Arnoldi Vinnii ... In quatuor libros Institutionum Imperialium commentarius academicus et forensis

발행: 1767년

분량: 670페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

451쪽

ri , b. I. Iuρ. eoa. quo iure Cum HEU P in Orbonorum possessionem contra tabulas daret, d. l. 8. eon. tab. necessaria hoc calii erat posthum is sceminis querela in officiosi testamenti,f. 2. de inus test. nunc autem & jure civili tamquam praeteritae rumpunt, di a praetore non negliguntur. Atque hanc esse hujus loci sententiam, cum sequentia demonstrant, tum apertissime d. ι. ult. ver. sancimus , LX seq. C.

6 Ut omnes sive fui , sive emancipati sint, ere.

Hallucinatur Barth. in autb. ex causa , C. boerit. & cum eo sere interpretes vetustiores, qui teste Cuttio Iun. in d. autb. nu. 43. & Jul. Claro f. testamentum. qu. 2. nu. t. tolli quoque hoc loco putant differentiam liberorum suorum & emancipatorum. Palam enim est his verbis , ut omnes sive fui , sive emancipati, eumdem habeant effectum, quem filii sui υel emancipati habent , non comparari emancipatos cum suis , sed cum filiis suis caeteros tuos liberos , cum filiis emancipatis caeteros emancipatos eorumque masculorum liberos , cum sexu virili sexum foemineum , cum gradu primo gradus inferiores et ac proinde non hoc velle Justinianum , ut emancipati sublata necessitate auxilii praetorii redigantur ad conditionem filiorum suorum I verum ut filiae, neotes, neptes , & deinceps per virilem sexum escendentes , redigantur ad conditionem filiorum , sui & suae ad suorum , & jus, quod illi haebent iure civili , alii aliaeve ad emancipationem , & jus , quod illi habent jure praetorio ; ut sui laeus , praeteriti praeceritae ue , aut nominatim non ex haeredati exhaeredataeue,

adinstar filii sui testamentum ipso iure evertunt , alii aliaeve ad instar filii emancipati per contra tabulas bonorum posse istonem stare hoc non patiantur. Quibus fere verbis ipse Jullinianus utitur in d. sua constitutione, vers.

sancimus. Thalelaeus ad ι. I. S. I. comm. deman. ibi , in aliis pene omnibar nulla est intor li

beros discretis. Καλῶς ειπε , τε σχελεν , , εἰ πιν υπε μουσιοι , praeteriti γενον νει αφανι θουσι παντελῶς νιν διαλικήν, οἱ δε emancipati , con

tra tabulas ἐχουσιν. Nihil pro Bart. tacit, quod Justinianum impulit ad novi juris colastitutioianem simplex & aequale liberorum jus in successione ab intestato. Immo contra. Nam ut in causa intestati lex duodecim tab. non disistinguebat sexum & gradum in suis , praetor non distinguebat in emancipatis; ita nunc similiter in causa testamenti eamdem vult lcrvari simplicitatem jure civili in suis , jure honorario in emancipatis : Igitur nec in iucceiasione ab intinato par conditio emancipato

Justiniano. Et alioqui sequeretur , neP TQ ex filio emancipato in potestate retentum Pinaconstitutionem Justiniani non potuisse tamplius succedere in locum patris uii , re ita ra1uorum haeredum nancisci in familia avi et mea

ab avo praeteritum rumpere testamen Liam.

Quae omnia perspicue falsa esse constat. Ee demum longo tempore post in luccessione ala intestato Iustinianum emanciparos suis ex

quasse apparet, ex Nov. I I 8. c. I. quae tametri

exaequatio sic recta accepta est , ut nihil am-lius tribuat emancipatis, quam ut jure civi Ii aeraditatem capere possint circa beneficiis in praetoris 3 non ut ipso jure , ut sui haere cios existant a sed ne fiant haeredes haereditat madeundo , sicut extranei; nec tamen hoc trahendum essr ad successionem testamentariam, inde colligo , quod testamentum ipso ita re evertere majus aliquid sit , quam ut non mishaeredibus praeteritis concedi debeat. C irea adoptivos eertam induximus divisionem L. p.ri. C. de adopt. Cuius sententia resertur f. a. sv. de adopt. Et iterum plenius f. staea. 14. ins de har. quae ab intest. Quid, quam- sobrem , hic Imperator constituerit , tribus verbis indicabo. Olim qui a patre naturali iaadoptionem dabantur , transibant sine ulla distinctione in familiam & potestatem patris adoptivi : unde quamdiu constabat adoytio, pro extraneis erant patri naturali, in tantum ut nec a praecore iure liberorum censerentur, sed agnatorum dumtaxat. Emancipati autem a patre adoptivo recipiebant ius naturale liberorum , quod beneficio praetoris habent emancipati a patre naturali, dum in eo statu manent : caeterum hoc ita , si vivo adhuc patre naturali emancipati erant, non si post mortem ejus , ne legitimis aut scriptis haeredibus semel delata aut quaesita haeredibus auferretur , f. at bi. Io. f. de baeν. ab ἰηι. Unde eum fieri posset, ut hic filius utriusque patris haereditate excideret a patris naturalis , quod eo moriente adhuc esset familia adoptiva a Nsimul etiam patris adoptivi , si postea emanciparetur a huic incommodo a Justiniano oecursum est, cautumque , ne liberi a patre naturali in adoptionem dati ius successionis , aliudve ius ullum in familia eius amittant, neve transeant in potestatem patris adoptivi, extra quam si avus nepotem ex filio emancipato in adoptionem acceperit. Hoc constituto, j.im per se iii telligitur et , qui extraneum adoptaverit , nulla .n necessitatem imponi

hunc vel instituendi vel ex haeredandi, sive ius civile , sive Praetorium consderes, sive etiam

452쪽

: extraordinarium remedium querelae in officio- fi r sed patri naturali, in cujus potestate manet : qui autem nepotem adoptat , eum dei here hunc instituere vel nominatim ex haeredare , perinde ut antea iuris erat in omnibus adoptivis; & denique hunc nepotem patri suo naturali interim pro extraneo esse , 6. Praec. Haec autem ad nos non pertinere , quibus adoptionum iura incognita, vid. Dp. de adopt. Sed neque necessitatem exhaeredandorum liberorum naturalium , si haeredes non instituantur , agnoscimus 3 quoniam suos haeredes non habemus 3 valetque in his regionibus testa-i meneum ipso iure , etiamsi filius ici eo praete, ritus sit: eique dumtaxat succurritur remedio, querelae in officiosi. Gudelin. lib. 2. de jur. nov.

