Arnoldi Vinnii ... In quatuor libros Institutionum Imperialium commentarius academicus et forensis

발행: 1767년

분량: 670페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

431쪽

adventitiorum omnium proprietas filio concessa sit: in duobus tamen istis generibus dumtaxat ius testamenti faciendi ei permissum, non item in tertio. Non habet haec res dubitationem, cum, quod regulare est , filius tantum nudam proprietatem in peculio adventitio habet, pater usumfructum : sed cum sint quidam casus, quibus filio plena & solida proprietas acquiritur, anne tunc quidem de his bonis testari possit non satis convenit. Casus unusius tum erat, cum Institutiones componerentur. Nam in I. ult. C. de bon. quae lib. se a Juntiniano constitutum est, ut si filio haereditas aut legatum fidei ve commissiim delatum sit, &pater filio consentire nolit, ut haereditatem adeat , aut relicta agnoscat , filius propria auctoritate patre invito id facere possit,& sbi hoc facto, quod relictum est, in totum acquirat. Novellis constitutionibus plures huiusmodi species introductae. Idem enim obtinere placuit in rebus filiolam. ea lege datis, ut ne usus fructus ad patrem perveniat: item in haereditate fratris aut sororis, ad quam una eum filio pater admittitur : postremo etiam in iis rebus, quae filio deferuntur, patre divortium faciente sine causa , autb. excipitur. cum

c z. seqq. de bon. quae lib. An igitur ne his quidem casibus filio permissum de peculio adventitio testari Sunt qui putant, permissum ense, & Triboniano haec scribenti in mente non

venisse I. iat. g. ipsum autem. s. vers. filiis autem. C. d. tit. ubi Justinianus dumtaxat eo casu , quo apud patrem usus fructus est , filium de bonis adventitiis testari non permittit: inde enim a sensu contrario colligunt, in altera specie adventitiorum id et Iicere. Probabilis

sane collectio , nisi ipse Iustinianus postea

mentem suam clare exposuisset. Nam cum haec

ipsa quaestio iam tum aetate Justiniani , nec

multo post emissam d. I. ωIt. exorta esset, ipse nova constitutione edita dubitationi occurrit, quae est l. pen. C. qui test. De. qua declarat, minime sibi in constitutione nuper a se pro

mulgata propositum suisse, filiissam . in bonis

adventitiis permittere testamenti factionem, Eve cum consensu , sive sine consensu patris bona possideant , ac proinde sue nudam sive plenam eorum proprietatem habeant a sed in hoc antiquam legem per omnia servari iubet. Conserantur inter se constitutiones 3 perspicue apparebit, alteram alterius explicandae , & d. I. pen. tollendi erroris gratia , cui verba g. s. d. I. ult. causam dederant , scriptam esse. Non enim alia lex peream, quam in L ι. pen. ait a se Promulgatam

Γ x T. XII. esse , intelligi potest , quam in qua extat distinctio illa , cuius meminit , di ad quam se

refert d. I. pen. utrum scilicet filius bona possideat cum consensu, an sine consensu patris di illa distinctio extat in una, d. I. uis. nunquam alibi. Sed quid quaerimus amplius Negat expresse is d. t. pen. se ius testandi filio permittere in bonis , quae possidet sine consensu patris: atqui horum plenam proprietatem filio in d. I. ult. concesserat , neque erat tunc alius casus , quo usu sfructus in hoc genere peculii ad patrem non pertinebat. Ad

haec iubet cum filiorumtam. testamenta per omnia observari legem antiquam e nulla vero lege antiqua filiolam. testamentum facere permissum , praeterquam de honis castrensibus diquasi castrensibus : neque concessio plenae pro j rietatis mutat qualitatem peculii, quae ex so- a causa acquirendi aestimatur. Ridiculi autem sunt, qui per Iegem antiquam intelligunt ipsius Iustiniani aliquam constitutionem , nominatim illam ipsam , quam explicat lib. DILC. de bon. quae Iib. Non potuit , nisi absurdis-fime , antiquam appellare , quam initio d. l.

pen. profitetur nuper a se promulgatam , nec ullas suas ipsius leges antiquas, cum nulla tunc esset hiennio aut ii iennio vetustior. Novissimo iure etsi filiolam. quaedam alia eiusdem generis bona pleno iure proprietatis concessa sunt a nulli bi tamen ius de iis testandi ei latum legimus. Nov. D r. permittitur filio de huiusmodi bonis quovis modo disponere : at in Graeco est λοικεῖν, quod testamenti factionem non comprehendit i & sne eo etiam apertissimum est eo loco intelligi tantum dita positionem inter vivos & liberam horum bonorum administrationem. 3 quippe cum haec

dispositio ei tantum permittatur, qui persectae aetatis est , hoc est , filiosam. majori 2 s. annis : caeteroquin curatores ei dari jubentur;

cum tamen minor 2 s. annis etiam curatorem

habens , post annum decimum quartum testamentum facere possit , I. s. hoe tit. At, inquies , quod conceditur inter vivos , id multo magis licere debet in ultima voluntate , arg. tit. de Ieg. Fus Can. toli. Respondeo , hanc propositionem nec perpetuo veram esse , de quo vide Everhard. in Top. & procedere tantum in objecto praesupposita habilitate personae , quae deficit in filiolam it. Sic etiam non procedit in filio tam . argumentum ductum a iure plenae proprietatis, quasi eo iure concesso omnia concessa intelligantur , quae Patrifam. in re sua, ut eius liberrimo moderatorΙα arbitrio , permissa sunt. Patet hoc ex eo,

quod Dissiligod by Goratu

432쪽

quod filii Am. patroni causarum , magistri liberalium artium , &c. etsi plenam proprietatem peculii quasi castrensis olim habebam, i istamen de eo testandi ante Justinianum non habuerint, s. ult. prae. tit. Nimirum, ut dicis tum est in pr. qualitas filii iam. obstat, quominus testari possit: ut autem possit de cantrensi & quasi castrensi peculio , non ex eo est, quod simpliciter plena eius proprietas filio concessa 1 sed quia placuit id eum habere sub

qualitate patristam . ut etiam de eo testari posset. Nihil movet , quod filius in hae specie adventitiorum haereὸem ab intestato habet :lib. s. sing. Opin. cap. 6. tr seq. ubi ex professo argumenta omnia Fabri diluit.

Licet suae potestatis decesserit ) L. A filius m.

