leg. s. de oris. jur. Perinde accepta est Verbum ex legibus , ait Pip. sc accipiendum est , tam ex legum sententia, quam ex verbis, I. s. f. I. de ven. Agn. Et celsus 3 Seire leges , inquit, non est verba earum tenere , sed vim ac potestatem , I. I cirer 7. de legis. ni succesionis es emolumentum Prudentum collectio fuit , patronos ideo ad tutelam libertorum a lege vocari, quia vocantur ad eo- rem intestatorum haereditatem , hoc argumen- Io, Fod non aliam ob causam tutela agnatis

delata fuit, quam quod & ipsos ad haereditatem lex vocasset, . i. de I. tui. Recte & n, turae juris convenienter , quo comparatum est , ut incommoda cujusque rei eum sequantur , quem sequuntur commoda, LIO. da regis jur. IN. un. f. pro feeundo. 4. Ceae. δε ead. tali.

A foemina manumittatur Interdum alibi est haereditas , alibi tuteIa : quod fit , cum illi, qui ad haereditatem vocantur , non sunt idonei ad tutelam administrandam 3 ut puta si se

mina manumiserit , aut consanguinea sit pupillo , d. L r. f. r. quippe tutela virile munus est , I. I s. I. ali. vi tutel. I. 2. de reg. juria Excipiuntur mater & avia , quibus liberorum suorum tutelam gerere tamdiu permittituri donec ad secundas nuptias transeant : ea tamen conditione, ut inter gesta Senatusconis sulti Velleiani auxilio renuntienE , auth. matri in aviae cum auth. seq. C. quand. -ἰς us tut..

TITULUS DECIMUS OCTA UUS

DE LEGITIMA PARENTUM TUTELA.

Exemplo patronorum rerepta est U' at a tutela , quae er ipsa Iegitima vocatur : nam si quirfitum aut fiam, nepotem aut neptem ex filio, tr deinceps impuberes emancipaverit , legit imm

eorum tinor erit.

COMMENTARIUS.

TErtia species tutelae legitimae parentum

est , qui liberos impuberes contracta fiducia emanciparunt: id quod ex constituti ve Justiniani semper fieri intelligitur, g. ult.

leo un. fucc. I. ult. C. de emane. lib. repete et notavimus ad 6. praeterea s. 'p. quib. mod. at ροt. Haec autem tutela non eodem mΟ- ' interpretationem legis Iz. tab. introducta est, quo praecedens illa patronorum: neque enim ut lex patronos ad successionem linbertorum vocat, ita & vocat parentes ad su cessionem liberorum emancipatorum I unde Ulpianus hanc tutelam non legitimam , sed fiduciariam appellat, tit. de tutes. f. q. Caet rum quia ad similitudinem tutelae patronorum jure civili introducta est , eo quod parens, qui filium manumittit, patroni personam induit, atque ob hoc ad legitimam filii , qui liberti patitur exitum , t. r. st d par. quis man. haereditatem V Matur , ι. io. de suis tr legit. ι. 2. C. ad fen. Tert. s. Ditis ins de Iet. vn. Dec. obtinuit , ut etiam haec tutela legitima potius diceretur quam fiduciaria : quasi & ipsa ad rationem legis duodecim tab. pertineret; quam etiam ob causam parens manumissor vicem dicitur legitimi tutoris sustinere , L 3. in M. d.

DE FIDUCIARIA TUTELA.

Filii tam . a patre manumissi pater tutor est legitimus: eo vero defuncto , fiater tutor fiduciarius existit.

V ex aIta rutela, qua Muciaria appellatum nam si parent filium , vel filiam , nepotem , veIneptem , vel deinceps impuberes manumiserit, I gitimam nanciscitur eorum tutelam. tauo defun- 'cto , si siberi ejus virilis sexus exsant , Muciarii tutores fliorum suorum , HI fratris , vel δε-

roris , vel caterorι- ef iuntur. Atqui patrox Alegitimo tutore mortuo , liberi quoque ejus segm

157쪽

timi sunt ratores , quoniam filiu3 quidem defuncti , si non esu ἀ vivo patre emancipatus , poseabitum ejus sui juris efflceretur , nee in fratrum

potestatem recideret , ideoque nee in tutelam. Lubertus autem , si fervus mansisset , utique eodem jure apud liberor domini post mortem ejus futia-rtis esset. Ita tamen hi ad tutelam vocantur , si perfeyae sint aetatis: quod nostra constitur o in

Iiorum suorum Igitur & pater filii sui ab

avo emancipati, contra.quam existimant Cu-jae. Hotom. & Fabrot. Nam cum ad patrem

quantumvis haeredem ius patronatus , quod

avus in nepote habuit, non transeat, i. g. g.

