장음표시 사용
491쪽
4s 4 L I R. II. uam in suam tutelam venerit. Antiqua locutio , qua veteres pupillarem aetatem significabant, hoc est, eam , quae tutorum potestati subiecta est : nam pubertate tutela finitur 3& post eam aetatem adolescens suae tutelae esse incipit, quamvis curatorum adhuc auxilio regatur. Utitur hac loquendi formula M. Tullius , eum alibi saepe , tum lib. i. de Orat. σlib. 1. de inveni. Nostri passim , Javolen. ι. eum ex Hio 3 9. boe tis. Nerat. ι. pater filo. s . de har. instit. Julian. t. 8. g. r. de bon. posssee. tab. Paul. i. si flia fam. s a. delegar. 3.
Praetor in edicto tuo I. s. f. a. quib. ex caus
Si quidem non extiterit haeres Alim , tune fulsi tutus paιri At harei. Quando ergo accidit , ut Ilapillus haeres non existat, & substitutus vi vulgaris formulae patri haeres fiat λ An tunc solum , cum pupillum ante Patrem defungi
contingit, an vero etiam tunc , clim patri superstes, paterna haereditate abstinet Et Theophilus quidem scribit, ex verbis formulae vulgaris tunc solum substitutum venire , & patri haeredem fieri, cum filius , vivo adhuc patre,
mortuus est. Ego vero censeo , etiam tunc
cum impubes patri supervixit, & expresse bonis paternis se abstinuit, polle iubstitutum defendere ex substitutione patris haereditatem sibi delatam , conditionemque hanc , Si haeres
non erit ex mente testatoris explicandam , ut
ea extitisse intelligatur , non cum quis nudo nomine tenus, ted re ipsa & cum effectu haeres factus est. Sic Jurisconsulti in I. non solum.
te negant, filium , qui se abstinuit, haeredem extitisse. Nam licet etiam is , qui se abstinuit, iure civili pro adhuc haerede habeatur , unde dicitur non esse sine haerede , qui tuum haeredem, licet se abstinentem habet, i. cum quam 3 o. f. sed LX si io. de Meicomm. ιib. atque haec
res etiam sua habeat estecta : ι. Iv. boc tit. I. situr. 4r. cum ι. seq. I. ult. de acq. har. I. paterfam. 28. de reb. a . jud. p . tamen in proposito nudum nomen haeredis sive nudam illam existentiam considerare non oportet:
alioqui nullo modo vulgariter suo haeredi lubstitui posset. Et cum , ut docuimus initio tis.
prae. conditio ista , Si harra non erit , etiam casum voluntatis contineat, di consequenter tamquam conditio potestativa necessitatem
tollens filium hac in re ad instar redigat haeredis voluntarii per ι. inpr. d. Iam dubitari. 86. de bared. instit. L ia. de cona. inst. ut jam pro concessa sbi a patre potestate suo arbitrio velle aut nolle possit, & citra beneficium pr. toris jure civili se abstinere I sane in casu no-
stro haereditas pro aequisita neutiquam ha
ri debet. Re p. quae notavimus ad d. princ. nac.
Si vero extiterit bares Uius Videamus item quando filius patris hares extitisse intelligatur cum hoc effectu , ut filio intra pubertatem mortuo , haeres ei fiat pupillariter substitutus.
Et certi luris est , si filius decesserit post immixtionem , substitutum admitti, haeredemque fieri filio. Nec dubitatur, quin idem iurassit, si filius mortuus sit non declarata volu tate sua super immixtione aut abstentione.
Verum illud bellissime quaeritur , an etiam filio , qui expresse abstinuit, intra pubertatem mortuo , substituto pupillari locus sat, aequod dicitur, nuda haeredis sui existentia coa- firmetur tabulae patris & pupilli 3 Dixeris enim , nudam existentiam vim istam habere non posse , ac proinde substitutum in proposito excludi r quem si admittimus , nudae existentiae tribuimus vim aditionis r cui consequens hoc absurdum est , suo haeredi frustra iavulgarem easum substitui, cum vulgaris su stitutio adita haereditate expiret. Ad haec clim dicamus , in substitutione vulgari verba hac, Si mitis hares non erit, ex mente substituentis patris sic accipienda esse , si immiscere lepaternae haereditatis noluerit , etiam ex costar'rio quae sunt pupillari substitutionis Sihares erit , sic accipi oportebit , si bonis 'tris se immiscuerit: utrobique immixtio, d. nuda existentia cum aditione conseratur. i bus etiam accedit, quod apud Julianum rela' tum est, si duo fuerint a patre instituti cum i lio impubere, eidemque substituti, necesse esse ad tabulas patris confirmandas unum eI iis
haereditatem patris adire , ι. tr. 6. I. ιβ Treb. Caeterum quominus ita statuamus, impς ditur textu expresso I. 11. hoeris. item his to cis , t. Iulianus. 62. de aeq. bared. ι. pater δημ*8. de reb. aufI. jud. p . ubi disputant J. Di consulti, an pupillo, qui abstinuit bonis p tris , mortuo substituto concedi debeat ratio bonorum patris & filii , ut ex subsit; νtione pupilli tantlim haereditatem adeat. Stubie & inepte , si substitutus abstinente pupili'
nullo modo ex substitutione venire po . Di cendum ergo omnino est , etiam in casu ps senti, clim pupillus abstinuit, ex substirutio Πς pupillari haereditatem deserti substituto, nudκque sui haeredis existentiae vi confirmas x bulas pupillares: quod etiam perspicue pi'
bat I. ex contractu. 44. de re μου. L q. bar. Nec vero adeo absurdum Videri
Obet , quod in substitutione pupillari vim ditionis tribuimus existentiae , in vulgari u
492쪽
tem non nudae existentiae, sed immixtioni: non enim necesse est ut nomen haeredis aut existentiae in utriusque substitutionis conditione eodem modo explicetur aut accipiatur : Nam ut Concedamus , etiam in pupillari iubstitutionet trem his verbis , Si filius mihi bares erit, deae rede, qui cum effectu haeres suturus sit, cogitasse e ratio tamen juris & favor pupilli postulant, ut sola existentia quoad effectum , de quo quaerimus , pro aditione habeatur , &sustineantur tabulae pupillares. Plane si filio datus sit cohaeres extraneus , vulneratur sui Ias, ut loquitur Porc. ad tis. de Attil. tui. atque hic quia vires testamenti a cohaerede quoque pro Parte pendent, ad confirmationem tabularum
M substitutionis pupillaris non sufficit, filium sola potestate iuris pro parte sua haeredemextitisse, sed si hie se abstinuerit, ut tabulae Va-
Ieant , necesse est, ut patris haereditas ab extraneo adeatur, d. I. m. f. I. ad sen. Treb. Atque ita quoque explicanda ι. a. f. I. hoc tit. Etenim tui haeredis nuda existentia , quae fit ἐν ἀτι - , & ipso momento mortis paternae, non potest in solidum confirmare testamentum , ubi eodem tempore adest haeres alius, qui adire potest, vid. Bart. in ι. i 2. boe tit. &d. ι. II. f. I. ad Treb. qui meo iudicio felicius haec expedit , quam vel Cujac. 26. obf. I. vel
Ipsi silio μι Nerei substitutus Et in tantum
succedit , quantum filii fuit, cum is moreretur, sive a patre obvenerit , sive quaesitum aliunde. Testamentum enim pupilli hic est, in quo testator non suis bonis, sed impuberis haeredem substituit ι. sed si io. f. ad obstit rionem s. hoe rii. Excipitur substitutus adrogati, ad quem nihil amplius ex substitutione per tinere potest, quam quod ad impuberem per venit ex bonis aut beneficio ad rogatoris, d.
