장음표시 사용
61쪽
Imperator peν Epistolam eonstituis, vel eun cens decrevit, vel edicto praecepit , legem esse cor stat. Hae sunt , qua constitutiones appellantur. Planὸ ex bis quaedam sunt personatis, qua nec ad exemplum trabuntu , quoniam non boe Princeps vult: nam quod alleui ob meritum indulsit, vel si quam poenam irrogavis , vel si eui sine exemplo subvenit, personam non transgreditur. Alia utem cum generalta sint, omnes proculdubio te
c. Lege Regia Ex i. I. D. De eoUit. princi Lex Imperii dicitur l. 3. C. de test. De lege regia cognosce ex indice lag. Rom. Hotomanni. Per Epistolam in Epistola est rescriptum Principis, quo de jure considentibus respondet. Passim in cod. Decrevit Decretum Principis dicitur , cta ipse de causa cognoscit, & partibus auditis pronuntiat 3 ut in l. 3. D. De bis qua in test. MI. ἀποφάσις βασιλικι in Gloss. Basilic. Edicto p eoi Edictum est , cum Princeps motu proprio , εξ ἐικείας φισεωs κινηθεις, aliquid constituit ad honestatem & utilitatem subo ditorum. Theophil. . l. 3. C. de legib. & serε ad praesectos praetorios hujusmodi constitutiones diriguntur : ut in I. s. C. de secund. nuptis& similib. V1NN. Immo & ad Praesides dirigebantur edicta , ut L. Mn. C. Theodos de Strator ιib. c. tit. 3 r. quin & ad provinciales , veluti L IT. C. N. de tiron. l. 7. tit. I HEIN. Pe senates Hae sunt, quae privilegia Latinis dicuntur, eo quod veteres priva dixerunt, quae nos singula dicimus. Gell. ro. e. zo. Fest. in Voce privus , & ibi Ios. Scal. in annot. alias ius singulare 1 Lis. D. da legib. Huiusmodi sunt privilegia militum,doctorum, studiosorum, M. Poenam irrogavit Nempe graviorem ordinaria propter exemplum. obiter hic nota, privilegia non sollim pro aliquo , sed etiam in aliquem ferti posse , ut in Milonem a Pompeio , a Clodio in Ciceronem lata sunt. Personam non transgreditur Non producitur hoc jus ad consequentias , L 24. D. de legib.
Non transit ad succetares, I. 68.ι. Iβε. de re IuriCOMMENTARIUS.r tege regia Ius omne populi privativi in Prin-eipem transsatum. 2. Genera constitutionum exposita. 3 βαM π quctupIises sint, tum in quam vim habeant constitvitones personales ex privilegia , tr num. s.
6 Privilegiorum rariorem usum esse in flaeta δε-
moeratico , quam in monarcb eo.s De rescriptu contra jus elicissis tr de pretἰ-bus sub π obreptiliis , nec non de morata ria praescriptione.
LEge Regia γ Haec eadem habet Ulp. I. i. ia
eonsi. prine. Latam autem suis te legem, idque sub Augusto , eamque secutum in eamdem lententiam senatuscontuitum , qua
lege populi omnis potestas Principibus com cessa , ipsique legibus soluti sunt , probatur testimonio Dionis , qui lib. m. de Principibus loquens , λελυται, inquit, o ς νόμοι s as 2τα τα λατείρα ρήματα. λ ω , ut ipsa verba ut
na sonant. Quod non nisi de verbis alicujus legis accipi potest. Eadem est, quae lex imperii dieitur 3 1. ex imperfecto , I. C. de testam. Ei, er in eum Haec verba in eum Theophil. Hotom. Wesemb. interpretantur in se, quod nimis argutum. Probabile est , populum his verbis in formula legis usum ad ostendendam enixam suam voluntatem omne imperium suum πανηγελωs transserendi. Fabrin. VINN. Alia exempla ubi omnia ex in omnibuι
smili pleonasmo junguntur , & collegit Ger.
Noodi , Obs. r. 3. qui recte docet, ei σ is eum unum valere , probante hanc observatio. nem V. Q Car. Andr. Duhero de Latin. Icti Vet. p. Iγ4. HEIN. Omne imperium potestatem Ergo populus inon retinuit veterem potestatem, eamque cum Principe communicavit dumtaxat, sicuti illi sentiunt, qui populum non privative, sed cumulative potesatem suam in Principem contulisse contendunt: qui error in notissima Politices principia impingit , & manifestior est quam ut refutari debeat. Non equidem nego jura majestatis ira dividi posse , ut non omma in unum , quem Principem constituit pop. lus , transserantur I sed quaedam apud optimates aut populum remaneant, atque ita temperatum ac mixtum fiat imperium : sed eadem iura maiestatis tr transferri & retineri nullo modo possunt. Nihil ad rem facit, quod Pria-cipes ab invisis populo nominibus Regis aurDomini abstinuerint , cum alio sub nomille regiam potestatem exercerent, auctore Dionea. lib. s . quod non satis examinavit D. Gu- delinus ιib. s. de jur. novus e. v. multo au
tem minus ius illud imaginarium populi is suffragiis ferendis, aut illa in iure tondendo
precaria Senatus auctoritas. Manebant enim tunc temporis adhue , ut inquit Tacitus Vestigia morientis Ebertasti. Et verissime de populo Romano Juvenalis Save. IO.
62쪽
ui dabat ut m perium , fasera , legiones , omnia , nune se
Continet, atque duas tantum m anxius optat,
a Euodcumque ergo Imperator Constitutiones Principum non sunt unius generis. Distinctio a causa finali , hoc est, a scopo & intentione Principis sumenda. Etenim vel hoc aperte de directe Princeps agit, ut legem condat, & ius Praescribat , quod fit non tantum , cum generaliter & motu proprio quid constituit ad ultim subditorum , quae species constitutionis edictum dicitur , & lex edicta lis : ι. 6. C. defc. nut. eum simil. sed etiam cum respondet Magistratibus de iure dubio consulentibus. Quamquam Theophilus hoc genus constituti nis epistolae speciem facit : vel non agit id incipaliter, ut ius aliquod in commune constituat, sed ut specie litem aliquam inter partes componat; & tamen propter excellentiam& dignitatem personae constituentis id quod
conssiluit , legis vigorem habet I I. I. f. I. de U. P inc. l. vit. C. de legib. cum a iudicibus res judicatae aliis non noceant 3 tit. C. res
tiae quidem latae in consistorio Principis , aut ab ipso quidem Principe , sed ad relationem ει consultationem iudicum 1 l. i. I. C. delegi. Uid. tamen Christin. vol. 2. decis s
Posteri oris huius generis duae sunt species, epistola es decretum. Epistola proprie dicitur, clim privatis de iure suo consulentibus Princeps rescribit. Decretum cασιλική
cum ipse de causa cognoscit , & partibus auditis sententiam pronuntiat : quem Veterum Principum morem suisse testantur historiae A Αι scriptores. Elegans exemplum habemus in I. 3. de biι qua in tes . del. UINN. Alia exempla exstant in I. 13. f. quod met. caus. l. r. m. de insi. baer. Cons. Jac. Gotho . M I. ult. C. . de of . jud. oma. ubi plenissime de modo , quem principes in decernendo observabant. HEIN.