De testamento militisis

c. Sed si in expeditione oecupatus miles testamentum faciat, ex liberor suos jam natos vel poseumst 3 nominatim non exhaeredaverit , sed Hentio prate ν ierit non igno ans an habeat liberos , silentium ejus pro exhaeredatione nominatim Iacta va-lare , consitusionibus Principum cautum es. NOTAE C. Constitutionibus Principum ) Gordiani in Q ι. s. dc Philippi in I. IO. C. de res. mil. COMMENTARIUS E An te mentum militis subjaceat querelae

lum rem illae lunt i olem uitatus Illae externae, numeri lcstium, rogationi, , Obsignati nis subscriptionis, contextus, quaS cive& omnex

jure communi testamentum facientes observare tenentur: sed etiam intrinscca haec, quae ad parentes. testantes pertinent, liberorum scilicet vel institutio vel exhaeredatio : placetque, praeteriti Oriem militis , dum non ignoret se liberos hahere, aut uxorem praegnantem esse, obtinere vim ex haeredationis , I. s. in I. seq. C. δε res. mil. ad quem e taetrum respiciens Ulp dixit , militem silentio ex haeredare , L. I 2. debon. Gbere. Ait, in expeditione ee patus. Igitur extra M e his expeditionis necessitatem ii miles testamentum faciat , quia id juxta regulas iuris communis ordinare debet , Praeteritio, NE LIRE RORUM. A sejus pro ex haeredatione non erit, neque civili jure , neque praetorio. Non obstat , quod scriptum est l. s. C. de ins res. filios queri non posse de inofficioso testamento militis vel jure militari, vel civili facto. Nam ut de inofficioso agi possit , necesse est , ut testamentum recte factum fit, & iure lubsistat : attestamentum jure communi tactum non sub-sllat , in quo liberi praeteriti sunt , aut si de

emancipatis quaeratur , necesse est , ut praetor eos non agnoscat I si de post humis , ut nati non rumpant, s. x. ins de in Us test. Non ignorans , an habeat liberos Quod militis praeteritio pro ex haeredatione habeatur, voluntati ejus tributum est, quae sola testamentum sustinet, & pro iure servaturi l. I. de test.

i. t. I. C. eod. Ut autem voluntas exhaere-

dandi obscura- non est , ubi quis scit se habere Iiberos , iisque silentio praeteritis alios haeredes instituit; ita contra deesse illa voluntas intelligitur , ubi cum id nesciret , sorte quod fallo rumore perlatum esset, eos in rebus humanis esse desiisse , alios scripsit. Quod ex communi parentum omnium erga liberos aia secta sumitur , quasi, quod omnino credendum est , si scivitat se habere liberos , eos ipsos , non alios sibi haeredes scripturus suisset, d. i. s. π l. seq. C. eod. tit. l. si situ am. 3. g. 2. eod. Quapropter pro diversitate liberorum per ignorantiam a milite praeterito rum, aut testamentum hoc nulIum dici poterit , aut reicindetur remedio praetorio , aut rumpctar agnatione, & in tantum, ut nec legata ex eo praestanda sint, I. militis. 36. S. tiade re p. mitia Pro eabare tiane nominat m facta Sequitur ergo , nec liberos suos scienter a patre milite praeteritos testamentum posse nullum dicere, nec emancipatos admitti ad bonorum possessionem contra tabulas , nec post humum praeteritum agnascendo rumpere. Ata ne igitur

saltem querela in officiosi dabitur, quod unum est ex haeredatis perfugium Nequaquam, I. f

insitura. z T. f. t. de inus testam. ι- s. l. lese tamentum. Σ4- l. ult. C. eod. Plane legitimam

eos petere posse per condictionem ex lege, arg. autb. Presbteros. C. de Epise. σ Cleri Clonsa & Cyn. in d. t. s. tradideruntia Hoc autem totum jus , cdm sit fingit Iare & militum dumtaxat ex privilegio , nulla ratio est, quam Obtem cum Clero fia testamentum. q. Αο. n. 6-Gra C. f. est ament . q. T. n. 3. & interpis vulgo dicamus sublatum esse. Novia r rs. e. 3ω

generalique constitutione etiam milites , Semilitaria testamenta contineri , hoc est , eos

etiam jure militari testantes redigi ad conditi

453쪽

tione in paganorum , quantum pertinet ad necessitatem institutionis & exhaeredationis liberorum. Quod etiam D. Viglius hic post Lud.

Rot n. in d. t. I. observavit , & tamdem rediligenter ini pecta probat D. Tulden. in e. detes. milit. num. s. item D. Perea ibid. n. ra. add. Valq. lib. 3. de fuce. creat. 9. 2Φ. n. s I.

T E x T V s . De Testamento matris, aut avi materni.

. Mater veI avus maternus necesse non babent Iiberos μοι aut haeredes instituere , aut exbaredare, sed possunt eos Hentio omittere. Nam silentium

matris aut avi materni , ty caeterorum per matrem ascendentium tantum facit , quantum exba-redatio patris. Neque enim matri silium stliamve, neque aυo materno nepotem neptemve ex fila , fleum eamve heredem non instituat , exbaredare

necesse est , sive de jure civili quaeramus , flve de

edicto praetoris , quo praetor praeteritis Iiberis eonfra tabuIas bonorum possessionem promittit : sed

aliud eis adminiculum servatur , quod paulo post vobis manifestum flet. N o T . . SIlentium matris , t . tantum facis Et hoc etiamsi mater ignoraverit se liberos habere. Sed hoc casu legata & libertates non intercidunt , quia color dementiae hic obtendi nequit , ι. 1 T. f. ult. τ t. seq. ae mosf. test. Siva de ju e eiυili. Quo iure soli sui ha r des praeteriti, sive quod nunc idem valet, non nominatim exhaeredati testamentum tollunt aut rumpunt s. s. Dp. Edicto praetoris Quo liberi emancipati, sive qui sui esse desierunt, praeteriri , vocantur ad contra tabulas bonorum posset sionem : non qui nec sui sunt , nec esse desierunt : d. s. s.

