Arnoldi Vinnii ... In quatuor libros Institutionum Imperialium commentarius academicus et forensis

발행: 1767년

분량: 670페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

411쪽

3 74 ω L I B. 11.tis confirmatur. His accedit & tertia , quod Veteres suprema ordinaturi amicis fere signatoribus utebantur , quibus amoris testificandi gratia nihil relinqui posse , durum sane atque inhumanum esset. In quam rem elegans locus est Symmachi lib. io. eps. s s. auis , inquit, non familiarisimum quemque signandis adbibet,

cum extrema conducuntur Iam quid mirum es, si in oculis positus mereatur aliquod monumentum

religionis , qui meruis advocari λ Porro ita dinutat , ut si his legibus viveremus , ut tenuisonor , quo subicriptores ob amicitiam defunctus adspergit , legitimum posset abolere

iudicium , inimicis signatoribus tutius uteremur : inanemque appellat calumniam & rem post humanam memoriam inauditam objectionem Bassiani cuiusdam, qui hoc jus in dubium

vocabat: facit I. Pampbilo. F. S. I. de ita. 3. Atque his ergo rationibus adducor , ut credam, hoc jus non tantum in testamentis scit p-tis servandum esse , vertim etiam in nuncupati vis : licet dissentiant Duar. ad tit . qui testam. Dc. & Ant. Fab. decad. 66. err. I. in seqq.4 Equidem in testamento nuncupati v O , quod uti nunc mos est , per Notarium in scripturam redigitur , ea res minorem dubitationem

videtur habere : quia privatum legatarii testimonium publicae personae juvatur fide , Jo. Fab. Αretin. Imol. Vigi. Zypae, not. jur. Best.

de testam. ut ut Groenev v. de II. abrog. hic sub

sistat : sed in mera simplicique nuncupatione causa est, cur dubites , clim hic testes rectatam de legato, quam de iure heredis deponant 3 nullaque alia re testimonium iuvetur, ut vides possit, perinde id habendum esse, ac si quis ubi aliquid in testamento adlcribat,

quod Senatusconlulto prohibitum est, ι. I . in pr. ad leg. Corn. de Dis. Et tamen magis est, ut hic quoque testimonium legatarii admittatur , cum caeterorum testium fides sulpicionem tollat , legataque ac fideicommissa

etiam codicillis relinqui possint , in quibus

constat, quinque testes sufficere : utut mutua hic sutura sint testimonia, quod notat D. Hotom. add. Diod. Tul. ad hunc tit. c. s. quamquam haud gravate admiterim , nonnihil hic tribuendum religioni iudicantium. Singularis opinio est Ant. Fabri d. dee. err. I. qui putat, Nos. I. c. r. in totum ab hoc iure recessiim esse , ut hodie nec in scripto testamento testimonia legatariorum & fideicommissariorum admittenda sint: quoniam Justinianus eo loco caverit contra veteris iuris regulam, ut si scripti haeredes haereditatem adire recusarent, ipsus legatariis & fidei commissariis potestas adeundi esset : unde colligit, jus testimonii 1 I T. X. dicendi nune iis planὶ denegandum esse, locumque in iis nunc etiam habere rationem

hujus s. Quia iuris successores seri possunt.

Ego vero malim dicere , hoc curandum non esse , quia ex accidenti est. Casus aduentitit, inquit Saevola , non sunt eo utandi , l. 6. a quib. man. & eleganter Graeci; οὐ χη

νεῖς ἔξωθεν συμβαῖνουσι θημασι π

Plane locus hic accipiendus est de fideicom- smissariis particularibus: nam universalis fidei. commissarius , id est , cui ex fidei commisso restituitur haereditas , loco haeredis est , Rost Senatusconsultum pro successore iuris ha-etur. f. 3. T 4. ins de fidele. bar. I. r. i. 3. 4 Meie. haer. pet. D. Tulden. e. 8. in M. Luadam consiturIone nostra Calumniantium

iniquitas saepe flagitat, ut ea quae certo id econstituta sunt, novis subinde constitutionibus specialiter sint eonfirmanda ; quod etiam in proposito accidit. Constitutio autem Justiniani, quo hic se refert , haud dubie priori Codici inserta fuit. Caeterum omissa est in Codice repetitae praelectionis edito post compositionem Institutionum , quem solum hodie habemus. Et inepti sunt, qui hie intelligi putant aut constitutionem Zenonis , Ieg. dicta 'tibu . 22. C. boe. tit. aut responsum Jurisco a

sulti I. qui resam. 1 o. in pr. D. eod. qολβω enim ita loquitur Justinianus 3 At s atte id lini libris constitutionum meminit , quae in yἀς riori Codice non habentur , ut in s. su T. infri Ieg. g. pen. ins de Ieg. Mn. Dcc. , de suce. Iibera. TEx TUs.

De materia, in qua testamenta scribuntur.

r2. NibiI autem interest , testamentum in ta' bulis , an ebartis membrani e , vel in alia m seria flat. N o T- Iz- In tabulis Ligneis dolatis, & cera Oi tis. Hinc tabulae testamenti , vel etiam tabulη Pro testamento, & lignum pro tabulis, leg de bon. poss. eonr. tal. Juven. fat . m. t denique di cera pro tabulis. Suet. in Iul. c. I Horat. a. sat. s. Juven. sat. Is . An in cbartis L. i. i. 4. de bon. pus sec. ιδ De varia materia , qua veteres in scribend*

Montiaucon. Pataurubia Graeca 3 & qvη eadem de re disseruit Jo. Mabillon in aeterno opere de Re diplom. I. I. HEIN.

412쪽

COMMENTARIUS. a Unde sit, quod ceram pro tabulis veteres di

xerint.

a rasamexta non notis, sed litteris scribenda esse. Ntiqui sere in tabulis ligneis testamenta& quasi ibet cautiones scribere solebant. Ex quo est , quod praetores in edictis tuis detestamenti tabulis tantummodo loquuntur: dc quod bonorum possessio , quae liberis praeteritis datur , vulgo dicitur dari contra lignum,

ι. quod vulgo. Is . de bon. pus coni. tab. & Inde Juvenalis sat . I 3. ex is. adulterinas && mendaces cautionum tabulas appellat vanax cbirographa Iigni. Tabulae autem illae cera illitae erant , litterasque stylo , primum ferreo, Postea octo, in iis exarabant, unde factum,

ut etiam cera pro tabulis diceretur. Sueton. in Iul. e. 83. Ruintum Padium ex quadrante ha- redem institui ι : reliquos in ima cera. Horat. 1. Din. s. v. o . . Sic tamen , ut Iimis rapiat, quid prama Iecundo Cera velit versu.