3 UAEdam sunt hersonales Cum dixisset, non a tantum, que Princeps edicto praecepit, sed
etiam qitae per epistolam constituit , cognoscens decrevit, vim etiam in aliis causis de per sonis haberet id nunc ex Ulpiano in d. I. r. g. 2. de eo . Prine. sic temperat , nisi aliam esse voluntatem & sententiam Principis appareat : esse enim constitutiones quasdam perlonales , quibus jus singulare in certae alicuius Personae gratiam constituitur. Hae sunt , quae
prio legia Latinis dicuntur, eo quod Veteres
rim. I. prisa dixerrant, quae nos singula Te vi auctore A. Gellio lib. io. e. 2 o. & Festo in voce privus, ubi Ios. Scal. in annot. Osfendit me , inquit , quod apud Cieeronem pro hae vota privatum subsiluerint, ut in ea pro dom. c. I T. V tant leger faeratae , vetant ra. Tabula leges pria vis hominibus irrogari. At hodie legunt privatiι c. I s. Idem 3. de leg. Tantum majores in post rum providis , in privatos homines leges ferri noluerunt. Cum Cicero seripserit , in privos hominer. Subjicit enim : Id enim est privilegium. P flea interpretatur , fere; de singulis nis centuriatis e mitiis noluerunt. Ait autem Justinianus,
huiusmodi constitutiones personales sive privilegia aut iura singularia in exemplum non trahi , nec personam egredi : quoniam non camens fit Principis , aegii solius puta Titii aut Semproni causa ali id constituit, ut id, quod ita constituit, in universum pro iure observetur, aut ad alios transferatur. ApParet vero ex iosis verbi; non aeti hoe Ioco de privilegiis causae aut rei , sed personae , quibus sola personae eonditio locum facit: qualia sunt privilegia militum, doctorum, studiosorum,&c.
Item immunitas certae personae tributa, lor. de
jur. immun. ius tacitae hyPothecae , quod in exigenda dote mulieri indultum est in bonis mariti , & nominatim a lustiniano cum hoc privilegio , ut aliis creditoribus hypothecariis
etiam tempore prioribus D reseratur; l. asio sat. C. qui ροt. In pig. Tale item beneficium est , quod parenti, patrono , marito , donatori , &c. concessum, ut in id tantum , quod sacere possunt , condemnentur 3 I. sunt qui, I s. er seqq. de re itis. I. II. ex seqq. sol. mair.
Haec &similia personarum privilegia, dcficiente persona , cui data sunt , statim simul deficiunt , aut extinguuntur , neque ad successo-rcs transeunt; M. u. L ἰn omnibus 68. I. pristilegia is s. fle rex. jur. nisi id quoque nominatim privile io cautum sit 3 I. a. de jur. immun. At quae privilegia mastis causae quam personae praestantur , ea haeredibus quoque & caeteris Accetaribus tribuuntur ; d. I. in omnibus sq. T d. ι. privilegia r 96. de reg. jur. Cuius generis beneficia sunt immunitates generaliter locis aut civitatibus aut familiis datae; t. -- g. 3. de een . induciae temporis duae iudicatis indutiagentur 3 I. temtus 29. de re itid. ius ante omne creditum deducendi impensas laneris ι l. pen. junct. ι. filitissam. t. f. ult. de rei. ex sti t. fin. tre. de quo adi D. Pet. Fab. ad d. l. in omnibus 68. σ d. I. privilegia I 's. de re'. JIr. Christin. vol. s. dee. 47. n. 3 o. seqq. Usis Fri- vilegiorum , ut hoc obiter addam , sequ n-tior est, ubi singuli regunt , quam ubi uni
63쪽
is LIB. I. versi , propterea quod in statu populari major e sse debet aequalitatis observatio. Quam ob
caulam etiam lege I 2. tab. cautum fuit , Ne privilegia irrogarentur , teste Cic. pro dam. tua, quod Decem viros a Graecis accepisse ex oratione Demostbenit contra Arsocratem liquere
potest. Caeterum hoc iuris erat ordinarii: nam extra ordinem iure supremae potestatis privilegia etiam a populo aliquando serebantur; sed non nisi centuriatis comitiis; Cic. de legib. e. I9. Quale illud apud Romanos fuit, ut quis ante Magistra cum capere posset, quam per leges licebat. Sic Athenienses eum iniuriati nullius testimonium admitteretur, soli Xenocrati remiserint jusjurandum I Dio:
1 ob meritum vidui' Tres personalium constitutionum species hoc foco proponuntur. Si quid Princeps alicui ob meritum indulsi; puta immunitatem ab oneribus publicis. Si quam poenam irrogavit; puta graviorem ordinaria propter exemplum. Si cui sine exemplo subia venit; puta gratiam delicti fecit. Ubi obiter notandum , privilegia non solii in pro aliquo, verum etiam in aliquem ferri posse, ut in Mis Ionem a Pompejo , in Ciceronem a Clodiolata sunt; Cic. pro dom. sua , e. r . Illud hic praetercundum non est , non ut quisque privilegium a Principe impetravit, ita & continuo id valere. Nam primum rescripta Principum contra jus vel utilitatem publicam elicita a judicibus improbari etiam ipsorum Imperatorum constitutionibus iubentur , extra quam si prosint petenti, & alium non laedant, vel crimen supplicantibus indulgeant; l. 3. . T. C.