COMMENTARIUS.r Euod matris praeteritio vim exbaredationis habeat , id facere conditionem tiberorum. a Propter eamdem conditionem praeteritos a matre jus antiquum scriptis accrescendi non

habuisse

3 E licatus locus Pauli l. 4. f. h. coni. tab. 4 auodnam sit illud adminiculum , cujuι incalee hujus text. At mentio

OVod militis praeteritio vim exhaeredati nis habet, ex privilegio est 3 quod ma-ΤIT. XIII.

tris & avi materni, ne it liberorum eonditio,

qui matri & avo materno jure civili pro extraneis sunt, I. f. de haer. quai. Nimirum ilex civilis , quae magis familiarum conservationem spectavit, quam n λturam, non eodem modo materna bona liberis addicit, ut paterna ; non sc , ut filius maternae quoque dotis, viva adhuc ea , dominus quodammodo existit , uti bonorum patris est. Quapropter si ea alium haeredem instituat filio praeterito, nullam , quod ad eam legem attinet, injuriam filio facit, cum suum ei non adimat, & ideo frustra etiam requiratur ex haeredatio : immo nec propriὸ dici possit filium ex haeredare,cum exhaeredare sit suam filio haereditatem adim rei si quidem ubi non est habitus , ibi non potest esse privatio. Igitur quia mater tuos haeredes non habet, & nepotesax filia non sunt sui haeredes avo , ideo silentium matris & avi materni tantum facit, quantum ex haeredatio Patris. Et hoc , etiamsi ignoraverint se liberos habere, contra quam in milite praetereunte jus est. I. si instituta. 27. g. Dit. σ ι. seq. de inoff. test. Deis. bue ι. 4. f. t. de bon pol. contitab. I. nulla. 33 . de Dis y legit. har. Sive de jure eivili Quia , ut diximus , non sunt sui haeredes, hoc est , non tales , qui vivo adhuc parente ius aliquod habeant, quod post mortem illius in iis continuetur, nisi expresse exhaeredes esse iussi sint , I. in suis. ιι.boc t. Quamobrem nec ad jus civile antiquum vpertinent, quo solus filius suus praeteritus Wi- tamentum infirmabat , caeteri liberi , sed sui item dumtaxat, praeteriti, portionem scriptis haeredibus accrescendo auferebant βρ. pr. δώ-jus tir. nec ad ius novum, quo omnes quidem

liberi sui , sed soli praeteriti , sive quod nunc

idem valet, non nominatim ex haeredati, nullum dicunt aut rumpunt, s. sed bac. s. s P. eoA. . Sive de edicto pratoris Paulus ι g. χἀ Com. tab. scribit, edtinum contra tabulas bonorum

possessionis non pertinere ad testamenta 6 minarum , addita hac ratione , quia Deminae suos haeredes non habent. Quae tamen Tati videri potest non esse sufficiens : non enim ad suos tantum haeredes, sed etiam ad emanci Pax Ps , quos constat suos haeredes non esse , di Vel maxime , id edictum pertinet 3 utpote quorum causa principaliter comparatum est , s. 3. Dp. eod. Verum amplius quid significare Paulus voluit , nempe edictum istud non Pertinere ad eos liberos non suos , qui M DU quam sui fuerunt : matrem autem , ut fu Shaeredes non habet, ita nec posse desinere ii here : quod idcirco etiam a Cajo expressum Videtur ι. nulla. II. de suis lx legit. haer. Nimi-

viam

Dissiligod by Corale

454쪽

rum praetor, quo minimum a ratione juris civilis recederet, eum dumtaxat, qui ex masculis progeniti essent, rationem habuit, & iussultatis , quod emancipatis abstulerat capitis diminutio rescissa ea restituit, ι.ε. f. I. de bon. ρυf. Atque ita ius a se introductum specie quadam iuitatis coloravit, cuiusmodi colore te gere ex Deminis natos non potuit. 4 Alitid eis adminiculum δενυatuν Potuisset totidem verbis adminiculum istud indicare. Intelligit autem querelam inofficiosi testamenti. Quod remedium cum initio tantum competeret liberis , qui eo , quod a patre exhaeredaei essent, neque ei vili jure , neque praetorio

testamen tum turbare poterant, ι. 8. M pr. coni.

tab. postquam ex Senatusconsulto Orficiano etiam matris Riecessio liberis delata est, da tum quoque est ex haeredatis , sive , quod hic eamdem vim habet, praeteritis a matre , sua-ONE LIBERORUΜ. 4I dente id eadem pietatis ratione. Agitur de hoc remedio in f iit. 38. quo loco simul discemus, id etiam parentibus inique exhaeredatis , vel

praeteritis, nonnumquam & fratribus dari. Caetera quoque in eumdem locum examinanda rejicimus , quae ab interpretibus disputari solen i s veluti an adhuc post Nov. II s. c. I. prae teritio matris & per matrem ascendentium pro exhaeredatione sit an liberis a patre praeteritis testamentum adhuc sit irritum , tum quoad legata & caeteros articulos, quam quoad institutionem : an sormae exhaeredationis aliquid adjectum , quo non observato testamentum , quod iure veteri substituisset, nune fienullum: aliaque ex eodem fonte manantiar& postremo etiam jus harum & vicinarum regionum , quod etiam a novissimo Justinia neo , quoscumque interpretes sequare multare ostendemus recedere.

DE HAEREDIBUS INSTITUENDI S.

Dig. Lib. 28. Tu. s. C. Lib. 6. Tu. 2 q. Ratio dispositionis, ct argumentum tituli. DIst m hactenus de iis rebus, quas pa

rentes cavere debent & testamentosio complecti, si id justum ratumque esse velint: sequitur nunc ipsum testamenti formale , haeredis scilicet institutio. Et caput & fundamentum testamenti ense dicitur, g. ante 34. ins de te eat. propterea quod sine ea testamentum confistere non potest. Dicitur & testamentum ex ea sola robur ac firmamentum capere e quia ad vim testamenti nihil aliud requiritur, quam ut quis hinxes institutus sit' utique extra necessitatem insituendi aut ex haeredandi certas personas. In de dictum, eum, qui neque legaturus quid est, neque quemquam exhaeredaturus, posse tribus verbis testamentum facere ut dicat, Lucius haeres sos l. r. 6. 3. Metit. Haeredem instituere est scribere vel nuncupare testamento , quem tibi velis bonorum & universi iuris successorem eta. Quibus verbis institutio fiat, parum refert, modo per ea liqueat voluntatis intentio, ι. quoniam Is . C. de testam. quo loco Constantii ius abrogat differentiam , quam faciebat antiquitas inter verba directa & inflexa, auctos Te Ulpian. tit. ai. Titulus hic noster tres par-us,, tes Continet, quarum in prima agitur de iis, qui haeredes uisti tui possunt; tu altera de quo-

Tom. I.

ta haereditatis, quam vel unus vel plures inntituti habere debeant ex ratione juris, aut Voluntate defuncti: in tertia de sorma seu modo instituendi atque iis, quae institutioni bene aut perperam adjiciuntur. T E x T U S .

