장음표시 사용
441쪽
ωIt. sude liber;. Plan E si filius praeteritus ultro se bonis paternis abstineat , hic jam fatentur
interpretes, praetorem hujus testamenti rationem habere , & scriptis in eo haeredibus dare bonorum possessionem secundum tabulas, quamvis subtili iuris civilis ratione non eo magis consstat , I. filio. r . de injust. rvt. rest. idque procedit ex sententia maioris partis , sive scripti sint , qui remoto filio rem ab
intestato auferre possent, sive extranei, teste Claro. d. qu. 3. n. 3. Verissima sententia, sed a plerisque aut non intellecta , aut non bene explicata. Veram esse ostendunt tum caetera , quae disputavimus tum evidentissime d. ι. 2. in pr. sec. rab. quo loco Jurisconsultus scribit, praetorem velle, si bonorum possessio contra tabulas a liberis praeteritis occupata non si , eam secundum tabulas reverti ad haeredes scriptos , sne ulla qualitatis eorum distinctione. Ita vero est, Praetor ut simpliciter scriptis haeredibus bonorum possessionem pollicetur , ita petentibus eam denegare non potest : sed saepe accidit, ut ea sine re si & inutilis ; tum etiam in modo & effectu haud parum interest, extranei scripti sint, an qui amato filio ab intestato sue cederent. Etenim sciendum est, bonorum possessionem secundum tabulas aut cum de re dari, hoc est, cum effectu, ut is , qui accepit, bona retineat, aut sinere , clim alius jure civili evincere haereditatem possit, VI p. tit. 23. f. si septem. s. tytitia 28. f. uir. Finge ergo , scriptum haeredem in petenda bonorum possessione praevertisse fi- Iium , qui praeteritus erat , bonorum posses so , quam petens a praetore accepit, efficietur fine re , sive proximus ab intestato , sive extraneus scriptus sit, ubi scilicet filius iure suo uti volet; quippe cujus jus potentius est, quam haeredis scripti , etiam ipsi pratori. Et ideone res fit sne effectu, solet sere praetor differre secundum tabulas dare, d. I. 2. see. rab. Finge , filium praeteritum iure suo non uti , sed Laereditate patris abstinere ; hic quidem etiam extranei haeredes in tabulis scripti secundum eas bonorum possessionem petere potant: cinterum & haec sine re sutura est, fi agnati proximi haereditatem iure civili vindicabunt ab
intestato , Ut p. d. tit. 23. q. si septem. s. Verum enim est , eo iure testamento nullum esse. Sed di praetorem existimo proximos hic praelaturum ex edictis Unde legitimi, Ur unde cognati. Quapropter rarissime & uno dumtaxat casu fit, ut extranei honorum possessionem cum re consequantur, si videlicet proximi ab intestato suo iure uti nolent, quae causa est, quod
pr. d. l. post bumus. I x. deinJust. rv. test. si δε-norum posessio data fuerit ei, qui rem ab intest to auferre possit. Atque ad hunc serme modum etiam disserit D. Bachov. in s. non tamen. s. ins quib. mod. test. ins Ant. Fab. parum hic sibi constat, ut videre est lib. I. conject. ιβ. σ
debent, veI exbaredari. Et in eo par omnium conin
itio est , quod σ filio pshumo , er quolibet exeateris liberis, sise foeminini sexui sive masculini, praeterito , valet quidem testamentum , sed postea renatione pshumi sive pshuma rempitur , in eas ratione totum infirmatiar , ideoque si mulier , ex qua μη humus aut pshuma sperabatur , abortum fecerit mpedimento' est seriptis haeredibus ad haereditatem adeundam. Sed foeminini quidem sexuo
persona veI nominatim vel inter eateros ex baredari solebant : dum tamen , A inter eaeteroι exbareis darentur, aliquid eis Iegaretur, ne viderentur pra-
terita esse per oblivionem. Maseulos verὸ pshumor , idest , mios in deinops , placuit non aliter
rectὸ exhaeredari , nisi nominatim exbaredarentur,
Foe scilicet modo , Quicumque mihi filius genitus fuerit, exhaeres esto. No T AE.
1. Posthumi Posthumi , vel potius postu
mi, ut scribendum docet Grol. Ipars sor. DP. ad titi qui test. tui. dar. dicuntur , qui post
mortem patris nascuntur , I. s. de inus tes. i. 3. f. I. de injust. rvt. Plutarch. in Coriol. σ* I. Amm. Marcell. lib. 2I. Uxorem prunantem reliquit , unde edita postbuma. ritum in matur. Nec hoc mutatum Nov.
II s. e. 3. ut falso existimat Pac. V tur post- humi cujuscumque sexus aut gradus praeteriti agnascendo rumpunt: filiae Ze nepotes praeteriti non rumpunt, sed accrescunt scriptis : filius praeteritus testamentum valere non patitur, I. I. I. 3. I. g. f. r. de injust. rupi. I. 3 .
h. t. Quod s posthumus praeteritus vivo patre natus decesserit; datur scripto haeredi bonorum possessio secundum tabulas. I. in . de injustia
x Cur in posthumii non distinguatur sexus ur gradus quoad necessitatem exbaredandi a Cur placeat post mir prateruit testamentum ab initio valere e
442쪽
3 Auam ratἰonem habeat , quod filia posthumainter eateros non rectὸ exharedabatur absque
DIctum est de liberis suis haeredibus , qui
tempore testamenti tacti iam nati sunt; sequitur de posthum is a quo verbo hic intelliguntur omnes, qui nondum nati sunt eo tem-Pore, quo parens testamentum condit, quamvis eo adhuc vivo postea nascantur, I. I. f. I.
L Iz. in pr. de injust. rvt. te s. Inter hos &Iiberos jam natos quadruplex discrimen hic animadvertitur. Primum est, quod posthumis Praeteritis, cujuscumque gradus aut sexus snt, testamentum ab initio iure consistat, cum Praeterito filio superstite testamentum injustum stru nullum, I. I. σ d. I. 3. f. 3. de injust. rvt. Secundum , quod post humi omnes, sive maiaculi sive foeminae; si haeredes non instituantur, exhaeredandi sunt; praeteriti agnascendo testamentum rumpunt, & totum infirmant a filiae autem natae & nepotes ex filio praeteriti non rumpunt , sed scriptis haeredibus ad certam Portionem accrescunt , ut dictum g . prae. Tertium , quod post humis filiabus inter caeteros exhaeredatis , pater aliquid legare cogitur; jam natis non item. Quartum, quod post- humi masculi non tantum primi gradus , sed etiam inseriorum , nominatim ex haereὸandi sunt 3 quod non est necesse in nepotibus tem-Pore testamenti natis. Valet quidem testamentum, sed postea agnatione rumpitur. In hoc cernitur differentia filii post-
humi praeteriti di jam nati , quia praeteritus
testamentum subsistere non patitur : item filiarum , nepotumque post humorum & superstitum, qui praeteriti testamentum non rumpunt,3 I. g. g. r. de inju. test. Cajus lib. 2. t. 3. f. 2.