Ioι. IO. f. in adrogato 6. Quia vero ex noti Isima
ratione juris quamdiu ex testamento desertur haereditas , aut saltem spes est lare , ut deseratur , haeredes ab intestato succedere non possunt, certum est , legitimos pupilli haeredes, id est, eos omnes , qui cista lubstitutionem pupillo ab intestato successuri fuissent, a substituto haereditatem admittente excludi,& consequenter etiam matrem pupilli: quamquam de ea ratio est, cur dubitetur. Nam mater prae reliquis legitimis haeredibus hanc praerogativam habet, quod a liberis i raeterita testamentum eorum in ,sficiosum dicere pol sit, aut ex Nov. it s. ipso iure everrere , utique si vera est communis opinio ς quod nunc non dil-
puto. Clim igitur mater hoc jus habeat, cum v sTITUTIONE. Assliberi per se testamentum faciunt, videri potest idem jus etiam tunc matri competere, cum non liberi ipsi sibi, sed pater eis test mentum faciati nam quod quis ex persona &nomine alieno faciat , maiorem vim habere non potest , quam haberet, s ille ipse id fecisset , cujus nomine factum proponitur , I.
inf. I. Io. C. de bar. inst. e. quod per alium deret. jur. in s. cum similib. Contrarium tamen dilerte ab Ulpiano responsum L 8. g. s. de in- ά . test. est, nempe matrem impuberis non
losse testamen in m in officiosum dicere adiecta ac ratione , quia pater hoc ei fecit: quibus verbis hoc significare voluit Juriscontuitus, querelam inofficiosi testamenti hoc colore instituendam , quasi non sanae mentis suerit, qui
testarnentum ordinavit e cuius autem rei pupillum argui non posse , quia ipse testamentum non fecit , uxori vero contra mariti testamentum querelam non competere et quae r tio etiam admissa communi DD. opinione accommodari potest ad ius novum. Quidquid
enim novi juris a Justiniano constitutum est, ideo tantum pertinet, scut ipse testatur ut praeteritionis & ex haeredationis amoveatur iniuria , quae nulla matri a pupillo illata. Neque vero pater , cum liberis suis testamentum facit, testatur ex persona & nudo nomine Ιiberorum , sed jure proprio atque ex persona sua , vi scilicet potestate iuris patrii. Hoc ipsum manifeste quoque confirmat I. s. C. hoc tiquo loco Iustinianus prohibet admitti quer lam contra substitutionem mente capti, idque ait se constituere ad exemplum substitutionis pupillaris. Negata querela consequens Omnino est , matrem a substituto pupillari excludi etiam quoad legitimam : idque constitutione Bonifacit VIII. nominatim expressum est eap. I. in fn. de testam . in s. Licet Uius , inquit
Pontifex , testamento suo matrem pertione jure natura debita privare non posit: pater tamen in
resamento , quod filio impuberi facit, potes. Bo-
cerus comment. ad bune g. putat, matrem, etsi per querelam rescindere testamentum non potest , alia tamen via legitimam consequi po se , nimirum conditione ex lege; quoniam generaliter cautum est, ex bonis liberorum matri Iegitimam esse relinquendam, L omnimodo Io. . quoniam 32. C. de inoff. test. Nov. I. in pr.
Sed iam probavimus, id verum esse , quando liberi ipsi testantur, non clim pater pro suo iure iis testamentum facit. Neque assentiri possum Menochio , qui ι b. 4. praesumpi. φ 8.existimat excludi quidem matrem a legitima, quantum ad bona Patris attinet, non autem quoad
493쪽
LI s. u. quoad bona filii: si quidem pater in testamento , quod filio impuberi facit , non tam de suis, quam impuberis bonis dii ponit, ex haeredato quoque dat substitutum. Atque. illud omnino fixum esse debet , qui tuo iure queri de inofficioso non potest, quamvis ex testamento nihil consecutus sit, eum nec petere posse legitimam, ut bene dii putat rachin.