Qui possunt haeredes instItu L

Haeredes instituere premissum est tam liberos homines , quam servor I Ur tam propriοι , quam alienor. Proprios autem olim quidem secundis plurium sententias non aliter , quam eum libertate , recte instituere ιicebat. Hodie vero etiam sine Iibertate ex nostra constitiatione eos baeredes inpia tuere permissum est. Auod non per innovatienem

induximur, sed quoniam aequius erat , π Atiliei-no placuisse Pantus suis libris , quos tam ad M surium Sabinum , quam ad PlautiMm scriUt, refert. Proprius autem femur etiam is intelligitur, in quo nudam proprietatem testator habet, alio iamfactum babente. Est tamen easus , in quo nee eum libertate ulli ire feretis a domina barea instituitur , ut constitutione divorum Severi in Antonini cavetur. Cujus verba hae sunt: Sei vum, adulterio maculatum, non jure testamento

455쪽

manumisitim ante sententiam ab ea muliere videri, quae rea fuerat eiusdem criminis postulata, rationis est. Quare sequitur , ut in eumdem a domina collata haeredis institutio

nullius momenti habeatur. Alienus servus etiam is intelligis- , in quo usu ructiam usator habet. N OTAE in Hariae, Instituere Scribere, vel nuncupare, . I. s. r. D. eod. Est autem haeredis institutio caput & sundamentum testamenti , I. 3 4. infri Iegat. neque enim sine ea testamentum potest consistere , s. a. ins de M. bar. Quibus verbis nunc fiat, parum refert, modo per ea liqueat voluntatis intentio, LI s. C. de testam. auam aIientis Si modo eorum servi sint, quos ipsos haeredes instituere possumus: nam ex persona dominis cum servis testamenti factio est , d. I. 3 t. Ulpian. tit. 22. g. 8. ι. 22.

s. 2. de Iegat. I.

ea . man. id est, omissa libertatis datione. Constitutio erat in ι. pen. C. de serv. nee bar.

Non per innovationem Quia jam olim idem quibusdam placuerat, ut mox subjicit. Quod

autem obtinet, ex nova est Iustiniani humanitate. Ita concilia hunc locum cum d. f. a. Adulterio maculatum in Apud Marcian. I. 48. hae sit. unde hie locus descriptus, legitur a

rufatiam. Sed legendum arbitror maeulatum, ut hic 3 nec obstat I. g. C. ad Ieg. Iul. de adult. Graeci quoque ενοχεν ιντα πῆ μ ιχ ἰα, non κα-Qτηγορουμενον. Et ad I. I. C. qui non pess ad lib. --ηώειν - Mπι τη μοιχωα , suspectum , erc. COMMENTARI Us. Eui olim π In quantum ba editarem evere non potuerint

Institutionem servἰ alieni sustinerἰ eae persona'ῖ domini , proprii ex eonsequentia libertatis. - 4 Auid jtiria in sermo communi ab uno ἐ dominisbariae instituto s auid in instituto a domino ntida propristatis ε Auam rationem baleat easus specialis di e r latus

γίαν nam dicendum potius erat, tam servos , qMam ιiberos , hoc est , non minus servos, quam liberos 3 quomodo hoc expressit Caius ι. non minua 3 I. hoc tis. quoniam ut in in quanitim hodie haeredes institia veis

entur

de liberis res eertior. De Iiberis autem homi nibus nihil amplius hic traditur , quam quod rheredes institui possunt. Et an ergo possunt omnes promiscue & sine exceptione nequa quam. Nam primum illi soli ex hominibus liberis institui possunt, qui sunt cives Romani et peregrini non possunt, sive semper tales fuerint, sive per sententiae severitatem ad p

regrinitatem redacti sint, L ε. f. a. Me tit. ι. t. c. eod. fae. ι. sunt quidam IT. f. 1. de Men. Peregrinorum numero erant & dedititii a erat &Latinus Junianus , nisi quod hic capere baer ditatem poterat, si mortis testatoris tempore ei vis Romanus factus esset, Ulp. tit. Q. g. I. tr x. Caeterum Justinianus differentias Iibe tinitatis sustulit, data libertinis omnibus civitate , g. iat. sv. de Iiberi. Sed nec qui cives

sunt, omnes institui aut olim poterant, aut nunc possunt. Lege Vaconia cautum erat, ne qui census esset, virginem , neve mulierem supra quadrantem suorum bonorum haeredes instituere. Cic. Verem. 3. de prat. urb. er in orat. pro Balb. Dio. lib. sc. Gell. lib. I. c. t.

Lege Iulia de maritandis ordinibus vetabantur coelibes, nisi qui genere essent proximi,

quicquam ex testamento civis Romani capere. Ulpian. d. tis. g. a. ita tamen , nisi intra centum dies legi parerent, hoc est, matrimonium contraherent : idem uIp. eis. II. Eadem I ge vetabantur orbi plus capere ab extraneo, quam dimidiam partem eorum , quae reIIet

erant Pars altera fiebat eaduca, id est , fiseo cedebat. Lege decimaria non amplius conjugi ex coniugis testamento capere licebat, quam rei ictorum partem decimam i idem Ulp. eis.1 . in seq. Hinc natae cautiones illae de instituendis in tempus capiendae haereditatis iis, qui vel omnino quicquam, vel solidum ex testamento capere legibus istis prohibeantur,

cum similib. quae nisi hine lucem accipiant, i telligi non posshnt. Postea poenae coelibatus, orbitatis , & legis deei mariae sublatae sunt, ι.

incestis nuptiis sere polluerunt, illi nec hodie

aut se mutuo, aut propudiosam sobolem instituere possunt, L c. c. de Mes. nupr. nec mulier adulterum suum , aut hic illam , ι. t s. t. I . de his qua in isdign. Add. D. Christici. τοι. I. deessi hoo. Liberi naturales ex concubina nati, qui olim non minus quam caeteri cives, non ab extraneis tantum, sed etiam a

Patre, idque in solidum , haeredes institui Po- .