Cur vero sexus & gradus non aeque in posthumis distinguitur ; ut in liberis natis , placetque non minus agnatione filiae posthumae praeteritae , aut nepotis quam filii , testamentum rumpi Nimirum cum benigne atque humaniter , quoad fieri potest , de parentum in liberos voluntate sentiendum fit; iudicarunt consulti , testatorem vel ignorasse conceptionem vel conceptum & nondum editum per oblivionem praeteriisse. Ad haec incertum est , fi- Iius in utero sit , an filia. α Abortum fecerit. Hinc petenda ratio , cur posthumo praeterito placet testamentum ab initio valere : nimirum quia fieri potest , ut
non nascatur , abortum faciente muliere , ex
qua lerabatur , i. a. c. de Ps. har. Atque ONE L. I E E R OR U Μ. 4o shactenus ergo nec pro nato habetur 3 frustraque obiicitur , eum , qui in utero est , quoties de commodo eius agitur , pro eo qui in rebius humanis si, haberi , I. T. I. pen. de flat. hom. Nullum enim hic incommodum sentit, clim statim ut editus est , testamentum rumpat , di regula ista sic temperanda est, si modo postea nascatur : tunc enim fictione juris nativitas retrotrahitur. Quamdiu vero quis iautero est , proprie nondum homo vel animal
est, ι. s. f. I. ad. ι. Fale. sed spes tantum animantis , ι. 2. de mori. ins nec in potestate patris antequam nascatur, I. ult. de collat. ac
proinde qui mortuus editus est , neque natus, neque procreatus videtur , quia numquam fi lius appellari potuit, ι. qui mortui. Ias. deverb. signis. Sed etsi mulier monstruosum aliquid aut prodigiosum enixa sit , placet tessamentum non rumpi, I. 3. C. de pop. bar. quia liberi non sunt, qui contra formam humani generis procreantur , I. I . de flat. bom. Sed feminini quidem sexus persona, Urc. Quam quam ad necessitatem exhaeredandi quod attinet, par omnium posthumorum conditio erat,
nec sexus in post humis distinguebatur; in forma tamen ex haeredationis aliqua erat iure antiquo differentia inter mares posthum os & Renninas : nam illi omnes non nisi nominatim recte exhaeredabantur , hae poterant & inter caeteros. At enim si inter caeteros exhaeredatae essent, non aliter rite ex haeredatio faetii intelligebatur , quam si quid eis legatum suisset,
Ulp. tit. 21. 6.psbumur. 21. Qua in re etiam selucet insignis differentia inter exhaeredationem post humarum & filiarum superstitum : hae
enim & fine legato inter caeteros ex haeredari poterant , illae non poterant , ne , ut ait hic Imp. viderentur praeteritae per oblivionem.
Quippe pro posthuma dici potest , generalem
clausulam ad eam non pertinere, cum potius
praesumendum si patrem ignorasse eam esse in utero , & ideo ignoratione potius praeteriisse,
quam clausula illa , inter caeteros , voluisse ex-
haeredari : uti semper benigne judicandum est
de patrum erga Iiberos voluntate , quod facultas sert. De filia autem superstite, quam natam pater novit, dubitari non potest , quin Iater cogitaverit , di tacite eam comprehenerit sub simplici & in determinata exheredatione a uti & de posthuma , cui inter caeteros exhaeredatae legatum relinquit, quod praesumptionem oblivionis penitus tollit. Ex iis autem , quae modo dicta sunt , manifestum est, recte judicare D. Culacium ad ι. . Me. tis.
de interpolatione principii , I. 3. de inissi. rvt. & quod Ulp. scripserat, Psbumi vijilia
443쪽
4ob DI R. 1 . sextis no at 7m exbaredandi sunt , Tribonianum,
ut in serviret constitutioni Justiniani , de qua dicendum infra g. sed bae. s. sic immutasse, P bumi per virilem sexum defendentes. Filios ex deineeps Certum est , verbo dein-eeps intelligi nepotes posthum os ex filio , Meos quidem solos, qui nati sui haeredes futuri
sunt : nam alii testamentum non rumpunt, licet in potestate avi nascantur , puta quorum Pater adhuc vivit , & in potestate patris sui est , 6. seq. l. a 3. de injust. rvt. Ait , non aliter re Τὸ exbaeredari , nisi nominatim. Igitur nec si legatum adicriptum fiterit, valebit ne in nepote quidem ex haeredatio, non nominatim, sed inter caeteros facta. Atque hic jam notandum, primo diversum ius hac in parte observatum suisse in nepotibus nascituris & natis. Etenim natos iam nepotes non tantum nominatim , sed inter caeteros quoque ex haeredare licebat : quin & salvo testamento praeterire: ejusdemque omnino conditionis erant, cuius di superstites filiae , s. prae. Ulp. d. tit. Q. Nepotes autem post humi utrisque meliores tquippe qui non modo non praeteriri, sed nec inter caeteros tuto poterant ex haeredari. Quae juris varietas non aliam rationem habet , quam eam, quae modo dicta est , filiam posthumam a nata separari. Deinde notanda etiam differentia inter po hstumos nepotes &osthumas filias , quae inter caeteros recte ex- aeredabantur, utique legato honoratae e cum nepotis posthumi exhaeredatio nominatim facienda esset, nec sufficeret inter caeteros ex- haeredatos legatum adscripssse. At enim inquies I cum nepotes nati eodem jure cum filiabus natis uterentur , cur non similiter placuit , nascituros eodem jure uti, quo utebantur fi Iiae nasciturae Iason aperte , & cum eo tacite Viglius, fatentur, se hujus rei rationem ignorare : & sane, quod D. Hotomannus putat , ubi legatum adscriptum est , non potest esse locus benignae praesumptioni de alia voluntate parentis , quasi hunc posthumum nepotem non tam excludere voluisse videri debeat , quam per errorem praeterii me. Una illa ex pluribus, quas affert D. Mesemb. maxime probabilis est , quod etsi legatum avus adiecerit , nisi tamen nominatim post humum nepotem exhaeredaverit , videri possit de debeat
de posthuma filia potius nascitura quae inter
caeteros cum adiectione legati ex haeredari s olita erat quam de postumo masculo cogitata, spe propagationis nominis de familiae suae: cujusmodi voluntatis coniecturam non admittunt nepotes nati. Quid ergo est , quod Ulp.