de prec. imp. of I. ult. C. si eoni. jus vel ulli. pM. aut licet cum laesione alterius , moratoria dumtaxat praescriptio debitori permittatur 3 ut est in ι. 2. C. de pree. imp. osser. id est, exceptio dilatoria : exceptio , non qua perimatur actio , sed petitio di actio in tempus certum disseratur , spatio ad solvendum debitori dato I Brieven van respiit. Quo tamen casu placet non aliter rescriptum valere , quam
si fideiussio idonea super debiti solutione praeis
beatur ; I. 4. C. d. tit. quod & cautum Caroli V. edicto I9. Mas I s 4 . art. 3et. Secundo si Principi obreptum sit, celata scilicet veritate a vel subreptum expresso mendacio, rescripti fructu privari jubetur , qui id impetravit;
I. r. C. de Iegib. I. pen. C. si coni. jus vel util. pub. Utrumque ex voluntate & mente Principis sumptum est , qui non creditur aliquid velle contra utilitatem publicam concedere: aut aliter , quam si preces veritate nitantur; I. I. C. de div. resp. I. pen. π ult. C. si eoni.
jus in lib. Groen euv. tract. de II. abr. Gail. I. Obs r 4. Tuld. & Perea post DD. comm. at tit. C. si eoni. jus vel ut pub. Ant. Fab. c. sis ibit. de . r. Christin. via. i. deeis. 7 . σ 76. eIcae plum in ι. i. m de natal. restit. Hinc est, quod a Curiis rescripta ejusmodi aut rejici aut 1 mitti , sive ut nunc loquuntut , interinari islenta
. Praetorum qtioque edicta non modicam o tinent juris auctoritatem. me etiam jus bonora
rivm Diemus appellare : quod qui honores gerunt, id est , Magistratus , auctoritatem bule juri δε- derunt. Proponebant εν AEdiles eurules edictum de quibusdam causis a quod ex ipsum jm is Amra portio est. N O T γε .
. Praetorum edicta γ Jus praetorium intro ductum est adiuvandi vel suppicndi & corri gendi juris civilis gratia : I. I. S. I. D. de λ'.
in jur. exempla iam pr. ex s. r. inse. de ὲν post. f. inst. de exb. Iib. s. s. inst. de banqua ab intes. g. 3. inst. de ieg. vn. Dcc. Non modicam auctoritatem Minorem tameni quam species superiores. Nam edicta Praetorum non valebant auctoritate populi aut pria cipis , sed tantum ob honorem Magistratus, qui non tam conditor est iuris novi , quam custos & interpres conditi, d. I. T. f. i. σseq. D. de just. σ jur. l. a. f. Io. de Orig. Ρ' I. I 2. I. D. de bon. pus I. I. in M. D. ex qui,
AEdiles eurulei Ad distinctionem milium
plebis. Curabant aedes sartas tectas esse , ad imundas , integros aquaeductus, vias expedia i Cic. s . in Verri eap. I 4. add. Liv. Id. s. is fa . in pr. Varr. 4. de ling.
Iuris bonονarii portio Jus honorarium sp nus est, cuius species praetorium & aedilitium VINN. Immo & proconsulare. Nam & edic tum provinciis proposuisse nemo ignorat
I Unde Praetor , U' qualis condendi juris potestat 2 AEdiles Curules qui ex unde d cti.
3 Jur aedilitium quo sensu dicatur sub prato
INter species iuris ei vilis numeratur hoc linco & jus praetorium 3 quod tamen non ra ro ut species diveri a juri civili opponitur. Sed
64쪽
DE IURE NATURALI GENT. ET CIVILI.
non est novum in iure nostro, ut idem nomen nunc latius , nunc angustius accipiatur ἔ &quod per se positum nomen generis est , conistrahatur ad certam speciem oppostam speciei ejusdem generis. Itaque elim ius civile a Praetorio distinguitur ; per ius civile intellistitur, euod ex legibus , plebiscitis, senatusconsultis, decretis Principum, auctoritate prudentum V .dit: per Praetorium, quod illius iuris adiuvandi , lupplendi , corrigendi causa Magistratus introduxerunt. Papinian. I. 7. de jus. in jWr. Unde autem Praetori iuris condendi potestas a Neque enim Praetor aliud quam Magistratus fuit, iuri dicendo , non condendo, quod majestatis est, praepositus; custos juris civilis, non arbiter; neque ulla lege talem potestatem Praetori datam uspiam legimus. Sic existimo, Prae tores ab initio iure Magistratus edicta tantum
proposuisse , de quibus rebus, & quomodo ius
cicturi essent, ι. 2. 6. eodem tempor. IO. de Orig.jae. Progressu autem temporis, non obtinente populo , hoc simul usurpasse , ut edicendo
etiam ius constituerent e ut tamen edicta e rum minorem longe vim, quam leges haberent , nec abrogare ius constitutum aut receptum possent , L eum sponsur 12. g. de ρδει. in rem act. I. I 2. 6. I. de bon. pus sed tantum adjuvare , supplere , corrigere , I. T. g. r.
e jast. σ jur. hoc est , rigorem juris civilis mitigare, & de iis , quae legibus nec lancita
nominatim, nec vetita essent, ex bono & aequo
aliquid statuere , etiam praeter rationem iuris civilis. Nam certe plus hic licuisse Praetori, quam vel Juri iconsultis vel Iudicibus privatis, agunt tot exceptiones & actiones , tot bonorum possessiones praeter manifestam rationem juris civilis a Praetore introductae , in quibus ante jus a Praetoribus constitutum nihil sibi sumere quisquam privatus potuit: atque hinc est, quod edictum Praetoris nonnumquam lex appellatur, uti ab Ulpiano I. c. f. a. unde eos.&Cic. Verrin. ViNN. Vera haec omnia , si de Me quaeras. Neque enim quisquam dixerit, jus suisti Praetoribus , jura constituta abrogare. sed ipso facto tamen abrogarunt, & fictionibus, novis inventis vocabulis , restitutionibus in integrum Jus antiquum mutarunt ἔ uti docuimus in An i quit. Rom. f. 2 . b. t. Agno Deit hoc Dio Cess. Lib. s. p. a I. reserens, quod
υς α sor γ ναφαν. Ne quidem jura scripta θη-varint ; sed ea mutaverint sepenumero. HEIN. Qui bonores gerunt Jus honorarium ad honorem Praetorum nominatum esse , ait Papin. in d. i. . 6. I. quod , qui honores gerunt, id
est , magistratus, auctoritatem huic juti dedea rrunt, ut hie Justinian. Proposuerunt quidem& alii Maei stratus Censores, Consules , Tribuni , edilia , ut ex Cic. Geli. & aliis notum est: nec dubium, quin secundum ea ius dictum suerier attamen quia soli Praetores iuris dicendi causa creati sunt, totaque sere iurisdictio
penes Praetores erat, hinc tacitam arbitror, ut jus omne , quod a iurisdictione venerat, non minus praetorium quam honorarium appellaretur , atque appellatione praetorii etiam aliae partes iuris honorarii continerentur. AEdlies eurtiter Curules , ad distinctionem x Edilium plebis; nam aedilitatem curulem patricium Magistratum fuisse constat ex Liv. nit. lib. . dec. r. AEdiles autem dicti a potissima parte procurationis eorum, quod aedes sa eras & privatas Da is tectas esse curarent. A uctores Festiis de Varro lib. 4. de IMI. Lat. nam & alia ad munus eorum pertinebant, quae
recenset Cic. l. s. ἰn Verr. e. I . ex Gruch. I. I. de eomit. Rom. De veriverbio vocis Curules, non magnopere laborandum : sive enim a euria , sive a cerru , quo vehebantur, sive a Sella curuli, in qua sedebant, eam deducas , parum
De quibusdam eausis De rebus , maximeque mancipiis & jumentis venalibus 1 item de animalibus seris continendis , qua vulgo iter fit, edictum satis eelebre & explicatum lib. 2 I. Oc
iuris honorarii portio) Ius aedilitium appel- ilatione iuris honorarii proprie continetur , ut species a puellatione generis. Sed N praetorii appellatio ius aedilitium continet: l. s. in tr. de verb. oblig. non quidem verbi significatione , neque enim AEdiles Praetores erant) sed sententia scribentis. Et hoc ell, quod Pomponius scribit in d. t. s. praetorias stipulationes sic exaudiri oportere , ut in his etiam contineant it aedilitiae 3 Nam in ba , inquit , a jurisdictione venἰrent; innuens id , quod de praetoriis tanquam principali earum specie dictum est , etiam dichim intelligi de reliquis, quarum interponendarum eadem sit causa &origo , jurisdictio nimirum magistratus. TETTUs.