456쪽

eontra sentientes Alciat. parerg. s. Anton. Fab. juriis. tit. s. m. a. tu. r. ex constituti ne Justiniani Nov. 8 s. e. I 2. unde atitis. licet. C. de nat. liber. unicam tantum unciam ex patris

testamento capere possunt, si superstites sint libeti legitimi: octo uncias; si soli superstites testatori parentes. Qua in re mitior Justinianus erga liberos naturales filii quam Constantinus, I. I. C. de narur. lib. aut etiam Arcadius , & Honorius, ι. a. C. eod. vid. Grass. F. institutio I. quast. T. Palaeot. d. loci Constitutione Leonis & Anthemii vetatur coniux coniugi secundo plus relinquere , quam uni ex li- deris prioris matrimonii, & quidem cui minimum relinquit, ι. hac edictali c. C. defee. nupt. Porro Principum Christianorum constituti nibus vetantur haeredes institui apostatae, C. de apostat. item haeretici , I. 4. C. de baeret. in Maniis. quod tamen non de omnibus, qui pro orthodoxis habiti non sunt, accipiendum esse arguit constitutio Justiniani Nov. II s. c. I. ubi ponit inter iustas causas exis redationis & exclusionis a successione ab intestato. Rationis autem est , ut qui ab intentato succedere potest, etiam haeres recte instituatur. Haec non debuerat Tribonianus intacta relinquere , qui de servis tam accurath disserit. Et tam proprios , iam aIienos Cum servisi qua servis non est testamenti factio, sed quatenus per eos haereditas proventura est ad cives Romanos , aut ipsi cives futuri. Igitur in servo alieno persona domini spectatur, & s stinetur institutio, fi dominus civis Romanus sit, & ius capiendae haereditatis habeat, Pe inde quasi ipse per servum institutus esset, L

de acq. re . dom. Quod si mihi eum domino non sit testamenti factio , puta quia peregrinus est, aut capere ex meo testamento veta tur , nec cum serv ejus erit, arg. I. non mi- πω II. boe tis. fac. ι. Ιχ. g. 1. detegat. r. L FTBio s s. g. r. de tegat. 2. Ulpian. tit. 22. s.

Hiems 8. Vide tamen , quae notavimus ad 6. in extraneis 4. inse. de bar. ε ι. π di . Inservo autem proprio institutio eadem ratione defendi non potest, ut scilicet dicamus eam

sustineri ex persona domini et quippe qui ipse

testator est , sed ut nulla erit, aut si eam v Iere volumus , necesse est, ut simul consequatur libertatem. Olim aeon aliter, quam cum libertate , hodie

esiam sine libertate Plerique veterum in ea

INITITUENDIS . tysententia fuere, ut putarent servum proprium non aliter recte haeredem institui, quam cum Iibertate, non ausi per consequentiam datae haereditatis libertatem servo defendere ob rationem, quam indicavimus 'p. qui in ex quis.ca. manum. g. 2. Justinianus vero etiam omissa Iibertatis datione institutionem valere voluit,& perinde haberi, ac si simul liber esse iussus

esset , L pen. C. de me. serv. bar. quod clim humanitas & favor libertatis suadet, tum etiam voluntati testatoris consentaneum est , quippe qui hoc ipso quod servum suum haeredem esse vult, non obscure significat , velle se etiam, ut liber sit; elim. absque eo nec haereditatem obtinere possit. Et cur, quod in servo proprio tutore sine libertate dato veteres admiserunt, ut hoc ipso, quod tutor datus est , Iibertas quoque ei imposita videatur , L quaero t. s. a. detest. tui. S. I. sv. qui test. tui. da . non admittatur itidem in servo simpliciter haerede scripto eadem voluntatis coniectura Ita argumentatur Iustinianus d. I. pen. In tutore dato accedit quidem & favor pupilli, ι. io. ult. de test. tui. Caeterum quem testator haereisdem instituit, eum vicissim maiore prosequitur affectu atque honore , quam quem liberis tutorem dat. Enimvero consequentiam legati vel fidei commissi servo proprio sine libertate relicti libertas servo non defenditur, d. ι. m. f. illo. a. quantumvis & legatum sine libertate inutile sit, ι. se νωι T s. hoe tis. neque enim hie idem favor est, & ex d. constituti ne Iustiniani voluntas testatoris aliquo modo exitum habere potest. auod non per innovationem Supra tamen g. 2. qui in ex quib. ea . man. profitetur, se id nova humanitatis ratione constituisse. Utrumque suo sensu verum est. Nihil innovavit, qu tenus spectamus sententiam paucorum , inter

quos & Atilicinus fuit, quibus jam olim, quod

hic constituitur, placuit. At novum ius constituit, quatenus spectamus id , quod receptum erat ex plurium sententia, qui negabant, servum proprium fine libertate haeredem institui posse , VI p. tit. Q. g. r. 12. & sententiae illius abrogationem. v INN. Adeo verum videbatur , servum nisi libertatem plenam consequutum , institui non posse, ut nec servus, qui tantum in bonis erat, institui posse quamvis eum libertate. Manumissus enim testamento , liber, liber quidem fiebat, sed Latinus , adeoque nec haeres esse poterat, nisi intra centum dies iura Quiritium impetrasset.

Ulpian. tit. 2 1. 6.8. HEIN. Propriu3 autem servus etiam , es e. in quo nudam proprietatem Servus Proprius vel in soli-

457쪽

4eto L I R. II. dum est, sive unius domini proprius , vel pro

parte , N pluribus proprietate communis: &iterum vel proprius est pleno jure , vel nudatenus proprietate. Videamus ergo , an quod hic constitutum est de servo proprio haerede institui etiam ad servum communem ab uno e dominis institutum , di ad eum quoque, in quo alius usum fructum habet, pertineat De ' communi servo ita jus vetus suisse constat, ut si unus e dominis libertatem ei imposuisset,

eo casu pars eius amitteretur, & socio accresceret, s. ult. sv. de donat. ae proinde socio

quoque haereditas acquisita suit, si is servus s-mul haeres ab altero institutus fuisset : Justinianus autem , quod soli milites ex speciali

concessione habebant, videlicet ut liceret militi servum communem libertate donare , eo effectu , ut socius hoc casu partem suam vendere teneretur & accipere pretium , voluitius esse commune omnium civium, ι. r. pr. σf. l. C. de comm . serv. man. Ρost quam constitutionem certum est, servum communem,