pronepotes, caeterosque malculos posthum os praeter filium , vel nominatim , Vel inter Caeteros cum adjectione legati ex haeredandos e
sed tutius tamen esse nominatim eos exhaeredari , atque id observari magis Nimirum ex ratione iuris , quod nepotes & filias fere ea dem vult esse conditione , t. s. r. de in f rvt. posse re nepotes posthum os sicut filias post humas exhaeredari; caeterum Propter benignam illam , quam dixi , in dubio voIuntatis interpretationem aliud receptum suisse; VIN M. Acutior est ratio hujus discriminis, quam adfert V. G. Schulting. ad Ulpian. I. c. p. 64 i. quod ius circa taminas costitutum originem debeat rationibus Voconianis. HElNἀAuieumque mibi filius. Positum exempli causa: ne quis ex hoc loco colligat , nepotem appellatione filii contineri etiam in re odiosa. Utendum autem necessario generali demonstratione , clim speciali nomine aut signo posthumus demonstrari nequeat. An adhuc hodie posthumi , di praesertim post Nov. IIx- eap. I. exhaeredari cum aliquo effectu Possint, alibi videbimus. Τ Ex TUS.
E. P humorum autem Ioeo suns in bi, ia is sui hae edis locum succedendo quasi agnascenta sunt parentibus sui haereder: ut ecee, si quis filium,
ex ex eo nepotem neptemve in potesate habeat,
quia Uius gradu praecedit , is solus jura fud ba-
redis habet, quamvis nepos quoque σ neptis ex eo
in eadem potestate sint. Sed si filius ejus vivo eo
moriatur , aut qualibet alia ratione exeat de potestate ejus , incipit nepos nepti e in ejus Iocum succedere , ex eo modo jura suorum haeredum quasi agnatione nanciscitur. Ne ergo eo modo rumpatur ejus testamentum, sicut ipsum frium vel ba- redem instituere , veI nominatim exbaredare, ne non jure faciat testamentum: ita ty nepotem nertemve ex filio neeesse est ei veι baeredem instituere , veI exbaredare , ne forte eo vivo , flio mortuo, succedendo in Iocum ejus nepos,neptis , quasi agnascendo rumpat testamentum. Idque lege Iulia Vellua provisum est : in qua similis exhaeredati nis modus ad similitudinem pshumorum demon- pratur. N o T AE . 2. Puamvis nepos quoque g. t. ins de bar. qua ab ini. g. 2. ins de bae . quai. & ideo firmum manet avi testamentum , in quo hic nepos Praeteritus, si vivo filio nec capite minu
444쪽
DE Ex HAEREto , avus decesserit, i. s. pr. de injust. rupi. . si rab. test. In ejus Deum succedere. Successio haec ve- Iut quaedam agnatio est , propterea quod succelsione in locum sui haeredes fiunt. Lege Iulia VelleD. Cujus legis caput secundiam , relatum in d. I. 29. f. 3 o. interpretati Caius d. ι. 13. & Justinianus hie. In casu d. I. 1 F. f. pen. qui ad neutrum caput Iegis seorsiam pertinet, Iulianus quoque induxit , ne rumpatur testamentum,quasi duobus capitibus legis commistis; belle Fabrot. ad Theopo. C o M M EN TARIUS. et zuasi posthumorum varia genera.
3 2Mi agnascendo , qui succedendo seu quasi ag-
nascendo rumpant 3 Cur plus tributum nepti quasi postbumae , quam fliae aut nepoti, qui tempore testamenti avo mori s est Iur antiquum eirea institutionem , tr exbareis dationem poshumerum. ς Auid Gallus A tillius circa nepotis posthumi institutionem introduxerit
c Auid ιex Velissa permiserit non permissum ju-' re antiquiore
SI cui religio est scribere pshumus, is per
me licet sine H. scribat, postumus , cum jac. l. 3. obf. 4. π in comment. ad ι. Gallusa s. hoe t. illud tamen tenendum est , posthumos a veteribus proprie dici eos , qui post mortem patris nascuntur, testibus Ulp. I. I. g. r . de injust. test. Varron. lib. 4. Fest. II. t s. Plutarchus quoque in Sylla scribit, posthum os a Romanis appellatos viis ῖςερον νῆs παν- νων τελευτης γε μένους, uti & in Coriolano. Et
ideo Graecis interpretibus dicti quod mortis parentum tempore in utero fuerint. At post legem Iuliam Velleiam , qua de alii liberi, iique nati , vivo adhuc parente testatore, haeredes instituendi aut exhaere- dandi sunt, ne agnascendo aut succedendo testamentum rumpant instar posthumorum, coeperunt duo quodammodo esse post humor rum genera I unum eorum , qui vere & proprie posthumi sunt & dicuntur, videlicet qui nascuntur post mortem parentum et alterum qui improprie & secundum quid , nempe uoad effectum rumpendi testamentum, si nonni instituti aut exhaeredati, quos quasi post humos & posthum os Velleianos appellare Ossiimus. Sed & in his , qui post factum te-
amentum adoptantur, quae in manum con
numissione in potestatem patris revertitur, similitudo quaedam agnationis suorum haeredum est, & praeteriti instar posthumorum testamentum rumpunt, Ulp. tit. 23. g. 2. Cajus lib. 2. tit. 3. f. 4. t. filio 23. boet. junct. s. 1.ins quib. mod. rem ins Est & post humus Cornelianus, qui capto ab hostibus patre natus est in civitate : de quo in I. is . de injust. rupi.
test. I. qui bona xl. f. ua. de rapi. . postlim. in . Ant. Fab. Io. eos. s. er Io. ubi dii putat, an
hic post humus & Velleianus dici possit. Deiacriptum fere ad verbum hic locus est ex Cajo, ι.ρψhumor. II. de injust. rvt. test. In suis ba redis Iaetim succedendo, quasi agnascendo Nepotes praeteriti, qui demum post fa- φ tum testamentum nascuntur patre mortuo, avo testatore superstite , non succedendo in locum patris & sui haeredis , sed agnascendo testamentum rumpunt. Nascuntur enim sui haeredes , non fiunt successione , & ideo pertinent ad caput primum legis Velleiae , quod Imp. hic non tangit. At illi, de quibus hoc loco & in d. I. 13. 1ermo est , & scilicet qui iam nati sunt, quo tempore avus testamentum facit , sed quibus pater & suus haeres obstat, quominus & ipsi iura sui haeredis habeant, illi inquam praeteriti, si vivo adhuc avo pater eOrum suus haeres esse desierit, testamentum rum punt succedendo , hoc est , subeundo locum patris praedelancti aut emancipati I non ag- nascendo quoniam agnasci proprie dici non ossunt , qui ante testamentum nati sunt , ed quasi agnascendo , propterea quod succes sione in locum sui haeredes sui haeredes fiunt Inimirum quemadmodum velut posthumus autost humi loco habetur , quia in ius sui haereis succedit , ita & successio ejus velut quae dam agnatio. Illi ad primum legis Velleiae caput pertinent, ι. 2 s. ia. b. t. hi secundum d. ι. 2 s. f. I 3. l. II. de injus. rvt.