lib. 4. eonte. 42. & est communis haec opimo, Gome Z I. res A. n. T. Va'. lib. a. de suce. prog. g. II. n. 2 . Gras. f. substitutio,quast. 12. n. s
Porro si hoc obtinemus in subitutione pupillari expressa , nulla ratio est, cur non idem
statuamus in tacita, quae vulgari expressa continetur. Nam cum ex constitutione Impp. Marci & Veri hic non minus testamentum atque ex eo haeredem pupillus habeat, quam si expret se in casum quoque pupillarem lubititutum accepisset, ratio juris efficit, ut nemo, sive mater sit, sive quis alius, ad legitimam pupilli successionem venire possit , aut peruu relam testamentum evertere. Quae lententia etsi aDD. comm. improbata eli, tame uaperte satis confirmatur a sensu contrario in
x. C. hoc titi in qua Impp. respondent, ideo in specie illic proposita matrem admitti, qu Iaiestator , filio impubere , & aliis quibuidam personis non ejuidem conditionis haeredibus institutis & invicem iubstitutis , non intellicitur sensita de alio casu , quam qui in omnium persona locum habere potest , id est, de
vulgari tantum : de quo non obicure significatur, si personis omnium uterque calus con veniret, aliud respondendum esse : quo etiam faciunt l. Lucius s. Me rit. l. 4. C. eod. Sed duo loci hic nobis objiciuntur ι.preeιbus 8. C. hoe tit. I. ult. C. de inst. σ subst. Ad priorem expedita responsio est, constitutionem D. Mariaci non pertinere ad testamentum militis , denuo loquitur d. l. 8. quippe militum testamen ta non reguntur legibus aut constitutionibus sed ex nuda, simplici, ac prout verbis ex prella est , volu utate aestimantur , ι. 6. C. de tess. mia. ut proinde in horum testamentis vulga ris expressa non contineat tacitam pupillarem: idemque esset, etsi non mater in Ipecie illic
proposita & decissa , sed frater aut alius pupilli legitimus haeres fuisset. In I. ult. C. dei I. U subf. hic calus proponitur : Testator pol- thumum & uxorem haeredes scripsit, & u pol- thumus natus non esset , Maevium sibi liae te-dem esse voluit. Natus est posthumus , & 1mpubes luperstite matre decessit. Papinianus &Ulpianus putaverunt, voluntatis elle quaestionem , dc matrem potius quam lubstitutum ad successionem impuberis admittendam : di le-
cundum eos Iustinianus quaestionem sic cecidit , ut nolit substitutionem istam vim tacitae pupillaris habere adversus matrem, id est , si post humus natus impubes viva matre decesse rit: sin illa prior mortua sit , valere adversus caeteros. Quis vero non videt, hujus constitutionis speciem & rationem singularem esse, ac proinde non facile ad alios calus porrigendam 3 ostendunt hoc verba , in bac specie , in hujusmodi easu , N quo colore alioqui Pap. de Ulp. post constitutionem D. Marci voluntatis hic esse quaestionem respondissent Cied1bile autem est, Iurisconsultos & Imp. in casu, ut propositus est , considerasse primum, quod mater ex parte haereditatis & ipsa instituta fuit , posthumoque cohaeres data, etsi posthumum nasci non contingeret. Hinc enim non levis conjectura pro matre oritur, quod scilicet testator uxorem suam , quam ita dilexit, ut eam sibi quoque cum filio haeredem esse voluerit , minime credendus sit voluisse excludere a luctuosa haereditate filii. Deinde quod substitutio facta proponitur, non in casum illum generalem & germanum substitutionis vulgaris , si stilus posthumus bares non erit, ted in casum specialem , & nominatim in hunc,
si pUbumus natus non erit. Unde iterum nova coniectura pro matre , nimirum non temere,
ubi mater in medio est , di praesertim cohaeres posthumo data , hunc casum , si post, mutnatur non erit trahendum esse ad oppofitum, lipost humus natur fuerit , in impubes decesseritri ne fiat contra voluntatem testateri S , qui non
Videtur, eum , quem posthumo lubstituit , &sibi haeredem designat nominatim in eum casum , quo posthumus natus non fuerit, & quo existente nec mater , nec filius , nec haereditas filii intelligi potest , etiam in contrarium casum , si natus fuerit posthnmus, & viva matre decesserit, ipsi post humo haeredem esse roluisse , exclusa matre a luctuosa filii haereditate. Proinde concludimus , pro lubstituto semper respondendum esse , etiam cum mater in medio est , sive de expressia , sive de tacita pupillari quaeratur , quoties ex certis aut proba bilibus conjecturis colligi non potest , voluntatem testatoris refragari: ita & Vigi. He. Don.
Christin. τοI. 4. deeis r s. n. s. Ubi etiam refert , Supremum Senatum Mechliniensem at D
494쪽
DA Pup ILLARI quando censuisse , per substitutionem in pu- Iillo factam , ne expressana quidem , matremo die legitima privari posse. Sed hoc opinor ex eo est , quia in Belgio utique in plerisque Belgii provinciis, substitutioni pupillari plane non est locus , de quo pluscula sub f. ult.
Moribus iasiisutum Uulgaris substitutio confirmatur lege ix. labb. his verbis : Uti quisque ιuasit super peetinia sua. Pupillaris ad eam legem non pertinet : quippe in qua pater non de sua pecunia suisve bonis , sed alienis , id est, liberorum, disponit, I. ro. g. ad substituros. s. boe tit. sed substitutio haec moribus introducta est , I. a. in ρν. boe tit. de quo patri lege I x. labb. permissum erat in tutela , ut liberis impuberibus in potestate constitutis testamento tutorem daret , hoc consuetudine Paulatim tractum ad pecuniam quoque & fortunas liberorum , ut in his patri liceret liberis in ea aetate , qua ipsi testamentum facere non possint, testamento haeredem dare, continuatavi patriae potestatis , etiam quantum ad bona liberorum attinet , post mortem patris usque in eam aetatem , qua jam ipsi liberi sibi testamentum facere possent, id est , usque ad eorum pubertatem , qua adveniente substitutio expiraret. Atque hoc ipsum in gratiam ipso rum impuberum introductum est , quibus non solum honorificum , sed etiam utile visum, haeredem testamentarium , & eum , qui patris judicio datus esset, habere, I. 42. de accq. bar. ob id autem potissimum utile , quod ea ratione fiat, ut agnatorum insidiis minus exposita sit vita pupilli, quamdiu ignoratur, quis ei successor futurus sit, propter quam causam cavere olim patres solebant, ne pupillares t bulae, vivo adhuc & impubere filio, aperirentur , φ sin autem. 3. ἰUr. eod. v INN. Vulgo quidem negant pupillarem substitutionem esse ex XII. tabulis propter I. z. pr. Τ. de vulg. ρupiit. substitution. ubi eius origo MORIBUS adscribitur, quum contra vulgaris diser-tε ex XII. Tabulis manasse dicatur in ι. Io. I. s. . eod. Sed non pugnant illa , moribus aliquid introductum, de tamen ex XII. tabulis
esse , quum in illas migrasse πὰντας τύs παν- νιaetas .iγισμως vel ἄγνάφους ἐ- σμύς , testetur Dionys. Hal. lib. h. p. 96. π lib. Io. p. 676.
Sanxerant Decemviri ; Paterfamilias uti legaf- sit nuster pecunia tutelaυe sua rei , ita jus esto. RES ratione patris erant & liberi, qui & mancipari poterant Cati Instit. lib. I. tit. s. g. 3. M vindicari I. r. q. r. V. de rei vind. quin iis surreptiis locum habeat actio furti. ι. 38. f. I. f. de furt. Quemadmodum itaque tutela testa- Tom. I. SUR sTITUTIONE. mentaria est ex XII. tabulis quia paterfamibas potest legare de tutela sua rei ita ejusdem originis erit pupillaris substitutio, quia Decem viri patrisfamilias concesserant legare suprepecunia sua rei. HEIN. TEx TUS.
r. aua ratione enitati , etiam constitutionem
posuimus in nostro Codice , qua prospectum es, ut si qui mente captos habeant filios , vel nepotes, veι pronepoteι , cujuscumque sexus , vel gradus , liceat eir , et si puberes sint , ad exemplum pupiιιaris substitutionis eertas personas substituere : sin autem resipuerint , eamdem subsitutionem in mari sancimus t ex hoe ad exemptam pupillariι subsilautionis ι qua , post quam pupilluι adoleveris , in matur. NOTAE ar. Const tutione L. f. Cod. de impus. er aLβυ . olim opus erat speciali privilegio, L
Ut si qui habeant filios. Licet non habeant in potestate , d. ι. s. ibi , qui vel quae te satori vel testatrici.