19. hoe tit. Est autem hoc ius generale, ut siquis tempore testamenti facti non habuerit testamenti factionem, testamentum ab eo factum non valeat, etsi postea testamenti factionem habere coeperit, g. seq. Ieg. q. eod. I. I. g. exigit. 8. de bon. possus see. tab. obtinetque hic

etiam regula Catoniana , I. I. de reg. Cat. I. quod initio. 29. de reg. jur. Interpretes communiter duos casus excipiunt, quibus filius sam. recte etiam de bonis adventitiis testetur , utinam & in altera specie , cum nuda ejus est Proprietas , habet. Potest ex Iege haeredem habere , etsi sibi haeredem facere non potest ;& in casu Nov. 21. eap. 26. ponendi sunt termini habiles filii emancipati: alioquin sequeretur , etiam de iis adventitiis filium testari posse , quorum ususfructus ad patrem pertinet. Postremo nullam admodum causam video, cur filiosam. testandi facultas in una specie adventitiorum concedatur , in altera denegetur : nam sola usus ructus a proprietate separatio impedire non potest, quominus iussit de proprietate testandi , ins de baρ. inst. inpr. I. recte dicimus. 2 s. de verb. Iun. Atque haec etiam communis est interpp. sententia. Porro hoc constituto , filiumfam. de bonis adventitiis testamentum facere non posse, tractari tamen adhuc potest , an non saltem de his bonis colicillos facere possit, cum haeredem in his bonis ab intestato habeat , quem Onerari posse fidei commisso constat, s. praeterea. Io. ins de Meleomm. bae . Sed magis est , ut nec codicillos facere possit, propter regulam iuris : aui non potest facere testamentum , nec pors radi eiuοι , ι. s. g. yen. de jur. cod. l. I. g. a. de legat. Quem lex et haeredem dedit, eum , omnino omnia bona, quae post mortem relinqueret , habere voluit , & quasi addixit: tum vi ipsa non multum interest, haeredemsbi quis testamento instituat, an per fidei commissim alicui haereditatem suam restitui iubeat. Plane mortis causa donationem in bo-que consentiente patre 3 si quid relinquat inpios usus ; si liberos suos haeredes faciat: illic voluntatem filii sustineri favore piae causae. hic favore liberorum. Τ iraque l. de priv. pia

q. fae. eap. 4. de sepia. in s. Christin voI. 4..deeis. 4. num. s. ubi in casu posteriore nec contensum patrIs requirit. Moribus harum regionum libere omnes, qui modo ea aetate sunt, qua testamentum condi potest , de bonis maternis caeterisque adventitiis omnibus recte testantur , neque consensu patris ad eam rem opus est. D. Elbert. Leonin. lib. s. emend. eap. I. in M. Perea C. qui test. Dc. n. Io. Gro e nev v. de II. abrog. hie , π ibi laudat. quod &in Hispania obtinet, Ieg. s. Tauei, & ibi Gomer atque in Germania quoque receptum, utique si liberi seorsum a patre habitent ; Reuiane r. par. 2. c. 23. n. 26. de testam. De Gallia

idem testatur Lud. Charond. in memorabit. In Frisia tamen etiam in hac parte obtinet ius civile. D. Joan. a Sande lib. 6. tit. I. don. r. ViNN. Quod de Germania Ex Reumero monet , nihil ad rem facit. Per separatam enim coeconomiam , quam hic Reusnerius intelligit, liberi exire intelliguntur patri potestate .. Ergo ibi tunc non testantur tamquam filii familias de peculio adventitio , sed tanquam patresfamilias de pecunia & re sua. ΗΕIN. T E x T V s .

nis , de quibus agimus , filio permittendum impubere & furioso.

esse existimarem, Se quod alias patris consen- Vsu potest, I. tam is. et s. g. I. de mori. ca. don. I. Praeterea testamentum facere non possunt id ei hic licere etiam sine consensu patris, ar- impuberes a quia nullum eorum an mi iudicitim gument. Nov. in . & eorum , quae diximus in est. Item furiosi ; quia mente carent. Nee ad rem exegesi verborum huius pr. zuamvis parentes pertinet , si impuber postea pubes , aut furiosus eis permiserint. Diff. Anton. Fab. decis 3 3. er. postea compos mentis factus fuerit , π decesserit. c. in seqq. ubi nec in bonis castrensibus dona- Furis autem si per id tempus fecerint testamentionem mortis causa filiosami I. concessam tum , quo furor eorum intermissus est , jure testaiἐfuisse contendit, contra expressum textum esse videntur : certὸ eo , quod ante sererem fece- in I. 7. s. ult. de donat. vid. Div. Guil. Mas rint, testamento valente. Nam neque testamentum

433쪽

factum , neque DIIum aIiud negotium rem gestum , postea furor interveniens perimit.

Postea puber, πα) Propter regulam, ut jam diximus, Catonianam. Aliud negotium) Adeo ut ne matrimonium quidem surore superveniente solvatur, I. 8. Ghis qui sui vel aI. jur.

COMMENTARI Ustar Impuberer nec tutore auctore testamentum facere posse. a Testamentum a furioso factum tempora dilueidi intervalli sustineri. Et quid si de eo dubitetur

3 Cur furor postea incidens, in. testamentum antea factum non vitiet , capitis minutio vitier Auando Iocus sit regulae , quae ab initio rectὸ constituta sunt , resolvi, cum in eum e timpervenerunt, Mnde incipere non possunt

QVia nullum eorum animi judicium es Impuberes intelliguntur , qui nondum

annum aetatis decimum quartum compleverunt, id est , qui nondum ad supremum anni decimi quarti diem pervenerunt. In sceminis annus est duodecimus , l. s. hoe fit. Η Tum ait nullum esse animi iudicium, nimirum nullum plenum ac solidum, nullum tale, quale requiras in eo , qui de omnibus facultati-hus sivis una perpetua dispositione statuere cogitat. An igitur non saltem tutore auctore impuberi permittendum testamentum facere, uti potest eo auctore res suas alienare , haere ditatem adire, bonorum possessionem petere, aliaque facere , etsi perfectum animi iudicium Tequirant, ut hic etiam quod impuberis iudicio deest, tutoris prudentia suppleatur Ne-:a quaquam. Nam aliarum actionum periculum tutores praestant, & finita tutela earum rationem pupillis eorumve haeredibus reddunt; hujus vero reddere non possunt. Deinde testa- me nia non arbitrio alieno , non precaria, sed

ipsorum testatorum prudentia fieri debent, ne quid temere & inconsulto per aliorum molimina in praejudicium familiarum & agnatio-mis statuatur, & alieni potius , quam cognati, cognati remotiores potius, quam proximi, haereditatem consequantur. Quin tutores , si hanc potestatem iis permittimus, semper operam dabunt, ut nou alii, quam a quibus lu-

crum sperant haeredes In stltuantur. Puberes a tem testamenti factionem habere placuit statim a decimoquarto aut duodecimo anno completo , nec curatoris in eo consensum intervenire , d. I. s. hoc tit. I. AureIio 2 o. f. I. de Iib. Ieg.