Euia filius graduhpraecedit Fieri potest non in persona filii , sed in persona nepotis, ut
in avi potestate sit, nec tamen inter suos hae redes numeretur, eo quod pater eum in causa successionis praecedat: neque enim ad hoc
ut quis ius sui haeredis habeat, sufficit in potestate esse , nisi simul proximum a defuncto
gradum obtineat, hoc est, nemo eum in suo ordine antecedat, g. 2. ins de hae . quai. πd g. a. ins de haer. quae ab int. Et ideo nepos , quem pater praecedit, nec exhaeredari ab avo debet, sed firmum manet avi testamentum , in quo hic nepos praeteritus est, si vivo filio & in eodem statu manente avus decesserit , ι. s. in p . de injust. rvt. I. T. Mnde lib.
Sed si filivi vivo eo mori Filio de famialia
445쪽
L I R. II. T I T. X ΙΙΙ.6octii a sublato , statim nepos ex eo in locum gradum eius successit, atque in luccedendo in familia avi jus sui haeredis quasi agnatione
nanciscitur : quapropter si eo 1 e tempore praeteritum deprehendat , exemplo posthumi teia tamentum rumpit. Unde qui filium atque ex eo nepotem in potestate habet, ei, si omnino secure testari velit, necesse est etiam hunc nepotem smiliter ut filium haeredem instituere vel exhaeredare : alioqui si contingat filium vivente adhuc patre tuo mori, aliave ratione de familia exiri, nepos mox Patris locum occupans testamentum rumpet.
Ita e nepotem neptemve ex filio Plus igitur tribuitur huic nepti , quam filiae , quae praeterita iure antiquo testamentum non rumpit, Dp. eod. in pr. Hoc ne cui mirum videatur,
animadvertendum est agi hic de nepte , quam pater tempore facti testamenti praecedebat, &quae postea in illis sublati locum succedit inntar posthumae. Itaque quod juris erat in filia
posthuma , ut praeterita testamentum rumperet , id procedendum erat ad hanc neptem,
quasi post humum , simili conjectura pietatis,2 uippe quam, ut credi par est , haeredem avus
ecisset , si tempore testamenti primum ab eo gradum obtinuisset. Eademque ratio est , cur neptis haec meliore etiam conditione sit, quam nepos, qui tempore testamenti avo proximus est : quod cum non animadverteret D. Uiglius, credidit , in pr. b. t. ius antiquum referri, quod postea lex Velleia abrogaverit, insigni& manifesto errore, illud quoque notandum, quod particula nominatim, quae in propositione huius comparationis exprimitur , non reperitur in redditione , uti nec in d. I. II. de injust. rvt. Id quod consulto factum est , ut intelligamus , neptem quidem cum filio com parari in exhaeredatione , quod necelsitatem; at non in qualitate aut modo exhaeredandi. Etenim cum neptis ex filio ascendens in locum patris utatur jure poli humae , sufficere debet indefinite eam exhaeredari, utique cum adjecintione legati : quandoquidem non plus juris habet filia posthuma. Enim vero nepotem , quem post humi jure uti placuit, eadem forma , qua filium , exheredandum esse arguunt, quae Imperator dixit in calce g. prae.
Lege Iulia Veiisja provisum est Legis huius
duo praecipua capita fuisse docet nos Scaevola ι. GAIM. 29. f. nune de II. σ seqq. hoc tit. quorum uno permissum fuit, institui posthum os etiam alienos dummodo sui nalcerentur, licet vivo adhuc testatore t altero cautum, ne nepotes in locum sui haeredis succedentes inl-
tamentum rumperent, in quo ipsi instituti essent, vel exhaeredati, euius posterioris ea pitis explicatio a Justiniano hoc loco tradita est verbis Cati in ι. posthumorum. I s. de inj-ror. test. Nihil adhuc intelligimus, nisi sciamus , cur in eas res lata fuerit lex Velleia, de quid ea permiserit non permissum jure antiquiore. Exponam autem paucis quid in rc obscura sentiam. Cum teste duodecim tabb. ita cautum esset : Uti quisque Iegasit sua rei, ita jus esto , ι. verbis. leto. de verb. Mn. haec legis verba , uti lega sit, sic prudentes interretati sunt, uti quisque certo consilio ac ju-icio statuerit, decreverit , ac imperaverit, quid de re pecun laque sicinpost mortem suam fieri velit. Absurdum enim visum fuit , eam testatoris voluntatem jus facere aut ratam haberi , quae nec consilio nec iudicio certo regeretur. Hinc ex sententia legis persona incerta , hoc est , quam incerta opinione animo suo testator subiecerat, neque haeres institui, neque legatum ex testamento capere poterat, f. incertiι. 2 s. de tegat. ins Ulp. tit xx s. 3. ubi & eamdem hanc eius rei rationem reddit, quoniam certum esse debet consilium testantis. His porro consequenS est , nec eum,
qui in utero est , ex eiusdem legis sententia haeredem potuisse institui , utpote qui & ipse
persona incerta habeatur , aut ut Theopnisus loquitur s. alienus. 26. ins de legat. ει a
Ta s ινκερτοις προσωποι s; propterea credo, quod
incertum est, an nasciturus aliquando sit necne masculus an foemina; unus , an plures nancituri. Et quamquam quod ad legitimas haereditates posthumus pro iam nato semper habitus est , ι. pen. de flat. bom. id tamen obrationem , quam diximus , non obtinebat in haereditate testamentaria. Cum igitur ea ratione eveniret, ut sive institutus , sive exhaeredatus , sive praeteritus esset is posthumus , qui suus haeres testatori nasciturus erat, testamentum agnascendo rumperet , & in totum voluntatem testatoris erem
teret, paulatim disputatione fori introductum ad conservanda suprema hominum judicia, ut& in testamentaria successione posthumi sui, hoe est , qui si tempore testamenti nascerentur, inter suos haeredes suturi & praeteriti testamentum omnimodo rupturi essent, pro natis haberentur , instituique atque ex haeredari
possent : quod Caius quodammodo significae
Iib. 2. tit. 3. f. 2. ubi de institutione de ex haeredatione posthumorum agens ait, in ea etiam re legitime conceptos pro natis haberi. In alieno post humo nihil visum , eur a ratione iuris veteris recederetur; quippe cujus institutio necessaria non est, cum natus testamentum
446쪽
numquam rumat. At enimvero quia fieri potest , ut qLil te mliore testamenti alienus est, suus tamen ascatur, atque ita rumpat, nams cum quaeriar, an testamentum agnatione rum- Patur , sera conceptionis tempus , sed nativitatis itis itur , Gallus Aquilius induxit,c non legem se rei M., ut perperam Viglius, sed
quod nemo ante eum observaverat ostendens Pon etiam eos posthum os, de nimirum nepotes , qui testamenti quidem tempore alieni sunt , subducto autem patre tui haeredis avo nascerentur haeredes instituti sine fraude eius 3 uris , quo placebat, posthum os alienos haeredes institui non posse. Quam in rem concepit huiuscemodi formulam , Filius meus barer esto. Si filiu3 meus vivo me morietuν 3 tune siquis mihi ex eo neροι post mortem meam in decem mensibus proximas , quibus Alius meus moreretur, natur erit, hares esto, I. Gallus. 29. b. t. Dices,
nepotem hie institutum esse post humum alienum. Fatebor, si simpliciter consideretur ut Post humus , quia si tempore testamenti facti
Nasceretur, non esset suus haeres avo testatori.