COMMENTARIUS.r a rua νatione er eo Iio exemplarii substitutἰν introducta λt Utroque parente supersite er exemplaris Dbstituente 3 patrii pol us quam matris substitutionem ratam esse.
3 Substitutiorem ea emplarem etiam ad furiosos π prodigos , adeoque ad mutos ty surdos qu que posse porrigi. 4 Etiam impuberibus mente captis in is patre , in cujus potestate sunt , exemplariter recte substitui. s Eum quoque , qui exemplariter vult substituere , debere sibi prius testamentum Iacere. 6 si plures sint mente capti liberi vel fratres, po se vel unum ex his substitui. T An etiam exbaredatis exempIariter substitui posit 38 An substitutio exemplaris per resipisc=tiam im
Armata vires recipiat redeunte morbo
ΗΟe g. agitur de substitutione mente capiati , quae pupillari substitutioni finitima
est, atque ejus specio quaedam imperfecta: unde a nonnullis quas pupillaris dicitur. Vete- xM m m res
495쪽
res interpp. exemplarem vocant, eo quod ad exemplum pupillaris introducta est. Sciendum vero , ante tempora Justiniani neque lege, neque moribus licuisse parentibus liberis suis puberibus testamentum facere sive substi tuere praetextu vitii alicujus , sive animi sive corporis, ob quod ipsi testamentum facere non poterant , nisi , ut id sibi licere , specialiter a Principe impetrassent, I. ex facto. 43. hoc tit. quod quia vel non semper impetrari, aut non sine magna molestia poterat , humanum tamen videbatur. Justinianus ius regulare secit, atque ex privilegiario commune, data parentibus potestate , quantumvis non impetrata a Principe licentia , liberis suis mente captis , Iicet puberes sint, ad eum modum substituendi, quo iam antea ex more recepto parens filio impuberi substituere poterat , nimirum in
eum casum , quo haeredes existerent, & in eadem constitutione mentis decederent, ι. bu-manitatis. P. C. hoe tit. Utriusque hujus su si
tutionis similitudo di dissimilitudo ostendetur in progressu. et Qua ratione Nimirum eadem illa , quam modo dixit causam suisse comparandae atque in mores inducendae substitutionis pupillaris.
Hoc enim significat, eadem ratione , qua antea receptum suit, ut parentes liberis impuberibus testamentum facerent, quia se . liberi
ipsi propter aetatem sibi facere non poterant, se excitatum permisisse parentibus substituere liberis etiam puberibus , qui non sanae mentis sunt . & ob eam causam ipsi testari non ponsunt. VINN. At non plane eandem est subsi- tutionis ratio. Pupillaris enim αμ os nititur
Patria potestate 3 exemplaris illa parentum naturali. Quare illa fit a solo patre a haec
O si qui Sine distinctione sexus aut gradus
aut potestatis parentum : ne quis ex smilitudine substitutionis pupillaris hoc ad eos parentes tantum reserat, qui liberos habent in potestate. Etenim substitutio haec non ex ratione aliqua iuris civilis ; sed ex sola humani late , assectione , pietate & cura parentum erga liberos introducta est , quae eadem est in omnibus parentibus , a. I. s. quod tamen timidius diceremus , nisi tipsis legis verbis parentibus omnibus eadem potestas tribueretur: parenti, qui vel quae testatum, testatori vel testatrici. Poterit igitur & mater hoc modo substituere , & avia , dc pater , filio emancipato. Quod si mente capto uterque parens superstes fit, rationi iuris contentaneum est, ut patris portius , quam matris substitutio rata sit, ut recte Va'. lib. 1. de suco. prog. g. 17. n. '. T seq. Don. s. eomm. 27. Quamvis receptum magis , ut cujusque substitutio valeat in bonis ab eo prosectis, teste Sichardo in d. I. s. n. 8.quod etiam probant D. Perer. in Cod. hoc rit. n. 3 I & D. Tuld. in comm. hic e. io. Sed hoc neque naturae hujus substitutionis communicum pupillari videtur convenire I nam utraque fit bonis liberorum omnibus : & insolens est, aliquem cum duobus testamentis decedete; quamquam fortassis subtilitatem istam mores hodierni non usque adeo curent. Atque haec
est prima hujus substitutionis & pupillaris dinferentia. Mente eaptos Furiosum quoque mente captum esse , id est , lumine mentis carere , cer tum est. Sed usu veterum mente captus a furioso distingui solet, & furiosus dici , qui rabie quadam agitur ; mente captus , qui inquiete magis est , nulla fere signa ostendens extrinsecus : & dementia plerumque vitium naturale est ac perpetuum 3 furor saepe remissionem ac intervalla morbi di sanitatis habet. Hinc dubitatum aliquando , an quae de mente capto constituta sunt, ad furiosum per in te prctationem sint producenda et quae dubitatio circa hunc quoque g. d. I. s. incidit, propterea quod utrobique mente capti tantum Justinianus meminit. Et vero potest aliquando justa esse causa dubitandi, veluti cum D. Marcus permis siet filio mente capto uxorem eu-cere , exorta apud veteres dubitatio fuit , an
id quoque ad suriosi filium porrigendum esset;
quoniam in mente captis nullae sunt 'morbi
induetae , suriosi autem plerumque intervallis quibusdam sensu saniore sunt , quod tempus expectandum videri poterat e quana tamcndubitationem substulit Justinianus , producta D. Marci consitutione ad furiosi θuoque filium , I. si furiosi. 21. C. de nupt. Laeterum in proposito non video, quae possit esse dubitandi causa , cum omnino hic eadem ratio stutriusque 3 di surore interm sto, liberis ipse, si in potestate non snt, tessari permissum, mtestamentum paternum abolere. Fac. I. ex Iaz-ro. 43. in pr. vers. nam Ur si hoc. tit. I. a. C. de
eur. furios ubi furiosus & mente captus pro eodem ponuntur. Et recte igitur Theoph.
putem , constitutionem Justiniani ad prodigos , atque adeo ad surdos & mutos quoque liberos porrigendam : quo casu ipsi testari
non possunt : quae & communis sententia est, fundata in constitutionis humanitate & ratione , quae his omnibus convenit, nimirum ut
qui ipsi sibi testamentum facere non possunt, parentei eis faciant , quodque olim non licebat
496쪽
Dς Pup ILLARI SURsTITUTIONE.bat nisi ex privilegio , nunc liceat iure com
Potest ex D. Praeside loeo s. n. I 8. Ur seqq. Plane ad phraeneticos constitutionem non pertinere tradunt comm. DD. & probat Va'. d.