quem unus e dominis & liberum di haeredem esse jussit, & libertatem & haereditatem consequi, pretio pat is, quam alter in eo habet, oblato. At ni nil definit constitutio de servo communi simpliciter ab uno haerede instituto, non facta mentione libertatis. An dicemus &hie libertatem perinde pro adscripta haberi,ae si servus in solidum proprium haeres simpliciter institutus fit arg. huius loci λ Et id quidem D. Viillio placere video. Sed vereor, ut defendi possit. Nam ut omittam tritum illud

de non admittenda extensione in correctoriis, verba ipsa constitutionis in M. q. t. in hoe moriturus dixerit , extensionem istam non ferunt, ut bene observavit D. Bach ovius. Et quia ratione par is, quam socius habet, servus alienus est , quidni quod responsum est de legato servo communi relicto , totum id ad socium

pertinere L. rerum is 3 . f. si fervo s. pro De. I. Plautus 4s. in pr. ad leg. Fale. idem dicimus

de servo communi haerede simpliciter insituto , socium nimirum per eum servum videri institutum, & haeredem fieri vi NN. Recth.

Nam dum haeres institutus est servus communis haereditatem totam acquirit domino socior

dum sine libertate institutus , servus ipse pro parte fit haeredis , qui in ius defuncti succedit. Fr. Balduino , Tribonianismum observanti in I. 66. 3. F. prosec. iam respondit Vir Clarissimus Schultingius ad Ulpianum pag. 63 7. HEIN. De servo, in quo testator nudam pro- prietatem , alius usum fructum habet, ait hoc loco Justinianus , eum etiam proprium intel- Iigi testatoris, idque convenienter rationi ju-

ris , I. rectὸ dicimus 1 f. de verb. An. Et ergo etiam hic servus a domino nudae proprietatis haeres institutus , sive cum libertate , sue smpliciter , ex constitutione Justiniani & liber& haeres erit, d. ι. pen. C. de nec. ferv. ba . inst. Neque enim quod de servo communi simpliciter instituto diximus , socium per eum nae redem fieri , locum habet in fructuario, evi haereditas acquiri non solet, f. de iis q. Ivp. perarum pers. Quid ergo fiet de fructuario ν An I

ber factus nihilominus operas fluctuario in te rim praestare tenebitur , atque ex re eius acinquiret, quandiu durat usu sfructus 3 an vero

pretio ususseuctus dato de iungetur Illud , si

sequimur constitutionem t. I. C. comm. deman. Hoc , si putamus, ad hunc servum etiam pertinere , quod pauco tempore post de communi servo constitutum est, I. I. C. de conu

Est tamen casus, tye. Resertur hic ex I. his

verbis 48. f. 2. Me tit. casus fingularis , quo

servus proprius haeres institui non potest , ne eum libertate quidem , cui locus est in muliere adulterii postulata. Haec prohibetur , servum suum suspectum criminis ante finitam cognitionem manumittere e quod ideo provisum est , ne mancipium per manumissionem quaestioni subducatur , I. prospexit th. qui ex Mquib. mari. Cum igitur lex manumissionem delibertatem impediat, nec institutio haeretis in hujusmodi servum collata valere potest. λὶ , servum adulterio maculatum, id est, suspectum, fama & opinione vulgi inquinatum: squidem duos adulterii reos simul marem & sueminam ex eadem causa fieri lex Julia vetabat; ordine tantum peragi poterant, I. 8. C. ad legJMI..de adult. ac proinde etiam in d. I. 48. g. 2-

unde haec sumpta sunt 3 eodem modo ut hic legendum esse arbitror I non ut ibi, adiaterii

eausatum. Theophilus vertit , εν χον οντα τη, obnoxium , implicitum , non dixit,

Alienus servu3 , in quo usu rMctum , ire. IIgitur hic servus a fructuario haeres institutus, nec haeres nec liber erit, sed haereditatem acquiret proprietario , ad instar servi plane alieni , f. seq. vers. alienur quoque. Et vero post mortem fructuarii finitur ususDuctus, & consolidatur cum proprietate. Sed etsi liberum simul eum esse iusserit, adhuc idem dicendum est e quoniam alieno servo libertas inutiliter datur: neque huc accommodari potest pars constitutionis Iustinianeae , ι. I. Ne f. M aM-tem , C. comm . de man. de servo a vivente fructuario manum ita , ne i cilicet is cogatur servire proprietario, quamdiu constat usus fructu SI

458쪽

DE HIERA DIRUSctus 3 quia , ut dictum est , morte fructuarii

Si servus haeres institutus in eadem

causa manserit, Vel non.

I. Servus autem is domino suo haeredes insit 3us , siquidem in eadem ea a manserit, At ex te- flamento libeν , haeresque ei necessarius. Si vero a vivo testatare manum Fus fuerit, stio arbitrio adire haereditatem potest , quia non ' barer necessa

rius, cum retrumque ex domini testamento non eo

sequatur. Luod si alienatus fuerit, jussu novi δε- imini adire haereditatem debet, er ea ratione per eum domin ut si haeres : nam ipse alienatus neque

ιiber , neq- barer esse potest , etiamsi cum ubeν-tate haeres institutus fuerit : desitisse enim a libertatis datione videtur dominus , qui eum alienavit. Alientis quoque servus bares institutus, si in eadem Oufa daraverit , jussu ejus domini adiare bae reditatem debet. Si vero alienatus fuerit ab eo , aut urvo testatore , aut post mortem ejm antequam adeat, debet jussu nουι domini adire. AEae anum Isus est vivo testatore, vel mortuo , anteis quam adeat, suo a bitrio adire potest baressitatem. NOTAE.

stator eum pol ea redemerit, revivi.cit libertas & institutio , ι. s. f. I 6. ' s eod. Hinc autem intelligimus regulam juris civilis tr ditam I. 23. f. de lib. Erpsb. iolum procedere, cum servus in eadem causa manet. Iussu novi domini ) L. 62 . f. 1. de acq. bari L i. f. iat. de bon. possic. rab. ubi haereditatem sive bonorum posseisioum cum domino ambaeate Ulpi an. ait. COMMENTARIUS. a Servo propr o baerede institMto , quis circa acquirendum bariditatem institutionis effectus