3. si a par. man. nec tutela , cui ius illud causam dedit, transire potest 3 consule Bacch. de nostra hic in Comm.

Si perfectae sint aetatis Vid. Bacch. ad 9. II.

inst. de excusat. tui. COMMENTARIUS.

Gnerali tutelae legitimae appellatione

etiam fiduciariam complexi sumus sust. de ieg. n. tui. quia & ipsa vicem quadantenus legitimae sustinet: ut enim tutores legitimi , ita & fiduciarii ipso jure tutores fiunt, &excludunt Attilianos; unde & permixte iisdem locis , quibus de legitimis tutoribus disputatur , etiam de fiduciariis quaeritur ; ut bie trin Pande I. 4. Caeterum quia haec tutela nulla

interpretatione referri potest ad legem duodecim tabularum ; ideo non legitima , sed peculiari nomine fiduciaria appellata est: haud dubie per abusionem vocabuli, quod cum in patre, cui alioqui soli id proprie convenit, non valuisset, ad liberos ejus, quasi haereditarium

transtatum est , inopia alterius nominis; ut recte conjicit D. Hotom. VINN. Propriε fiduciaria tutela fuit, quam per similitudinem p troni suscipiebat pater naturalis , qui remancipatum sibi ab emptote filium manumiserat.

Ulp. tit. XI. f. s. Adeoque hoc nomen ei tutelae compete dat, quam superiore titulo legitimam parentum tutelam vocat Justinianus. Et lane quum contractus fiduciae inter patrem naturalem, & fiduciarium intercederet I vix excogitari potest ratio , cui fratrum potius tutela , quam parentum , vocanda sit fiduciaria.

Caeterum haec tutela non minus ex interpretatione Legis XII. tabularum fluit, quam illa.

Pater enim emancipans veluti Patronus est,

ergo frater emancipati patro ai filius. Ergo ad

eundem, mortuo patre , tutela pertinet. JEIN. Filiorum Dorum , vel fraeris , vel fororis, vese terorum observandum hic est, tres fiduciariae tutelae quasi gradus a Justiniano poni, quorum primus est filiorum s alter fratris vel lororis 3 tertius caeterorum. Non igitur frater tantum fratris emancipati, aut patruus statris

filii, deiuncto patre suo emanci atore de tutore legitimo, fiduciarii tutores iunci. sed etiam ipse pater filii sui ab avo emancipati, eo mortuo , non legitimus ut avus , sed fiduciarius tutor erit, contra quam Holom. & Myns existimant. Cur autem ne hic quidem legitimus sit, mox intelligetur. Atqui patrono Videri enim poterat dicendum esse , hosce omnes esse tutores legitimos exemplo liberorum patroni, qui patrono legitimo tutore mortuo , legitimi fiunt tutores liberti. Sed exemplum hoc dilumile est. Nam lex duodecim tab. non modo patronos, verum etiam liberos eorum ad legitimam successionem libe forum vocat , & consequenter etiam ad tutelam ; eadem videlicet ratione , qua vocantur patroni. Pater autem aut frater fili sui aut fratris ab avo vel pater emancipati legitimi haeredes non lunt; nec igitur legitimi tutores , l. i. tinde legit. l. . Mnde cogn. Atque haec ratio generalis est pertinens ad omnes personas , quas enume δ' vimus. Aliam etiam mox reddit Justinianus

auoniam flius quidem His verbis occurri tur propositae objectioni. Ratio autem diversi iuris, quam hic Justinianus affert, particu laris est , & claudicare videtur in nepote

avo emancipato. Etenim nepos, si emanci

patus non suisset, post mortem vi in potς0tatem patris sui in potestate retenti recidisseti ideoque ex ratione Justiniani etiam in legi H ana patris sui tutelam post mortem avi reci dere debet. Nisi dicamus, in eo adhuc di se' rentiam esse, quod ad liberos patroni ius p 'tronatus jure haereditario redit, ac proindς tutela legitima , quae jus illud sequitur; y 0r sus ut libertus, si servus mansitat, post mur tem domini in potestatem liberorum eiusta reditate pervenisset. At liberi non jure succcssionis , sed proprio patris iure in potest πη ejus recidunt: quippe qui & ex haeredatus e m

dem potestatem retineat: neque ad patrimquantumvis haeredem jus patronatus, qu04 avus in nepote habuit, transit per I. I. S. si 4 par. quis man- ut mirum non sit, eumno a succedere in tutelam ι qui non succedit io e patroni, aut in potestatem, quae tutelae caesλm dedit. Recte autem hic notant Interpp. fiag