Item furis Furiosi quid a mente eaptis dis.

ferant, docui sup. tit de evrat. 6. sed π 4. N mirum furiosum quidem omnem & mente captum esse sive dementem I at contra non Omnem mente captum esse & furiosum , cumque

mente eaptus a furioso distinguitur , ut plerumque fit, eum intelligi, qui cum sana mente non sit, in quiete est , nec , ut furiosi solent , agitatur & sertur praeceps. Caeterum nihil refert in ullo actu aut negotio , demensuis sit smpliciter , an ad dementiam acceat & furorem : constatque , quamvis furiosi tantum hic mentio fiat, ad omnes , qui mente earent, haec pertinere , ι. I. I. Titia II. in M. de inof. test.

suo furor intermissus es Furiosus per id α

tempus, quo furor intermissus est , testamentum jure facere potest , I. s. C. hoc tit. quem admodum & tessis tempore intermissionis recte adhibetur, I. qtii testamento 2 o. g. q. hoc fit. Caeterum ut valeat testamentum , necesse est, ut id uno eodemque tempore remissioni per

ficiat : nam s coepto testamento & necdum perfecto 3 furor eum iterum invaserit , nihil actum est, etiamsi postea remisso denuo latore, id quod coepit, perficiat, d. I. s. Quid fiprostratur testamentum conditum a furioso, quem certum est habuisse dilucida intervalla, incertum autem fit, quo tempore id fecerit Et s quidem id ita ordinatum fuerit, ut quivis paterfam. sanae mentis sic dispositurus fi linse iudicetur : pro testamento respondendum& credendum intervalli tempore factum D. Viglius censet , cui assentior. Pertinet hue

quod Ual. Maximus lib. I. cap. g. refert de Tuditani hominis certae ac notae insaniae testamento I quod a centumviris confirmatum ait, magis quid seriptum esset in tabuliι, quam quis scripsisset, eonsiderandum exist: mantibus , add.

Christin. vol. 4. dee. 4. num. 8. Diod. Tuld.eemmen. - , cap. 3. Grass. f. res amentum, qu st. 2I. Eo , quod ante fecerist , testamento valente is d. l. qui testamento Eo. g. q. hoc tit. Similiter nec interdictio honorum succedens , nec auditus sermonisve a milito testamentum ante factum vitiant, ff. seqq. ι. s. l. D etii I 8.eod. Palam igitur est, his casibus unum tantum

434쪽

UUIBUS NON EST PERMISSUM FACERE A EST A M.

tempus inspici testamenti facti, ac lumcere eo

tempore testatorem habuisse testamenti factionem , etsi tempore mortis non habuerit. Proinde cum Jurisconsultus in I. i. g. exigit 8. de fon. pus sec. rab. ait, praetorem exigere, ut is, ex cujus testamento bonorum possessio peti-

De prodigo.

tMr, utroque tempore jus testamenti faciendi habuerit, & cum faceret testamentum, & cum moreretur, intelligere debemus, eum non hoc velle bonorum possessionem ex testamento non dari, si testator tantum tempore testamen

ii facti ius testandi habuerit, sed non dari, si

habuerit tantum tempore mortis , non etiam

tempore conditi testamenti, ut exempla illi e proposita ostendunt. Sic autem jus est in mutatione , quae salvo statu & fortunis testatoris 3 eontingit, cujusmodi sint superiores. Quod si qua mutatio postea inciderit, per quam capite testator minuatur: puta si servus fiat, in insulam deportetur , si se adrogandum det, test mentum infirmatur, atque irritum fit , f. q. inf. qui. mod. tes. ins L s. f. irritiam s. σsqq. de injust. rvt. tes. & ratio manifesta est. Quippe his modis non tantum amittitur testamenti factio , sed etiam conditio personae testatoris sic mutatur , ut omnino testamentum habere non possit, ac ne haeredem quidem. Furiosus vero & prodigus , etsi testametrium facere non possunt, nihil tamen prohibet,

quominus haeredem ex testamento antea facto habeant, & praecedens eorum voluntas exitum sortiatur.

Neque aliud negotium rectὸ gestum De matrimonio idem traditur, ι. 8. de his qui sui velaI. ur. In caeteris quoque negotiis quin idem juris sit, dubitandum non est, sive rem suam ante furorem alienaverint, de quo nemo ambigit a quoniam negotia perfecta & penitus consummata nullo eventu infirmari possuntisve stipulanti aliquid promiserint , aut alias se obligaverint, licet hic aliquid desit ad consummationem negotii: sed hoc a curatore expediri potest. Neque enim in omnibus probata est sententia eorum , qui ea quae ab initio. recte atque utiliter constituta sunt, resolvi prutaverunt, cum in eum casum incidissent , a quo incipere non poterant, I. existimo s8. I.

pen. 2. deverb. OH. L in ambigui 8 s. f. i. de reg. jur. 6. ex eontrario I . ins de legat. sed

4 tunc tantlim cum casus incidens impedit, qu minus quod coeptum est, Perfici atque ad finem tuum perduci queat , ut evenit incidente capitis diminutione testatoris. Qua de re sortassis Pluscula ad d. s. ex contrario I 2. Item prodigur , cui bonorum suorum admἰ-n ratio interdicta est , testamentum facere non potes : sed id quod ante fecerit , quam interdictio bonorum suorum ei sat , ratum es.

COMMENTARIUS.

Qi bon sua prosundunt, nec modum,

nee finem impensarum habentes prO-- pe a furiosis absunt. Plane enim quod ad bona ipsorum pertinet, furiosum faciunt exitum , ut inquit Iurisconsultus, i. bisquι Ιχ. in M. de tui. dat. ab hir, quam ob causam

placuit, hujusmodi hominibus bonorum administratione interdici: qua interdictione &testamenti factio ipsis adempta intelligitui: quippe qui non saniore judicio , quid de rebus luis post mortem fieri velint, statuturi creduntur , quam eas tractarent, si libera earum administratio ipsis permitteretur, ι. cui I 8. hoc it. Puberum minorum et s. annis non eadem ratio est : neque enim his bonorum administratio interdi Ga est, ut male Don. ad ιeg. 6. deverb. obl. nmn. s. sed si velint, curatores accipiunt ;qu ibus quidem tum administratio permittitur , nec jam amplius ipsis minoribus, sed in hunc maxime finem, ne minores in contrahendo circumveniantur , quod in test

mento non metuitur.

