Arnoldi Vinnii ... In quatuor libros Institutionum Imperialium commentarius academicus et forensis

발행: 1767년

분량: 670페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

481쪽

444 I R. II. Invicem susstituerit In duobus haeredibus invicem substitutis huic quaestioni locus esse non potest : siquidem uno ex duobus deficiente , alterum semper , quod reliquum est habere oportet , de in solidum haeredem fieri. Sed minimum tres institutos , eosque invicem substitutos ponamus necesse est , verbi causa, uti Ulpianus speciem proponit, d. i. v q. hoc tit. si unus ex uncia , secundus ex besse , tertius ex quadrante sit institutus, repudiante tertio in novem partes dividetur quadrans, feretque octo partes, qui ex besse institutus est, unam partem , qui lcriptus ex uncia. Manifestum igitur est , male omnino Τheo I hilum hunc locum interpretatum esse , dum in duobus institutis invicemque substitutis exemplum posuit. stuas in institutἰone expressit UIp. d. ι. 24. hoc sic temperat, nisi alia meni fuerit testatoris. a Quibus verbis interpretes denotari di excipi Putant etiam calum quo non simpliciter &tribus verbis omnes invicem substituuntur, aut quidem sub appellatione haeredum alἰcui ex cohaeredibus, puta hoc modo, Si Titius ba-συ non erit , quisquis erit 3 ex parte quoqMe Titii est O , aut, Caeteri, quos primo loco scripsi, sunto: sed repetitis in substitutione propriis sngulorum nominibus , veluti hoc modo , Nilus ex

quincunce, Mevius ex triente, Sempronius ex qua

drante haeredes sunto. Si Titius haeres non erit, δω-vius ty Sempronius ex parte quoque Titii haeredessaento. Hic secundum communem sententiam

Maevius & Sempronius in portione deficientis Titii viriles, hoe est aequales non haereditariasi artes habebunt : idque ex non obscura vo-untate testatoris, qui in substitutione propria cujuscumque nomina repetens , iam non ad partes in institutione datas , sed ad personas de numerum substitutorum substitutionem re

tulisse dicendus sit, arg. I. nonnumquam. 1 f. adsen. Treb. I. si haeredes. ret . de legat. I. I. si communis. 37. de stip. sem. Atque hanc sententiam etiam D. Viglius probat, ac praeceptori suo D. Francisco Curtio, cui ea aisplicebat, pr. pterea quod Jurisconsultus in d. I.

2 . boc tit. requirit voluntatem evidenter expressam , respondet, expressionem propriorum n minum ex intertretatione prudentum vim expressae voluntatis in huiusmodi quaestionibus habere. Idem probandum est, si testator aequale onus substitutis imposuit , per ι. quotiens et 3. ad sen. Treb. Gloss in I. i. C. de

Si cohaeredi substituto alius

substituatur.3. Sed si instituto baeredi, cohaerede substituto dato , alius ei substitutus fuerit , Divi Smerus ty Antoninus sine distinritione rescripserunt, ad utramque partem substitutum admitti

3. Sed si instituto haeredi Species : Primur

π Secundus baredes sunto : Si P. hares non erit. S. haeres esto : si S. haeres non erit , Πνtiua haeresso. Verius est, in utramque partem hic Tertium substitutum esse , I. 27. I. 4 I. eod. ex

quo iure haec regula fiat : Substitutus subsistito intelligatur etiam substitutus insituto. Sine distinctione Id est sine distinctione mortis Se scripturae , ut nihil intersit, prior Glabia titutus post institutum , an ante decesserit k nihil quoque utrum ante primam subsiciationem secunda facta sit, an postea hoc modo: Primus

in See. baredes sunto : fl S. bares non erit, Tertius haeres esto. Si P. bares non erit , S. bares esto.

i. I. pr. e d. COMMENTARIVS α

r An in specie bie proposita utraque pars defMI re substitutionis ad see. subsiturum peritatas

2 Scaevola cum Papiniano conciliatus.

SI paterfamilias Τitio Se Maevio haeredibus

institutis , Titium Maevio sine reciprocatione substituerit, Sc Titio Sempronium, ce tum est , deficientis Titii partem non accresicere Maevio cohaeredi Titii , sed ad Sempronium jure substitutionis pertinere : quippe

cum verba illa , Si Titius hares non erit , generalia snt, Sc utrumque casum complectantur sive haeres non erit ex institutione , sive non erit ex substitutione. Caeterum hac syecies huc non pertinet. Et male Hoto mannaritali exemplo usus est ad hujus loci declarati nem. Hic enim non tantum quaeritur de parte ejus, qui cohaeredi suo substi tutus alium substitutum accepit, sed etiam de parte cohaeredis, cui ille alius expresse substitutus non est, Se nimirum si uterque defecerit, an pars utrius-

ue ad illum uni tantum substitutum jure iubstitutionis pertineat. Quod hic amrmatur,

Se in ι. si Titius. 17. I. cohaeredi. I. in pr. hoc tit.

Ex hoc igitur jure haec regula fiat et Substitutursubstituto intelligitur etiam substitutus inflituto. Sine distinctione ad utramque partem Si scilicet

482쪽

DE VULGARI S

eet neuter haeres extiterit. Videamus primum de partibus : deinde explicabimus, quid illud sit, quod ait, sine distinctione. De partibus dubitari poterat, non an ambae ad substitutum pertineant, sed an pertineant iure substitutio-ν nis tamquam ad substitutum utrique. Nam si, verbi causa , Maevius , cui Titius cohaeres &substitutus datus est , ante Titium defecerit, Sempronius Titio substitutus deficiente deinde Titio , ad utramque quidem partem sine dubio admittitur , sed ideo ad partem quoque Maevii dixerit aliquis , non quod huic quoque substitutus intelligatur 1 sed quia vel deficientis Maevii pars Titio cohaeredi , cui Sempronius substitutus jam prius accrevit, vel quia nunc ipsi accrescit Sempronio. Verum