Negabo , si ut posthumus Aquilianus , sive,
eo modo , quo a Gallo instituitur , qui institutionem hujus nepotis consert in id tempus, quo suus erit: ea vis est articuli tune, quo temporis extremitatem signific4t, ι. Φ. 6. I. de cond. er dem. Hoc igitur modo consideratu S , non alienus , sed suus est , & salva racione iuris veteris iuxta formulam Aquilianam instituitur. Adhuc post humi vivo testatore nati institutio inutilis erat. Etenim clim ut osthumos haeredes instituere liceret, eatenusumtaxat receptum esset, quatenus testamentorum favor & necessitas postulabat , eorum, qui vivo testatore nascuntur , institutio non Videbatur necessaria : quamvis enim & ipsi non eo minas testamentum rumpant; licebat tamen testatori aliud testamentum condere, di rei suae de integro prospicere. Porro nec is Posthumus , qui tempore testamenti alienus erat, pure poterat institui a hoc enim ut fieri posset, Gallus. non induxerat , neque adeo inducere poterat salva ratione iuris. Postremo neque nepotis , quem filius praecedebat, nati ante testamentum factum institutio efficiebat, quominus in patris remoti locum postea succedens testamentum rumperet : fortassis quia visum est non sufficere , institutum esse tamquam extraneum eum , qui tempore mortis testatoris reperitur suus. Tandem etiam in istis ἀ omnibus testamentorum securitati prospectum
est lege Iulia Velleias cuius legis, ut ante quoque diximus , duo capita fuerunt , quorum Primo Permittitur eorum post humorum insti.
tutio , qui vivis nobis sui nascitiiri sunt, ut etiam pure institui possint I capite altero cavetur, ne nePotes jam nati tempore testamenti facti succedentes vivo testatore in locum siti haeredis testamentum rumpant, in quo ipsi sunt instituti aut exhaeredati , d. l. Gallus , 29. s. nunc de. II. eum seqq. b. t. Plura qui nosse desiderat , adeat commentaria , quae in d. ι. extant docti l simorum hominum , Salomonii, Goveant, Cui acii, Duarent, Alciati lib. paradox. a. ex seqq. Ant. Fab. lib. s. eos. te tot. Se multis cap. lib. ro. sed nostra haec ut praeluceant. vi NM. Obiter monere visum , hanc legem proprie non dici Iuliam Velluam, uti in hoc g. Se apud Ulpian. tit. 22. g. I P. scriptum reperimus, sed Iuliam Velluam. I. Ioias. 2. Is de res. tui. t. a 3. m. de injust. rvt. ire. Unde auctores sunt Iunius Silanus de Velleius Τutor Cossi. quibus & SC. Velleianum tribuitur. I. a. 9. r. ff. ad Sc. 'II. Add. laudat.. Schulting. ad Ulpian. I. c. p. 66O. HEIN. T E x T U S.
3. Emancipatos liberos iure eivlii neque baredes instituere neque exhaeredare necesse est : quia non sunt fui haeredes. Sed praetor omnes tam Jmianini sexus, quam masculini , si haeredes non insit- ruantur, exhaeredari jubst 3 virilis sexus nominatim s 'minini vero inter eateros et quia si nequebareder instituti fuerωnt, neque ita, tit diximur, exbaredati , promittit eis praetor contra talutas testamenti honorum passessionem. COM MENTARI Us. I Emane palos sub colore quodam fuitatis a prae tore voeati ad bonorum posse sionem. 2 Praetorem n modo exhaeredandi secutum di in-tionem sextis gradus , quam jus civiae fecit. 3 Absurdum non esse, quod filia emancipata in sioris conditionis jure praetorio fuerint , qMum non emancipata jure eiviii.
O is non sunt fui haeredes Liberi emanci
pati exeunt e familia & potestate patris , f. praeterea 6. sv. qDib. mod. jus par. stet. Dis. ac sui iuris ita effecti propriam familiam habere incipiunt δ I. pronuntiatio. Is s. g. 1. de verb. An. Itaque ius omne, quod in familia patris antea habebant , amittunt et
desinunt esse sui haeredes & agnati , quos solos ad successionem ab intestato lex vocat propter
447쪽
ψι : D I s. I. familiam conservationem e denique pro alienis & extraneis iure civili habentur. l. f. t de bon. pus. I. . de cap. min. g. ins de hae . qua I. g. emane pati. s. ins de fared. ab int.