Auod ante fecerit in D. I. is cui r8. Testamen istum enim , quod interdictione vetustius est, eadem ratione valere debet, qua quod factum est ante furorem. Imperator Leo Nov. I P. pro digo permittit διοι is , ea facere , quae ipsi conducunt & ratum quoque t stamentum ejus esse iubet, in quo mortis prodigi non apparent. Quod Vigilo videtur naturalem aequitatem habere. Forte id admi tendum fuerit, si quaedam non levia argumenta saniorum morum praecesserint, per t. I. decur. fur. Vide Sande lib. . rit. I. desin. I. Groe-nevv. de ιι. abr. He. Hic autem locus confirmat , quod iupra f. furiosi 3. de curat. asseruimus, prodigum , quod attinet rerum administrationem & effecta juris civilis, non statim censeri eum , qui ipso laeto prodigus est , sed

tunc demum, cum ei bonorum administratio interdicta est: interdici autem non ipso jure, sed causa cognita decreto magistratusia TEXTUS.

3. Bem surdus in mutuis non semper testame

435쪽

facere posunt. Utique autem de eo surdo loquimur , qui omnino non exaudit, non qui tarde eotidis. Nam σ murus is intelligitur , qui e qui nibit potest , non qui ratae loquitur. Saepe enim etiam litterari homines variis easibus audiendi σ loqtiendi facultatem am IItint. Unde nostra constitutio etiam bis subυenit, ut certis casibus ex modis seeundum normam eju3 possint te-

pari , aliaque facere , quae eis permissa sunt. Sed si quii post resamentum factum adυersa valetudine , aut quolibet alio eabia mutur aut surdus esse coeperit, ratum nihilominus manet ejus resame

tumo

COMMENTARIUS.

OLim etsi quis mutus tantum erat, aut surdus , testamenti faciendi jus non habebat , nisi specialiter a Principe impetravisset,

ut sibi testari liceret, I. r. hoc tit. junct. ι.pen. s. I. unde cogn. cujus juris ratio significatur a Paulo lib. I. sent. 4. quia neque mutus testes rogare potest ἔ neque surdus audire testimonium perhibentes. Unde cum nemo quicquam

a Principe impetrare possit, nisi qui ei preces suas aut voce aut lcripto potest exponere, sequitur, eos mutos, qui scri Dere nesciebant,

omnino testari non potuisse. Justinianus, quod singulare & personale ius erat, jus commune fecit, & generaliter surdis omnibus, vel mutis testamentum facere permisit, cum aliquo tamen temperamento ut jam amplius necesse non sit singulos id precibus impetrare, i. diferetis Io. C. hoe tit. Sic vero ille constituit, ut si quis mutus & surdus simul sit, siquidem natura, is omnino testamentum facere non possit: sin casu , ut possit; si modo ante litteras didicerit ; ut scripto voluntatem supremam exprimere queat. At si quis tantum mutus sit, aut surdus tantum , sive tales sint natura, sive morbo , his iure testari liceat eo modo , quo

P r rerum naturam voluntatem suam declarare possunt aut scripto aut lingua. Quod ne muto quidem tantum , qui litteras nesciat, testamenti factio hac constitutione permittitur, confirmat id , quod modo dicebamus , eum, qui talis sit, nec a Principe testandi licentiam obtinere posse. Illud in eadem constitutione

absurdi est , quod Justinianus credidit, eum, qui surdus natus esti, loqui posse ; & articulatam vocem edere ς Clim nihil tam certum sit, quam ei, cui auditus a natura negatus est , de sermonis usum ablatum ; nec esse naturaliter

surdos, qui non iidem sint & muti. Quod

etiam Plinius testatur lib. Io. eap. 69. Alex. Aphrodis. problem. I. II 8. 'ui omnino non exaudit , t e. Haec plana

sunt. Notum enim est, eum, qui tardε, aut difficulter exaudit, non surdum, sed surdastrum diei , ὐπιμω pis , sublurdum: & eos, qui

graviter, aut ἀσαφῶς loquuntur, non mutos,

ted blaesos, balbos , μογιλὶ s appellari; mutos autem dici elingues & fandi impotes, αλα- λους. Plane muti etiam illi habendi sunt , qui ἀσήμως loquuntur, hoc est e sine ulla certa hynificatione vocis, ρω φωνὴ Ieg. murum s. ad i. edis . I. . in sin. de supelI. leg.

Sed si quis post testamentum factum , ere.

eamdem rationem , ob quam placere diximus testamentum furiosi , aut prodigi, quod furore aut interdictione bonorum vetustius est, non infirmari. TEXTUS. De caeco. 4. Caecus autem non potest facere testamentum

nisi per observationem , qμam ιex Divi Iustini

patris nostri introduxit. COMMENTARI Us-

ΙN careo nihil est, ob quod testamentum His

cere prohibeatur : nam testes accire ac rogare potest , & audire sibi testimonium perhibentes. Quapropter & olim testamentum facere potuit. Paul. 3. sent. . & nunc quoque potest. Caeterum forma nunc accuratior Praescripta , & quaedam singularia in testamento caeci, ut fraus omnis, cujus hic major metus, evitetur , constituta sunt lege illa Justini, quae hic commemoratur , & extat I. hae eonfiati iama 8. C. hoc tis. Sententia legis est , ut caecus haeredem nuncupaturus ineptum putavi monere , caecum non aliter quam per nuncupationem testari posse praeter numerum testium ordinarium adhibeat & tabularium, aut si tabularii copia non sit, alium octavum testem, qui voluntatem nuncupantis scriptura excipiat , cui deinde testes omnes & tabularius subscribant, eamque obsignent, uti fit in testamentis scriptis , aut si prius testamentum suum scripto comprehendi curavit, ut tabularius coram testibus eam scripturam palam legat, eaque lecta caecus testetur hanc suam voluntatem esse , deinde omnes subscribant &sgnent. Ubi haec singularia notanda. i. Quod non sufficit voluntatis nuncupatio, nisi & scriptura accedat. 2. Adhibitio octavi testis , qui testamentum scribat, aut antea scriptum recitet. 3. Quod is testis debeat esse tabularius

publicus, si ejus copia est. 4. Omnium subiacriptio & subfgnatio.