Juvenalis sal. I 6. Accipe eeram, Scribe puer, id est , accipe tabellas ceratas , aut ceracos Pugillares , eoque nihil apud hunc poetam ulitatius. Caeterum etiam alia materia usos fuisse constat, veluti chartis , membranis , sive pergamenis, foliis & libris quarumdam arborum,

ι. librorum. ς 2. de Ieg. 3. add. Plin. lib. II. c. II. ra. Alex. ab Alex. 2. gen. dier. II. Hotom. 4. O . I. Si quis curiosior, is adeat D. Salmas. lib. de mod. Uur. c. I . Quamvis autem praetor in dandis bonorum posse istonibus tabularum dumtaxat mentionem facIat, non eo tamen minus bonorum polselsionem

peti posse placuit, si in alia materia , quae adscribendum idonea sit, figura tabularum testamentum scriptum fuerit, I. I. de bon. pus sec. b. Atque adeo etsi in charta deletitia di o Pinthographo, I. 4. eod. Hodie Notarii, qui sere in testamentis adhiberi solent, in conficiendis instrumentis pergamenis uti solent et quamquam si in charta papyracea scripserint, non ideo protinus existimandum si, instrumentum nullum esse, aut partium jura laedi, uehic D. Uiglius notat. Illud quoque non refert , quo genere sermonis, quave lingua quis

testamentum conscribat, I. bae eonstitissima. R L. f. ult. I. quoniam. Is . C. de testam. Caete-

' rum litteris , iisque usitatis & legibilibus scribendum esse placuit; non signis obscurisve

notis , I. s. g. ult. de bon. poss. Utique .lamensi per notas usitatas, quibus scilicet utimur in I s Ο Η D I N A N D I s. designanda quantitate, portio haereditaria aut

summa legati expressa suerit, institutio aut legatum non vitiabitur, I. s. g. r. de haer. Inst. VINN. Quam tamen periculosa aliquando sit notarum interpretatio , exemplo Galbae discimus, de quo Sueton. eap. s. Observavit ante omnes Liviam Augustam , e tis testamento poeditatus est. H. S. namque quingenties quum princiap-m inter legatarios babusifer , quia NOTA non perscripta erat summa , haerede Niberio legatum ad quingenta revocante , ne bae quidem accepit. HEIN.

De pluribus Codicibus.

r 3. sed er unum te flamentum prurnus messus eonficere quis potes , secundum ob tamen observationem omnibus factis : qu terdum etiam necessariaem es ; vetat si 'in nam gaturus ex secumferre ex domἰ relinquere 'dieiorum morum contestationem velit; veI propter aliaε innumerabues causas , quae humanis necessitatibus imminentia NOTAE

II. Plurἰbur eodisibus Pluribus exemplaribus , ι. 47. de legat. v. pluribus tabulis t. r.

f. s. ult. quae in tesam. I. ut tamen omnia

sint inter se ἰσλιπα , unius tenoris & formae, ac solemnitatis , d. I. ult. Se facta quas testamentum; non unum quas testamentum , aliud quasi exemplum seu απι ραφιν , d. t. I. f. T de bom pus see. tab. add. Salmas. ubi DP.

COMMENTARIUS. I an ut unIus testamentum In plures eodices r ferri 3 ita in plurim testamenta in unum co dicem conferri possint

plaribus , I. unum. 24. hoe t. I. r. f. siquis. s. de bon. poss see. tab. aut pluribus tabulis , I. uit. quae in test. deI. Ait, unum testamentum. Nemo enim paganus cum duobus tentamentis decedere potest , sed prius semperrumpitur a Josteriore. Testamentum vero, quod quis nuribus codicibus consignavit, atque eodem tempore solemniter complevit, unum atque idem testamentum est , I. r. f. s. de tab. exbib. I. ult. quae in test. del. Sed & siquis in duobus codicibus simul signatis alios atque alios haeredes scripserit , & utrumque extet, ex utroque quasi ex uno competit bo-

413쪽

norum possessio e quia pro unis tabulis habetur , & utrumque pro supremo, d. i. r. f. sed F si. s. sec. tab. quem locum erudite interpretatur D. Salmas. e. Io. de mod. Uur. pag.

i . in seq. ubi & alia minus trita. An autem quemadmodum uni licet testamentum suum in plures codices reserre , ita ex contrario pluribus licet sua testamenta conserre in codicem unum , sive in unius chartae volumine suprema ordinare, unis iisdemque testibus septem ad eam rem convocatis, unoque contextu

adhibito , quaestum est. Negant Vigi. & Hotomannus, quibus assentior. Etenim ut uniuscujusque testamenti propria contestatio est, ita & proprium ac separatum instrumentum esse oportet : admissaque illa diversorum testamentorum conjunctione , corrumpatur necesse est subtilissimum testamenti negotium, quod totum uno perpetuoque contextu ac tempore perfici atque absolvi debet, nec alienos aut extraneos aliorum actus intervenire paritur, I. bare deI. 2I. f. ult. hoc t. ι. bae eonsultissima. 2I. I. cum antiquitas. 28. C. eod. In

casu pupillaris substitutionis patris quidem de filii testamentum conjungi potest , unisque septem testium signis obsignari : sed hoc ideo

receptum , quia pro uno testamento habetur, ι. patris. 2Ο. de vulg. π pup. subf. ut vel ex eo intelligere liceat, singula testamenta singulas se ortum desiderare lolemnitates. Dis tamen comm . DD. quorum sententiam ex professo contra Viglium tuetur Peckius lib. r. de testam. eonjug. e. I s. & usus probavit: hodieque usitatissimum inter conjuges est , ut

simul & unis solemnibus adhibitis testentur,& tam in scriptis , quam per nuncupationem: quod etiam Novella quadam valentiniani permissum fuit, tit, de testam. I. I. add. Gail. 2.

Secundum obtinentem observationem si unius testamenti plures sint codices , potest ex unoquoque bonorum possessio peti , sed ita , si omnes sint authentici, id est, si tacti sint tamquam testamentum , eodemque tempore adhibita omni solemnitate completi, d. I. ult. de bis quae in test. des. Aliud namque juris est, si testator unum fecerit, non quasi testamentum , sed quasi si exemplum sive copiam , ut vulgo loquuntur , d. i. i. f. sed si T. secund. rab. Quia si ex apographo sive descriptione

bonorum possessio daretur , magna aperiretur fenestra improbis hominibus ad testamenta subjicienda , fac. l. a. de M. instrum. Quid vero iuris erit, u ex binis tabulis ejuidem teia tamenti unam testator deleverit, aut inciderit 3 Respontum est , ex integris haereditatem adiri , aut bonorum possessionem peti posse; nisi hi, qui ab intestato venire desiderant, pr

baverint , hoc animo a testatore incisas , ut intestatus moreretur , d. I. uis. quae in est. δει.