Prius illud nullo modo dici potest , quia deficientium portiones non accrescunt aliis, quam qui ex sua parte haeredes extiterunt , I. un. f. his ita. Io. C. de ead. toli. unde portio portioni acerescere dicitur instar alluvionis, ι. si Πι-tio. M. in fu . de usustin. Quod si Titium haeredem extitisse ponimus, expiravit substitutio , I. s. C. de impub. er al. θυ. Posterius teste Vigilo visum est nonnullis veterum interpretum , ut Dyno , Jo. Fabro, atque ex recentioribus Lancelloto Polito , qui , etsi dicatur Sempronius in utramque partem in specie proposita substitutus , neutiquam tamen dici posse contendit , revera substitutum esse Maevio. Sed merito DD. communiter, quos & Viglius sequitur , hoc improbant. Quae enim potest esse dubitandi ratio, si dicamus , partem Maevii accrescere Sempronio, cui etiam accresceret, et si Titius Maevio lubia titutus non esset Et igitur aut frustra & inepte talis casus proponitur, quo Titius cohaeredi substitutus est, aut hoc operabitur substitutio Titii , ut Titio substitutus etiam et , cui Titius substitutus est, tacite substitutus esse intelligi debeat. Atque hoc ipsum satis aperte docet hoc loco Iustinianus , cum ait, substitutum ad utramque partem admittis admitti videlicet eodem jure atque ex substitutione,de qua sola hic disputatur,& quia , ut diserte ait Iurisconsultus in d. l. 17. hoc tir. in utramque Iartem substitutus intelligitur. Sed quid re-ert, ex substitutione an iure accrescendi dicamus portionem etiam Maevii Sempronio

deserri 3 Nihil quidem admodum in catis proposito. Sed finge, praeter Titium & Maevium, Caium quoque haeredem institutum , hic jam Sempronio proderit, iure substitutionis, deferri portionem Maevii , ut excludat Caium, quem non excluderet in jure accrescendi. Illud non animadverto, quomodo huc appli-BSTITU TIONE. 4 scari possit, quod praeterea Bach ovius notat, ius acerescendi sequi haeredem eius , qui pomtionem suam agnovit, quamlumvis ante decesserit, quam ipsi quicquam accresceret; subntitutionem autem ad haeredem non trans mitti l. s. de suis Ieg. I. totiens. 3I. de aeq.bar. Quid autem illud est , quod ait Imp. sine

distinctione admiι si Nimirum hoc explicandum ex responso Papiani , L cohaeredi. 4 I. inpr. hoc tit. Primum nihil interesse ratione or dinis scripturae, utrum ante primam substitutionem secunda iacta sit, an postea , veluti in hoc exemplo, Nitius ex Maevius haereder sun- ω : si ratius non erit , Sempronius esto ι Si -- vitis non erit , Nitius esto , Secundo nihil interesse utrum prior substitutus post institutum, . an ante decesserit. Sed hic Papiniano obiicitur Scaevola , I. qui habebat. T. eod. Species,

quam ibi Scaevola proponie, est hujusmodi squi filium & filiam impuberes habebat, instituto filio haerede filiam exhaeredavit , & si filius intra pubertatem decessisset, filiam eidem substituit: filia , si antequam nuberet, decessisset , uxorem suam , item sororem. Et respondet, si filia impubes prior decesserit, deinde frater ejus impubes , haereditatem filii ad uxorem & sororem testatoris jure substitutionis non pertinere. Accursus, quem bona pars DD. sequitur , ait, Scaevolam sic respondisse, quia in casu illic proposito secunda substitutio jam extincta erat pubertate filiae ; sie enim ille locum legit: cum Νῶpubes prior decesseriti. Et quia sciebat, apud alios legi impuber, quomodo textus quoque Pisanus & Noricus habent notat, olim impubes, nune pubes. Sed in tali casu non debebat Jurisconsultus distinguere, cum nec si post institutum substitutus jam pubes & haeres factus decesserit, ex secunda substitutione quit quam admitti possit. Bacho-vius putat in pupillari substitutione diversum ius esse , aut saltem in specie , d. l. Φ . ubi pupillo non cohaeres substituitur, sed filia ex-

haeredata , eamdem voluntatis interpretationem non admitti, ut scilicet substituti subiati tutae videantur etiam substituti instituto Atque idem adhuc dicendum videtur favore pupilli , ad cujus uti Iitatem pertinere creditur , ut substitutum habeat, L Julianu/. 42. de aeq. bar. Deinde si in pupillari substitutione alio iure utebantur , cur non simpliciter Iurisconsultus respondet, haereditatem instituti iure substitutionis ex secunda substitutione non deferri Nisi compostorum socordiae adscribendum , quod responsum Scaevolae in Pandectas retulerint , cum rescripto Impp.

Severi de Antonini distinctio illo, qua Scaevo -

483쪽

Ia utitur, sublata esset, millem cum Vigilo dicere, Imperatorum rescriptum loqui de duabus partibus unius hereditatis , Scaevolam respondisse de duabus haereditatibus , ad quas rescriptum istud temere producendum non sit, sed in quibus vetus distinctio adhuc obtineat , utrum prior substitutus ante , an post institutum decesserit. Tax TU s.

Si quis servo , qui liber existimabatur,

instituto substitutus fuerit.

. Si fervum alienum quis pat emfamilias arbitratus baeredem seripserit ; tr si haeres non uset, Maevium ei substituerit a i tie servus j su domini adierit baereditatem , Maeotus substitutus in partem admittitur. Illa enim verba , Si haeres non erit , in eo quidem , quem alieno juri subjectum esse testator seit,aceipiuntur: Si neque ipse haeres eric, neque alium haeredem effecerit:

in eo vero , quem patrem familias arbitratur ,

illud signiscant , si haereditatem sibi , vel ei, cuius iuri postea subiectus esse coeperit , non

acquiserit. Idque Tiberius Caesar in persona Par- Genii servi constituit. N o T AEa In partem admittitur Th. τὸ ἶu λααζάνω, recte , pars enim ἄπλῶς posta dimidiam significat, I. 43 . de usus. l. I ε . f. I. de verb. An. In specie d. ι. o. Sempronius cohaeres servo

substitutus fuit : & ideo unum semissem Sem pronius habet ex institutione , alter semis inter eum & dominum servi instituti dividitur :add. quae ibi not. Gothose.

Subjectum esse testator scit Et hoe casu in

totum excluderetur substitutus, i. T. de aeq.haer. sed in proposito propter falsam opinionem & incertitudinem voluntatis testatoris ,

media via electa est , ut alias saepe . Dberius Caesar Ponpon. I. 4r. de bar. inst.

COMMENTARIUS.

1 Si fllius fam. haeres institutαι sit , eique, si ba-

ροι non esset , subst tutus datus , utrum repudiante filo, pater, an substitutus admittendus

a Pleraque alia quassiones, quae bie tractari solitae , obiter excussa π de irae. 3 Utrum in easu hie proposito inter domInum instituti re substitutiam bareditas ex aquo dividenda , an sic , ut ille dodransem , hic quadrantem dumtaxat ferat IT. A V.