Quo posito sequitur nec ullam eo jure patri
necessitatem imponi liberos emancipatos vel instituendi, vel ex haeredandi, eorumque praeteritione testamentum iniussum aut nullum
non esse. Praetor si baeredes non instituantur , exhaereda
ri jubet) Quamvis iure civili deficiant liberi,
qui propter capitis diminutionem , hoc est, emancipationem , desierunt esse sui haeredes; tamen praetor naturali aequitate motus, & partim etiam ratione civili , quippe emancipati non minus natura liberi sunt & masculorum soboles , quod ex patre jus civile considerat, quam non emancipati, rescindit eorum ea itis diminutionem I. 6. f. i. de bon. pus Et testamento facto praeteriti sunt, pollicetur
eis bonorum possessionem contra tabula S, I. I. Ur passim de bon. ptis coni. tab. & cum suis quoque haeredibus ab intestato eos vocat ad bonorum possessionem unde liberi. g. emancipatῖ. s. Inse. de bae . ab int. d. I. s. g. r. Itaque cum effectu iuris emancipati beneficio praetoris tantum consequantur quantum sui, bonorum enim possessio re ipsa & e fi e diu tu ris ab haereditate nihil differt, I. r. I. a. de bon. pom. ideo ait, iubet praetorem emancipatos quoque liberos haerede institui aut ex haeredar ri. Et notandum , quod Jurisconsultus in a
I. c. g. I. eod. tit. ait , praetorem rescindere
eorum capitis diminutionem post mortem patris. Ex quo intelligimus emancipatos non simpliciter ut emancipatos , sed sub colore quodam sui talis a praetore admitti quasi de po-
restate nunquam exiissent. Etenim rescissa capitis deminutione, quodammodo in integrum,& in pristinum satum restituuntur. fac. I. st mancipatur. s. eoni. tab. σ ibi Glossa. Me nin inisecius inter caterοι Cujac. Hotomis Mesemb. V inter eateros , quod magis placet; quasi dicat Imperator , vel nominatim , vel
inter caeterosa aut , ut Ulp. tit. Q. f. mancia patos. 23. Masculo/ nominatim , feminas vel in-2 ter cateros. Voluit nimirum praetor , in modo
ex haeredandi servari differentiam , quam in sexu ius civile faciebat , & haud dubi h etiam quam idem jus faciebat in gradu , de quo in
ρν. huius 3It. Melioris tamen conditionis apparet fuisse filias emancipatas jure praetorio, quam erant filiae non emancipatae jure ei vili: quippe cum illae praeteritae testamentum in totum jure praetorio rescinderent, hae non reiaeinderent, sed salvo testamento ad certam
dumtaxat portionem scriptis haeredibus iure civili accrescerent. Quod mini ne absurdum est, licet id existimet D. Bachovius : siquidem filiae, quae in potestate erant, praeteritae, praeter jus illud accrescendi, quod jus civile tribuebat , idem etiam jus habebant iure praetorio , quod emancipatae , in quo erravit Bacho vius, ut supra ostendimus di testamentum
in totum evertebant. Quamquam post constitutionem Antonini non plus per bonorum possessionem contra tabulas conseque halitur,
quam quantum iure civili capiebant per jus
accrescendi, I. ult. eirca pr. C. de Iib. prael. Scomnino verisimile est , post eam constitutionem nec emancipatas per eamdein bonorum possessionem plus accepisse , qu* m accepturae
fuissent , si mansissent in potestate : quod di
Theophilus pro certo tradidit. Premittit ita legendum, non permittit. I. T. C. comm. de Iuce. in Pasit. ἐπ γγελται eis prior bon. possessienem contra tabul. Testamentum , in quo emancipatus Iraeteritus est , &civili & praetorio jure sub stit: & ideo emancipato praeterito , prator non dat bonorum possessionem ab intcssato unde liberi ; sicut praeterito , qui in potestate est : nam tale te1- tamentum iure civili non consistit, sed rescindit testamentum patris data bonorum possessione contra tabulas, I. I. de legat. pras. conctab. neque aliud remedium emancipati I te
riti habent. Cur vero suis praeteritis , qui vesjure civili, vel ex edicto unde liberi ab intestato succedere possunt, nihilominus hoc etiam remedium a Praetore detur, dicemus suo loco tit. de bon. pus lib. 3. Quod detur, satis argu menti est, tale testamentum iure praetorio non esse nullum e est enim remedium hoc natura sua rescissorium I quod autem nullum est, resincindi non potest , c. s. t de injU. rvt. te s. de quo cor iosius disseruimus in pr. hujus tit. TEx TUS,
. Adoptivῖ liberi, qua=ndiu sunt in potestate patris adoptivi, ejusdem jurir babentur, erius sunt justis nutiis quam L Itaque bares insitirendi vel
exbaeredandi sun1 secundum ea , quae de naturalibus exposuiνnur. Emancipati vero a patre adoptivo neque iure civili, neque eo iure , quod ad edictum praetoris attinet, inter liberos connumerantur. Lua ratione aecidit, ut ex Hverso , qκod ad naturalem parentem atinet, qua nata quidem furis in adoptiam familia , extraneorum numero habeantur , ureoι neque haredea instituere , neque ex redare nece
448쪽
HAEREDATIONE LIBERORUeesse sit: eum verὸ emancipati fuerint ab adoptivo Patre , tune incipiant in ea causa esse, in qua furari essent, st a naturali patre emancipati fuerint. N o T AE.
. Musdem iuris 3 Extra nuptias quaesiti huc
non pertinent. Legitimati tamen pertinent, s. s. ins de bar. ab int. MN. 8'.
Neque jure eivili, ere. Non iure civili, quia
desinunt esse lui haeredes : neque jure praetorio , quia simul nomen quoque liberorum amittunt ; I. 4. si tab. tess. ι. I. g. s. l. 3. g.
Extraneorum numrro Tantlim tertio loco ab intestato a Praetore admittuntur in ordine Drganorum , f. a 3. ins de bared. ab infest. I.
cum vero emancipati , m. Scilicet vivo Iatre naturali, g. io. inf. d. t. Hoc enim caii, ne utriusque parentis exciderent succeiasione , voluit praetor, eos ius naturale liberorum recuperare , ι. si tab. test.
COMMENTARIVS a Insignis erro Hotomanni notatus.1 Iura liberorum adoptivorum emancipatione ictotum disolvi.3 Adootatas, quamdiu sunt in familia adoptativa, jus liberorum in familia patris naturalis non
Emane atos a patre adoptivo jur familiae naturalis , quod emancipati beneflcio praetoris
CUm adoptio aeque liberis adoptatis tribuat jus Se nomen filiorumfami l. suorumque haeretum, ac natura naturalibus, I. I.
π passim , de adopt. 6. 2. ins de bar. qua abini. t. s. C. de Dis Ur Ieg. eum similib. consequens omnino est , ut ipsi non minus , quam liberi naturales haeredes institui debeant, aut exhaeredari ; atque ut praeteriti idem ius habeant circa narentum testimenta infirmanda , quod naturales habent , I. 2. in m. eoni. fab.