clarios tutores esse desiisse , ex quo stλ se

158쪽

II IDE FIDUCIARIA TU TETA. mancipati ad legitimam fratrum tutelam ab iustano vocati sunt, ι. 4. C. de legit. tui. Maxime vero iure novissimo , quo iuris agnatici & cognatici discrimen hac in parte penitus sublatum est. Nov. II 8. eap. ix s. Me in tutelam ) Subaudi, legitimam emanciparas recidit. Alioqui perspicue falsum esset: nam ex fratribus in potestate retentis, patremortuo , qui eorum aetatis perseetie est , alterius fratris legitimus fit tutor. D. Hotomannus putat, totum hoc adventitium esse, atque a Glossatore annotatum. Perfecta aetatis L. tili. g. 4. C. de Ieg. bar. aetatem autem perfectam appellat, qua completur virilis vigor , nempe annorum quinque& viginti , ι. r. 9. i. de min. l. 4. I. 8. de leg.

ttit. I. MIt. C. eod. I. NII. C. de bis qui ven. aetat.

Quae notat Cujacius, & Pacius exscripsit, olim ita ius suisse, ut minores 2 s. annis legitimi &dativi tutores fierent, &c. falsa esse ostendimus infr. de exe . f. item major. II.

TITULUS VIGESIMUS.

DE ATILIANO TUTORE, ET EO , QUI EX LEGE JULIA ET TITIA

D. Lib. 26. Tu. s. G. Lib. I. Tu. 34. ct 36. Continuatio ct summa Tutili.

ΡRogreditur nune Imp. ad tertiam tutelae speciem , nempe dativam sive Atilianam , cuius postrema ratio est i d cetque , quibus ex legibus a a quo Magistratu : & quando tutores dentur. Postremo nonnihil attexit, quod tutores omnes & officium eorum in universum pertinet.

Jus antiquum , si nullus sit tutor.

Si mi ntistis omnino tutor fueras, ei dabatur in urbe qu Aem a Praetore urbano, majore par re Tribunorum ρIebis tutor ex lege Atiliar in Provinciis vero a Pra ibus provinciarum ex lege I lia ex nitas. NOTAE.

Eae lege Atilia in Duo hic notanda. r. jus danei tutores , non competere Magistratui vi suae jurisdictionis , sed ex speciali legis concessione , ι.ε. g. 2. D. de tui. v. lege Atilia sublaeum in hae causa fuisse jus intercedendi col

Lege Iulia ex Nitia ) Unica haec Iex fuit, ut lex Iulia N Papia i & quando aut a quibus lata sit , parum constat. ViNN. Im no constat satis , eam legem latam esse anno V.C. 721. Caesare Aug. III. & M. Titio Coss. Vid. H. Vales. ad Excerpta Petrefc. p. si . Atilianam contra

anno et 3. a L. Atilio Regulo , Tribuno plebis , vid. Liv. I. p. cap. Io. Iatam esse , de-

Tom. I.

Tullus Omn no Neque testamentarius, neque legitimus , aut qui sub illis continetur a Magistratu confirmandus Se fiduciarius. Atque haec species ex duabus summis , quae loeum Atiliano tutori faciunt, prima est. Altera est in s. r. hujus ejusdem ritu ἐ.. Duae autem causae in hoc principio indicantur, quas ad constitutionem huius tutelae conia currere odortet: una est remotior ; nimirum

leges Atilia , Julia & Τitia , quae quando aut a quibus latae , parum constat: altera propinqua est, videlicet factum Magistratus , cui existis testibus ius dandi tutores competit I ut in urbe Praetori cum Tribunis plebis, in provinciis Praesidibus earum. Unde dicimus, eos solosius dandi tutores habere, quibus id nominatim

lege aliqua concessiam est, i. s. g. z. de tui. Majore parte Tribunorum Id est , sex: erant enim decem , t. a. f. 34. de orig. jur. Liv. lib. . c. o. Halicar. lib. s. Hoc autem non se accipiendum est, quasi Praetor una cum sex tribunis, quem vellet tutorem dederit 3 sed quod eum omnes Tribuni adhiberentur , ex sententia tamen majoris Partis tutor creandus esset, sublato in hac causa iure intercedendi coli garum : cum alioqui vel unius e collegiis intercessione impediri potuisset quod caeteri decrevissent, ut recte hic monet D. Hoto m. dc passi in testatur Livius.