IN explicatione pr. huius tit. diximus , haec .

verba , Si bares non erit, in persona p. trisfami l. significare , si nec ipse haeres erit , nec alium haeredem mutata postea conditione secerit. In eo , qui alieno iuri subjectus est , eodem sermone hoc significari , si vel ipse haeres non erit, vel ei , cuius iuri subiectus est, nae-

reditatem non acquisierit. Et igitur si pateriam. haeres institutus in eum calum substitutum accepit , Si haeres non erit, isque vel in eodem statu manens sibi haereditatem acquisierit,

vel mutata ante testatoris mortem conditione , servus aut filius tam . factus, dominum aut patrem haeredem secerit, in solidum excludetur substitutus. Similiter si servus aut filiustam . haeredes instituti & in casum , quo haeredes non erunt, substitutum acceperint, Maut ipsi mutata conditione ante mortem testatoris sibi haereditatem acquisierint, aut in eo statu manentes dominum aut patrem haeredes secerint , substitutus itidem in totum repelli- . tur , t. si paresam. o. de hae . inst. l. 7. deae . bar. l. s. C. de imp. π aI. sub st. is' hoe rexi. Caeterum hoc ita , si testator non ignorabat , eum , quem haeredem instituit , in aliena esse potestate : nam si patremfam. esse putabat, qui servus alienus erat, hic propter falsam opinionem & incertitudinem volutaratis testatoris media via electa est, ut sub titutus cum domino servi in partem ad miti tur , d. l. o. F seq. de haer. inst. er Boe. f. Nam ex ratione iuris dominus solus admittendus videbatur, cum magis sequendum id, quod in veritate est , quam quod in opinione. Pro substituto autem facit praesumpta voluntas testatoris, qui non videtur domino consulere voluisse eum haeredem instituens, quem ignorabat dominum habere. Quaesitum est, si filius- tiam. haeres institutus, eique hac conditione ,s haeres non foret, substitutus datus si, utrum repudiante filio , pater , an substitutus admit

tendus. Duarenus in comm ad bune tis. c. IO. σ

patre respondet : Viglius ad hune s. pro substituto. Ego cum Vigilo censeo , substitutum patri praeserendum , quippe cum ille ex manifesto iudicio testatoris veniat, hic non item: tum etiam, quia repudiante filio, existit conditio substitutionis , quae in extraneo haerede

instituto , qui alieno iuri subjectus est , hunc

senium habet, si neque ipse haeres erit, neque eum , cujus in potestate est, haeredem secerit, quorum neutrum fit in proposito, I. t. C. dehi/. inst. Ad haec si cohaeres filio datus repudiante filio patrem excludit , quanto magis substitutus Constat enim , ius substitutionis potentius esse jure accreicendi, ι. a. f. si duo. g. de

484쪽

DE UULGARI SUBSTITUTIONE.

s. de bon. p . see. tab. In contrarium move tur Dilarenus his rationibus. Primum quia ustinianus, I. ult. b. 2. C. de bon. qua ιib.

lio repudiante , jus adeundi Patri concedit, Ierinde ac si ipse institutus ellet. Sed rei ponemus , constitutionem istam ut exorbitantem cancellis suis continendam , neque extendendam esse in praejudicium ejus , qui venit ex testatoris ex prello judicio, lubstituti videlicet:

quem utique magis testator dilexit, quam patrem , cujus contemplatione institutio facta non praesumitur , sed amore filii dumtaxat. Conservare quodammodo voluntatem defucti voluit Justinianus , non evertere; & vulgatum est, provisionem hominis facere, ut cesset Provisio legis; adeoque non dubito , quin elli cohaeres filio pater datus esset , nihilominus tamen , filio repudiante , a lubstituto exclude-τetur , d. I. E. 6. si duo. 8. sec. 1ah. Aliud argumentum ducit Duar. a conditione substitutionis , quam putat non minus repudiante , quam adeunte filio deficere , propterea quod repudiatione sua patrem haeredem faciat, arg. d. I. MD. f. a. C. de bon. .quae lib. junct. d. ι. si paterfam. 4o. de haer. ins. U hoc nosro f. Verum in hoc manifeste errat: nam cui Per occasionem repudiationis filii pater hoc conle-quitur , ut ipse haereditatem tilio delatam adire possit l, non tamen hoc conlequitur per

filium , sed beneficio legis , quod cessare debet , ubi testator ipse alium haeredem iuificit. Per filium ergo , qui repudiavit, pater haeres non fit , sed sua ipsus aditione , ex persona Propria vi constitutionis Justinianae, quae eum habet pro instituto , ubi icilicet alius a testatore non vocatur e nam voluntatem testatoris

modis omnibus sartam ac tectam leges omnes conservant. Non aliter autem dominus aut

Pater per servum aut filium haeredes existere Possunt , aut hi illos haeredes facere , quam

adeundo e repudiando autem nequaquam , i. T. de aeq. har. I. 3. C. de bar. inst. Ur boc text. de

alioqui etiam quivis haeres istitutus haereditatem recusans adire dici posset eos , qui ab intestato veniunt haeres facere, & cohaeres cohaeredem , atque ita fieret, ut sere semper excluderetur iubstitutus contra manifestam V Ο-Iuntatem testatoris. Nec movere debet quod

Ulpian. respondet , filium repudiando patri

enim non eam sententiam habet, filio repudiante patrem nihilominus per eum haeredem

fieri; sed repudiationem filii non obstare , quominus filius iubente postea patre adhuc adeat.

Postremo hoc modo argumentatur Duar nus.

Si pater α filius una eademque Persona ceu sentur , t. MD. C. de imp. er aI. Dist. nisii referre debet, utrum' filius ipse haeres institutus,

an pater haereditatem adeat. Sed non animadvertit , hoc argumentum in se retorqueri posse , hoc modo : Si pater & filius una personacen lentur , filio per repudiationem ab haereditate remoto , etiam pater ejus remotus intelligi debet. tum hujusmodi fictionibus iuris

non est abut uum ad evertendas voluntates defunctorum , 'quae in testamentis totum faciunt , i. ex facto. Is . f. rerum. 3. de har. inst. Ita cum Vigilo sentiunt,& Salic. in d. I. ult. C. de bon. qua lib. Polit. de vulg. DU. Fac hin. 4.

lent de aliae quaestiones hoc loco agitari; quas

Obiter excutiemus , nam instituti halio non patitur , ut singula exequamur accurate. Prima est , utrum indigno aliquo haerede instituto , eique lubstituto dato in casum , quo haeres non erit, fiscus potior sit, an substitutus, hoc est , utrum in proposito fiscus haereditatem indigno auferat , an locus sit substituto