3 Auid circa idem institutio servo alieno Hoc eonstituto , non minus servos posse

haeredes institui , quam homines libe- τω, Porro nunc quaeritur de effectu militutioianis servi circa acquisitionem haeIedὲt-v.S , pr mum in servo proprio , deinde re in alieno. In utroque autem ita distinguitur , ut reserat, utrum in eadem conditione servus manserit, an non manserit, Pr reterea quod vel nian INSTITUENDIS . AZImissus sit, vel alienatus. De servo proprio hae- irede instituto ait: Siquidem in eadem ea a manserit, fit ex testamento liber baeresque necessarius. In eadem Oufa, hoc est, in eadem conditione servitutis , ut neque a domino post factum testamentum manumissus , neque alienatus fuerit. Haeres necessarius: ideo sic dictus , quia sive velit, sive nolit, post mortem domini protinus liber & haeres sit , f. I. ins de bar. qualis Quod clam in eorum gratiam initio institutum esset, qui cum solvendo non essent, ignominiam bonorum venditionis in haeredes suos derivare , quam suae memoriae reservare malebant , , ι. sv. qui ex quib. ea. mam postea generaliter obtinuit , ut ostendit hic locus. Ratio autem hujus rei haud dubie haec est, uod cum honori testatoris nonnihil decedat, repudietur ejus haereditas , visum sit, id se vo licere non debere , in quem testator simul cum haereditate contulit ii uestimabile beneficium libertatis. Quin etiam ex constitutione iuris civilis libertas 3e haereditas ita coniuncta sunt, ut neutram separatim servo adimi ponsit, neque libertas sola, neque sola haereditas, L rs. S. i. de lib. er possisum. I. s. g. ωlt. h. R. auod si is vivo testatore manumissur, ere. Caius contrarius, quo scilicet servus proprius haeres institutus in eadem conditione non mam sit, duplex est, vel qaia post factum testamentum manumissus est, vel quia alienus. Manum illas suo arbitratu haereditatem adibit: quia non fit haeres necessarius , quia haereditatem

dumtaxat , non etiam libertatem ex testamento domini consequitur, ι. antepen. boe tit. ι.ε.

g. I. eod. Utique tamen probe facturus est, si pro beneficio libertatis ante adeptae hanc gr clam patrono reserat, ut suspiciat eius haereditatem. Alienatus nee liber nec haeres fit, etiamsi cum libertate haeres fuerit institutus: hoc enim ipso quod alienatus est, mutata V luntas domini de revocata datio libertatis i

telligitur , ut jam perinde haberi debeat, ac si iam tempore testamenti facti alienus fuisset: ac proinde jubente novo domino haereditatem

acquiret , t. v. f. servus is . I. servum s O. boctis. l. servo *χ. de cond. in dem. I. qu. tum P r.

f. I. de tegat. Enimvero si testator eum postea redemerit, reviviscit, ut ita dicam , libertasti institutio, d. l. s. f. is. d. I. so. hoc tit. Hinc autem intelligimus, regulam iuris civilis traditam ι. I 3. f. r. de lib. V p btim. tunc in lum proe edere , cum servus in eadem causa manet: nam si alienatus suerit, necesse est fateri , inutilem esse libertatis dationem , quod& Viglius notat.

A tenvi quoque servus Supra di ctum est,

etiam

459쪽

etiam servum alienum haeredem institui posse: caeterum sustineri institutionem non ex persona servi, sed ex persona domini, civis scilicet Romani, quali ille ipse mediate per servum institutus videatur. Nimirum ut servi etiam hae in re dominis suis utiles esse ponsint, receptum est, ut persona dominorum iis ad tempus accommodetur, clim alioqui cum servis non fit testamenti facti O , L non miaeus

3 l. h. r. l. debito . 81. g. 2. de ἰ ar. a. Nunc

hic itidem de effectu istiusmodi institutionis quaeritur , quemadmodum paulo ante quaesitum fuit de eisectu institutionis servi proprii., Si in eadem causa , t e. In alieno servo haerede instituto iidem casus distinguuntur, tui in proprio: nam ut mansit in eadem caua , & dominum suum haeredem facit, nempe s jussu eius adierit, g. 3. sv. per qua3 perfaut non mansit, vel quia alienatus est, & jubenti ei domino haereditatem acquirit, cujus in potestate est tempore aditionis , ι. Antis

see. tab. quo loco Iurisconsultus est , haereditatem sive bonorum possessionem ambulare cum domino e vel quia manumissus est , quo casu suo arbitrio haereditarem adire eamque fibi acquirere potest , Ulpian. tit. 22. f. 13. Et igitur licet pesona domini in hujusmodi institutionibus inspiciatur , ut sit eum servis testamenti factio 3 videtur tamen simul de personae servi ratio haberi, fae. ι. debitor 81. f. t. de legat. 2. ι. s. de fem. ιegat. ι. Apaterfam. 4. Me tit. IIlud notandum est, servum alienum cum libertate frustra haeredem institui iatantum , ut etsi is postea testatoris esse coeperit, nihilo magis liber aut haeres fiat, L flati

De servo haereditario.

. Servas etiam Hienus post domini mortem rem bares institaeitu : qiua π eum baereditariis fervis testamentia factio est. Nondum enim aditabareditas persona virem sustinet, non redia δε- ruri , sed defuncti , eum etiam ejus , qui in ine ro est , servara rem bares insitiatuν. NOTAE.x. Post domici mortem Non ita, Stiebas dis mortem Titii domini sud haerea mibi so , ut male Th. sed ita , Sriebus servos Titii defuncti ha- res misi esto. Nondum adita bareditas persona vicem Ratio dubitandi, quia tempore facti testamenti servus nullius est , I. ε . boe tit. Ratio decidendi, quia iacens haereditas personae defuncti locum interim obtinet, & pro domino habe

tur , L 3 I. g. I. eod. I. M. ι. 61. de aeq. rerum

domin. IV. de stip. se . in ρ . Non bareris futuri, sed defuncti) m. De. eum it. Immo non defuncti, sed haeredis futuri, I. I . de nou. Solve et haereditas qua iacens considerata defunctum repraesentat , ut actus ex persona eius vires capiat, L sa. b. t. i. 33.

s. iat. de aeg. reri dom. adita vero videtur re

tro repraesentasse personam haeredis , cui soli eventu inspecto acquiritur, a. m. in M. Mflip. sem. fac. I. 73. s. r. deverb. GL L 28. g. st uti. I. 3ς. demp. sem. πι , qui iae utero est, δενται Hoc eamdem

Plane rationem habet, ι. ε . hoc tit. COMMENTARIM 1. I Diversa eonsideratione rem diri , faeentem ba- reditatem repraesentare er personam de aemer personam baeredis.

a Cum se vias post bumi alieni bares institia potuerit , i e posbumrus alienus non potueris

CVm servi alieni institutio , ut dictum est,

sustineatur ex persona domini, quaesitum est , an servus alienus rem haeres instituatur etiam post mortem domini, hoc est , leo haereditarius . Dubitandi causa ex eo , quod

in proposito persona domini , qui nullus est

tempore facti testamenti , ι. ejus se rem 6 hoe tit. servo accommodari non possit. Uacuit tamen nihilominus , recte hunc servum

haeredem institui, quasi per interpositam haereditatem a defuncto adhnc, ut ita dicam, Pe sonetur: quippe haereditatem jacentem defuncti Ioeum interim obtinere , N pro dominorantisper fictione juris haberi, I. non minus 3 r.