S. IT. num. Io 8. per verb. constitutionis perpetuo. Grais. d. quas. 44. n. 3.
Vel nepotes Eadem autem conditio hic exigitur , quae in substitutione impuberum , ut nepotes, quibus exemplariter substituitur, post mortem testatoris non sint recasuri in potestatem patris sui, I. r. hoe tit. Nam & haec substitutio testamentum liberorum est. Qui autem sunt in potestate , nec testamentum nec haere dem ex testamento habere possunt, I. pen. πult. C. qui test. De. Quare & si mater substituit, mortua ea, superstite patre mente capi., evanescet substitutio secundum plerosque: ego arbitrarer , quamdiu pater vivit, ne concedendum quidem matri esse, ut substituat , de quo late Vasq. a. de succus prog. s. II. n. s I.
τ seqq. Et si puberei sint ) Secunda differentia , quae
principalis est inter hanc substitutionem & pupillarem. Ait, Etsi pubem. Licetne ergo etiam impuberibus exemplariter substituere De pa- ire , qui emancipavit, non quaeritur, nec de matre substituere volente, quoniam in his terminis sola exemplaris locum habet: sed de patre , in cuius potestate est impubes mente captus. Ratio dubitandi orta a simili. Quemadmodum enim curatio agnatorum , in qua lex ia. labb. iubet esse suriosos, ad impube res non pertinet , qui ex iure ordinario in tutela sunt , I. 3. de tutel. ita videri potest, nec pertinere ad eos haec extraordinaria substitutio , cum pater iure ordinario his substituere possit pupillariter. Sed non sunt haec similiarnam finita tutela succedit , & administrationem bonorum puberis suscipit curator, quem lex aut Magistratus tutoris subrogat , ut in omnem eventum hic furioso prospectum sit: finita autem substitutione pupillari , & durante adhuc mentis alienatione , non succedit exemplaris substitutio , neque quisquam est , qui haeredem mente capto dare queat. Quamobrem magis est ut dicamus posse matrem etiam exemplariter filio substituere , ut duret ea substitutio etiam post pubertatem , quamdiu manet eadem mentis constitutio , ita &Duar. in tit. de vias. π Pup. e. I s. & DD.
comm. Va'. d. g. II. n. 68. Grass. d. g. q. i. Dissent. D. Pacius in not. mata.
Ad exemplum pupillaνis substit. His verbis fgnificatur, licere patri filio mente capto substituere in casum secundum, Si filius haeres erit, ut receptum est in pupillari. Deinde etiam de- sbere patrem, qui exemplariter substituit, sibi prius testamentum facere , sibique in eo haeredem instituere , qua m filio substituat , perinde ut in substitutione pupillari , f. liberii. s.
Certas personas Differentia tertia. In substitutione pupilari licet impuberi filio quosvis substituere, etiam fratribus ejus praeteritis r in substitutione mente capti non licet: sed in
hac primum liberi , si quos habet, dein his
non extantibus , fratres mente capti substituendi sunt i demum si nec fratres erunt, permissum substituere quemlibet, d. t. s. C. hoetis. Et notandum , quod in constitutione ad- ου jicitur , non esse necesse , si plures sint mente capto liberi aut fratres, ut substituantur omnes , sed satis esse, vel unum ex iis substituti ut valeat substitutio , licet reliqui non sint ex- haeredati : nihil enim de caeteris exhaeredandis exprimitur. Sed & impune posse praeteriti, ex eo licet intelligere , quod adversus substitutionem denegatur querela in officiosi : quod tamen in liberis mente captis vix est ut ab ini. quitate defendi possit , vid. Vasq. d. f. II. n. ss. T seqq. Sed de parentum erga liberos
affectione benignius praesumamus , avumque testatorem nepotibus praeteritis tantumdem de propriis bonis in compensationem relicturum. Inducitur vulgo ex verbis d. constitutionis & alia dissimilitudo. Nam impuberibus pupillariter substitui potest , etsi nihil eis relinquatur , dummodo ex haeredentur : menteeaptis non aliter substitui concedit constitutio , quam si legititima eis relicta fuerit: &cum igitur hodie legitima liberis relinquendast titulo institutionis , Nov. D s. non aliter testamentum paternum consistere , aut querelam in officiosi evadere plerique existimant, quam si liberi in eo haeredes instituti fuerint, saltem in parte aut ex re aliqua ι quo casu si minus legitima relictiim sit, id quod deest, eos consecuturos condictione, ex t. 3 o. C. de inoffnini' enim superstitiosos esse , qui negant subsistere testamentum , nisi tota legitima relicta sit. Concludunt igitur , ex haeredato non recte exemplariter substitui , neque rationem humanitatis pati, ut afflicto addatur afflictio.
Bart. in I. 43. nu. 38. boe tit. DD. comm . in I. P. C. eod. Crass. d. f. q. 44. n. s. Quibus
assentiri non possum. Nam cum etiam liberi
497쪽
furiosi a patre exhaeredari possint, t. a T. C. de Dise. aud. I. uti. g. s. C. de eur. fur. quod sc accipiendum est , ut possint etiam efficaciter , quamvis nihil eis relictum sit, modo
ex haeredentur ex causa ingratitudinis ante furorem commissae , quod Bart. quoque d. loe. n. I9. de DD. comm . concedunt: Ua'. de
fucc. creat. f. 2I. n. 2 6. non ideo , cur non
& his exhaeredatis possit exemplariter substitui. Sane verba constitutionis non refragantur. Nam quod legitima relinquenda adiicit Justin. id non eo pertinet , ut si illa relicta non sit, testamentum ipso iure si nullum, sed quod alias per querelam inoff. posset everti : cujus querelae ne hodie quidem vis ulla, ubi ob iullam causam ingratitudinis testamento insertam haeres docere potest , ex haeredati nem factam esse : & quod novissime Imp. voluit , legitimam relinquit titi institutionis, id non hunc habet sensum , si ita relicta non sit, utrumque rite facta sit ex haeredatio , testamentum ipso iure non subsistere, sed tunc per querelam posse subverti : de quo uberius inst.