Ego cum Uuar. d. cap. Io. & DD. comm. rass. d. qν. s. n. g. pro fisco contra substitutum rei ponderem , per text. in I. cum q-dam. 12. ex jus rutilare t. tit. de bis quae tit indign. neque poena instituti haeredis debet esse praemium lubstituti, ut generaliter definit Papinian. L. st sequens. I s. de Senat. Silan. Non idem juris eli in institutione plane incapacis, Puta deportati, nam talis institutio clim pro

non scripta habeatur. l. i. C. de har. inst. testamentum a lubstitutione exordium capiet,arg. ι. I. f. ult. de lib. Dr post. Alia quaestio est , uter praeterendus , . substitutusne , an is, in quem extra causam substitutionis haereditas nou adita trant mittitur. Jure veteri sui haeredes pol state nudae existentiae haereditatem trant miciebant in haeredes quoscumque , i. C. de jur. del. I. 8. c. de suis ex leg. har. Ex constitutione Theodosii liberi omnes delatam sibi a parentibus haereditatem transmittunt ad

descendentes tuos, I. un. C. de his qui ant. aperi.

tab. Est item dc tertium genus trai missariorum,

in quos non haereditas , sed ius deliberandi

transfertur ex lege Justiniani I. cum in antiquioribus I9. C. de jur. deI. Pro triplici ergo hactra nimissariorum differentia primo quaeritur, si tuus haeres , qui in casum , quo haeres non foret, subiti tutum accepit, antequam se bOnis parentis immiscuisset aut abstinuisset, mortuus fit, utrum vi totius existentiae haeredi-

485쪽

448 LIB. H.

tale m transmittat ad successores suos, an admi tendus potius lubstitutus. Et communis quidem sententia est , substitutum admittendum ex eluso transmissario sive haerede instituti, quoniam substitutio vulgaris perimae jus suitatis. Sed hoc perspicue falsum est , ut ostendimus sup. in not. sub M. pr. eod. ubi plenissime probavimus , jus suitatis in proposito salvum manere , licet necessitas remissa intelliatur , neque substitutionem vulgarem in suo aerede operari in casum impotentiae , sed abstinentiae dumtaxat. Insignis vero error est Jo. Deckheri lib. i. Dissert. I . n. - . afferentis, ideo per vulgarem substitutionem toIli trani missionem , quae ex iure suitatis est , quia suus haeres institutus non aliter ex testamento haeressit, quam si se immisceat. Notilsimi enim juris est, suos haeredes tam ex testamento, quam ab intestato statim atque ipso jure haeredes existere , g. t. ins de haer. quai. i. s. f. qui sunt . si quis Om . ea. test. ι. 3. C. de jur. delib.

vid. Ant. Fab. dec. I err. . Secundo, utrum substitutio potior, an transmilsio ex constitutione Theodosii , d. I. unie. C. de his qui ant. v. tas. Hic item pro transmissario contra substitutum responderem per ι. Mnic. f. cum auiatem a 3. C. de ead. toII. ubi jus transmittendi,

quod ante sui haeredes soli & simpliciter habeahant , etiam in calu substitutionis Justi manus diserte extendit ad personas lege Theodosia-o a comprehensas. Duar. d. c. ID. Ant. Fab. d. err. 4. estque haec sententia etiam communiter recepta. Grassi d. quU. s. num. I. neque

o. Deckerus, ubi fur. quicquam affert, quod

me in contrarium trahat. Tertio, utrum

transmissio juris deliberandi ex lege Justiniani d. I. eum in antiquioribus I9. C. de jur. deI. excludat substitutionem, an haec illam. Hic ego pro substituto responderem contra transmissarium Iustinianeum , cum Salic. in d. leg. I9. Ant. Rip. in ι. r. boe tu. Zac tra I. DU. cap. I. in tertio es A. ver. tertia specier. Pol ita de vulg. -υ. num. 92. ex seqq. Anton. Fab. d. decis err. s. Deckher. d. dissera. num. 4 . neque enim nova & exorbitans constitutio facile extendi debet cum injuria tertii, qui pro se habet & provisionem hominis & simul vo-Iuntatem legis; potestque locus Justiniani d.

I. unic. s. l. junct. S. cum autem 13. C. de ead. tou. qui in contrarium adducitur, commode

referri & restringi ad duas priores species transmissionis, ut proprie verba Imperatoris accipiantur , & de his solis , qui ipsam haereditatem transmittunt. Dissi bis. Duar. d. e. ro. 8c DD. comm. Gomea. I. ref. I. num. 1 F.

Grassi d. quasi . y. num. I. Christin. vol. 6. dec.

ritur , quid juris se, si institutus beneficio artatis contra aditionem restitutus sit. Quaestio haec omnium est difficillima. Sententia communis est, convalescere substitutionem , ata. i. ex

contractu 4. de rejud. I. I. g. antepen. I. a. s.fl bonorum ro. ad senat. TerisI. Glossi Salyc. Cyn. & alii in I. s. C. de impiab. σ H. DU. Sehanc sequuntur Anton. Fab. I. conject. A. Dost. 6. com. 24. Sed contraria de jure verior via detur , per d. I. s. & textus perspicuos in Ieg. ult. de success. edict. I. T. f. sed quod Papinian. Io. π ibi Cujac. & Paul. Bus. de minoribus. Neque temere beneficium restitutionis extra Personam minoris in alterius favorem porrigi debet. Tas. tract. DU. eap. I. verssecundo I

tbes. 7. Perer. ad tit. C. de imp. aliis μυ. num. 7. Utrum autem excluso substituto haereditas ad legitimum successorem pertineat, quod placet Duar. Bach ov. & Merendae an fis co locus fiat, quod Cujacio, Busio , in medio relinquimus. Nunc ad institutum redeamus. Maevius in partem admistitu Non exprimit in quotam : & ita quoque simpliciter scriptum est in I. σ boe 4r. de Her. inst. haereditatem dividi inter dominum instituti & substru- 3tum. Sed utrum ex aequo , ut dimidiam Partem haereditatis dominus , dimidiam MLem substitutus ferat, an ut ille dodrantem , hae quadrantem dumtaxat, ut Glossi de DD. communiter voluerunt Non ambigo , quin exaequo. Quo modo hunc locum & Theophilus interpretatus est. Et interpretandum esse vel hoc unum argumento esse debet, quod partis nomen , nisi quid aliud adjiciatur, lem per dimidiam significet, I. nomen Isin. f. I. cleverb. An. i. etiam *s. de usus. Et rogo , in re dubia , ubi paria in utramque partem arsu

menta afferuntur , quam rationem vel in lyeciem habere potest inaequalis ista distributio8Quinimmo si partes inaequales faciendae, tu stituto potius favendum erat, cui & verba ecvoluntas testatoris suffragantur , quam domino , qui mera tantum ratione juris nititur, &de quo testator cogitare non potuit , cum eum institueret, quem ingenuum putabat. -- stat tamen huic sententiae d. t. si paterfam. o.