159쪽

Si spes sit futuri tutoris Testamentarii.

r. Sed etsi in testamento tutor sis conditio ne a aut ex die eerto datus fuerat ν quamdiu eon-δtio , aut dies pendebat , ex iisdem legibus tu-tον alius interim dari poterat. Item si pur ur fuerat s quamdiu ex testamento nemo bares existebat , tamdiu ex eisdem Iegibus tutor peten indus erat: qui desinebat esse tutor , si conditio emtiterat, aut dies venerat , aut barra μιiterat. COMMENTARI usiar Tutor ex eerro die testamento datus eur statim non fiat tutor. 2 Cur plateat te flamentariam tutelam in suspenso esse , quamdiu nemo hares ex testamento

existit.

3 Luibus easibus aecidat , ut inter mortem testatoris σ aditionem haereditatis pluscudum temporia intercedat. 4 Aliquando etiam ad adeundam haereditatem imis puberi tutorem a Magistratu dandum.

ΗIc alter casus proponitur, quo tutor a Magistratu datur a nempe si is, qui testamento datus est , impediatur , quominus in

praetentia tutelam capessat. Sic enim in universum jus est , ut quamdiu speratur tutela te stamentaria , legitima cesset , I. II. de test. tui. Impedimenta haec quatuor ex causis potissimum oriuntur 3 vel quod tutor testamento datus fit sub conditione 3 vel quod ex certo dies vel quod haeres institutus aditionem haereditatis protrahat; vel denique quod qui testamento datus est, ab hostibus captus sit, de quo g. in .

Sub condit one, aut ex terto die Ex d. I. II. de res. tui. De conditione re et certa est : quippe quae actus omnes suspendit, g. 4. ins deverb. Obi. Dies quoque incertus pro conditio-ν ne est, I. i. g. 2. I. dies T s. de eond. in dem.

De certo die iusta esse poterat dubitandi ratio. Nam sicut obligationi dies certus adjectus non impedit; quominus quod promissum est , praesenti die debeatur , f. a. ins de verb. oblig. ita& tutor ex die datus videri poterat statim tutor esse, ut iam alius tutor dari non posset propter regulam traditam s. pen. ins de eurat. Sed claudicat comparatio. Quippe ratio non patitur ut dicamus, eum tutorem esse, in quem nihil iuris ante diem testator collatum voluit. a Nemo haeres exis nat) Hoc idem traditur in I. Io. pr. de tes. tui. de ratio est, quia quam-l T. XX. diu pendet aditio haereditatἰs, tamitu quoque in suspenso sunt omnia , quae in testamento scripta sunt atque ut adita demum haeredit

te confirmantur 3 ita ea non adita una cum testamento corruunt, I. s. d. tit. Potest autem

fieri, ut inter mortem testatoris & aditionem haereditatis plusculum temporis intercedat,vel quod haeres sub conditione institutus sit, vel quod diebus cretionum aut iure deliberandi utatur. Caeterum haec ad eum dumtaxat casum reserri posse videntur , quo confirmatio testamenti pendet ab aditione haeredis instituti. Nam si filium impuberem, quem in potestate pater habet, tutore dato , simul haeredem instituit, is ut tuus haere & necessarius ipso εjure haereditatem capit, s. t. ins de bar. l. Atque ut statim post mortem patris N ipso iure haeres existit, ita & tutela hoc ipso sta- tim confirmatur , cum , ut Jo. Faber. loquitur , sultas pro aditione fit, L x4. de suis πιδ. quod latius persequitur Ant. Fab. Iuri prurit. qui test. tuf. pr. t. iii. I 8. At finge, P trem filio impubere cui tutorem dedit, exhaeredato , extraneum haeredem instituisse , dum haeres de adeunda haereditate deliberati alius interim tutor a Magistratu petendus erit. Idem dicendum est , si pater filio emancipato , sive

exhaeredato , sive praeterito tutorem dederit: nam & confirmandus pro testamentario estis Necesse est autem prius testamentum confirmari aditione haereditatis , quam a Praetore confirmetur , qui tutor datus est. Sed &, si patet filio eman ei pato haeredi instituto , aut mater liberis , aut extranei extraneis item haeredibus institutis tutorem dederint 3 adhuc a Magistratu tutor dandus est ad adeundam haereditatem , quoniam curatoris auctoritas ad hoc inutilis est , I. s. de lup. dat. t. Is . de auctis tutis

t. II. g. r. de appeII. Verum hujusmodi species non videtur ad propostum pertinere, Propterea quod Justinianus hic agit de tutore non ad unum aliquem a mim, sed simpliciter dando. Aut desinebat esse tutor Pertinebat hoc ad modos, quibus finitur tutela Atiliana 3 de qui

Si tutor ab hostibus sit Captus.