. Responsa prudentum sunt sententiae trepinioner eorum , quibur permissum erat de jure
'oondere : nam antiquitur constitutum erat, ut
essent , qui jura public interpretarentur , qttiabus a Caesare jus respondendi datum est , qui risconsulti appellabantur e quorum omnium seu-
65쪽
tentiae σ op n ones eam auctoritatem tenebant,
Mi judici recedere a responsis eorum non liceret,m est constitutum.
3. De iure respondere iac Hotom. es. ex libris veteribus , jura eondere. Theoph.
νομο νων , sed ut recte idem κανὰ πεῆσis aevi ἀπόκρισιν , per consultationem est responsionem.
Antiquitus constitutum ) Malo institutum, nulla enim lege id constitutum , sed more maiorum institutum fuit : dictaque haec pars in specie ius civile , ι. a. s. s. De Orig. jur. A Caesare in Primus D. Augustus constituit,
ut ex auctoritate Principis responderetur, d. I. a. eisca M. , Euorum omnium Aut utique plurium, Lun. C. Theod. de Respons prudent. COMMENTARI Us. rigo auctoritatis prudentum is capite accersita.
Postrema iuris scripti pars sunt responsa
prudentum. Cuius iuris originem operae est a capite accersere. Latis legibus ra. tab. quae perbreves erant & obscurae, coepit ut naturaliter evenire solet ut interpretatio de sideraret prudentum auctoritatem , necessariaque esset disputatio fori. Haec disputatio atque hoc ius , quod sine scripto venit , compositum a prudentibus communi nomine appellabatur ius civile , hoc est , nomine generis ad speciem contracto. Haec Pompon. I. a. g. bis legibus , s . de orig. jur. Unde primo intelligimus, interpretationem iuris dumtaxat prudentibus permissam suisse , non juris pro prie condendi potestatem : ac neque hanc earum interpretationem statim pro iure acceptam ; sed ubi ea in soro agitata & recepta esset; quo respectu jus istud sine scripto introductam Pomponius ait : quod tamen pars est iuris scripti , quatenus est ex interpretatione illius iuris & legum sententia , argum.
I. s. f. I. de verb. sign. ad quod declarandum habemus accommolatissimum exemplum, sit. de leg. patr. tui. atque hoc sensu recte opponitur consuetudini. Item ius illud sive receptas interpretum sententias compositas, hoc est, descriptas, atque in certum Volumen collectas fuisse, neque ab iis judicem in iudicando potuisse recedere; utpote quae partem constituerent iuris civilis , eoque nomine in specie etiam appellarentur. Atque ut obiter sciamus, ante tempora Augusti, quicumque stu-Τr T. II. diorum suorum fiduciam habebat , de iure
consulentibus publice respondere Poterat. Di Vus autem Augustus, quo major esset iuris auctoritas, primus constituit, ut ex sua auctoritate responderetur. Post quod tempus peti pro beneficio , & a Principe jus respondendi dari coepit, ut in d. I. a. eirea sis. idem Pomon. scribit ι quam ob caulam nonnulli exbimant ex eo demum tempore responsa auctoritatemque Jurisconsultorum inter partes iuris scripti numerari coepisse. Nunc verba fi jus f. inspiciamus. Permissum erat de jure respondere Hoc ad tempora liberae Reipub. referri non posse , ex iam dictis liquido apparet: sed ad posteriora reserendum . postquam nimirum D. Augustus hoc ius a Principe peti voluit. Fallitur TheOphilus , dum putat, hoc ius a populo aut Senatu concessum fuisse. De jure respondere Ueteres codices , auctore D. Pacio γ habent Iura condere , id est,
νομοθετειν, non male : nam & conlulti quodammodo jus condebant: nempe , ut rem Τheophilus, κατὰ στευσιν , και δποκρισιν , per consultationem V responsionem ; quo sensu etiam iuris conditores nonnumquam appellantur,
L nulla 23. C. de proe. L si furiosi ας. C. Mnvt. Caeterum , ut dixi , quod ira respondentes interpretando condebant, non ex Propria eorum auctoritate statim valuit, aut vim legis habuit a sed tum demum habere coepit, climula forens receptum esset et errantque adeo toto iudicio qui tantam Jurisconsultis auctoritatem tributam fuisse exiitimant, ut no metiam ius condere docuerint, per ι. tili. C. delegi b. ubi tamen nihil eis conceditur , quod antea non habuerint; sed tantum relinquitur pristina legum interpretandarum facultas, adsD. Gudelin. s. de jur. nov. 2. Constitutum erat ) Malo institutum , ut non nulli eodices habent : nulla enim constitutio ne tale quid sancitum fuit.