de haer. inst. ubi Julianus in hac ipsa specie aliam partitionem facit, &duos vult semisses fieri, ita ut alter semis inter dominum di substitutum aequis portionibus dividatur; cumque de altero semisse nihil definiat, eum domino plerique assignaverunt. D. Cujacius existimat, pro alter semis, ut in extremo d. I. o legitur,

486쪽

Iegendum H, mendumque natum ex errore sunt duae species. Prior haec est : Paterfamilias notarum. Alciatus r. disput. i. scribit, se in instituerat Titium servum , quem ingenuum veteri exemplari ita legisse in pr. d. I. eique, si puraverat, eique substituerat Sempronium. Baeres non esset , Sempronium eo redem stibstitue- Τitio iussu domini adeunte , quaerebatur , an wit. Quam lectionem verba in calce ejusdem Sempronius esset in partem admittendus &responsi posita mire iuvant. Ait enim Julia- respondit Iulianus : Potest dici, Sempronium innus : Igitur in hoe easti duo semisses fient. Cur, partem bareditatis puta dimidiam , quae quota ait, in boe eam, nisi ut significet, se talem ca- non expressa ordinarie intelligitur, I. I 64. g. sum proposuisse , cui conveniret haec diviso r. 1 de V. S. I. 43. st de Uufr. admitti. Ad- nempe quando servo, qui liber putabatur, co- dita ratione , pergit Julianus : auae adjectio adhaeres substitutus est , in aliis autem non idem EOS pertinet qui patresfamilias haeredes Icripti, jucis esse. Igitur in casu a Juliano proposito postea in servitutem dediacti fuerint. Igitur IN de uno semisse ambigi non poterat a quippe HOC CASU semisse, flent , ita ut alter SEMISi quem Sempronius ex institutione accipit, non inter eum , qui dominus instituti haeredis fuerit, dominus servi: de altero poterat; & hunc, Ju- ex subsitutum aquis portionibus divida tir. Et Iianus ait, dividi oportere inter dominum haec manifesto est altera species. Paterfamilias servi de Sempronium. Et merito , quia in instituerat Titium , nunc ingenuum , sed po- hunc tantum semissem erat substitutus. Atque stea deductum in servitutem, substituto et Maei ita nunc cordatiores omnes sentiunt, quorum vio. Quaerebatur, Titio jussu domini adeun-Pars emendationem Cujacii, pars Alciati le- te , an & hic substitutus in partem admitten-ctionem probant, aut quod ipse addit, intel- dus sit Respondit, admittendum: sed non ligunt, in re ipsa consentientes. Plane si ma- in dimidiam , sed in quadrantem. Domininifeste appareat, testatorem per eum , quem enim Titii ideo hic melior videbatur condi opinionis errore liberum esse credens haere- tio, quod non , ceu in priore casu, testatordem instituit, ad alium quemquam haeredita- circa haeredis statum erraverat. Simile quid tem pertinere noluisse , conditio substitutio- in mentem venit Marco Lyklamae in Memnis extitit, & soli desertur haereditas substi- branis, σ osvv. Hilligero in DonneI. enucleat. tuto, i. 3. C. de bar. inst. vi NN. Cui non di- De Parthenio, & utrum is Tiberii an Titi ser-ctus Hylas Me tamen nec cum Culacio nec vus fuerit, elegans, & erudita est scum Alciato facere fateor. Rem paucis di- in Gundi in gianis Tom. s. pari. IO. an. 3. p. cam. In illa ι. 4o. f. de bar. inst. manifesto s. seqv. HEIN.

ΤΙΤ ULUS DECIMUS SEXTUS.

DE PUPILLARI SUBSTITUTIONE.

D. Lib. 28. Tu. 6. C. Lib. 6. Tu. 26.

Unde bae substitutio dieatur pupillaris, ct quo a pectu substitutio.

Simul argumentum tituli.

tera, quae a subiecto dicitur pupillaris, quia scilicet solis fit pupillis , non ut prior illa promiscue quibusvis. Et si autem is demum pupillus dicitur, qui cum impubes sit, in potestate patris esse desiit, i. pM-pillus t s. de verb. sign. tamen quia vis omnis testamenti, M substitutionis contertur in mortem testatoris , id est , in id tempus , quo filius pupillus futurus est , recte hoc respectu Pupillaris vocatus. Prior illa vulgaris , ut bene observavit D. Vigitus , vere substitutio est, sive secunda institutio , qua restator in calum, quo primo gradu institutus haeres suturus non

Tom. I.

est, alium sibi haeredem facit; ac proinde perquam succeditur ipsi testatori. Haec autem non tam substitutio est, quam institutio prima: quippe per quam non ei, qui testamentum fecit, & gradu secundo succeditur, sed pupillo , cui testamentum factum est, & gradu primo , perinde ac si ipse pupillus sibi haeredem fecisset. Quod evidentius apparet in substitutione ex haeredati . Quamobrem merito Hoto- mannus a Bachovio notatur, quod ille inverso modo vulgarem substitutionem magis institutionem , pupillarem autem proprie censet esse substitutionem. Cur vero, cum pupillaristro orie substitutio non sit , eo tamen nomi-

487쪽

ne a veteribus appelletur, dixi praecedente titulo , nempe sic appellatur ex comparatione haeredis paterni , eo quod pater sibi prius, deinde secundo loco filio haeredem instituere debet, & non testamento filii incipere, ι. a. in M. bοe tit. Pcrro substitutio pupillaris, ut genus πρὸ s ἔν, dividi potest in propriam seu

veram, di quas, seu exemplarem. Utraque fit in eum casum , quo institutus haeres erit; propria fit Iiberis impuberibus ,' s haeredes extiterint, & intra pubertatem moriantur 3 quasi, seu exemplaris fit mente captis, si haeredes extiterint & decesserint in eadem mentis alienatione. Summa eorum quae hoc tit. traduntur, haec est. In principio docetur, qui quibus pupillariter , & qua forma substituant quis hujus rei effectus & unde illud manarit Inde agitur de substitutione quasi pupillari, stive mente capti: & mox effectus pupillaris substitutionis repetitur: dein parentibus formidolosis tuta monstratur substituendi ratio. Hi ne iam amplius, quibus pupillariter substitui ponsit, declaratur : tum proponitur generalis ruaedam & communis forma et ac postremo

equuntur contraria.

Forma, effectus , origo, & ratio pupillaris substitutionis.