Quid si eidem diveis a summa legata sit, puta in alteris aurei quinquaginta , in alteris centum Proculus respondit, haeredi parcendum esse , & tantum quinquaginta deberi , t. Sempronius. 47. de legat. 2.Auod interdum etiamsi neeessarium κατα ri: si videlicet quis vereatur , ne si forte unum tantum exemplar fecerit, voluntas exitum non sit habitura e quippe cum unum instrumen umfacile amitti, aut alias perire , occultari aut supprimi ab haeredibus venientibus ab intestato possit I. unum. E . hoe tit. I. si in duobus. Io.

I. ult. res. quem. aper.

Tax TUS. De testamento nuncupatiso. 14. Sed hae quidem de testamentis , quae scrimiis consiciuntur , suffciunt. Si quis autem fescriptis voluerit ordinare jure civili testamentum, septem testibus adhibitis , in sua voluntate coram eis nuncupata , friat, hoe perfectis imum test mentum jure ciυui frmumque consiι usum. NOTAE I . Voluntate ntinetipata Palam & elare pro nunciata , ut a testibus exaudiri & intelligi possit, G. II. I. 2 s. eod. Suet. in viii. Horat. Decise sit baerede Augusto palam nuncupato. Scriptum testamentum etiam clausum offerri testibus ob

signandum potest , celato nomine haeredita

unde μυς ι . Graecis dicitur. COMMENTA RI Us in Communia testamento scripto eum nuncup ctua in re praeeipuὸ alterum ab altero Veteres rarius haeredem nuneupare solito quam scribere , quare p

nibus fere utimur. An testamentum secundum flatuatur aut ρ suetudinem alicujus Ioel factum etiam ut beat extra illum locum

Ηος g. breviter comprehensa est sortestandi sine scriptura , sive pςx 'μ'. εpδtionem : quae testandi ratio tota est . civili : nam praetorii testamenti praecipu- .lemnitas consistit in obsignatione ζcitium γε

414쪽

DA TAsTAΜENTtabat Is Ioeus esse non potest. Caeterum praetor ut custos juris civilis etiam secundum nuncupationem bonorum possessionem dat, I. 8. s.

Septem testibus adbibitii Testamento nuneu Pativo quaedam communia sunt cum scripto,

veluti numerus testium, eorumque conditio, di testationis unus contextus. Oportet quoque hic aeque testes rogari, aut certe admoneri, cujus rei gratia collecti sint, i. haeredes 2I. f. pen. hoe tit. ι. hae eonfiatissima tr. f. per nuncupati mem t. c. eod. Olim etiam necesse fuit, ut is, qui per nuncupationem testaturus erat, forinmalibus verbis testes praemoneret, se ideo eos convocasse, quod sine scriptura testamentum facere constituisset. Sed clim ex ipsa nunc u Patione satis appareat, qua forma quis testari cogitet, Justinianus id sustulit, L in testamentis 26. C. eod. Quid vero, si de eo dubite- Finge , unum aut alterum de testibus adhibitis , clim testator ex scheda , in qua me

moria caula voluntatem exceperat, recitat

testamento haeredem pronuntiasset, subsignasse de iubice ipsisse. Et vulgo recte placuit propter superfluam solemnitatem non debere vitiari testamentum , quod utique omissa ea in im nuncupationis valiturum erat. Plane si constet, scripturam , quae pro sertur ad testamentum faciendum, paratam esse , aliud dicendum erit, I. ex ea x s. hoc tis.

Et sua voluntate nuneupata In hoc maxime distat testamentum , quod sne scriptura fit, a testamento scripto: nam scripturam testamenti potest testator, si ita illi videbitur , clausam Coram testibus proferre , testarique, suum hoc esse testamentum , celato nomine haeredis; quam ob causam hoc testamentum mysticum dictum. Nuncupare haeredem , est lingua &Verbis pronuntiare : unde nuncupare haeredem & haeredem pronuntiare pro eodem usur-

nuncupatio. ἐκφωνασις Palam autem Voluntas hic nuncupanda est: non utique publice aut in propatulo , quod particula palam aliquando significat, veluti eum mulier dicitur palam corpore suo quaestum facere : sed clare & intelligenter sic , ut a testibus exaudiri & intelligi possit, d. I. haeredes a I. in pr.

Boe tit. d. l. hae eonfialtissima Er. s. per nuncurationem x. C. eod. I. ult. de juri eod. ita Sue-ronius in vita Horatii. Dee fila barede Augusto

Palam nuncupato , eiam urgente vi valetudinis nocho ceret ad obsignandas testamenti tabulat. Proinde quod in testamento scripto necessarium non est , ι. qui testam. 2Ο. g. pen. hoc tis. in nuncupativo Omnino necessarium Putainus, Tom. I.

IS ORDINANDI s. ij γ

ut testes intelligentiam habeant sermonis testatoris 3 quo etiam fae. I. coram 2OP. de verb. An. eoque iure hodie utimur. Fuit quidem etiam in scriptis testamenti usurpata nuncu-atio: sed in his significat generalem illam te-ationem voluntatis , ctim testator tabulas te stamenti tenens apud eos, qui ut testes essent, ropati erant, testabatur, id suum testamentum esse , non nuncupationem Meredis. Ulpianis