160쪽

COMMENTARI Usabostitis eapto Idemque erat, si tutor

legitimus apud hostes esset, I. I. g. 2. de tegit. tui. Nam propter incertum mentum tutoris redituri , quo plenius pupillo prospiceretur, tutorem potius quam curatorem clari placuit, aeg. I. II. 6. I. de aves.

Recipiebar ttitelam At quid si tutor captus apud hostes decesserit Legitimus nimirum,

hoc est, agnatus proximus tutelam in praetorio tutore finitam excipiet, arg. t. s. s. a. de tui. rat. di . I. II. f. 3. de test. tui. Qua ratione dicendum est, etiam legitimo tutore capto , atque apud hostes mortuo , eum , qui interim a Magistratu datus erat, tutorem esse definere , atque ad insequentis gradus agnatos ineum reverti. Tax Tufa

Quando & cur desierint Qt dictis legibus tutores dari.

3. Sed ex his Ilibus tutores pupillis desierum dari, posteaquam primo Consules pupillis

tr que sexus tutores ex inqu7sitione dare ea Perrent; dbinde Praetorer ex constitutionibus. Nam δεα radictis legibus , neque de cautione a tuto i-bus exigenda , rem pupillis Disam fore ι nequeae est eliend 3 tutoribus ad tutela adminis

Donem quicquam cavebatur.

N o T AE . 3. Primo consules Quod a Claudio Caesa re institutum tradit Suet. eap. 23. Plin. s. ep. 23. datum se a Consulibus tutorem Helvidii filiae

Ex inquisitione Apud Theoph. vulgo legitur κατὰ jurisdictionem, ad quem modum etiam Rotom. locum emendat: led perperam , & inuss. Τh. est κανα ἰ rariζιτίονα , teste Fabrol. Pratoste, Scit. soli absque Τribunis. Praetorem tutelarem primus fecit M. Antonius Philos. Capitolinus in ejus vit. cap. IO. Neque de eaurione Vid. ins de fati . tui. σ

P Rim. Confulei 3 Primus Imperator Clau

dius, auctore Τranquillo , sanxit, ut pupillis extra ordinem a Consulibus tutores darentur. Quod ius videntur Consules aliquando etiam usurpasse , cum iam tutorum creatio ad curam Praetoris potissime pertineret: arguit certe id locus Modestini in I. r. f. i. de rens tui. in verbis, in της ζ υτ ατι κου ἐξουσίας.

inquisitisne D. Hotom. reponit , ex jurisdictione a quomodo etiam legisse videtur Τheophilus , . qui vertit κατα j-i ictionem. Et sane probabile non est , antea ic mere & sine ulla inquisitione tutores dari potuisse et quamquam necesse non est , textum ob id mutare; nam fortassis constitutionibus demum ratio inquirendi certo definita est. Di scimus autem ex Modestino , quatuor potissimum in rebus

eam eonsistere , ut inquiratur tutor creaudus

sitne vitae seugi, & honestis moribus Si me

locuples Num se ingerere voluerit, ut crearetur Denique num pecunia data tutelam ambierit L. seire oportet. 1 I. I. ult. de tui. ex

Praetores ex eoaestitutionibus Jul. Capitolinus eap. Io. hoc tribuit M. Antonio Philosopho : Praetorem , inquit, tutelarem primus f est , eum ante tutores a Consulibur poscerentur, ut de tutoribus diligentius tractaretur. Atque hic iterum observandum , neque Consules , neque

Praetores vi imperii aut Magistratus sui ius dandi tutores habuisses sed tum demum habere coepisse , postquam id iis specialiter datum est eonstitutionibus Principum. Nam supradictIs legibus Duplicem eausam affert, cur tandem ex legibus Attilia , Julia,& Titia tutores amplius dari non placuerit: una est , quia istis legibus nihil cavebatur de satisdatione a tutoribus exigenda , rem pupilli salvam fore t altera , quia nihil definiebant de compellendis tutoribus ad tutelae administrationem : quod utrumque factum est constitutionibus. Neutrum autem proprium est huius generis tutorum : nam cautio vel maxime ad legitimos pertinet, ut videbimus infri fati . tui. Coactio vero omnium tutorum icommunis est. Coguntur autem extra ordinem remediis praetoris , videlicet multae dictione , auu captis pignoribus , I. I. de adm. tui. L 3. C. de s p. tui. I. s. de mun. π hon.

s. pen. ins de satisdat. tui. Nostris moribus certo ioeo addi ei solent cauponae , sive diversoria, quae forma compellendi & exequendi Emelinge vocatur , & apud nos usitata est in

SEARCH

MENU NAVIGATION