Naturales autem liberos hic intelligimus eos , qui ex iustis nuotiis procreati sunt e sic enim passim in collatione ad Ootivorum adpellantur , ut notavimus ad pr. fur. de aristi. Caeterum legitimati quoque appellatione naturalium continentur : quippe quibus eadem iura Per omnia data sunt, quae habent ii , qui ab initio ex legitimo matrimonio nati sunt , d. g. x. ins de bae tb int. Nov. 8s. De his dictum s. intim. Dp. de nuptis Secundum ea , qua de naturalibus exposuimus Et igitur filii adoptivi nominatim ex haeredanis di , nepotes & filiae vel inter caeteros. It cm filio adoptivo praeterito , aut non rite ex haeredato , testamentum ipso iure nullum est 1 filia& nepote praeteritis, firmum manet, sed praeteriti institutis haeredibus accrescunt ad eam portionem , ad quam praeteritae filiae & nepotes naturales, secundum ea , quae tradita sunt initio hujus titia. Dormitavit ergo Hotomania gnus , cum putavit, majus ius fuisse filiae adoptivae , quam naturalis 3 quasi illius praeteritio testamentum rupisset, huius non rupisset, per I. 8. in pr. de injust. ναρt. test. Alioqui certe vidisset, Ulpianum loqui eo loci , non de
praeteritione filiae , quae iam ante a testatore adoptata fuerat , quam testamentum faceret I verum de adoptata vel adrogata demum post factum testamentum : quae cum
utatur iure posthumae , & in posthum is sexus non distinguatur, quod ad effectum rumpendi
attinet , f. 2. Dρ. eod. testamentum rumpit quasi agnatione sui haeredis. Emancipati a patre adoptivo neque jure eἰvili, c. γ Jura liberorum adoptivorum non diutius durant , quam quamdiu constat adoptio; ea per emancipationem dissoluta, nullum amplius ius habent, sed penitus extranei sunt patri quondam adoptivo , sive ius civile spectes, quia desierunt esse sui haeredes: sive honorarium , quia & nomen liberorum amiserunt, ut cesset ratio naturalis & aequitas edicti, l. 4. unde liberi , i. r. f. in sui. S. I. 3. g. 2. coni. tab. Et igitur nec testamento facto praeteriti contra tabulas admittuntur , boe text. π g. eodem. I a. inf. de har. quae ab int. nec ad bonorum possessionem unde liberi ab intestato,
βuamdiu sunt in adoptiva Iamilia , extraneo- nrum mDnesto Liberi adoptati , quamdiu sunt in familia adoptiva , ius liberorum non habent in familia patris naturalis; sed huic interim intel Iiglintur esse extranei, non tantum
iure civili , verum etiam eo iure, quod pertinet ad edictum praetoris. Etenim praetor abunde eos habere censuit in familia patris adoptivi, cui iure civili succedunt, unde jacturam bonorum patris naturalis sarciant 3 absurdum autem esse , unum atque eumdem ius filii eum effectu suceedendi obtinere in bonis duorum patrum. Quamobrem qui in adoptiva familia sunt, quo tempore naturalis parens moritur, ii praeteriti , neque iure civili ti stamentum nullum dicere possunt, neque iure praetorio bonorum posset,ionem contra tabu-
449쪽
las petere , neque quasi liberi ab intestato, g.
at bi. I o. eum seqq. inf. de baer. ab int. De. Laeli. unde lib. tantum tertio ordine hoc casu admittuntur ut cognati, S. admonendi. II. d. tit. Cfιm emaneipati fuerint ab adoptivo patre, tune
incipitini, tre. Quoniam emancipati a patre adoptivo nihil in ejus familia iuris retinent, uti modo relatum est , ne utriusque parentis successione fraudentur , voluit praetor, eos jusfamiliae naturalis recuderare , d. l. 4. νnde lib. hoc est , eo iure haberi , ac si a vero & natu rati patre emancipati essent; inque eo statu semper mansissent , ut nisi haeredes instituti, aut ex haeredati suerint , bonorum possessi nem contra tabulas petere possint. Nec interest , utrum qui a naturali parente in adoptionem datus sit , an qui emancipatus ab eo ipse te adrogari sciverit , postea iterum a patre adoptivo emancidetur 3 dum tamen vivo adhuc parente naturali. Quod omnino adden. dum est d. f. at bi. Io. inst. de Mer. qaa ab int. f. TEXTU s.
r. 3e2 h.ee quἰdem vetustas introducebat. Mistra Uero eo mi tutio inter masculas σ seeminas inhoe jure nihil interesse existimans , quia utraque persona in hem num procreationem simili natura
Uflcio fungitur, ετ tege antiqua duodee m tabul rvm omnes similiter ad Decessionem ab intestato vocabantur , quod σ praetores postea sequuti esse videntων : ideo simplex ae simile jur , ty' infliis T in filiabui ty in taeteris descendentibus per virialem sexum personis, non foliὐm jam natis sed etiam posthumis , introduxit 3 ut Omner sive sui sive
emancipati sint, vel baredes instit reantur , vel no-m nati,n exhaeredentur : LX ex em habeant effectum ebea testamenta parentum suorum ins
manda tr haereditatem auferendam , quem fili sui vel emancipati habent sive jam nati sint, sive a hue in titero constituti, postea nari sint. Circa adeptivos autem His certam induximus divisionem , qua in nostra constitutione , quam super adoptivis tulisnus , continetur. NOTAE
r. Nossea constitutio 3 L. 4. C..F. t. ex qua petenda interpretatio huius f.
Lege I 2. ta tarum L. I 4. C. de legis. hae . ubi haec eadem iisdem sere verbis exponuntur.
Peν viritim sexuin uipve matri & avo materno in caula institutionis & exhaeredati nis liberi extranei sunt tam jure praetorio , quam civili , inf. f. rit. in omne Tam filiae & nepotes neptesque, quam filii , & tam nascituri, quam jam nati. Tollitur igitur hie differentia , quae oriebatur ex sexu & gradu tam in suis sis. in pr. quam
emancipatis, s . f. 3. tam in iam natis quam in posthumis, f. r. sv. Differentia autem inter suos N emancipatos non tollitur , hoc est, emancipati liberi non exaequantur suis , ut Stipsis praeteritis testamentum iure non subsistata In utero constituti Ut filiae posshumae nota nominatim ex haeredatae agnascendo rumpant, licet , legatum accePerint : quod secus erat jure antiquo , f. I. sv.
a Sublatἰο differentiae e rea effectum praeteritis-nis , tr modum exbaredationiι liberorum, ratione sexux. Eoruindem eirca eadem exaequatio ratione gra
3 SubI.1tio diserimin ι, quod circa eadem erat in sexus inter psismos.
4 Falli qui putant hoe f. tolli differentiam se
s zuId noli circa jiberos adoptivos induxerit Iustinianus
Ηri usque relatio iuris antiqui e sequitur
novum introductum constitutione Iustimani , quae extat, I. ult. C. h. f. qua ille consistitutione sustulit veterem in re, de qua disputamus, diffirentiam sexus & gradus liberorum, natorum & posthumorum , jussitque omnes,
sive mares sint, sive forminae , sue filii, sive nepotes , sive iam nati, sive adhuc nascituri, aequabiliter vel institui vel exhaeredari, sive de iure civili quaeratur , five de jure praetorio.