Liberia suis impuberibus , quos in potestate quis habet , non solum ita , ut supra diximus , substituere potest , id es , Misi haeredes ei non extiterint, alius sit ei bares : Ied eo ampitus , ut si baredes ei extiterint, in adhue impuberes mortui fuerint 3 sit eis aliquis haeres : veluti si quis dicat hoe modo : Titius filius haeres mihi esto. Et si filius mihi haeres non erit; sive haeres erit, & prius moriatur 3 quam in suam tutelam venerit, id est, antequam pubes Iactus siri. tunc Seius haeres esto. auo casu, siquidem non exteterit haeres filius, tune substitutui patri fi bares : si vero extiterit haereassius , lx ante pubeνtatem decesserir, ipsi filio 'hares substitutus. Nam moribus institutum est, ut

quum ejuι aetatis filii sint, in qua ipsi sibi tes

Euor ἐπ potestate Et ideo nec mater liberis suis, nec pater filio emancipato pupillariter substituere potest, ι. a. boe tit. Sed nec avus nepoti ex filio , quem in potestate habet, nisi ex formula legis Velleiae ; Si filius me vivo suus haerea esse desieri ι, tyc. d. I. 2. Oportet autem

in familia esse , I. I. g. 2. eoda Velini si quis Formula gemellae substitutioianis. Verum ex D. Marci constitutione substitutio simplex aut volgaris aut pupillaris, id est , quae alterutro casu expresso sit, in utrumque casum facta intelligitur , I. 4. boe rit. fac. I. a. Ur I. 6. C. eod. Olim de expressa pupillari, an vulgarem tacite contineret, quaesitum in Curiano iudicio, de quo Cic. multis locis,& Quintil. T. e. T. Sive haeres erit , ere. Haec est conditio substitutionis pupillaris , & casus secundus dicia

tur.

Si non extiter i Quod etiam tune accidere intelligendum est , cum impubes patri superstes haereditate paterna abstinet: ne nudum n men haeredis noceat substituto , arg. I. ε T. pr. derit. nupt. I. 68. de I. I. Non recte igitur Theoph. He. Si extiter i haeres Hic casus propter utilitatem pupilli extitisse intelligitur, etiamsi h nis paternis se abstineat, ι. I 2. b. t. I. ΑΣ. Δacq. bar. I. 28. de reb. auct.jud. & hoc est, quod Vulgo Interpp. dicunt, nudae sui haeredis exiis stentiae vi confirmari tabulas pupillares , fi

Ipsi sit. ' baeres Non tantum in bonis,

quae a patre obvenerunt, sed etiam que altu de , I. Io. g. r. b. t. exclusis filiis legitimis M- redibus , & ipsa etiam matre, ι. 8. f. de imbrest. e. r. ac de testam. in s. Moribus institutum Ita & Ulp. I. 2. b. t. COMMENTARI Us. x Neque patrem tiberis emancipatit pupili, te substituere posse, neque matrem liberis omnino. a Nepoti , licet in potesate constituto , qRem pater antecadit, pupillariter substitui non posse, nisi ex formula legis Vellejae. Utrum , ut valeat substitutio pupillaris , necesse sit, liberos in potestate es, in eum sit substitutio, tY cum patre moritur 3 an satir sis,

tales esse tempore mortis 4 Exponitur Iocus inpiani in I. x. in fin. pr. hoc titas Vulgari easu expresse , etiam pupillarem centia neri, nisi voluntas fessatoris aperte refragetur. c An ex converso , expresso casu pupillaris, conti neatur tr vulgaris

488쪽

s auetudo intelligatur pupillus patri hares extitisse hoe e u , ut mortuo intra pubertatem, haeres ei flat pupillariter substitutus ro Per substitutionem pupillarem excludi haeredes

omnes legitimos, etiam matrem.

ri Exerusi matrem a substituto pupillari etiam quoad legitimam. ix osse itur idem juris esse tr in pupillari laetis

ta , eum refutatione objectorum.

13 Cui pupius expedire visum sit , testamentarium a parre baeredem accipere Iberis impuberibus γ L. a. in p . eod. puberibus in tantum non licet, ut etiamsi ab

initio facta impuberi substitutio sit, pubertatis tamen adeentu vis ejus extinguatur,

i S. pen. ins eod. Cur autem solis liberis impuberibus hoe modo substitui permissum sit, in fine huius 6. dicetur. x In potestate Etenim patriae hoc datum potestati est i de ideo pater filio emancipato ita substitaere non potest , d. I. E. In pr. multo-oue minus mater liberis si1is. Nam quod in specie i. si matre 33. eos. pupillares tabullae appellantur , quas mater filio impuberi fecit, ex eo minime concludendum est, posse & matrem liberis impuberibus pupillariter 'substituere. Proponitur enim mater filio impuberi substitutionem secisse non in casum secundum, si haeres erit, sed in primum , si haeres non erit. Vulgaris igitur illa , non pupillaris substitutio est. Pupillares autem tabulas illas Africanus appellavit, primum ratione objecti, quia sabstitutio facta filio , dum adhue effetin aetate pupillari r deinde quia substitutio confertur in mortem impuberis, & in ea specie effectum quodammodo substitutionis pupillaris habet, saltem quod attinet ad bona

macris , ut recte monet, atque hoc Africani responsum temperat Cujac. a. ad African. Consilium hoc prudentum fuit, a quibus excogitata quoque est cautio & velut ratio qi aedam , qua cum vi & effectu pupillaris substitutionis etiam fisio emancipato substituatur. I. cum ex silia 3 9. boe tit. add. Duar. ad bune tis. ωρ. I . Non satis autem est, liberos in potestate esse , nisi simul proximum in familia testatoris gradum obtineant , hoc est, sui haere, des sint testatori: nam si , verbi causa , pater nepotem antecedat, non poterit avus hic nepoti pupillariter substituere , quia post mortem avi recasurus est in potestatem patris sui, d. I. a. in pr. quo fit, ut jam non propter aetatem , aut quia impubes , testamentum facere non possit, aut haeredem ex testamento habere: sed quia filiussam. cui nec Puberi testamen-SUης TITUTIONE. Assii faciendi jus est , & de euius successione jure veteri omnino quaeri non potuit. Plane ex formula legis Velleiae etiam nepotibus , quos pater praecedit, substitui potest, d. i. 2. In ρ .ut sic avus testetur : Filius bares esto. Si filii me vivo suus baerer esse desierit, tam qui mihi ex eo nepos est , haeres esto. Si nepor baeres erit, in iatra pubertatem decedat , Sejus bares esto. Quae nepotis institutio fit ex secundo cap. legis Velleiae, I. GaIlur xy. f. sequenti i3. de lib. in post. De illo quaeritur , utrum , ut substitutio pu- 3pillaris valeat, necesse sit liberos in potestate esse utroque tempore , & quo fit substitutio,& quo pater moritur, an vero tales esse sum-ciat saltem tempore mortis Accurs. Bart. ind. ι. h. & vulgo Interpp. Grass. g. substitutio, quas. 23. num. s. sufficere credunt, qualitatem illam adesse tempore mortis. Dociissimi Iurisconsulti superioris arvi, Polit. Zas. Go-vean. in d. l. 1. Uigi. Ne , num. 7. Cova r. in cap. Raynut. de testam. f. s. num. 1. Duar.