Sio autem resipuerint , in mari Deficiente nimirum conditione hujus substitutionis: ut enim pupillaris substitutionis haec propria est, Si filius impubes dacesserit ι ita exemplaris
haec propria , Si mente captus in eadem constitu-eione mentis deresserit: ac proinde ut illa pubertate , ita haec finitur resipit centia r quomodo veteres quoque principalia rescripta interpretati sunt, quibus specialiter aliquibus concensum erat, liberis puberibus ob infirmitatem aliquam , propter quam ipsi testari non poterant , testamentum facere et iniquum enim enset , testamenti factionem adimere homini sani sensus Se mentis , I. ex facto. s. hoc tit. ubi indicatur alius quoque modus , quo hac su 8 stitutio infirmatur , sui haeredis agnatio. Quid autem si filius in eamdem mentis abalienationem reciderit 3 Zasius tract. subst. exempl. poli Baldum & Salicet. in d. I. s. C. boe tit. distinguit inter modicum & longum interval- Ium , ut illo casu duret, hoc evanescat substitutio , quod & Cova r. in d. c. Raνnutius. S. 6. n. I . probat. Pereatus ad eund. tit. C n. 3 3. indistincte negat umquam convaleisere.
Va uius contra convalescere ait , sed ita, quasi interim non extinctam , idque etiamsi filius tempore mortis Paternae adhuc sit sanae mentis, lib. z. de success. progress f. IT. n. 48. τ seqq. quae etiam est communis opinio secundum Iason. & alios a Va'. di Cova r. al-llegatos. Ratio juris suadet, ut dicamus, cum
Donet. s. eomm. et . fiquidem filius vivo adhuc patre in eumdem morbum reciderit, magis esse , ut substitutio duret , arg. I. s. g. 2. de bar. inst. f. q. ins de baeν. quaI. nisi forte per id tempus, quo sanae mentis fuit, i pletestamentum secerit, per g. r. sup. quib. nomes perm. De. test. Quod si tempore mortis tesistatoris sanae mentis fuerit , evanescere subfiitutionem , arg. I. eobaredi. I. g. 2. hoc tit.
Quae etiam sententia videtur D. Viglii. Bie n. I9. male in contrarium allegati a D. PereEio Add. Manti c. de eo . ult. vol. ιιε. s. e. 26. nα
Proprium pupillaris substitutionIs.
a. Igitur in pupillari μbsitutiona fecundum
praefatum modum ordinata duo quodammodo sunt testamenta , alterum patris , alterum Alii , tamquam si ipse fliui Hi haeredem instituisset : atie
certe unum testamentum es duarum caWarum, ias , duarum haereditatum.
RMit Imp. ad institutam initio disputationem de substitutione pupillari, Art, iaea substitutione duo quodammodo esse testamenta I quae verba captanda non sunt. Etenim
non hic eorum sensus est , in pupillari substitutione, quatenus sola di per se spectatur, duo
esse testamenta ν quae oratio implicaret contradictionem: quippe in pupillari substitutione soli pupillo haeres datur, cujus idcirco
etiam testamentum dicitur , licet patrem auctorem habeat, L eto. boe tit. in passim. ea V
ro pars, qua impubes ipse aut alius haeres instituitur , patris testamentum constituit, nulloque modo appellari potest substitutio PupiΙ- Iaris. Sed ita accipienda sunt, ut simul comprehendatur ipsa impuberis institutio secum dum formulam in pr. traditam e quod ostendunt verba secundum praefatum modum ordinata. Hoc sensu recte dicitur , duo hic quodammodo testamenta esse, alterum patris, alterum filii. Hinc enim est, quod utrisque mors expectanda, quod duae aditiones nece ariae , La. f. I. boe tit. I. O . f. r. ad Trebeli. duplex item apertura tabularum, si pupillares seorsum obsignatae, i. 8. test. quem. aper. quod pater una hora sibi, alcera filio haeredem sacere potest, I. I s. I. hoe tit. sibi per scripturam , filio per nuncupationem , & contra , d. I. patris. 2Ο. eod. l. 8. in M. see. tab. quod filio substitutus, eo abstinente, non cogitur Paternis credi-
498쪽
ditoribus respondere , I. Iulianus. 42. de acq. Bared. & apparet hoc luculentius in substitutione exhaeredati. Unum testamentum duarum ea arum Recte quoque , sed sensu universo , unum hic esse
testamentum dicitur , I. l. f. prius 4. d. i. patris Eo. hoc tit. I. patremfam. 28 . de reb. aues. I .poss. nimirum, tum ratione causae efficientis, quia unum dumtaxat auctorem habet: tum formalis, quia unica solemnitate contentum,
veluti unis septem testium signaculis , d. l. ao. tum ratione lubsistentiae , quia pupillare testamentum per se non subsistit, ted paterni accessio .est , quo rupto , rescisso , aut irrito facto , simul concidit , da l. 1. S. I. I. IO. f.
i. I s. g. I. eod. L II. ιs. quemad. v. f. s. inf,οe tit. Atque hinc est, quod in tabulis patris di filii una Falcidia servatur, ι. II. q. quod vulgo s. ad Ieg. Falc. quod juri accrescendi licus est inter re conjunctos , l. planὸ q. f. sed s io. de legat. i. & si quae sunt alia generis ejusdem. Consulatur D. Hotomannus , qui singula accurate persecutus est. Tax Tus.
Alia serma substituendi pupillariter.
3. Sin autem quis ita formidolosus sit , in timeat , ne filius suus pupillus adbue ex eo quod palam substitutum acceperis post obitum ejur perietilo insidiarum subjaceat, vulgarem quidem substitutionem palam facere , tT in primis testamenti paνtibus ordinare debet; illam autem subseritutionem , per quam , si bares extiterit pupillus, in ins/a pubertatem decesseris , substitutus voea- ων , separatim in inferioribus partibus scribeνe debet, eamque partem proprio lino,propri--que cera consignare: π in priore parte testamenti eavere , ne inferiores tabula viυο Uio Ur adhue impubere aperiantur. Illud palam es , non ideo
minus valere substitutionem impuberis Alii , quod in iisdem tabulis scripta sit, quibus sibi quisque ba- redem instituisset : quamvis pupillo hoc pericuιosum sit.
3. Proprῖο lino Vide eomment. infra. Exempla substitutionis pupillaris factae in ima cera, sive ultima parte tab. habes in I. ult. de Mete.