I. I. hoe tit. I. haereditas 34. I. haereditas σε. - mer. dom. I. 23. s. a. ad. ι. Aou. I. II. de interi in j-. ι. s. C. depos eum simia.

dem quoque verbis traditur a. I. I de ac ρον. dom. alibi simpliciter dicitur , haereditatem obtinere defuncti Ioeum , d. I. 3 1. δ. e. ins de stip. semo. in D. Apud Pomponium tamen contra scriptum legimus, haereditatem interim sustinere personam haeredis, ι. novae. x . in M. de novat. quod & ratio iuris essicere videtur. Siquidem qui postea haeres extitit , ex mortis tempore defuncto suecessisse intelligitur , sive quod idem valet, retro agitur haereditas , quamvis postea adita, Be cum tempore

460쪽

re mortis continuatur, L bares. de ac . r. I. omnis. 138. ι. omnia. 193. de reg. Iur.

Sunt qui putant, non satis inter veteres hac de re convenisse, inter quos & D. Hotoman-1 nus est. Nolim ego temere eo decurrere. Videamus , an non utrumque recte diei possit, haereditatem repraesentare & personam haeredis & defuncti , diversa consideratione. Etenim si eventum spectamus aditae haereditatis, Persona haeredis reprisentari recte dicitur: hae enim consideratione servus haereditarius recte stipulatur haeredi futuro , L si ex re 18. 6. vit. ι. servus. M. de stip. serv. nullamque vim habere dicitur stipulatio servi haereditarii , nisi adiea sit haereditas , L interdum. 73. S. I. de .eis. ObI. item per servum acquiri haereditati, ae pet hoc etiam haeredi postea iacto , ins de sip. fero. i. pr. At si inspicimus tempus illud, quo servus haereditarius haeres instituitur , nimirum jacentis haereditatis , si actum valere volumus , necesse est, dicamus, haereditatem sustinere personam defuncti et neque enim actus in suspenso esse potest e & incertum est , an is , qui scriptus est , unquam haeres extiturus sit r idque Caius significat L in eo. 3 3. f.

iat. de aequiri rer. dom. cum ait , quoties servus haereditarius stipulatur , vel per traditionem accipit actum ex persona desuncti viressumere. Eademque confideratione Paulus in I. femus. 32. hoe tit. servum haereditarium institui posse ait, si modo testamenti factio eum defuncto fuerit, licet eum haerede instituto non fit. Et igitur haereditas , quae iacens confiderata defunctum repraesentati ad ita , retro videtur repraesentasse personam haeredis. Cum etiam ejus, qui in utero est , fervus γConfirmat quod de institutione servi alieni post mortem domini dixerat, exemplo servi, cuius dominus in utero est, sive servi posthumi alieni 1 nam & hunc servum ait recte hae-xedem institui. Javolenus contra , hoc ex illo E. Probat, L ejus servum. ς 4. Me tit. Hic iterum videtur obstare ratio iuris, utique veteris, quo iure posthumus alienus haeres institui non potuit , infri de bon. poss. in n. Hoc enim posito, conlequens omnino esse videtur, nec se

vum hujus post humi recte haeredem institui , eum, ut iam aliquoties dictum, testamenti factio cum servis ex persona domini introducta fit. Sed animadvertendum est, servum hie diei eius , qui in utero est respectu habito ad ea sum , quo iis natus & haeres iactus erit: insti-xutionem vero vires capere non ex persona

ejus, qui in utero est , sed defuncti, cum quo sufficit . testamenti factionem fulta , etiamsi cum haerede scripto non sit l. servas. s x. boc

tis. Ad tae in universum institutio servi alieni non ita comparata est, ut institutus semper dominum , in cujus potestate est tempore facti testamenti , haeredem faciat 3 nam alieno eo novus dominus haeres fit: manumissus ipse adhaereditatem admittitur : quod & tunc obtianet , eum servus eius, qui capere non potest, institutus est , I. servias. 32. de aN. Meri atque hine clarissime patet , verum esse quod diximus με s. pνae. in his servorum institutionibus etiam servorum , qui instituuntur, personam spectari. Tax TUS.

De servo plurium.

3. Servus autem plurium , eum quibus rest menti factio est, ab extraneo institutur haerea, ἐ-eviqiae dominorum , cujus jussu adierit , proportione dominii aequirit θανeditatem.

N OT AE 3. ab extraneo. Ab uno ex dominis institutus acquirit caeteris Per ι. 63. s. 8. pro poc.

DE servo communi haerede instituto ab

uno ex dominis legi inmus in explicatione principii hujus est. sub fine: hic agitur de

servo plurium qui haeres institutus est ab exu neo. Ait, hunc iervum unicuique dominorum,

cujus jussu adierit, haereditatem acquirere, id- iue non pro parte virili, sed dominica. Juia um domini praecedere debere constar, ae sine eo servum haereditatem adeundo nihil agere; de quo sub f. 3. Dp. per quar pers. Quid ergo , si unius jussu adierit Ne sic quidem hunc interim pro majore parte , quam dominica, haeredem faciet e caeterum sociis postea non iubentibus , adire , tacito iure partes eis accres

ius deflip. serm in quibur te menti factu Hoc adstum, ria , ut iam saepe diximus, quos ipsos haeres instituere non potamus, eorum nec semvos possumus, ι. non minus. 3 r. hoe tis. Exceditio , quod servi eorum , qui non absoluthincapaces sunt, sed κατα vi dumtaxat, cuiusmodi olim erant foeminae , orbi , coelibes,vid. sum ρν. institui ab eo, ex cuius testame to domini capere non possunt, Se antequam dominorum jussa haereditatem adeant, a Iienati

SEARCH

MENU NAVIGATION