contra , utrumque tempus spectandum contendunt , tam id , qno fit substitutio , quam

quo testator moritur ν quibus assentior. Nam di verba iuris de hac substitutione constituti conferuntur in tempus praetens substitutionis,& cum qualitas aliqua requiritur ad constitutionem alicuius actus, ea inesse debet eo tempore , quo actus geri tur, ι. si alienum 49. g. I. de ba . inst. g. in extraneia 4. inst. de bar. quaLiritumque est, quod ab initio non consistit, ex post facto non posse convalescere. Ace edit praeterea textus satis clarus in I. eohaeredi 4r ..,. hoe tit. Verba sunt: Si quis ex bir mortis quoque tempore non fuit in familia , substitutis ρυ- piliaris ' irrita. Quibus verbis Jurisconsultus aperte significat, praeter tempus mortis aliud quoque esse, quo oporteat impuberes esse in familia ; hoc autem tempus non aliud

intelligi potest aut debet, quam id , quo fit

substitutio. Pro contrariae sententiae firmamento adducitur d. l. h. in M. pr. ubi sc Ulpiania scribit. Sed si extraneum quis baeredem scripseris, poteris ei substituere, si modo eum in locum nepotis adoptaverit, aut adrogaverit, filio praeedente.

Ex hoe loco Accursi & Bart. probari putant, satis esse ad pupillarem substitutionem, si vel

tempore mortis tantum in potestate reperiatur , cui substitutio facta est. Mihi vero contrarium hoe ipso loco non obscure significare Ulpian. videtur, nempe p ius oportere exintraneum nepotis loco adoptari, uuam substitutio fiat; ait enim, peterit ei subsiliuere, si eum in Ioetim nepotis adoptaverit. Ut autem locus 4 planius intelligatur , licebit paulo altius rem LII L Te-

489쪽

si LIB. II. TIT. XVI.

repetere. Docuerat Iurisconsultus , quemad- ligeretur, ι. . in ρν. eod. Primum igitur, quod smodum nepotibus , quos patres praecedunt, positum est extra omnem controversiam, vul-

tuto in primum casum substitui posset , hoc gari casu expresso continebitur etiam pupil- est , ita substitui, ut non evanesceret subsi- laris; veluti si pater impuberi filio haeredi instatutio : nimirum eos vel institui oportere vel tituto ita substituat, Si filius haeres non eris, πι- exhaeredari, ne in locum suorum haeredum suc- tius esto. Hic enim placet, Titium etiam incedentes , quo uno casu effectum habet sub-- hunc alterum casum Ur A ssius bares erit, erstitutio , praeteriti rumpant testamentum, & i npubes decesserit. tacite substitutum videriae per consequens extinguatur pupillaris substi- ι. 4. in pr. nisi voluntas testatoris aperte re- tutio. Institui autem oportere ex consilio & fragetur, ι. 4. C. eod. Et enim quod pupilla-sormula legis Velleiae r aliter institutum habe- ris substitutio hic quoque admittitur, id fit exri pro praeterito. Mox subiicit, extraneum ex sola conjectura voluntatis, quae hinc ducitur,

sol mula legis Velleiae institui nihil necesse eia quod credibile sit, eum, qui aliquem fibi hae-

se , vulgarique saltem modo institutum di suc- redem esse voluit, si, filius non esset, volui Reejentem postea in locum sui haeredis non se quoque eumdem esse haeredem filio, si filius irupturum testamentum. Quae est sententia ι. f- haeres esset, & intra pubertatem moreretur et Iio. 23. g. r. de lib. ex post. ac proinde extra- utroque enim casu pariter substitutum dilexi ianeo impuberi haeredi vulgariter substituto , & se videtur , nec sibi magis prospexisse , quam postea in locum nepotis quasi ex filio adopta- impuberi filio 3 cui etiam utile esse creditur,to , recte , potest enim & ex intervallo hoc haeredem a patre accipere , ι. Iulianu3. 42. de fieri , I. si quis. r6. f. i. hoe tit. substitui: aeq. bar. In voluntate autem testatoris mani- eam quippe institutionem sufficere , ne suc- feste contraria huiusmodi conjecturis non uticessione , quasi praeteritus , rumpat , cum si mur. Quapropter si ille vel nominatim alium post adoptionem institutio facta sit , non ali- in secundum ea sum subsiluit, vel in conditio-ter ea valeat, quam si facta fuerit ex formula ne vulgaris substitutionis personam compre- Iegis Velleiae et sive enim nepos , quem pater hendit, cui pupillariter substitui nequeat, hic antecedit, naturalis sit, sive adoptivus, sem- qui in primum casum substitutus est , minime

per ex praescripto legis Velleiae institui debet, intelligi debet substitutus quoque esse in calum

alioqui praeteritus cenietur. Qua de re abunde secundum contra manifestam voluntatem tel-

dictum in exegesi 6.1. sup . de exbar. lib. Cum latoris, qui aut expresse in secundum casum igitur hic quaeratur de eo , qui extraneus sit, substitutum dedit, 6. 3. ins eod. aut in conti- non tempore substitutionis , sed institutionis; tione substitutionis eum adjecit, cui in secun tantum abest ut hic4ocus confirmet contra- dum substitui non potest a quod cum fit, pax iam sententiam , ut eam etiam refellat. Non tam est, testatorem in eum dumtaxat casum possunt ergo non mirari Bachovium , qui substitutionem fecisse , quo utrique haeredum hanc explicationem, quae tam aperte & verbis substitui poterat, d. I. 4. f. a. l. Luctus. 4s.& menti Jurisconsulti ac rationi juris per om- boe tit. d. l. 4. C. eod. Porro etiam vice versa snia convenit, divinatoriam appellat. Illa, expresso casu substitutionis pupillaris dicimus quae ipse pro tuenda communi sententia an contineri Be casum vulgaris. Caeterum hic nostri, nihil aliud esse , quam meras divinatio- bis litem movent Polit. de subst. p ill . quaest. nes , facile quivis animadvertere poterit. 8. n. 39. Vigi. hie. n. Is . Ant. Fab. dee. 32-Veluti si quis, σe. Formula mixtae &gemel- er . s. ty t . pauci quamquam nonnus