In priore parte eavere Etsi non cavit , vo-Iuisse tamen intelligitur , qui separatim ob-sgnavit tabullas pupilli, i. 8. res. quem ap.
etia substitutio haec pupillo pericuIosa v
detur, consilium hoc loco parentibus - datusn ut eam in ima parte tabularum scribant, linoque proprio trajecto constrictam obsignent, caveantque , ne vivo & adhuc impubere filio aperiantur. Periculo insidiarum s jaceat Vulgaris subiati tutio rarius periculum liberis impuberibus creat, quia adita haereditate spes omnis successionis substituto praeciditur. Potest tamen& ipsa causam praebere insidiis. Apud Ciceronem in orat. pro Cluent. cap. XI. legimus, mulierem quamdam Milesiam , accepta a secundis haeredibus pecunia partum sibi medicamenistis abegisse : cujus rei meminit Τriphon. LCieero 33 . de pan. Citius autem periculum m tuitur a substituto pupillariter , si is mortuo patre pueri custode , se esse substitutum cognoscat: hic enim majorem occasionem habet vitae pupilli struendi insidias , eumque , ante quam pubescat, e medio tollendi. In cujusmodi scelus impulsus hac occasione suit tutor
ille, quem Sergius Galba ob id cruce affecit: nimirum quod pupillum, cui substitutus haereserat, veneno necasset. Sueton. in Galb. eap. s.
Scilicet ea vulgo est hominum improbitas , ut spe luculentiae haereditatis aut similis lucri, quod post obitum alicuius se percepturos certo sciunt , facile impellantur ad affectandam illius mortem. Notum est illud Persianum fa-υ . 2. v. 12. de improbo insidiatore pupilli, cui haeres substitutus erat:
Pupillumve minam, quem proximus hares Impello , expungam.
Eodemque pertinent illa Horatii I. a. sat . sia
Aνrepe of iosus, in ut scribare secundus Haeret, ut si qui ωμι puerum egerit Orco,
Primis testamenti partibus Tabulae testamenti in plures partes dividi possunt, singulaeque partes seorsum obsignari, ita ut priores sine posterioribus commode aperiri & refignari
queant. Primam testamenti partem Horatius d. satyri s. v. s 3. seqv. primam ceram vocat, sicut Tranquillus in IuIio c. 8 3. partes inferio
res , imam ceram. Cicero Varr. 3. extremam co
ram eodicis. Quod intelligendum est e consuetudine veterum Romanorum , qui in tabuliseeratis scribere solebant. Quamvis interdum
etiam chartis & membranis uterentur, j. Nihil autem Ix. sv. de testam. ord. consule D. Salmas. lib. de mod. Uur. c. II. Sepa-
499쪽
qDa LIB. II. Separa tim in inferioribus partibuι Exempla substitutionis pupillaris factae in infima sive
novissima parte testamenti habemus apud Marcell. I. ult. de sidete. lib. Paul. I. ult. ad fen. Treb. Uip. I. s. tes. quem. v. quo loco etiam hoe scribit Juriscontuitus, praetorem non Pati sine causae cognitione aperiri tabulas pupillares , quae separatim ignotas testator relinquit, quamvis expresse non caverit, ne aperiantur et quia sc. praetor existimat, id nullo modo e re pupilli futurum esse. Proprio lino) Significae, testamenti tabulas diverso lino ita ligandas esse di complicandas, ut Iino inciso singulae per se commodit aperiri possint. Lini, quo tabulae ligantur, mentio fit plerisque locis , I. Aurelius et g. g. r. de Id. ιeg. i. I. f. pen. π uti. de bon. pusus see. tab. I.
pen. C. de testam. apud Lucian. in Timone, Sue-LO n. in Neron. cap. II. Adversus falsarios tune primum repertum , ne tabula nisi per ιυμ, ae rertimo pe foramina trajecto obsignarentur. Add. Alciat. q. parad. s. Cajus 2. inst. 4. 6. I. de
hac cautela se scribit: Sed pupillaris substitutio ita secreta esse debet, ut ad notitiam subsistiti
pervenire non possit , ne vita pupilli substittituι aliquas insidias maiiatur. Nam in enrema pagina testamenti sieri debet, ut parι illa, in qua pupillaris substitutio scripta est, quamdiu pupisIus
annos pubertatis egrediatur , obsignata permaneat,ey prior pari testamenti , in qua bκυι scriptus es , reseratur. Cavere , ne inferiores tabuia aperiantur Pupillares tabulas aperiri plerumque vecabat parens, I. C. quemadm. testam. v. aut vetui1-
se intelligebatur , si leorsum eas signatas reli. quisset Τ. eod. Quaesieris , quid iuvet, hane adhibuisse cautionem , cum qui in vulgarem casum impuberi a patre substitutus est; etiam in casum pupillarem substitutus esse intelligatur ex constitutione D. Marci l. 4. hoerit. Nam facta palam substitutione vulgari, etiamsi altera celetur , in idem incommodum incidii quia substitutus ignorare non potest, mortuo impubere , se ei haeredem fore ex tacita pupillari. Sed facilis est responsio, nimirum ex conjectura voluntatis noc introducis
tum , ut substitutioni vulgari expresse, pupil-
Iaris insit : in voluntate testatoris manifes econtraria secus esse, d. leg. 6. f. a. in ι.ε. C. eod. Neque enim unquam in re inam festa, aut ubi de voluntate constat, praesumptionibus aut coniecturis locus est, I. eontinuus I 3T. f. a. insin. de verb. obl. Quamobrem clim in casu praetente ex priore testamenti parte constet, testatorem expresse aliquem filio substituisse
in imis tabulis, quas filio vivo & adhuc im-TIT. XUI. Pubere aperire vetuῖt, nihil eerti sibi promittere substitutus potest de suceelsione pupilli,
cum scire non possit, ipsum ne an alium tentator in secundum casum substituerit. Non ideo minus valere Igitur Justinianus hic non imperat, sed suadet Consilium est, non praeceptum, & ut Graeci ουνό uas , iata
παραίνεσu neque enim eo minus valet Pinl-
Iaris substitutio , quod scripta est in iisderi tabulis , quibus testator sibi haeredem instituit. Quin etiam sibi in tabulis testamentum facere pater potest : filio impuberi per nuncupa
puberibus liberia ria substituere parenter possunt ut A baeredes eis extiterint, in ante pubertatem ---rm fuerint, sit eis haerer is, quem ipsi voluerintra Iea etiam ex redatis. Itaque eo easu, se quid e Baredato pupilio ex bareditatibus , legatisve aur
natιonibur propinquorum atque amicorum ataviis
situm fuerit , M omne ad substitutum pertia P. Euaecumque diximus de substitutione i aberum tiberorum , v I baerediam institutorum , vel exbare torum, eadem etiam de posthumis intelligimi. N o T AE . 4. Sed etiam rebaredatis L. 2. g. E. I. I . s. s. boe tit. Ulpian. tit. 23. f. T. quia pare
non tivis bonis substituit, sed impuberis videlicet jure potestatis, d. I. Io. g. s. quo &tutorem dat, I. 4. de test. tiat. Formula : Tisitis h.erer esto e filius exhaeres. si filius impubes mori tur , Semproniux et barra esto.