Pefectisti m Respectu scilicet esse chis,

quem non minorem habet, quam testamentum

scriptum a quod alioqui ratione solemnitatis perfectius est. Et si autem ratio testandi te enuncupationem longe expeditior est , quam per scripturam : tamen testamenta nuncupa- s tiva minus usitata veteribus fuisse, quam scripta argumento est , quod passim tabularum testamenti & haeredum scriptorum in libris non tris mentio fit 3 raro nuncupationis. Cuius ergo rei duplicem esse causam reor; tum quod in testamento scripto necesse non est pandere ea , quae scripta sunt, quae celari saepe interest& ipsius testatoris & haeredum, caeterorumque, quibus aliquid relinquitur a quam utilitatem

testamentum nuncupativum non habet: tum

quia scripti testamenti fides subscriptionibus& signis testium confirmatur ; ex quo fit, ut etiamsi testes decesserint , ratum nihilominus illud maneat: nuncupati vi autem testamenti fides tota pendet a depositione testium , quibus mortuis aut aliquibus eorum , cum non sint aut pauciores sint, quam requiruntur, quisisti iterum possint, & in iudicio testimonium

dicere, necesse est irritam fieri defuncti voluntatem. Sed huic incommodo postea occursum est adhibito tabulario , qui voluntatem Coram testibus nuncupatam acciperet, ac rem gestam scripturae suae auctoritate confirmaret: cujusmodi scriptura & instrumenta tabellionum sola per se citra novum testium adminiculum vim probandae ultimae voluntatis habent , nec tamen quod ita factum est, ideo mox desinit esse testamentum nuncupativum, clim solius probationis gratia scriptura inter-Veniat, non quod sit de substantia testamenti: quamquam non negaverim, habere hoc genus testamenti nonnihil , quod naturam scripti testamenti sapiat. De quo vide Sichard. in L.

hae eonfultifima Σr. 6. per nuncupationem 2. Hinn. t. C. hoe tit. In his regionibus etsi ne- mo vetatur antiquo more ac ritu Romanorum testamentum condere; duobus tamen potissimum modis testamenta confici solent; uno coram duobus decurionibus sive Scabinis Se Secretario loci, in quo testamentum fit, sive

415쪽

in agro sive in oppido , quae forma testandi

respondet publicationi testamentorum apud acta iudicum vel municipum , l. omnium t s. C. b e tit. altero coram Notario & duobus testibus ; qui modus fere solus est in usu vulgi. Cudeli n. de jur. nov. l. 2. e. s. Crol. lib. 2. introd. c. II. Ex haereditatio liberorum hoc amplius requirit, ut testes sint Scabini: quod arguit formula juramenti a Notariis ingressu muneris praestandi: & cautum edicto quodam Caioli V. Groe nev v. de II. abr. hic. Notarius testatorem nosse debet: sin minus, ipsi testes, quos id quoque testificari oportet. Voluntas voce nuncupata a Notario scripto comprehendi solet, & in proto collum reserri I unde postea petenti testatori solemne instrumentum conficiatur. Quin usu etiam receptum est, ut Notarius receptam in scheda voluntatem testatoris ipse recitet, ac testibus pra legat, deinde testatorem interroget, an omnia lene perceperit, ita velit, juheat, eamque iu- premam suam esse voluntatem agnoscat : at-γue approbante testatore , testamentum per-ectu m centetur etiamsi neque testatoris neque testium subscriptiones aut signacula habeat. Groe nev v. d. Icc. D. Jac. Core n. obf. Io. In quo longe recessum est ab antiqua ratione tentandi per nuncupationem, quae pro forma requirebat, ut ipse testator singula pronuntiaret, nuncuparetque sua voce omnia, quae post

mortem suam fieri vellet. Quod sane eo diligentius observandum erat, quia ad persectionem hujus testamenti nihil amplius ius civile des berabat. Nunc autem admissa praelectione

aliena, facile testatori imponi potest. Quid enim si Notarius aliquid addiderit de suo, quod

testator praesertim aegrotus non animadvertat 1 Haec etiam Vulgo nota sunt. Quaestum est , an testamentum iuxta alicuius loci consuetudinem aut statutum factum etiam vim habet extra illum locum I exempli gratia, testator ibi tentamentum fecit , ubi coram duobus testibus &Notario testari licet, ut in hac nostra Batavia aquaeritur, an valeat etiam in iis locis, ubi septem testes requiruntur , uti in Frisa, ubi s quuntur ius civile Affirmant comm . DD. in

ι. i. C. de sum. Trin. Viv. I. Opin. 36. Coras. de jur. an. p. 3. c. I 3. COVar. 2. de spons f. . Costal. ad ι. s. de evict. Anton. PereZin e. de testam . num. a I. & secundum hanc sententiam cepissime judicatum. Guid. Pap. de-

trarium erant, & in quaestione froposita fedistinguendum arbitrantur , ut circa res quidem mobiles & nomina admittenda it communis interp. sententia: at circa res soli lpectandum jus ejus loci, in quo stae sunt. Qui

Ie res mobiles, quoniam ubicumque lunt, ibi in t ex voluntate domini, & pro libitu eius transserri possint , personam sequi, non leges Iocorum: immobilia vero, utpote quoIussi certus perpetuusque stus est , regi secundum constitutiones loci cuiusque possessionis, Stri. q. c. de jur. e. I. ult. de jurisd. Ita constrater Mansuer. in sua prax. tit. de succes Bus αι. f. de cvict. Nic. Burg. ad consuer. Hano. u. s. Christ. τοI. decis. 3. 4. σ s. σ via. 4. detis q. er Io. Mihi prior sententia probabilior v, detur, multumque reserre, utrum statutum disponat circa solemnitatem alicujus actus, zacirca rem, puta landum locumve : quae statuta in rem concipiuntur. Qualia sunt, quae ἐς successione ab intestato disponunt, rem ipsam haud dubie afficiunt, ut ubique st, ejus loci, ubi est, legibus obstringatur. Idemque habea dum de statutis, quae circa habilitarem perso' narum dispensando aliquid disponunt. Gail. d. lib. obser. I 14. es' alii, tibi sis'. Coras. Ad

Par. I. cap. IA. Gomer ad l. 3. Tauri num. 3o.

Quae autem statuta disponunt circa actita io Iemnitatem dumtaxat, cum neque i mciant, neque personam actum celebrans , Ixstipsam solummodo dispositionem , loco saluti vel consuetudinis , rationi dilinri consentaneum est, ut in ea vim suam e ς' rant etiam ad bona alibi sita; quoniam 2cisum solemina ad eorum spectant iurisdictionem, in

quorum territorio celebrantur , per ε- evict. I. 3. in An. de testibus , I. x. C. ευμ μ test. s. Deit Ly. ετ MIt. C haerit. & aliaS cso tra rationem iuris testato decedere volenti pl. ra testamenta essent condenda , aut, quod δb surdum est , plurium locorum consuetudiso in uno testamento exquirere oporteret, a Vr

que unum atque individuum , qualis est menti , secundum diversa loca adiudicaIi Pech. de tes. conjug. lib. 4. e. 18. in M. D. JMR a Saude d. de M. I . ubi eontraria scite e 'pedit, & prudenter temperat novam quamd mdistinctionem Fachinaei. Adde, quae nos βρ a. feledy. qu. cap. Is . Plane si lex expresse

statores sequi iubeat ius loci , in quo b0ηδsta sunt , aliud dicendum est. Talis est cod stitutio Principum Brabantiae emissa an soIs . cuius meminerunt Burgund. Christis Tuld. c. hoc tit. & Pereatus G. loriri

416쪽

TITULUs UNDECIMUS.