436쪽

De eo, qui est apud hostes.

s. Eius , qui apud boster est , testamentum, quod ibi fecit, non valet , quamvir redierit. Sed quod , dum in eisitate fuerat , fecit , sive redierit , valet jure postliminii, sive illic decesserit, --ιet ex lege Cornelia. NOTAE,

ς. Auamvis redierit L. 8. b. t. nam pi- minio non vitiatur Catonis regula. Codicilli autem scripti in captivitate ab eo , qui in civitate testamentum fecerat, eo reverso convalescunt, quia principium eorum iam in civitate constitutum erat , neque testamentum, quo confirmati sunt, I. II. g. s. de capi. σpsi. simile est in I. χ s. eod.

Ex lege Cornelia Postliminii Ze legis Corneliae fictio in omnibus partibus iuris serva

r Etsi testamentum apud boster factum iure postliminii non eonvalescat , eodiciIIos tamen iba factos eonvalescere.

x Hodie in orbe Christiano hujus f. usum non esse, praterquam fecundum quosdam , s qui a Tum cis , Ere. capti fuerint.

Ozi apud bsei est L. 8.bοe tit. Ratio manifesta est. Quia captus jure belli servus fit hostium 3 ut autem testamentum consistat, necesse est testatorem ius testandi ha here , cum testamentum facit I nec postliminio vitiatur regula Catoniana. Sed nec obsides, nisi eis permittatur , testamentum facere Possunt, quia velut pignoris jure tenentur, &fiscus eorum bona occupat, t. II. boc tIt. Divus 3 et . de jur. e. Qui autem a praedonibus capiuntur , quia liberi manent , I. I p. 6 2. de rapi. ur psι. testamenti factionem retinent, ut & illi, qui apud exteros legatione funguntur , I. . in pr. U f. I. boe tit. σ ib. Cujac. add. Crass. g. testam . qu. 2s. Vasq. 3. contris Io . n. r. v INN. Immo & capti in belli scirilibus, I. Q. f. i. F. de capi. σpsi. Hi enim non fiebant servi, sed proscribebantur, quod est inventum Sullae. Vellei. lib. I i. 28. HEIN. Sed quod, dMm in civitate, πc. Testamentum

ante captivitatem recte factum, etsi ieipsa tirisu Μ FACERE TESTAM. 399 tum fit captivitate , fictione tamen iuris sustinetur. Est autem duplex in hac re fictio I postliminii , de legis Corneliae, i. s. f. pen. de inius. rvt. test. illa , si captus redierit, Iocum habet; haec si in captivitate decesserit. Illa fingit retro in civitate testatorem fuisse I haec retro in civitate decessisse. Imperatores in L s. C. de pom. rev. inconsiderate tribuunt legi Co neliae, quod est juris postliminii. Quaerat autem aliquis , cur cum postliminio reversus fingatur semper in civitate fuisse. & ita habeatur , ac si medio tempore nulla captivitas intercessisset, non convalescat postliminio tentamentum , quod quis tempore captivitatisse eit Resp. quia quod non est ante captivitatem, id nec postliminium habere potest. Non obstat, quod codicilli in captivitate scripti ab

eo , qui in civitate testamentum fecerat, eo reverso , jure postliminii convalescant: nam eorum principium & firmamentum iam in civitate constitutum est a nimirum ipsum testamentum , quo confirmati sunt, I. in bello in. g. eodicilli f. de capi. π pst. Eadem ratione placuit, si uxor cum marito capta suerit, eaque in captivitate ex marito enixa sit, etiam Iiberos ibi natos ius postliminii habere, & reversos cum parentibus iustos liberos esse, LDioi 2 s. d. t. nimirum quia nati sunt ex matrimonio in civitate legitime contracto. Illud nullius momenti est, quod Aretinus monet,

esse regulam , media temhora non nocere , I. 646. 2. I. alien. 49. g. I. de haer. inst. f. in extraneis A. ins do bar. quaI. ac proinde videri

supervacuam fictionem iuris postliminii ad testamenta conservanda. Quippe illa definitio

ad haeredem pertinet, non ad testatorem, cuius testamentum amissa civitate stare non potest. Fallitur autem Aretinus, dum respondet, procedere regulam , si medio tempore flatus testatoris mutatus non fuerit. Error hic pernpicuus est, d. l. s. f. a. de statu non mutato,

quae , rogo, potest esse dubitandi ratio Porro non in hac tantum parte iuris , sed etiam in caeteris omnibus & postliminii & legis Corneliae fictio servatur, I. s. f. I. d. t. rn bello Iziag. I. I. retro I g. I. in omnibus i 8. er passim , de

est. ex postlim n. ty C. eod. g. si ab bsibus s. Dp. quib. mod. jus pat. pol. Div. Postliminio aequiparatur restitutio capite damnati, l. 6. f. pen. de injust. rupi. rest. Ex lege CorneIta L. lege Cornelia I a. bee tisia Haec lex mortis & captivitatis tempora conjungit. Id est, fingit, eum qui apud hostes decersit eo tempore quo captus est docesi: sse, ciuem & familiam habentem. Quo tempore, aut

quo auctore lata sit, non liquet. Quod D.

437쪽

oo LIB. II. Viglius putat latam esse primo bello Punico

ab aliquo ex familia Scipionum , coniectura est, nec satis probabilis. VINN. Imino probabilius est, legem hane Corneliam non aliam esse ac illam Cornelii Sullae testamentariam,

cuius meminit Cic. in Verr. lib. I. cap. 42. Et ita Holom manno quoque videtur. Potuit ea

lex & de potui minio aliquid sanxisse, adeoque fortassis culpa vacant Imperatores in I. s. C. de postlim. reversit, ubi inconsiderate legi Corneliae tribui ait Uinnius quod sit iuris postliminii. Postliminii sane ius non solum mori bus , sed de legibus constitutum dicitur, I. I s. ff. de evt. σ postlim. HEi N. Hodie in orbe Christiano nullus hujus f. usus est , nisi in iis, qui a Turcis aut id genus aliis Barbaris capti sunt. Nam cum, quod olim tantum obtine bat in bellis civilibus, Ieg. si quis tr. 6. I. de

TITULUS DECDE EX HAEREDAT ID. Lib. 28. Tu. 2. C. Lib.