Iae substitutionis , quae a Modestino duplex di- alios Viglius laudat in sed magni viri. Hi mucitur , quia utrumque casum complectitur, & tis in contrarium disputant, ac serio conten- substitutionis vulgaris & pupillaris, ι. r. g. r. dunt, in substitutione pupillari expressa vel-boe eis. Atque olim quidem , ut credibile est, vulgarem tacith numquam contineri. Nos qui- qui sibi & liberis suis in utrumque casum pron dem numero interpp. nobiscum sentientium pectum vellent, ex consilio Iurisconsultorum longe superiores sumus, sed hoc parum est, di,iunctiva hac sermula usi fuerunt 3 vel quia nisi legum auctoritate vincimus & ratione ex plurium sententia substitutio non operaba- Videamus ergo , an hac quoque parte nobis tur ultra casum expressum, vel quia ob diver- cedere debeant. Auctoritate defendimur du- statem sententiarum rerumque judicatarum id plici et primum verbis ipsis const i tutionis incerti adhuc iuris erat. Postea autem Impp. Impp. Marci & Severi relatis a Modestino d. Marei & Severi constitutione introductum, ut ι. 4. in pr. quae haec sunt : eum pater impuberi fi pater impuberi filio 4n alterum casum subia filio in alterum eafum substitui=et, in utrumque, ei tuisset, in utrumque casum substituisse intel- tyc. Noa ait Iurisconsultus, cum pater in ργi

490쪽

. ι κ

mum easum , quomodo Impp. loqui debue- quo vel solo nullo negotio refelli possunt rarant, si tantum in vulgari casu expresso pu- tiones eorum , qui contra sentiunt 3 nam pillarem contineri significare voluissent , sed auctoritate quidem illi nulla nituntur , nisi eum in alte um easum , hoc est , unum ex duo- quod Ant. Faber nobis obiicit Javolenum inbus sine ulla distinctione , primus an secun- ι. paterfam. 28. de reb. aua. jud. stost. Quo ta-dus tantum expressus fuerit. Secundo & evi- men loco longe aliam quaestionem Iuriscon dentius auctoritate eiusdem Modestini in ter- sultus tractat ; nimirum an creditoribus pa- minis quaestionem hanc proponentis & deci- ternis in substitutum impuberis, qui patris sedentis in d. I. g. g. a. Qui duos habebat filios, haereditate abstinuit, actio detur, sive an subia unum puberem , alterum impuberem , utrΟ- titutus aes alienum patris agnoscere & credito que haerede instituto , puberem impuberi sub- ribus eius respondere teneatur; an vero haere stituit in eum casum , quo impubes haeres exi- ditates,quas nuda existentia potestate ius civisteret , & intra pubertatem moreretur , ait Iis coniunxit, possit separare. Quod si inde Iurisconsultus , hoc casu fratrem puberem in colligit Faber, substitutum impuberi in casum utrumque eventum substitutum videri. Quod pupillarem , pupillo abstinente , haereditatem autem in fine ejusdem responsi monet, ad evi- patris adire non posse vi aliqua tae itae substitandam omnem quaestionem cautius facturum tutionis vulgaris , eadem ratione collegeris, Patrem , si in utrumque casum expresse impu- nec legitimos haeredes abstinente pupillo ponberi substituat , hoc apparet eum facere prop- se patris haereditatem cernere. Et quidni praeterea quod in specie mutuae substitutionis, supponendum esse dici possit , in quaestione qualem ille proposuerat, nimirum cum uter- a Javo leno proposita substitutum quoque reque alteri substituitur , filius impuus puberi pudiasse manifeste damnosam haereditatem, ut-vuIgariter, pubes impuberi pupillari, volun- cumque virtute tacitae substitutionis vulgaristatis quaestio moveri posset, an non quemad- sibi delatam Ae mihi , quod ad istam quaeia modum pater in unum dumtaxat casum , hoc tionem attinet, idem sensisse videtur Javole- est , in vulgarem puberi substituit, ita vici L nus quod successor ejus Julianus , cujus sensim in unum quoque casum tantum, hoc est, in tentia ut pupilli utilitatem impugnans nota- pupillarem videri debeat impuberi substitutia tur a Marcello & Ulpian. ι. JHianus. 41. de se. At hujusmodi quaestioni post D. Marci eo n- aeq. haer. Agitata fuit quaestio nostra jam olim stitutionem locus non est , cum non uterque in judicio centum virali inter haeredes legiti- alteri in casus diversos , sed uni dumtaxat, cui mos Coponii cujusdam & M. Curium , cujus in utrumque casum substitui potest , substitui- rei Cicero multis in locis, & Quintilian. lib.

tur alter, sive solum in primum, sive solum inst. orat. c. 7. meminerunt. Coponius pota in secundum casum. Denique a ratione non thumum haeredem instituerat, eique , si ante- magis alienum est , hanc inducere voluntatis quam in tutelam suam veniret, decessisset, conjecturam , quod substitutus in secundum Curium haeredem substituerat. Cum posthu- casum videatur etiam substitutus in primum, mus natus non esset , exorta de haereditate quam quod in primum substitutus intelligitur controversa est inter haeredes testatoris legiti- quoque substitutus esse in secundum , immo mos & substitutum. in Mucius defendit , Ie- fortior voluntatis coniectura pro illo , quam gitimis haeredibus locum esse factum , quo- pro hoc , quod etiam D. Christin. vol. 4. de- niam Curius ita substitutus erat post humo , sicis I s. n. 4. notat. Nam cum pater filium posthumus impubes morereturi jam vero pota haeredem instituit, quem etiam sperat sibi hae- thumum ne natum quidem esse , ac proinde redem fore, & bona, quae relicturus est, con- defecisse conditionem substitutionis. Mucio secuturum, cum, quem filio haeredi facto subs- contradixit L. Crassus, atque iisdem argumentituit, & ad quem consequenter mortuo filio tis , quibus nos usi lumus, probavit Centum pariter cum bonis filii postea quaesitis sua quo- viris , M. Curium nihilominus ex substitutioque pertinere voluit, mapna causa praesump- ne haeredem esse oportere. Quod iudicium, uetionis est , patrem voluisse etiam filio haerede communem sententiam vindicat ab illis, quas non existente, sibi haeredem esse in suis solius Uigi. & Fabr. proserunt , absurditatibus, ita bonis e quae praesumptio tanto major in hoc ipium , cum res adhuc dubia manu ret, prop- casu , quam in superiore , quanto magis ap- ter auctoritatem , ut credibile est Q. Mucii Paret , testatorem dilexisse eum , quem una constitutione Ιmpp. Marci & Severi confit cum suis bonis filii quoque bona , si quae pol ' matum est. Plane in substitutione ex haeredatorea obvenerit , habere voluit , quam eum, facta eamdem interpretationem non esse ad- quem expresse sibi inatiun haeredem iacit. Ex mittendam facile. concedam.

SEARCH

MENU NAVIGATION