DE MILITARI TESTAMENTO.D. Lib. 29. Tit. I. C. Lib. 6. Tu. 2I.

Ratio ordinis. Militare tesamentum quid bis signisseet ZDI imus sub rubrica praecedentis titu

li , duo esse testamentorum genera. Unum commune omnium civium,

quod paganicum dicitur e alterum militum proprium, quod ideo appellatur mi Iitare. Hactenus quae tradita sunt de ordinandis testamentis , ea sollim pertinent ad testamenta paganorum : militaria , de quibus porro nunc agitur , Iegibus istis soluta sunt. Mi Iitaria autem testamenta hic non accipimus omnia , quae facta sunt a militantibus, id est, iis , qui in numero relati sacramento tenentur ; sed quae facta sunt iure militari. Possunt enim & milites iure communi testari. , I. 3.

Boe titi immo debent, cum extra castra versian - .

tur di sed cum in expeditionibus occupati sunt, Proprio jure & privilegiato testandi facultatem habent, neglectis legibus omnibus , quae

ad solemnitatem condendorum testamentorum Pertinent. Itaque testamentum militis sive militare in causa proposita id sollim intelligitur, quod a milite tactum est in expeditione , jure militum proprio. T a x T U S .

In militum testamentis solemnitates

remissae.

Supradicta diligens observatio in ordἰnandis te tamentis militibus propter nimiam imperitiam eorum eonstitutionibus Prineipalibus remissa est. Nam quamvis si neque legitimum numerum te rium adhibuerint, neque aliam testamentorum δε- Iemnitatem observaverint , recte nihilominus te tantur , videlicet eum in expeditionibus occupati sunt. Quod merito nostra constitutio introduxit. auoquo enim modo voluntas ejus suprema inveniatur , sive scripta , sive sine feriptura , valet

reflamentum ex voluntate ejus. IIlia autem temporibus , quae citra expeditionum necessitatem in aliis locis , vel suis aedibus degunt , minime admindicandum tale privilegium adjuvantur. Sed

resari. quidem , et si stili familiarum sint , propter

militiam eonceduntur : jure tamen communi eadem observatione π in eorum testamentis adbiben-

da , quam in testamentis paganorum proximὸ exposuimus. N o T . Nostra eonstitutio L. pen. c. b. t. id tamen de antea obtinuisse videtur , I. I. I. Is . C. eod. Auoquo modo Sive in clypeo , sive vagina , sive in pulvere , iis τὴν γῆν τω ξίψω I. I sia C. eod. Synops. Attal. rit. I .

Suis aedibus In nonnullis est sedibus, testibus Vigi. & Giphan. & ita Cont. wen

Fabrot. Sedes militum ex adverso opponuntur expeditioni. Veget. t. 3. cap. 4. σ ult Thia σε δέννις, id est, ut Schol. g. 3. ins προσεδρίοias in stativis aut hybernis. Sedeta sunt stationes, ι. I 8. C. de Episc. a . loca , ubi milites otiose commorantur. Lapsus hic est Cujac. confult. 9-Propter militiam Tit. proxime seq. Signifieat filios familias militantes idem jus habere, quod patresfamilias stipendia item merentes, ut in expeditionibus iure militari , alias iure communi de peculio castrensi testari possint..

COMMENTARIUS. x Imperitἰam militum non esse eausam principalem privilegii militaris , sed periculorum fun-

. ctionem.

a Militibus remisa omnia , quaeumque subtil

talem magit, quam naturalem rationem ba

bent , sive ea ad eonstitutionem testamenti pertineant , sive ad insirmationem. 3 In hibernis aut praesidiis Ioeatos jure privilegiaris testandi potesatem non habere, er num. sta Φ Vaginam , et peum , pulverem militi ebari e ioco else posse , ensem pro calamo , sanguinem

pro atramento , tre.

6 Etiam filio am. milhes jure militari in eastris testandi licentiam babere. PRopter imperitiam eονι 1n Causa beneficii, cuiusmodi etiam mandatis inserta est eo capite, quod extat in I. r. hoc tit. de rescripto Antonini , l. 3. C. eod. quibus locis hoc beneficium concessum traditur propter eorum simplicitatem : hoc enim est , proster imperitiam. Nam cum simplicitati ut plurimum adjuncta sit rerum imperitia, immo vero cum ex imperitia nascatur simplicitas ;hinc factum , ut simpIicitas Latinis interdum

417쪽

significet imperitiam. Ut in illo Nasonis, He

Fallere credentem non est operosa puellam Gloria sisnplicitas digna favore fuit. Idem quoque significatur in I. tili. in pr. C. de jur. delib. cum milites dicuntur arma magis, quam iura scire. Atque huc acommodari aliquo modo potest , quod Tacitus scribit in vita Agricol. e. s. Castrensis jurisdictio obtusior est, ae

plura manu agen3 , calliditatem fori non exercet. At enim vero non est haec ratio adaequata, neque simplicitas militaris aut sola est hujus privilegii causa, aut principalis. Non sola r alioqui enim & foeminis & rusticanis idem privilegium concedi oportuisset, & militibus concedi sine exceptione temporis aut loci , &cum procul dubio multi etiam legum & iuris petiti stipendia fecerint , hos excipi. Non

Principalis , quia extra castra , & tempus expeditionis privilegio uti non possunt. Principalis vero causa est , quam Ulp. expressit I. Mn. de bon. pus ex test. miI. laborum & periculorum functio cum in expeditionibus & ea iatris sunt , quo tempore armorum cogitatio, pericula imminentia , & sese continendi necessitas , omnem aliam de iure cogitationem adimit. Et ideo nec militibus alio loco aut

tempore suo iure testari licet, & aliis quibus- is , quamvis non mereant, in huiusmodi periculis & hostico , aut procinctu deprehensis, si ibi decedant, iure militari quoquo modo velint , quoquo modo possint , testari permissum , d. I. un. I. ult. hoetit. UINN. Quum

id privilegium militibus concessum sit ab eo

tempore , quo iam mercenaria militia loco selecta invaluerat; non inepte credideris, vexam eius caussam esse , ut homines allicerentur ad militiam & eo lubentius nomina d