Ratio ordinis, Ηλαζηρ de personis, quibus jure pu

blico potestas testamenti faciendi data aut denegata est , item de modo testandi , sive externi testamenti solemnitatis, comparatis ad firmandam testationis fidem. Sequitur tertium , res quas in ipso testamento inseri & caveri oportet, ut justum ratumque habeatur, quam intrinsecam testamenti solemnitatem appellare possumus. Estque duplex ; una communis omnium testatorum , haeredis scilicet institutio; altera quorumdam dumtaxat propria , & maxime parentum , qui Iiberos in potestate habeat, videlicet eorum liberorum exhaeredatio, si ipsi haeredes non instituantur: de quo idcirco etiam

inter caetera, quae ad ordinanda testamenta necessario desiderantur, praecipiendum suit , I. inter catera 3 o. hoc rit. de lib. σ psb. inst. baer. vel exbaer. Existimaverit aliquando Hotomannus , inscriptionem hujus tituli corrigendam esse , legendumque , De institutione vel exbaeredatione liberorum . quod & wesembecius tacite secutus est. Uerum postea idem Hotomannus ab hac sua sententia recessit. Mihi qui- quidem nulla mutatio necessaria videtur. Caeterum si secundum priorem sententiam Hotomanni inscriptio concipiatur, non eo minus probaverit , quod ostendit ejusdem argumenti in or . π d. Ieg. inter catera Io.

capi. π postlim. nune inter Christianos eo n- suetudine generali invaluerit , ut bello capti servi hostium non fiant , sed liberi & cives maneant, ac ius sit pretio eos redimere, poterunt etiam dum apud hostes sunt testari , ar I. II. boe eis. Alc. ad I. hostes II 8. de verbinoia Duar. ad tit. qui test. Dc. pag. I i 8. Grast. δε ρα s. Zypae . not. jur. Re . de tessam. Sande sib- . tit. I. de . a. Nonnulli idem iuris habere etiam a Τurcis captos existimant. Couar. cia

peccat. p. 2. g. II. num. 6. Cyprian. Cens. Best..

Groen. de II. abeu. hie. Illud etiamnum ob servatur, quod transfuga ius testandi non habeat , quoniam iura civium amittit, nam hostium numero habetur , I. postἰiminium I F. g transfugae A. de cvt. σ postlim. Jac. Vervveris de test. e. 4. Sande ubi sup.

IMUS TERTIUS.

O NE LIBERORUM.

6. Tu. 28. dc 29. NOV. III. argumentum tituli. In praecepto quoque legis disiunctio est: Priter silium, quem in potestate babet , aut haeredem instituto , aut nominatim exbaredato. Ex Ie-

dare est, eum, qui alioqui haeres futurus eru, ab haereditate repellere. Et de solis suis haeredibus proprie dicitur , qui nisi removerentur , iplo jure haeredes existerent , & vivo adhuc patre quodammodo domini existimantur, ι. in suis it . boe tit. de extraneis perabusionem. Jure civili antiquo non erat in Omnibus liberis, etiam iis, qui in potestate erant,& sui haeredes, exhaeredatio aeque necessaria, nec omissae idem semper effectus , ritu quoque variabat pro sexu, pro gradu , prout nati iam liberi, aut nondum nati essent tempore iacti testamenti s quae omnia diligenter hic Imperator exequitur: deinde subjicit, quid ipse novi juris constituerit. Ad extremum agit de Praeteritione, quae vim ex haeredationis habet. Continet autem hic titulus principia magnarum & disticillimarum quaestionum iuris, qua

Veteris, qua novi, coque diligentem atque accuratam desiderat partium omnium interpretationem.

Jus vetus de liberis in potestate.

Non tamen , ut omuino valeat testamentum ,

438쪽

'eἰt bine observalli , qti.Dn supra exposuimul et sed qui filium in potestate babet, curare debet, ut

eum baredem instituat, vel exbaeredem eum nominatim faciat. Alioqui si eram mentio praeterierit, inutiliter tessabitur : adeo quidem , ut si vivo p - re sitius mortuar sit, nemo haeres ex eo testamento existere possit : quia sellicet ab initio non eonstituerit testa me ιιι am. Sed non ita de filiabus tτ aliis per virilem sexmn defendantibus liberis utriusque sexur antiqui πι fuerat observatum : sed si non fuerant scriptio edes seriptaeve , vel exbaredati

exbare tavi, testamentiam quidem non infrmabatur , jus tamen aeresseendi eis ad certam portionem praestabatu . Sed nee nominatim ear personas exb eredare parentibus necesse erat, sed licebat inter cateros hoc facere. Nominatim autem quis ex-baredari videtuν , si ita exba Metur ι Titius filius meus ex res esto e Me ita : Filius meus ex haeres esto , non adjecto pνoprio nomine , sci--ο , si aliut Alius non extet. NOTAE.

De exhaeredatione Exhaeredatio est haereditatis lege datae ademptio : unde solis de suis haeredibus propriε dicitur , sed aliis per abusionem. Aliis haereditas defertur tantum, suis etiam datur. 6. h. ins de bar. quai.

Non sus it haec observatio In modo sc. testandi & solemnitatibus comparatis ad firmandam testationis fidem , de quo sup . tis. Io. Vel exbaeredem Deiat De quo ideirco etiam inter caetera , quae ad ordinanda testamenta pertinent, praecipiendum fuit, I. Io. f. de Iib. tr post. Inutiliter restabitur D. I. 3 o. Plane si filius latri superstes bonis paternis se abstineat, vomitas ex bona de aequo substinebitur , I. II.

Non ita de siliabus, e e. Diversi iuris rationem indicat Ulp. I. g. g. I. de injus . rvt. Nominatim aurem V. I. I, ι. v. er I. D. b. t. COMMENTARIUS. Filio , qui in potestate est , praeterito , testamentum jure eiυili prorsus inutile in nullius momenti esse : ae quatuor consectaria inde de ductas x Filia σ nepotibus ex silio praeteritis , jure antiquo testamentum os tuse,dato his jure ae- crescendi scriptis haeredibus. 3 Ad quam portionem ba persona praeterita scri- Tom. I. ONA LIBERORUM. qOLptis haeredibus acereverint v 4 An eas praeteritas ad bonorum possessionem eontra tabulas praetor adinserit s Filiam er nepotes ex filio exb redatos , Ireet non nominatim neque jus accrescendi babui se . neque ἁ Praetore ad contra tab. bon. ρ fessionem vocator I modo emera leges exbaredationis abservata fuissent. c an tesamentum , in quo sitius praeteritus e si . prorsus inutiIe H π jure Pratorii. Filio praeterito se abstinente Praetorem habere rationem testamenti , etiam cum extranei insetituti sunt.