Iurisconsulti Item Jurisperiti & prudentes,& auctores iuris , modestiae quoque causa iuris studiosi appellari amabant: fortassis ad exemplum Pythagorae, qui se non σε φ όν, sed γ- λοσοφον dici voluit. Itaque haec appellario communis est tam praeceptorum, quam discipulorum & auditorum iuris , I. i. de Q. a 'fl. P. f. q. de poen. l. . de exi . eri. quibus in
locis constat iuris studiosos pro iuris professoribus & assessoribus comitibusve judicum ac
Euorum omnium Aut utique plurimorum; nam singulorum sententiis eam vim tribuere
66쪽
Dg IURA NATURALI GENT. ET CIVILI. Perquam absurdum, & videtur Justinianus, ut
verba postrema huius g. arguunt, respicere ad constitutionem Theodosii, quae extat in I. un. C. Neod. de resp. ρνM. UIN M. Immo omnino
omnium , quibus ius respondendi a Principe datum , opiniones & sententiae iudicem obligabant, eo modo, uti hodie in Germania sententiae a collegiis iuridicis eonceptae. Theodosii constitutio non ad responsa & sententias Joorum , sed ad scripta veterum inter se dii sentientia, in iuridicis allegata pertinet. HLIN. T a x T V s .
s. Diuturni Propria live sunt epithetaeonsuetudinis, ut dicatur diuturna, longa , inveterata : quanto autem tempore inducatur,
iure nostro definitum non est. Legem imitantur Id est , legis vim & ef ctum habent, 3 a. π seq. D. de legib. Quinetiam plus valere, re in rebus majoris momenti vertari leges , quae moribus comprobatae sunt , quam quae scripto constant, testatur
Aristo t. 3. Polit. c. ult. COMMENTARIVS αε Iuris non scripti seu longa e suetia ne is triaucti quanta , er unde auctoritas , er
3 Ad jus consuetudine introducendum opus esse probabAi Superioris seientia.
Ruτntum tempus , quot actur Ur quales ad inducendam eo uetud nem necusarii.
ε Applicatio fuerioris divisionis ad jus rivile
I an plures species juris , quam qua memoratae', σ de aequitate , in communi opinione.
Ine scripto De quibus causis scriptis legibus non utimur t id custodiri oportet , quod moribus & consuetudine inductum est , I. de quibus Ir. de legib. Immo magnae auctoritatis hoc jus habetur ; quod in tantum probatum est, ut non fuerit necesse scripto id comprehendere I l. immo magna s. eod. Usus est , inquit alicubi Livius gravissimus juris censor , in evis Ior , in non posit non
aequum esse in utile , quod is probavis , saepius facto periculo. Cui simile est , quod Aristor. 3.PH. iat. scribit , plus valere , ex in rebus majoris momenti versari teger , qua moribus comprobata sunt, quam quae scripto eonstant. Dicitur autem hoc jus non icriptum , non quod scribi necesse non st d. i. 3 6. Utique tamen utile est scripto id comprehendi ad lites &sumptus probationum minuendos , & vid
mus multarum regionum consuetudines non
modo scriptas ; sta etiam commentariis illustratas circumferri. Neque tamen idcirco consuetudo fit ius scriptum , quod legem appellamus : quia non ex scriptura , sed ex usu aestimatur i & facilioris tantum probationis cauissa scripta intelligitur. ViNN. Non fit ius scriptum per icripturam . quia non per modum legis publicatur. νὸμουs autem est Leger publieare. Vid. supra ad 6. 3. h. t. HEIN. Consensu utentium Nimirum tacito. Nam quemadmodum expressa sanctio legem facit, ita tacita populi voluntas consuetudinem; unde quoad vim & effectum inter haec duo nihil interest. Quid enim refert, ait Iulianus in a. λι. de quibus I a. 'fragio potulus voluntatem suam declarer , an restis ipsis tr factis Populum autem etiam hic intelligere debemus nullius triperio subjectum : nam quae civitates alterius imperio parent , non magis tacito consensu consuetudinem introducere possiant, quam expresso legem. Hinc quia ejusdem est legem tollere, cuius est condere, reae restri tum est in I. 2. C. qua sit iov. cons. legi a Principe latae contraria consuetudine derogari non posse. Quamobrem etiam existimandum est, Julian. in d. ι. de quibus 32. respexisse ad anteriora tempora , quibus populo adhuc ius suffragii erat, aut ad ea jura , quae nondum
sublato iure suffragii moribus introducta sunt; quale est pupillaris substitutio , I. 2. de vulg. ραb. DU. item quaereta inofficiosi testamenti, I. 8. in pr. de bon. poss. eoni. tab. donationis inter virum & uxorem improbatio , I. I. de dom in1. vir. in ux. & si quae sunt generis
eiusdem. Fortassis etiam jura municipiorum consderavit, quae suis legibus de moribus utebantur etiam sub Imperatoribus, ut notavisu. g. r. Evincit hoc ipla Iurisconsulti disputatio , qui argumentatur a iure suffragii ad jus introducenti consuetudinem. Proinde in statu populari ius consuetudinis introducendae , quae instar legis se, solus populus habe- 3re potest; in Monarchico , aut Optimatum non item: sed in ea introducenda probabilis Principis aut Superioris sciencia & patientia requiretur; ut recte D. Wesemb. para. da
67쪽
legib. num. s. &D. Cudelin. I. s. de jur. novisse. 2. per d. I. de quib. II. π d. i. a. c. quae sit long. eo . etsi quod non requiratur scientia Superioris , comrru aior opinio est , quam post Schneid. bie num. 2. probat D. Tulden. ad d. tit. C. num. I. & in judicando secuta est suprema Curia Mechlin. teste D. Christin. vol. 2. Ge. s s. num. s. ex s. neque D. And. Call. 2. observ. 3 I. aut Myns. s. obf. I. U seq. hoc inter requisita consuetudinis numerant. Plane quatenus civitates statuta condere possunt, nec consuetudines statutis similes introducere prohibentur , aut ante statuta tacite abrogare.
Dititurni mores Propria haec epitheta sunt consuetudinis , ut dicatur diuturna, longa, inveterata. Nam clim sensim tacito consensu populus inducatur , necesse est is consensus exsactis & tractu temporis arguatur. Et quia hoc respectu consuetudo tacti est, probari quoque debet, atqui ad eam probandam multum confert si ea judicio contradictorio aliquando firmata sit; I. eum de eonsuetudine 34. de legis. Quantum autem tempus & quot actus ad introducendam consuetudinem requirantur; in-- ter interpretes non satis convenit. D. Con- nanus I. eomm. Io. & HotOm. bie , tantum tempus requirunt, quantum superstitum hominum nec aetas nec memoria comprehendit; per I. I. f. tili. iunct. I. a. f. idem Labeo r. de aq. pluv. are. Vulgo , testibus D. Gail. 2. obf 3r. Myns. g. obf. r. Schneid. hic num. s. wesemb. par. de legib. num. s. arbitrantur , Consuetudinem induci decennio , aut tanto tempore , quanto ius aliqnando praescribi potest.