Constitutionibus Principalibus Primus Iulius

Caesar, ut auctor est Ulpian. Ieg. r. hoe tit. liberam militibus testamenti factionem concensi, caeterum eam concessionem ait fuisse tem

poralem et postea vero primum Titum, & post hunc Domitianum eamdem libertatem iterum dedisse, ac demum plenissimam indulgentiam in milites collatam a Nerva , & qui eum sec tus est , Τraiano ; exinde hoc perpetuo privilegio milites usos , ut quoquo modo testati

essent, rata esset eorum voluntas. Neque aliam testamento tim se lemnitatem obisse υ.ιverint Puta in continuatione actus , inrogatione , sub lcriptione , de signatione reiatium. Itaque quamvis uno contextu actus teiatas non unt , quamvis testes adhibiti rogati

non fuerint, quamvis Per scripturam testau-I I T. A L. tes non curaverint tabuIas subscribi aut signiri, nihilominus tamen recte testari intelliguntur : placetque , nudam voluntatem militum snon minus pro testamento servari, quam alio. rum solemnem dispositionem, I. i. tr pastis. boe t t. ty C. eod. Porro autem non in eo dum- , taxat consistit privilegium militum , quod testamenta eorum non sint adstricta legibus, qua ad externas illas solemnitates , numerum, Id gationem , subscriptionem , obsignationem testium pertinent: sed in caeteris etiam partibus , sive illae ad constitutionem testamentorum pertineant, sive ad infirmationem. Qu cumque subtilitatem magis , quam naturalem rationem habent , ea omnia militibus remissi sunt, ut in universum recte definit Duar. e. . lad hune tis. Proinde etsi miles liberos , quos in potestate habet , sciens praeterierit, i. sicut. s. σ seq. c. boe tit. sive haeredem ex die aut ad diem instituerit; sve alias pro parte testato , pro parte intestato decesserit , I. c. I. u

fraudem. I s. g. miles. 4. I. E duobur. 37. I. -- les. 4 t. eod. I. g. C. eod. sive eum , qui cum

testamenti factio non est , haeredem secerit, Lidem. II. g. 2. eod. sive filio emancipato alle cuicumque extraneo in secundum casum directo substituerit, i. s. d. I. miles. 4 I. g. eod. sive haereditatem condie illis directo dederit , ι. militis. 3 6. eod. sive solis liberis, Osta etiamsi sibi testamentum secerit, d. l. ias βη

minus recth testatur, & voluntas eius prori jλ' cet , custoditur. Lege Falcidia ultra dodran tem iure communi legare non licet, militi

bus licet, I. si certarum. I . in M. hoc tit. I. 14. C. eod. I. T. C. ad leg. Fale. Jure commus in umquam per se nuda voluntas testatoris 34 infirmandum testamentum valet ; invito eo multis modis infirmatur , ins quib. med. t 'ins. Ex contrario sola militis voluntas ad infirmandum susscit, d. I. in fraudem. Is .

Vito autem eo , extra casum maximae aut m

diae capitis deminutionis , I. s. s. stas 'U'ε. π seq. de injus. rvt. test. testamentum elR non infirmatur. Non agnatione , aut quλῆ agnatione , sui haeredis. Ieg. 7. U seq. it. quod tamen temperabis ex IV. s. d. i. militia. 36. f. h. eod. non ipsius adoptione aut adrogatione, ι. miles. ix. σθε. est . f. pera. ias eod. non alio denique testamento postea facto , si modo & prius valere volae rit, i. quAErebatur. Is . eod. Haec summa est zquaedam diligentius excutientur in serius.

In expeditionibus Expeditio dicta , quod milites sint expediti ad confligendum cum hoste , quandocumque casus ingruat. Itaquς

418쪽

DE ΜILITARI expeditio non est conflictus ipse, neque etiam tempus belli : sed totum illud tempus , quo

milites in armis procedunt, aut sunt adversus hostem , sive eum persequantur , sive eum imminentem expectent , intenti ad opportunitatem rei gerendae, vel ut invadant, vel ut invadentem sustineant ac propulsent. Cassio

dorus i. va. II. urne merito expeditionem nominavere majores , quia mens devota praeliis , non

debet aliis cogitationibus occupari. Praesidia hiberna , caeteraque loca , in quibus militem extra castra commorari necesse est , sedes appellantur. Veget. ι. 3. de re mil. e. 4. U ult. Sallust. in Iugurth. cap. 37. Militer mense Januario exhibernis in expeditionem evocat.

Atiod merito nostra constitutis introduxit L. 3 pen. C. hoe tit. An igitur ante hanc constitutionem Justiniani, quamdiu milites in numeris manebant, quocumque loco & tempore

iure proprio testari potuerunt Id quidem Uiglius affirmat: sed ego ambigo. Nam & in I.

I. C. Me tis. quae Antonini est & in L milites. Is . C. eod. quae est Constantini , expeditionis

expressa fit mentio , & ratio privilegii, periculorum functio , quam affert Vlp. I. un. debon. pos. ex res. mii. cessat , cum in castris &expeditione non sunt. Putarem tamen , olim

milites , qui in provinciis habebantur , jure militari illic testari potuisse , quasi in expeditione. In exceptionibus quoque declinandis& petendis in integrum restitutionibus ea tantummodo tempora militibus prodesse Justianianus voluit, quae in expeditione currunt, I. Mi. C. de test. mil. I. ult. Cod. quibus non obici Iong. temp. praescr. Auoquo enim modo voluntas ejus , sive seripta,

sive non scripta Et scripta quidem valebit

etiam nullis testibus adhibitis e nuncupata duobus probari poterit. Quinimmo militi iamiam in hostem pugnaturo vagina, clypeus, Pulvis , humus , chartae vel tabularum loco esse possunt , & notae pro litteris , I. Luetur.