Triplicem autem hoc loco caulam aiseri, qua motus , novum hoc ius constituerit i quae tamen in summa una est , favor sexus Reminei. stula utνaque persona simili natura Uflcio Prima ratio introducendi novi iuris , quod Deminae in procreatione liberorum eodem cum maribus officio naturae funguntur. Et ideo constitutione sua insurgit in auctores istarum
differentiarum, quasi naturae accusatores exi iaranu: quae cur , inquit , non totos masculos generavit, ut unde generentur , non fiant pCaeterum ut demus hoc verum esse , & utique hoc verum est , naturam utroque sexu ad conversationem humani generis aequaliter tul gere : ratio tamen haec tanti non est, ut propter eam jus vetus tanquam iniquum mutari de-
450쪽
huerit sane non ideo dicendus est naturam accusare , qui mal culos a foeminis in successione parentum sive testamentaria sive ab intentato fecerint : alioqui & ipse naturae auctor
accusandus fuerit, qui filio superstite a sue
celsione patris excludit filium, Num. 27. v. g.
sunt enim & alia , maximeque jura familiae &agnationis , ob quae meliore conditione mares esse in causa luccessionis , quam foeminas; iniquum non est. Et Iege antiqua I 2. tab. Omnei similiter Ratio altera , qua argumentando a succelsione ab intestato ad testimentariam novi sui juris aequitatem commendat. Notum autem est, leg. I a. rabb. in s cessione liberosum ab intestato nullum discrimen in sexu agnoscere, filia iaque non minus , quam filios ad haereditatem intestati parentis vocare. Quin & nepotes neptesque ex filio , qui in potestate sunt, si filius
suus haeres esse desiit, I. i. f. 2. Ur 4. de suiser legit. b. x. π 6. ins de har. ab int. & tamen distinctio inter sexum re gradum testamento facto est ex ratione ei uidem legis , arg. t. t. s. a. de injust. rvt. test. & certe plus est evertere testamentum , quam jus succedendi ab intestato habere. Ait , aeuia σ praetorer postea Deuti Oidentur; scilicet in canda bonorum Ponsessione ab intestato. Nam testamento facto fi- Iiabus inter caeteros exhaeredatis contra tabulas bonorum posset sionem nec praetor dedit, non magis quam emancipatis aut filiabus posthum is, quibus inter caeteros ex haeredatis legatum adscriptum erat, s. l. 3. svr. junct.
Et in Illiis ur in Aliabus eT in eaeteris , non f ium jam natis , sed etiam posthumis His verbis
tollitur tota illa veteris juris differentia circa effectum praeteritionis & formam ex haeredit tionis , quae praecedentibus fg. ex eo iure relata est. Et primum exaequanrur liberi in sexu, pertinent autem hae exaequationes ad utrumque ius , praetorium , & civile jubenturque tam filiae , quam filii, si haeredes non instia
tuantur, nominatim , exhaeredari : praeteritis , aut non nominatim exhaeredatis datur idem ius ad infirmandum patris testamcntum , quod filii sui vel emancipati praeteriti aut non nominatim ex haeredati , illi iure civili , hi jure praetorio habent. Filiabus igitur, quae in potcstatem sunt, praeteritis, jus
testamentum nullum dicendi , emancipatis evertendi per bonorum possessionem contra .tabulas. Itaque quod in pr. hujus tit. ex iure veteri traditum est, filiabus , quae in potestate erant, praeteritis testamentum non fuisse nullum , sed Praeteritas talvo testamento ad cer-N E LIAE RORUM tam portionem accrevisse haeredibus scriptis, hic jam abrogatur , & testamentum iubetur esse inutile. Uti & illud , quod eodem loco resertur , potuisse & inter caeteros filias hasce ex haeredari, eo scilicet effectu, ut & jus civile eas repelleret a iure accrescendi , & praetor a
bonorum possessione contra tabula S, l. 8. contitab. Nullumque aliud remedium eis superesse praeter unum querelae in officiosi , arg. d. l. 8.iunct. f. uti. in f boe tit. Nunc enim post conntitutionem Justiniani , etsi ex haeredatae sunt,
dum tamen non nominatim , sed inter caeteros , testamentum jure civili non magis subsistit , quam si filius inter caeteros ex haeredatussi : patebitque eis, ut praetericis , etiam praetorium , quod dixi, remedium , cessante querela in officiosi testamenti, d. l. 8. 6. a. coni.
ab. junct. f. r. ins de in . tes. Denique Millud , quod praetori satis erat ad denegandam filiabus emancipatis bonorum possessionem
contra tabulas , si inter caeteros essent ex haere- datae : nunc enim tanquam praeteritae a praetore admittendae sunt instat filiorum emancipatorum, quos non nominatim ex redatos propraeteritis & olim praetor habuit, f. emancipatos, sup. eod. Secundo tollitur differentia graduum , liberique secundi gradus & inferiorum aequantur liberis primi gradus , hoc est , nepotes & deinceps per virilem sexum descendentes filii, quod utriusque juris effectum. Aeproinde quemadmodum filii sui, ita & sui nepotes deinceps vel instituendi sunt, veI nominatim ex haeredandi, iisque praeteritis aut non nominatim exhaeredatis perinde testamentum
ipso jure nullum erit, ac si filius , qui in po-
restate est , praeteritus aut non nominatim ex- haeredatus esset: cessatque jus vetus accrescendi , quod manente testamento nepotibus quO-que tuis praeteritis dabatur , d. pr. hujus tit.& praetor etiam generali tantum claulula ex- haeredatos tanquam praeteritos nunc agnoscit. Deinde ut filio emancipato non iustituto, neque nominatim ex haeredato , praetor dat bonorum possessionem contra tabulas; ita & natis ex eo, qua pater eos non praecedit , per L 3. in pr. Er g. eoni. tab. Tertio tollitur differentia inter natos & post humos, & smul, quae in sexu quoque erat inter ipsos post humos, iubenturque & filiae posthumae & nepotes ex filio institui , aut nominatim ex haeredari , perinde ut Iiberi iam nati & post humi masculi ridemque ius datur filiis tu neptibus post humis
praeteritis , vel non specialiter ex haeredatis,
quod post humi mastuli habent, se ilicet ut
agnascendo testamentum rumpant etiamsi legatum acceperint : quod secus erat jure vel