Raesertur hic differentia, quae in re propo

sita olim observabatur in sexu & gradu liberorum iam natorum. Meliore caeteris iure erat filius in potestate constitutus : siquidem hie solus a patre necessario aut haeres instituentus aut exhaeredandus erat, ut testamentum

subsisteret , quod alioqui jure civili prorsus

inutile erat & nullius momenti, I. inter caetera. M3 o. boe tit. I. mio. II. de injust. rvt. test. πhoe text. Huic autem iuri consequens est , primum , quod etiam hic expressit Justinianus, ex tali testamento haeredem non posse existere, etiamsi filius praeteritus vivo adhuc patre decesserit propter regulam Catonianam , quae

sic definit : Aua institutio inutilis foret , si flatim post testamentum factum decessis et testator, ea

non debet ideo valere , quia diutius vixerit, ι. ria de reg. Cat. ι. pen. de reg. jur 9. an servo.

ins de Iegat. & generaliter quod initio vitiosum est , non potest tractatu temporis convalescere , I. quod initio. 29. de reg. juria f. a. de inut. stip. x. Per huiusmodi testamentum non rumpi id , quod antea a patre legitime factum est , I. I. b. t. f. 2. ty pen..ins quib. mod. tes. inf. 3. Non sustineri hoc testamentum ob id , quod pater filio legatum quam tumuis amplum reliquerit : nam utrum filias praeteritas ut, nec ne , non ex legati da tione , sed ex institutione aut ex haeredatione aestimatur, praeteritique omnes in hac materia habentur, qui neque haeredes instituti, neque , ut oportet, ex haeredati sunt, g. eadem .. I r. ins de bar. ab int. 4. Quod etiamsi filius vel ante testamentum vel in ipso testamento praeteritioni consenserit, nihilo tamen magis subsistere possit. Verum enim non est , quod

Clar. 6. testamentum. q. 43. n. 3. existimat ,

ius hoc ob solum favorem filii constitutum esse , cui ille renuntiare possit. Immo forma paterni testamenti jure publico praetcripta id modis omnibus exigebat : quod jus privatorum consensu mutati nou potest, ι. I. boe titia

439쪽

Exhaeredem eum nominatim facias Non quaevis ex haeredatio summovebat liberos ab haereditate patris, sed quae rite facta esset: non rite ex haeredati pro praeteritis habeantur , I. 8.f. 2. coni. tab. In ritu autem discrimen non

faciebat sexus, aut gradus, nisi quod hoc proprie in filio observandum erat , ut nominatim ex haeredaretur , quod in reliquis non erat necessarium , ut statim audiemus. Cic. lib. i. de Orat. e. 3 8. Artem pater neque exhaeredem scripsit nominatIm. VINN. Ex hoc loco patet, iam Ciceronis aevo ab usu quodammodo recessisse promiscuam illam exhaeredandi praetereundique liberos libertatem , quae olim ante & post XII. tabulas competebat. Vid. I. II. 1. de lib. in postum. Liv. lib. I. eap. 34. Adde. U. C. Schulting. Iurisp. vet. antejus in. p. 6 8.

et Sed non tia in Aiabus π aliis per viνilem sexum descendentibus , e. 38. Non uti olim filio , ita & filia , aut nepote nepteve ex filio ex filia nati huc non pertinent, s. ult. infeod. praeteritis testamentum inutile erat : sed firmo manente testamento ius accrescendi ad Certam portionem his dabatur , ut, quasi &ipsi scripti scriptaeve essent, numerum haeredum augerent, I. uIt. C. hoc tit. Ulp. tit. 22. g. m. I s. σ I s. Accrescebant autem hae personae haeredibus scriptis eum damno , hoc est, portionem haereditatis accrescendo iis auferebant a ut longe diversum hoc ius fuerit ab eo iure accrescendi , quo res accrescunt; quod fit cum emolumento, cum scilicet non petentium partes accrescunt petentibus , seu portio omissa portioni agnitae; de quo, volente Deo, 3 tractabimus f. si eadem. 8. ins de Iegat. Ad quam partem haeredibus institutis accreverint,

docet Ulp. d. r. 22. f. ex suis. I 4. Scriptis inquit , haeredibus acerescunt , Dis quidem barediabus in partem virilem , extraneis in partem dimidiam ; atque ita quoque Caius lib. a. tit. 3. f. i. Theoph. bis. Et notandum est , ita ius suisse, non tantum cum soli aut sui aut extraneis scripti essent, sed etiam cum permixti m. Finge , extraneum una cum filio aequis partibus haeredem institutum a hic filia, si praeterita erat, singulis accrescebat ad virilem. Quod si plures extranei pluresque sui scripti fuerant, extraneis accrescebat ad dimidiam , suis ad virilem. Item si duo filii, unus extraneus, huic ad semissem , illis ad trientem : atque ita ex

accidente eveniebat, ut plus consequeretur fi

lia praeterita quam filius , aut filii instituti aT I r. XIII

quod aperte ostendit locus Pauli I. sent. 4. ubi

ita scribit : Filio LX extraneo aquis partibus ba- redibus institutis si praeterita accrescat , tantum suo avoeabit, quantum extraneo. Si vero duo sint

Hii instituti , suis tertiam , extraneis dimidiam rostit. Cum igitur filiabus & nepotibus ex filio 4 praeteritis hoc remedio consultum fuerit jure civili , quaeritur , an etiam eo omisso bonorum possessionem contra tabistas petentes admiserit praetor Et D. Bach his putat, magis elis, ut praetor eos excluserit: quod per Dpicuh falsum est. Etenim praetorem nihil aliud considerasse legimus , quam an liberi praeteriti essent, an ex haeredati , summotisque ex haeredatis , praeteritos omnes , insuper habito discrimine sexus di gradus , admisisse, t. r. in

see. tab. Quod & Justinianus significat, s. sed

hac. s. U. eod. cum ait, pratores in dandis honorum possessionibus jus successionis ab intestato , quod liberi omnes sine discrimine sexus , aut gradus ex lege duodecim tabularum habent , secutos. Sed quid argumentis

opus est Τextus est apertus in ι. MIt. circa pr. C. hoe rit. verba sunt Ex praetere aurem habebat,

filia praeterita contra tabulaι bonorum possese ponem in totum , & iterum paulo post : Cum

enim per contra tabulas bonorum possessionem, velius accrescendi , semissem subsiAntia Alia praeter

ea accisiebat , eri. Ait autem nunc semissim, quia ante dixerat, constitutione Antonini beneficium praetoris coarctatum fuisse ad quantitatem portionis , quam iure civili filiae praeteritae accipiebant, scriptis haeredibus accrescentes. At cur filius praeteritus testamentum valere non patiebatur , filia & nati ex filio non rumpebant Differentiae rationem si obscure indicat Ulp. I. g. g. r. de injust. rvr. s. Filia HI nepos , inquit , quia , cum emancipantur , una emancipatione exeunt delotesate, testamentum non rumpunt. Quorum verborum

hic sensus est, mirandum non esse , si ius civile facilius praeteriri filiam nepotemve ex filio patiatur , quam filium : quippe filium arctiore necessitudine eo jure constringi eum