Verum , ut recth D. Ant. Fab. I. iurior. 2. ρ .ri. notat, in hoc hi omnes errant, quod consuetudinem cum praescriptione juris consendunt. Praescriptio enim nullum ius acquirit nisi praescribendi , & in eos dumtaxat, contra quos praescriptum est , & in tantum , inquantum praescribens possedit vel quasi. Consuetudo vero acquirit jus in universum omnibus & contra omnes in suo casu , quia cum sit lex quaedam tacita , legem imitatur ; I. ult. C. qu.e sit long. eo . Quam ob causam cum D. Cui ac. 2 o. obf. I. & Menoch. con'. s r. n. xo. potius iudicas arbitrio hoc definiendum censeo , qui pro negotii qualitate modo longius , modo brevius tempus statuere possit,& quantumcumque tempus sumetere, modo adsit actuum frequentia , & uniformitas , ut Ant. Fab. ad I. nam Myerator 38. de legib. Et quoniam in consuetudine introducenda non hujus aut illius hominis vel etiam ordinis morem inspicere debemus , sed totius populi usum , eumque colligere ex iis, quae non le-
mel aut his , sed frequenter circa eamdem rem & controversiam observata sunt, ι. I. c. quae sit long. eo . & observata tenaciter, hoe est , perpetuo smiliter , I. MD. C. eod. non putarem ad inducendam consuetudinem duos M.tus sufficere , quantumvis judiciales & notorios , quae communis est opinio probata item a Gail. & Myns. G. Ioe. sed hoc etiam arbitrio judicis relinquendum , ut caetera, quae certo jure definita non sunt , arg. I. I. f. ula. de jur. delib. I. s. C. de bon. auri'. jud. poss. Cu-ia c. Menoch. Fab. tibi stip. eleganter D. Diod. Tulden. in comm . ad hune tis. e. 4. Illud majoris partis consensu & recte receptum est, cum de consuetudine probanda quaeritur , necesse non esse probare, eam aliquando firmatam fuisse iudicio contradictorio. Nam cum ea populi consensu inducatur , quid refert, quod non etiam intervenerit res judicata Quod si tam certum ius fuerit , ut de eo nunquam apud iudicem dubitatum sit: an non majoris auctoritatis id videri debet, quam quod in iudicio contradictorio approbatum L immo magnae I 6. de legib. Consilii igitur est, non necelsitatis quod scribit Ulpianus in I. 3 d. tit. cum de consuetudine quaeritur: primum explorandum esse , an etiam contradictorio aliquando judicio confirmata sit. Consilium dat , ut id fiat , quia illa exploratio utilis est probaturo consuetudinem, scilicet ut paratas habeat easdem illas probationes , quibus consuetudo tum probata est. Et secundum hane opinionem in Camera iudicatum testatur Gail.
n. 7. Ur seqq. ubi plures citat, qui hane sententiam defendunt , & communem asserunt. Ita quoque iudicatum refert Radelant. Traject
Legem imitantur Id est , vim & essectum slegis habent. Itaque non hic solus consuetudinis effectus est , quod jus novum, de quo nihil ante cavebatur, inducat 3 sed etiam quod latam antea legem abroget; f. pen. f. eod. Est & alius item consuetudinis effectus , in iure scripto nimirum interpretando. Nam si de interpretatione dubiae alicuius legis quaeratur; monemur in primis inspiciendum esse, quo jure eiυitas retro in hujusmodi easibus usa sit;
ontimam enim lestum interpretem esse consuetudinem , l. si de interpretatione 3 7. ty I. seq. de leg. minimeque mutanda , quae interpretationem certam semper habuerunt, ι. minimὸ
Nos item in his regionibus aut scriptis le- cgibus utimur , aut non scriptis. Leges scriptae
68쪽
aut generales sunt, quae ad omnes Pertinent,& ubique locorum in hae provincia vim habent ν aut speciales , quae sunt propriae alicujus loci, aut privilegia certis Corporibus, Collegiis, Civitatibus, aut Regionibus: itemque certae alicui personae aut pluribus unius generis , ut viduis I pupillis , pauperibus , &c. concessa. Generales leges soIi sanciunt ordines , aut Praefecti, quibus ea potestas sub nomine Comitum aut summorum magistratuum
legitime delata est. Sed & sine hae delatione, Ptiriecto Provinciae una cum Praeside aliisque Curir Provincialis Senatoribus ius est, de quibusdam causis leges serre , nempe de iis quae ad usum sori , morem iudiciorum , ad lites
tractandas atque expediendas ,' ad frustrationes Ze eaptiones scribarum, advocatorum,pr curatorum , viatorum , &c. corrigendas pertinent , quippe quibus in hac parte cura rei p. iam ab initio mandata suit, Merul. lib. i. tit. . e. p. add. Christin. via. t. decis sI. n. g. I kcf. ς s. num. 3. σ 4. nisi haec Curiae decreta speciales potius leges dicendae cum D. Grol. r. manis. x. Speciales leges non tantum Ordines condunt , aut Praesecti , quos diximus, privilegiis serendis, aut condendis statutis particularibus t verum etiam Praetores & Bailli vide sententia Magistratuum urbanorum legitime congregatorum in sua quique civitate IN ges locales quas Muren appellamus, condere
possunt: item Baillivi cum potissimis agros collentium , Melgeboren Mannm Praetores pagani cum Scabinis in agris, & pagis de rebus ad iurisdictionem suam pertinentibus;
quatenus nimirum jus condendorum statutorum ab iis , qui summae Rei p. praesunt, ac Ceperunt. Leges non scriptae sive mores aut in- eteratae consuetudines , & ipsae partim generales , qualis est communio bonorum inter
coniuges: partim speciales , quale est ius retractus, quod in Rihnlandia, Del flandia, Κennemerlandia , & agro Voornano obtervatur, D. Meres. d. lib. tit. 4. e. I. ex seqq. Grol. d.