Ex baereditatibus legati e , m. D. I. I O. g. s. Non tamen potest pater ab ex haeredato μFatum relinquere , I. I. g. r. hoe rit. neque a lubstituto ex haeredati . I. 4 r. f. de test. milis. Legatum onus est e haeredem habere
Etiam de posthumis L. 2. eod. exempl. i. I. s. hoc tit. I. ult. C. de instit. er D . COMMENT ARIUS. I Formula substitutionis pupillaris exhaeredato facta. x Male n vulgatis eodicibus interpungi, I. miles I. f. a. de test. milit. 3 Patrem ab exbaredato filio ejusve substituto Iegare non posse-
500쪽
4 An exbaredatio extinguat jus suitatis leuasti. Iubtiiissima. Ed etiam exbaredatis Non ait , Praeteritis, quia sic testamentum patris telo jure
nullum esset, I. I. de injust. rupi. I. inter caetera 3 o. de lib. ty post. Ex haeredatis autem
recte substituitur, ι. i. f. x. Lio. f. subsi-
tutos s. hoe tit. nimirum jus hoc iubstituendi, ut de tutores dandi , non ab institutione haeredis ; sed a potestate patris pendet, quippe non suis bonis , ted impuberis subitituit; quo
argumento utitur VI p. d. I. Io. s. s. Quamobrem etsi hodie bonorum adventitiorum PrO-vrietas patri non quaeritur, non eo tamen minus substituere filio exhaeredato poterit. Neque in eo injuria fit exhaeredato , quod pater ei haeredem dat: quin potius ad utilitatem Pupilli hoc lpectare creditur , ι. Iulian. 42. de
4 quibus verbis haec lubstitutio concipienda est Non enim potest concipi eadem formula, qua utimur in lubiti tutione filii haeredis iiii tituti:
Si haeres erit, σ intra pubertatem decedet. Nimirum posterior tantum hujus conditionis pars exprimenda. Formula haec sit: Titius haeres esto; Filius exbares. Si filius impubes moriatur , Sempronius er baeres esto. Ex quo apparet , Veram hic substitutionem nullam este, ac ne vix quIdem coloratam , ut monui initio hujus tit. ViNN. Sed hoc ipso confirmatur lententia nostra , quod haec testamenti laetio sit ex XII tabulis. Quamvis enim lubilitudio haec nec vulgaris dici possit, nec pupillaris οῦ eam tamen admittendam putarunt Romani, quia sic quoque paterfamilias testatur de pecunia sua
Pupillo ex bareditatibus lagatisve Nam uti modo dictum est, non suis, ied impuberis bonis lubstituit tellator. Turbavit hic mu . tos x vitiosa lectio I. miles 41. f. 4. de test. miι. Sic enim is locus in vulgatis codicibus legitur: Exbaredato miles π emanciparo filo subsiluere potes. Verum boe jus in bis exercebitur , quae ab sese ad eum , cui Iubstituit , Pervenerunt , non etiam in bis , quae babuerit , veι postea ucqv.frit. Quod ex haeredato filio a milite substitutuS ea tantum accipit, quae a teitatore Pro-
λαὶ sunt, nihil amplius ei tribuendum , si
subici tutus sit a pagano. zerum alia omnia ratio iuris effligitat: nec responsum illud, si ita legas, defendi poteli a sumari ab .urdIzate. Qiod cum animadverteret D. Viglius, auius cit, quamquam nullius fretus codicis auctoritate , locum aliter interpungere , dictioneque exbaredato, in calcem Praec. f. trans-SU EsTITUTIONE. posta , novum sic inchoare , Miles σ ema
dentii simi interpunctionem postea compertum eli Pisani codicis auctoritate consirmari.
Ad substitutum pertinebit Hoc igitur certo
conititutum eit, licere patri substituere filio impuberi etiam ex haeredato, atque ex hac substitutione ad substitutum pertinere adventitia ex haeredati emolumenta. Sed hac occasione duo quaesita sunt; primum , an quemadmodum pater exhaeredato recte substituit , ita etiam ab eo legatum aut fidei commissum recthrelinquat: alterum, an a subiti tuto exhaeredati legatum aut fideicommissum dare valeat. Primum quod attinet, placet, patrem a filio, quem exhaeredavit, legare aut fideicommissum relinquere non posse , I. cohaeredi I. g. 3. hoc tit. Alia enim ratio est substitutionis, ali legatorum sive fideicommissorum. Legata & fidei commissa onera sunt: ac proinde aliis imoni non possunt , quam iis , quos de sun et usonoravit, & tantum pro modo relicti , d. iacob redi, j. 3. I. r. g. sciendum s. de legat. 3.ι. s. C. de Metc. Substitutio vero onus nullum continet, neque enim onus eli haeredem habere , sed est provisio pertinens ad comm
dum ipsius pupilli. Atque hinc quoque judicandum de altero. Nam si ab exhaeredato Iegari non potest, nec poterit a substituto eius. Ratio enim non patitur, ut plus juris habeat testator circa personam substituti, quam habet in eo , cui substituit, I. qui fundum 87. g.
qui miM T. vers. dicet aliquis, ad let. Falc. l. ab eoAEredati ix ε. de legat. I. Plane quemadmodum filius ex haeredatus , si legatum vel fideicommissum a patre accepit , fideicommisso itidem a patre gravari potest, d. I. cohaeredi, j. 3. ita & eo calu poterit subiti tutus , si iuris
rationem spectes , t. s. f. a. de legat. 3. Con uarium tamen in odium ex haeredationis constituit Justinianus, I. cum quidam v . C. delegat. ut bene observavit D. Uiglius. Ne olim quidem , ut hoc obiter addam , legari a subiati tuto haeredati poterat , quantumvis legatum etiam amplum a patre accepisset, i. miles r. f. I. de test. mil. nimirum quia ex ratione juris veteris legata ex legatatio eiulve haerede non recte relinquebantur , at bene fidei commissi. ins de sing. reb. per Mete. reI. in pr.
stionem, an hodie post μυ. I. e. 3. pol thumus cxhaeredari , & conlequenter , an ei ex- haeredato Iubiti tui possit, alio loco reservamus. Illud pro coronide hic indagare lubet, verumne sit, quod nonnullis visum est, per