Patre , quam filiam aut nepotem cum patre aut avo I id ex eo constare , quod ille tribus demum mancipationibus & manumissionibus, hi una de potestate exeunt: videsis, quae n lavimus ad s. praeterea. 6. sv. quib. mod. Iurpat. por. βω. Urebat inter caeteros hoe facere Graeci . . , hoc se . modo , Titius filius meuι haerer so e emreri exbaeredes sunto. Gregor. Naa. in suo testa

Effectus hic erat, ut ita exhaeredati ex red

440쪽

exve scrἱptis haeredibus non accrescerent, quod

Praeteritis tribuebatur, ne a praetore contra tabulas ab bonorum possessionem vocarentur, I. g. eoni. tab. in pr. Tantum supererat, ut tentamentum inofficiosum dieerent, si nec quartam debitae portionis accepissent, I. 8. f. quoniam. 8. de inus. test. Iuult. C. boe tit. Caeteras leges exhaeredationis. Ut pure fiat, L f. a. eod. iunci. t. sed sub. t 8. eoni. tab. ut simpliciter , non ex re certa , I. cum quidam. Is . boetit ut ab omnibus gradibus , d. a. es' seqq. eod. vid. D. Perer In C. hoc t. n. s. er lo.

etiam in filiabus & natis ex filio loeum habu in se existimo , iisque neglectis, non rite exhaeredationem factaem & pro praeteritione habitam fuisse. Illud constat, non eo minus extae-redationem rite factam ex ratione iuris veteris intelligi , & testamentum subsistere quod causa exhaeredationis testamento expresi non est, cuiuscumque generis sint liberi exhaeredati; ac proinde etiam praetoris beneficium hic cessare, solamque relinqui exhaeredatis que Iam in ossiciosi. An vero id a Justiniano muta tum sit. Nis. II s. ev. 3. alibi disputabimus. Si alius mitis non extet. γ Nam si plures sine Hii, benigna interpretatione potius a pleri iaque respondetur, nullum exhaei edatum esse, I. 2. boc. tit. Demonstratio autem ac definitio sufficit , quamvis nomen taceatur, aut etiam

filium dicere pater pepercerit; veluti si ex Seianatum dixerit, aliterve eum descripserit, vel

Cum convitio , 1. 3. pro. eos. Nam sermo omnis , ut in universum dicam, quo dilucide designatur persona , de qua quis loquitur , ex

haeredationem nominatim facit, arg. I. nomi-πatim. 34. de eond. π dem. Summa igitur dincriminis , quod inter liberos iam natos fuit, hac est ; quod praeteritio filii testamentum infirmabat I quod non nominatim exheredatus Pro Praeterito habebatur : at caeteri praeteriti manente testamento icriptis haeredibus accre iacebant, & quamvis non nominatim exhaeredati, tamen si caetera observata essent, pros rite exhaeredatis habebantur. Nondum me hinc

arbire sinunt interpretes. Illud prius investigandum est, an ut testamentum, in quo filius est praeteritus , nullum est jure civili, ita quoue vim nullam habeat iure praetorio Et vi-

eo maximam partem censere tale testamentum neutro iure subsistere, atque in totum tam jure praetorio , quam civili improbari, Cyn.

Bald. Castr. in I. et . C. de bon. pus coni. tab. Clar. g. testamentum. qu. 43. n. I. GOmez. I. ar. res. c. II. n. s. quam sententiam prolix Etuetur Ant. Fab. s. conj. I . σ deead. I T. erris

s. ix ε. Argumentum eorum Praecipuum est,

O NE LIBERORUΜ. Φοῖ uod in casu proposito , etiam praetorio jureuccedatur ab intestato , hoc est, filio praeterito detur bonorum possessio , unde liberi. L

quasi nec praetor hic nullas tabulas agnoscatia Sed verior est sententia Gloss. in d. l. 2. c.. ni. rab. quam de Bart. ibid. probat; item D.

m. i 3 8. π seqq. tale testamentum iure praetorio nullum non esse. Rationes hae sunt. ria Quoniam filius praeteritus recte petit bonorum possessionem contra tabulas, I. I. de bon. pus coni. rab. q. l. ins de bon. pus ut proinde necessie fit tabulas aliquas iure praetorio intelligi. x. Quia scriptis in eo testamento haeredibus datur bonorum possessio secundum tabulas , ἰ. 2. in pr. de bon. pus see. tab. ubi praetor dicitur hunc ordinem servare , ut primo velit ad liberos praeteritos Pertinere bonorum possessionem contra tabulas , mox si

inde occupata non sit , iudicium defuncti sequatur , & scriptos admittat secundum tabu- . Ias. 3. Quod in danda bonorum possessione secundum tabulas hoc tantum praetor consideret , an testamentum septem testium signis signatum sit , licet solemnia quaedam iure civili requisita desint , Ulp. tit. 28. g. et amms. Quia praetor vix maiorem suorum quam emancipatorum rationem habet: quod ex eo patre, quod etiam emancipatos institui ave exhaeredari iubet, 6. 3. ins eod. & tamen si praeteriti sint testamentum jure praetorio sub-nstit. s. Huc fac. I. ρ bumus. II. in M. pr. ι. filio. r . de injust. rvt. test. I. I 2. f. de bon. poets. coni. tab. Ad argumentum autem modo

propositum commode responderi potest, prae torem ita esse proprii iuris auctorem , ut simul etiam sit custos iuris civilis , quod etiam sequatur, si quando potentius jus est eius qui

iure civili vocatur. Nec magis absurdum videiari debet, eo iure dici testamen tam valere, quo etiam succeditur ab intestato, quam bonorum ossessionem secundum & contra tabulas eo-em iure dari. Nimirum non uno modo neς simul omnibus praetor consuli. sed successiver& quia prior ac potentior est conditio libero iarum praeteritorum in petenda bonorum ponsessione contra tabulas , hos prius admittit: quod si illi decesserint , aut petere neglexerint, nihil absurdi se facturum putavit, si tunc scriptis haeredibus daret secundum tabulas. Quin & suos praeteritos , qui jure civili 7 testamentum nullum dicere ponunt, admittit ab intestato ex capite unde liberi , ut custos de administer juris civilis , I. ult. hoc rit. I. l. f.

SEARCH

MENU NAVIGATION