ivt. Quod si de re, de qua quaeritur , nihil legimus aut moribus nostris definitum est , ius commune , hoc est , Romanorum sequendum
Et hactenus quidem explicatae sunt partes juris civilis e Iustiniano propositae. Sed ann Da plures poni debuerint , dubitari potest. Video enim , a nonnullis inter partes iuris non scripti praeter consuetudinem quae sola a Justiniano posita est , numerari etiam res iudicatas , sive praejudicia, de aequitatem. Sed
GENT. ET CIVILI. δ ι utrumque perperam. Nam etsi rerum, praesertim saepius iudicatarum , non vilis est auctoritas: vim tamen legis minime habent , nec jus inducunt, quod inter alios, simili aut ejusdem generis controversia mota sequi necesse sit s tis.
pertinet, quod Imp..in ι. nemo I 3. C. de feni. ετ interI. rescribit ν & vulgo dici solet, Non exemplis , sed legibus judicandum esse. Christin.
tas proprie dicta hujus iuris pars est. Et quidem ἀγραφειροι, quia scripta non est ι sed non eo sensu ita appellari potest , quo jus illud constituit speciem iuris civilis. Quod ut planius intelligatur , observandum est, nomen aequitatis dupliciter accipi ; vel in genere pro aequo , quod cum omni iure conivuctum est vel in specie pro eo , quod est a jure civili diversum. Generalis appellatio etiam juri ei vili convenit 3 nam omnibus legibus & iuri civili
aequitas aliqua inesse creditur , nomenque iuris non meretur , quod ab omni aequitate destitutum est. Atque hoc sensu Cic. in Totie. e. x. ius civile definit aequitatem consitutam iis, qui sunt ejusdem civitatis. In specie autem &proprie accepta aequitas iuri opponitur non scripto , ut male nonnulli, sed stricto. Haee Graecis Arisi in dicitur , nostris etiam aequum& bonum, humanitas, benignitas : ab Aristo
tele s. Eth. io. definitur ἐπανόρθωμα του νομίαν
δικαιου , juris legἰtimi eorrectio. Cuius usus elucet cum in verbis legis ex sententia extendendis & ad ea sus similes producendis, ubi lex
minus scripsit, plus voluit; tum in verbis restringendis, ubi ex sententia constat plus scripsisse legissatorem , minus voluisse e maxime Vero in benigna legum interpretatione , earumque ad singulas facti species accommodati ne ἔ tali tamen , quae ab expressa & manifesta
legissatoris voluntate non recedat. Huc pertinet I. Io. σ seqq. de Ieg. item l. II. σ multa seqq. eod. Atque hinc etiam peti potest conciliatio I. plaeuit de iudie. cum I. I. de teg. τι. prooexit i x. I. qui in a quo. man. Gu- delin. s. de ju . MN. e. h. Christin. vol. 2. Ge. 6 I. n. 3. π seqq. Non est ergo aequitas haec species iuris ei vilis , sed quid a iure civili diverisum , consistens magis in arbitrio boni viri &iudicis 3 unde 3e nonnumquam boni viri arbitratus & religio iudicis appellatur. Quamobrem recth Aristoteles d. loe. aequum & bonum comparat regulae Lesbiae, quippe cum in definitarum rerum & norma indefinita esse debeat, aequo & bono ita utendum esse ait, ut fabri caementarii Se struetores utuntur norma
Lesbia, quae cum plumbea sit & fiexibilis, eam
69쪽
structurae , cum usus est , accommodant, nec semper ad normam e vigunt structuram : quod Guil. Budaeus initio annot. prior. opulentius explicat. Ea quae de auctoritate communium
opinionum hic disputari solent, in medio relinquo. Unum dico, etsi non vile esse debet, quod plures sentiunt , & id judicium integrius haberi , quod plurium sententiis comprobatur : Clem. r. vers. qtied Giam de sent. excom. I. I. in ρν. de sis quaest. non tamen usque adeo valere debere, ut in manifesto errore ius faciat , arg. o. a. c. quae sit ιong. confvid. Menoch. a. praesumpr. II. num. 24. & ibi citatos D. Diod. Tulden. Ne c. I. Iate OM. Hili. notas. in Don. lib. 2 s. c. A. TEx TUS.
Io. Et non ineleganter in duas species jus en vile distνibtisum esse υidetur. Nam origo ejus is institutis duarum civitatum , Athenarum scilicet T Lacedaemoniorum , fluxisse videstir. In bis enim civitatibus ita agi solitum erat , ut Lacedaemonii quidem ea , quae legibus observabant , memoria mandarent : Athenienses vero ea , quae in legibus
scripta comprebendissent , eustodirent. N o T AE. Io. Non eleganter Nec admodum tamen eleganter , ut apparet ex iis , quae Holom. &
Lacedaemonii) Lacedaemonii scriptis legibusus non sunt, atque una των καλουμδεων 'τρῶν haec erat, πι- facis ἐγγραφοις ; seriptis I gibus non uti. Plutarch. in Dcuta. pag. 47.
COMMENTARIUS, x μνον Triboniani notatus.
EXactis Regibus coepit populus Rom. in
certo magis jure & conluetudine utiquam lege lata; donec placeret pulatica auctoritate decem constitui viros, per quos peterentur leges a Graecis civitatibus. Itaque legati Athenas missi, qui inclytas Solonis leges describerent, & aliarum civitatum Graecarum instituta, mores, iuraque cognoscerent, Pomp.
I. a. q. exactis 2. de orig. jur. Liv. l. I. e. 3I.
seq. Hae leges in i a. tabulis postea descriptae leges decemvirales , & i 2. tab. sunt appellatae 3 sons omnis publici privatique iuris , auctore eod. Livio. Ex quibus perspicuum est, TIT. II. ius scriptum sive leges Romanorum originem
suam habere partim ex legibus, partim ex moribus Graecarum civitatum , & insigniter errare Tribonianum , qui jus scriptum Romanorum ab Athenientibus, non scriptum a Lacedaemoniis arcessit. Nam primum male confert leges non scriptas Lacedaemoniorum cum iure non scripto Romanorum : Neque enim
Lacedaemoniorum leges fuere ius aliquod moribus introductum , quo sensu ius non scriptum hic accipi constat, & scripto , hoc est, legibus latis opponi : sed leges proprie dictae& expressim sancitae ; quamvis eas non icribi, sed in memoria conservari voluerit legissator
eorum Lycurgus. Secu udo nec mores Lacedaemoniorum dici possunt originem dedisse juri
non scripto Romanorum , non magis quam mores Atheniensium aut aliarum Graeciae civitatum , unde legati Roma missi leges petierunt. Nam non minus mores quam leges horum populorum, descripti in illis , quas dixi, duodecim tabulis lege decemvirali perlata,
partem juris scripti Romanorum constituerunt. VINN. Sed vereor , ne perperam dicascribatur Triboniano , ac si Romanos jus non scriptum a Lacedaemoniis 3 scriptum ab Atheniensibus accepisse statuat. Distinctionis p tius νοπι ν in ἐγγράφου s & originem ab his civitatibus derivat. Et s ane Lacedaemonii iure non scripto usi sunt , teste Plutarcho in L c. p. 47. quamvis alio sensu , ac Romani. Mus ergo in hoc f. usurpatur pro ejus rei, nec ad ri jus civile referendum. HEIN. TEXTUS.