Αο. hoe tit. sanguis pro atramento , ensis prostylo , penna , aut calamo , I. militer. Is . C. eod. Caeterum hoc casu crediderim alio quoque opus esse testimonio , ut de eo constare Possit, cum vix sit, ut ex huiusmodi scriptura manus alicujus agnosci queat, aut per comparationem litterarum probari. Etsi enim voluntas militis quomodocumque declarata rata est; ea tamen legitimis probationibus ostendi debet, d. l. Lucius. o. quod & Jo. Faber notat. Veι sMis aedibus Ita enim legitur in utraque modo allegata constitutione, ι. ult. C. de posti. Hi in Basilicis, teste Cujacio, ἐν τοίς ἐικοι s, Theophilus pro eo habet, ἐν Mis λιγομέν MsΤgs TAMENTO.αυτοῖς σε γένοις. ΣεNτα autem Hotomannus

scribit quae Latini flativa appellant. Ant. Augustinus in I. 18. c. de Epise. atti . vertit flationes. Suidas se fata esse tradit. Et ita apud Ruffum ae legib. milit. pro φοσσάτω. Ego existimo, Theophilum intelligere loca omnia, in quibus milites commoranda potius , quam pugnandi causa habentur , puta hibernacula, aut ubi in praesidiis sunt, διάγων άινεις ἀνάγκη, sic enim ipse interpretatur ) donec expeditio aliqua suscipiatur. Sedes militum

dicuntur , & ex adverso opponuntur expeditioni. Veget. Iib. 3. e. q. Ita exercitati ty eruditi in sedibus militer , cum ad expeditionem ex diversis eonvenerint Ioris, Ure. Idem eod. lib. cap. xli. Milites poena Se timor in sedibur corrigunt,

in expeditionibus spes ty praemia faeiunt meliorer Atque hoc etiam loco non adibus, sed sedibur Contius & wesembecius legunt e quomodo nonnulIos etiam codices habere Viplius & Giphanius testantur. Puto autem , falsum esse C actum , qui ex facto consultus confult. ΑΟ.

respondit, milites etiam in hibernis & praesidiis locatos ibidem iure privilegii sui testari posse. Nam qui sunt in hibernis aut praesidiis sneutiquam dici possunt esse in expeditione

aut castris, quod tamen expresse requiritur &hoc loco in s. sed hactenus. 3. inf. eod. Cessante autem causa privilegii & i plum cessat privilegium , per ινlgat. VINN. Cum Cujacio faciunt & alii, veluti Hoenon. in Inst. b. t. Gothose. ad I. pen. C. b. t. Struv. Ea erc. ad F. h. i. g. 4. Sed Vinnii tamen sententia magis consentanea est l. pen. C. hoc tit. iunctii I. un. U. de bon. poss. ex tes. mil. Cons. Tim. Fab.

Ei si siti m. sint, ine. jure tamen eommuni Ex his verbis Porcius colligit, filios iam. jure militari testari non posse : quo nomine merito reprehenditur a Viglio. Locus planus est & sapertus. Restrinxerat ante privilegium militibus datum ad ea tempora , quibus occupati sunt in expeditionibus : ne quis vero ex eo putaret , milites & maxime filiossam. alio tempore non posse testari , ullo modo , subjicit, posse quidem etiam milites extra castra& expeditionum occupationes testari, & posse etiam filiosiam. de quibus solis, cum a privilegio militari recesseris , iuste dubitari poterat I sed non aliter omnes & filiossam. de castrensi peculio tunc posse , quam iure communi omnium civium Romanorum. Non imitur negat Imperator, filiosis m. milites in expeditione occupatos iure militari testari pos se, sed ait, eos etiam cum in expeditione non sunt, testari posse , verum tunc non aliter, quam

419쪽

quam jure communi , fgnificans, eos idem

jus utrobique habere, quod patresfam. stipendia merentes habent. Ex praecedentibus autem

apparet, quam inepti sint, qui militibus otia dinum quorumdam , veluti Teutonicis, Rhodiis , aut Mallensibus , privilegium jure militari testandi afferunt, quasi nulla In hac causa ratio habita sit nudae dignitatis, aut militiae

honorariae. Vid. Duar. in hunc tit. cap.

Paganorum Pagani proprie dicti rustici,

villani, κωμῆτα , seu vicani. Hic autem di passim in libris nostris opponuntur militibus, eoque nomine significantur Omnes ατρατευτοι.

Peculium paganum di castrente , in paganico de in castris αντιαέιμυα. Α Scriptoribus Ecclesiasticis , & in constitutionibus Impp. Christianorum gentiles etiam pagani appellantur :quae appellatio , ut credibile est , inde nata, quod clim urbes sere omnes sub Constantino fidem Christianam amplexae essent, tamen ad

huc diu post in agris & pagis haesit religio

gentilis, & reliquiae ethnicismi. VINN. Alii paganos dictos Deorum cultores existimant, quod Cristo non militent. Sed Vinni ratio solida est. Nam & Orosius in pras lib. I. Ex locorum , inquit, agrestum compitis in pagis pagani vocantur. Et Prudent. in Roman. v. 296.

eos ideo vocat pago deditor , itemque Pago

Rescriptum D. Trajani.

r. Planὸ de resamentis militum divus Traia Ianui Cassiio Severo ita reseripsit. Id privilegium, quod militantibus datum est, ut quoquo modo facta ab his testamenta rata sint, sic intelligi debet, ut utique prius constare debeat, testamentum factum esse , quod de sine scriptura & a non militantibus quoque fieri potvit. Si ergo miles , de cujus bonis apud te quaeritur , convocatis ad hoc hominibus , ut voluntatem suam testaretur , ita locutus est , ut declaret quem vellet sibi haeredem esse , & cui libertatem tribueret; potest videri sine reripto hoc modo esse testatus , & volumas ejus rata habenda est. Caeterum si ut plerumque sermonibus fieri solet dixit alicui I Ego te haeredem facio , aut : Bona mea tibi relinquo; non oportet hoc pro testamento observari. Nec uilorum magis interest quam illorum, quibus id privilegium datum est , ejulinodi exemplum non admitti. Alioqui non difficulter post mortem alicujus militis testes existerent, qui affirmarent, se audisse dicentem

aliquem , relinquere se bona , cui visum sitia Et per hoc vera judicia subverterentur.

NOTAE I. Et . non militantibus Ita quoque in d. l. 24. Fabrotus mavult, ut a non militantibus quoque , quomodo legisse videtur vetus institi Interpres Gallicus, qui est in Biblioth. Reh. Verba citat Fabrot. quod valde placet. Ut autem a non militantibus jure communi, ita a militantibus iure etiam privilegiario. Convocatis bominibus Saltem duobus , per

ι. I a. D. de tesib. etiam sine solemni illa rogatione aut praemunitione, quae jure communi necessaria , L 2 r. f. pen. h. t. nam utique etiam sine ea constare potest de Voluntate mIlitis , quod sollim requiritur. Et ideo scripta

militis voluntas , etiam nullis testibus adhibitis rata est, per I. I. in M. per ι. 2 s. s. a. eoA- COMME NTARIUS r In scripto militis testamento testibιυ opus non esse , in nuncupativo contra. 2 G ot testes a milite per nuncupationem testante bibendi γ3 An rogatio testium testamento militari necessaria sit. Disui Trajanus ita rescripsis Recitatur hoe

idem rescriptum a Florentino in ι. Divus. 24. hoe tis. Sententia rescripti haec est , voluntatem militis qualemcumque, e L Iam Cam , quam sine scripto protulit, pro testamento observaris caeterum prius esse, ut constet appareatque, serio atque animo testamenti faciendi militem verba pronuntiasse. Hoc ut doceatur , ipsorum militum maxime intere Gse, ne vera & seria eorum judicia subve

tantur.