DivisioJutis in immutabile & mutabile.
II. Sed naturalia quidem Dra , quin ιν ιοmnes gentes peraeque observanιur , divina quadam providentia constitura , semper 'rma atque
immutabilia permanent. Ea vero , quae ipsa sibi quaque civitas constituit , saepe mutari solent veι taciso oonsensu populi, vel alia postea lege lata.
I i. Diruina providentia Quorum Deus in- Ventor , disceptator , lator, ut loquitur Cic. Intelligit ergo jus gentium primaevum , quod nobis ingenitum s non secundarium, quod usu
Immutabilia Jus naturale semper & ubique iustum ell, & fuit: unde nec quod hoc jure prinhibetur , iuberi potest ; nec quod jubetur, Ve
70쪽
DE IURE NATURALI GEN r. ET CIvILI. quid potest , aut detrahi , ι. s. D. de just. σ
Tacito rensensu Non tantum novum ius longo usu introduci potest a sed id etiam , quod
ante lege aliqua constitutum erat, contrario usu abrogari, t. I 2. D. de legib.
alia postea lege lata Nam posteriores leges semper potiores sunt prioribus f I. Dis. D. δε
ηstitare. Prisc. Harm. lib. i. tit. I. Varro tibis t. de lingua ι an non saepe veteres leges abrogata ηεvis cedunt
COMMENTARIUS. a Iai naturale fere jus gentium primaevum immutabile esse , non item jus gentium secundarium , nisi proportionaliter. 2 Immutabilitatem illam praeeipue apparere ire notionibus divinitus animis hominum impressii ; quod exemplis declaratur.3 Leges ciυlies etiam consuetudine contraria abrogari posse. Expedi, ne teges aliquando mutari
EX posito iure tum naturali, eum civili, o
servataque utriusque differentia in causis eiacientibus , non incommode hoc loco lub-ycietur alia quaedam differentia , quae in effectu cernitur.
divina providentia eonstituta Hoc est, quaeao incorrupta ratione, a simplici illa notitia mentibus nostris divinitus impressa pronianant. Jus quod nobiscum natum est , non ab hominibus excogitatum, cuius Deus cst inventor , dii ceptator , lator , ut loquitur M. Tullius lib. 3. de repub. Apud Xenophontem ιδ. 4. memorab. hujul modi jura θ εου νόμει dicuntur. De iure igitur gentium primario , id est , eo quod simpliciter naturale est, haec accipienda iunt 3 non de secundario , quod usu exigente inventum. Nam diligenter distinguenda naturalia praecepta ab his , quae pro certotata dumtaxat naturalia sunt: jura multis populis seorsim communia ab his , quae socie-Latis humanae vinculum continent. Sic vetera gentium iura circa bella de res bello captas, circa incrementa fluminum, &c. multum mutata hodie videmus. Sed & multa, qu e jus naturae non iubet, sed permittit tantum , communi consensu prohiberi possunt i uti fa ctu mcirca omnia fere αδι e:τα , de quo tuo loco differemus uberius. Sane etiam jus gentium secundiarium immutabile dici potest, utique multo disici Ilus tollitur, quam jus civile.
Immutabilia Jus naturale semper de ubiquerim. I.
iustum est & fuit: nec aliud hic, aliud Romae, aliud Athenis , aliud nunc est, aliud postiae
erit. Nam ut recta ratio insita a natura & dinfusa in omnes constans est Ee sempiterna , ita de quod ea praescribit , semper aeque ex se iustum est atque immortale. Quamobrem nec
quod hoc iure prohibetur iuberi potest , nec
quod iubetur , vetari I ut recte Grol. I. ma ud. 2. 8c convenienter et , quos scribit Jurisi consule. in I. 6. de just. σ jur. ius civile in t tum a jure natura recedere non debere. Nec est contrarium , quod Jurisconsuli. addit; ius civile non per omnia jtiri nati rati servire , sed plerumque ei addere aliquid , aut detrabere. Nam 2
illa additio aut detractio nihil aliud est, quam generalium iuris naturae pnaeceptorum ad usum moresque civium Sc formam Rei p. specialis cum delectu accommodatio. Quod quamvis variis in locis diversimode fiat, atque etiam in applicando naturae iura infecti quodammodo videantur 3 immutabile tamen pertinetva αῖνα καιον quod per se atque ex sui natura justum est , vimque suam perpetuo retinent in obligandis conscientiis anticipatae in animis nostris communes illae, quas diximus , notiones , in quibus haec constantia atque immutabilitas praecipue elucet. Covarr. de marr. p. 2. c. s. f. s. num. I. belle Michael. Ephesi ad s. Et bie. Alberi. Bolong. e. I s. de lege jure in aequit. f. is. Exemplis res fiet illustrior. Lex naturae
ita praescribit; Deum olito; Liberi potestati patris subjecti sunt O I pacta eonventa servato. Haec sunt aeternae legis perpetua decreta , & quae nullo iure civili abrogari possunt. Tantum in modo applicandi , de quo lex naturae nihil definit , varietas aliqua apparet propter varietatem constitutionum civilium ι ut scilicet hoc vel illo ritu externo adhibito Deus colatur: ut
patribus in liberos vel eadem , quae dominis in servos, potestas sit , & quodcumque per filium acquiritur , id acquiratur patrit vel ut jus tantum pater habeat filium modice de siue
acerbitate castigandi , & contumacem expellendi domo ; ut pacta etiam nuda efficaciter obligent, aut eam vim tantum habeant vestita , ut vulgo loquuntur. Ait Justinianus , nihil tam eonveniens esse aequitati naturali, quam voluntatem domini rem suam in alium transferre volentis ratam haberi, g. per traditionem, o. ins de rer. dis. At lex civilis occurrens temerariae hominum liberalitati , cuius eos mox poenitere posset, modum huic rei in donatione praescripsi, eamque donationem, quae quin- sentos solidos excederet , non aliter ratam esse voluit , quam si actis sit insinuata f. a. infri donat. Hoc , inquam , facto non mutatur