Et is non miIitantibus quoque Giphanius I gendum putat dempta negatione, a milirantibu , quia, ut ait, alienum sit hic agere de non militantibus. Sed ratio ista tanti non est , ut propterea a consentiente omnium Codicuml ectione , quae & Pandectarum Florentinarum auctoritate confirmatur, recedendum sit. Non militantium autem ideo mentio fit, ut ex Cosquod his concessum est , arguatur, quod mili tantibus licere debeat. Argumentum a P ri est : Si licet non militantibus sine scriptura si mri intellige secundum solemnitatem , quae ju re communi in testamento non scripto requi ritur etiam militantibus ficere debet eodem modo restari , scilicet citra solemnitatem. Nam , ut

420쪽

ex verbis rescripti patet , consulius fuit Tra-- Ianus de testamento militis , quod haeredes ab ante stato eo praetextu impugnabant , quod id sine scriptura factum esset. Atque ita quoque Theophilus , quem fallo Giphanius alter le-

.gisse existimat. Fabrotus in not. ad Theoph. mavult legi, ut ὰ non militantibus quoque. Quod valde placet. ViNN. Sed lenius idem manet,

si ET retineas. Nihil ergo opus est emendatione. HEIN.

Convocaiis ad boe humilibus Lx iis constitutionis verbis triplex orta controversia est ;una de necessitate adhibendorum testium in testamento militis ; altera de numero I tertiar de eorum rogatione. De prima assentior Via

glio, Cujacio, Hoeom. Bachov. scilicet interia

esse , utrum miles per nuncupationem & sine scriptura testetur, an per scripturam : in nuncupatione omnino testibus opus esse , quod

etiam hic locus expresse exigit: & quomodo alioqui de voluntate militis voce prolata constare poterit In scripto autem testamento, etsi nulli testes a milite adhibiti sint, ratam tamen esse militis voluntatem , utpote de qua per scripturam & manum ipsius testatoris, quae Iegitima probatio est, constare potest. Nihil autem amplius exigitur , quam ut de VO-luntate militis quocumque modo testata conia a tet. De numero testium adhibendo a milite Per nuncupationem testante sic sentio , neque

unum testem quod putat Theophilus suificere , neque plures exigi , quam duos. Illud, quia constitutio plurali numero utitur, neque unius testimonium legitimum est, quale tamen

omnimodo requiritur , I. Lucius. Αο. hoc tis. Hoc , quia pluralis elocutio duorum numero contenta est , I. I a. de testib. Atque ex ratione

iuris gentium, quod solum in testamentis militum consideratur , ad probationem alicujus 3 actus duorum testimonium sufficit. De rogatione testium , quod tertium erat, eam noli

existimo in militari testamento esse necessariam. Primum, quia rogatio illa est pura puta solemnitast in militaribus autem testamentis solemnitates omnes rem illa : deinde quia haec omnium solemnitatum scrupulosissima est de

subtilissima, longissimeque recedit a simplici ratione juris gentrum , quae sola regula est mi-

Iitarium testamentorum. Denique contraria

sunt dicere , nudam & simplicem voluntatem sufficere , &desiderari rosationem. Quamobrem non dubito , quin falsum sit, quod Hotomannus post Jo. de Platea & Angelum scri-hit, ne militem quidem fine certa testium advocatione munitorum, ut ei actioni operam

dent, testamentam conficere possc. Nihil cer-

RESTA MENTO. 353 te Hotomannum iuvant verba huius text. convocaris ad hoe homἰnibus. Quippe quae hic non dispositive , sed narrative tantum ponuntur, atque ut exemplo aliquo declaretur , quomodo de militis voluntate , sne scriptura testari, certo constare possit. De eo enim praecipue

hic agitur, atque hoc tantum ea Vetur, ne quilibet militis sermo temere pro vero ejus iudicio capiatur, cum saepe soleant homines, praesertim merito alicujus provocari , jactare &dicis cauta aliqisid- proferre , ac civiliter magis , quam ex animo loqui. At ubi certo exculcumstanctis liquet, serium esse quod miles prolocutus est , de prosectum ab animo testamentum condere volentis, voluntas eius etiam

ex hac ipsa constitutione servanda est. Atque ut certius de eo constare posse concedamus, si testes ad hoc specialiter sint convocati , aut

cum alterius rei causa convenissent , praemoniti , cui rei eos adhiberi placeret, constare tamen etiam potest sine formali ista sive rogatione sive praemonitione. Quid enim si miles, sorte postridie in aciem educendus, in tentorio praesentibus aliquot commilitonibus suis dixerit 3 Ego ratium Heredem facio , ejusque rei τοι mihi testes esse volo. Certe hic praeter testium fidem nihil requiritur , aut requiri ex ratione iuris gentium potest. Postremo si paganis rogandi testes necessitas in codicillis remissa est, I. ult. in M. C de eodicili. quanto minus intestamento militis ea requirenda , quod iis ipsis etiam legibus , quibus codicillos constitutio civilis adstringit, selutum est 3PIerumque sermonibus feri I,let Puta in conviviis k circulis , ac congressionibus familiarium , ubi nonnumquam leviter quaedam CDlandimus , & iactamus magis , quam serio

agimus aut loquimur. Et male ergo hinc colligit Hotomannus , ut ratum sit & pro testamento servandum , quod miles nuncupavit, non tam pendere ex militis voluntate , quantumvis terio testibus exposita , quam ex convocatione testium & testimonii denuntiatione. Cum hoc tantum hinc recte colligatur , non quemvis sermonem militis , quocumque loco coram quibusvis prolatum pro testamento continuo habendum esse ; sed inspiciendas ense circumstantias , nec aliter , quam si ex his apparet , animum condendi testamenti militem habuisse , ratum esse oportere, quod pronuntiaverit. Atqui de eo etiam constare poterit sne testimonii denuntiatione. Et qui depraesentia sua falso deponunt, eadem opera sevocatos & rogatos elle mentientur. Vera judicia subverterentur Quamobrem merito notatur Domitianus , quod alienissimas

SEARCH

MENU NAVIGATION