장음표시 사용
71쪽
jus naturale, sed adiuvatur , dum propter utilitatem civium quo legistatores omnes spectane, tametsi non idem semper constituant aliquid ei adiicitur: aut si mavis, detrahitur, respectu scilicet praecepti generalis. Atque hoc est , quod DD. nostri aiunt , ius naturale -- disicari , declarari , in provisionibus adjuvari posse : sic enim loqui amant Jo. Fab. Aug. & alii ad hune g. Sexcenta ejusdem generis exempla afferri possent occurrunt enim in omnibus fere partibus juris civilis sed haec pauca e muliatis retulisse , puto rei declarandae sufficere. Illud etiam sciendum est, esse quo am quasi gradus principiorum praeticorum & praecep
torum naturae , ac nonnumquam uiuuenire, ut
inter se haec concurrant , & invicem obstent, verbi causa : Lex naturalis est : Non occides, est& altera ejusdem generis sed momentosior,.quae sui defendendi causa permittit aggresso rem occidere. In hoc consensu lex inferior superiori cedat necesse est. wesemb. par. de just. Ur jur. n. I s. Tacito consensu) Quamobrem non tantum
jus novum longo usu introduci potest , sed etiam id , quod ante lege aliqua constitutum
erat, contrario usu abrogari. Atque hoc omnino consequens est rationi Juliani , qui in I. de quibus 32. de legib. nihil interesse scribit, suffragio populus voluntatem suam declaret, an rebus ipsis & factis. Ex eodem loco etiam hoc colligitur, quod supra diximus , cessante jure suffragii non tantum cessare jus populi in lege palam serenda , verum etiam in consuetudine contra jus a Superiore constitutum introducenda : quoniam ejus solius est legem tollere , cujus est condere , ita cape l. 2. Cod. quae sit long. eons aut de consuetudine alicujus municipii, fac. I. I. g. Divus s.2s de sepulcb. viol. Atia Iege lata Expediat ne leges mutare, aut quando expediat ἔ politicae disquisitionis est; euius tamen quaestionis decisionem suggerit
Ulp. in I. a. de const. princ. In rebus , inquit, novis constituendis evidens esse utilitas debet , ut recedatur ab eo jure , quod istu aqutim visum est. Eaque consentiens est politicorum omnium sententia , Plato lib. I. de legib. Aristol. 2. pol. c. in sne. Bodin. 4. de rep. 3. Lips. q. pol. F.
I 2. Omne autem jus , quo utimur , vel ad per nas pertinet, vel ad res, vel aci actiones. Et prius de personis videamus : nam parum est jur
II. Vel ad personas , ere. Distributio ex objectis ad finem iuris obtinendum accommo data , ex ι. I. D. de flat. bom. Omne ius redditur personis de rebus per actiones & judicia M. V U.
Hoc f. transitus fit a iure constituente ad
jus constitutum , & methodica quaedam via pro materiae diversitate , circa quam illud versatur , ad huius cognitionem sternituri praeeunte Cato in I. I. de sal. bom. Vel ad personas , ine. Distributio ex obiectis, ut apparet, ad finem juris obtinendum accom modata. Finis iuris, quod iam saepe diximus, est sutim cuique tribuere. Ut autem hunc fi-n in consequamur , necesse est primum scire,uid sit suum cuiusque ; deinde qua ratione, id ultro non praestetur , ab invito obtineamus. Cognitio ejus quod cuiusque est , vel ex Persona sumitur , vel ex rebus a sed ex iure, quod quisque vel conditione di statu personae
suae habet, vel ratione rerum externarum.
Conditione personae multum inter se homines differunt : alii enim liberi sunt, alii servi; liberorum alii ingenui , alii libertini; alii patresfamilias , alii filii familias : patrumfamilias , alii in tutela , alii in curatione, alii in neutro eorum. Ac pro diversis hujusmodi qualitatibus diverso quoque iure in civitate censentur ; quod quia statum ac conditionem Iersonae sequitur , ius personarum appellatur: eque eo deinceps hoc primo libro disputabitur. In rebus externis quod cuiusque est , id aut est ius reale, nempe dominium aliudve in rem aliquam ius; aut personale dumtaxat , uno nomine obligatio sive creditum. Illud D. Grotio est Bebeerim , hoc Insebiadi. I. manu dy. c. I. ετ 2. c. I. circa M. Nimirum ergo huc pertinent non tantum modi acquirendi dominii aut juris alicujus in rem dominio proximi , modi acquirendi res singulas aut per Uni'
versitatem: sed etiam modi contrahendarum& acquirendarum obligationum , & contra etiam horum omnium admittendorum aut In firmandorum ac distrahendorum rationes, agi
turque de hoc iure lib. 2. 3. & parte quarti usque ad tit. de actionib. obtinendi utriusque iuris ratio est in actionibus , hoc est, iuris nostri persecutionibus , sive id fiat in judicio,
sive extra judicium auctoritate Magistratus, quod argumento ultimo tractatur loco.
72쪽
Continuatio. Quid hic persona , quid status, & ius personae.
ties 3e dispositio summarum partium, quae deinceps hoc libro , & sequentibus singulatim tractantur. Initium fit a pers nis, quarum causa caetera constituta sunt. Is Litulus eiusdem plane argumenti inscribitur de flatu bominum. Unde intelligimus personam hic , non qualitatem civis , sed hominis designare, aut potius hominem simpliciter: eamque appellationem tam servo competere,
quam homini libero : sicut & in iure passim
eti1m servo tribuitur , ι. I. pr. ne qui eum qui μι Doe. I. potestatis 2 I s. de verb. signis. i. in . iret. μν. Item ius personae hic esse, quod statum & conditionem personae sequitur : nam status ipse est personae conditio , aut qualitas, quae essicit, iat hoc vel illo iure utatur I ut esse liberum, esse servum, esse ingenuum, esse libertinum; esse alieni esse sui juris. Itaque status rationem causae, ius effecti habet. v INN. Jure veteri dii crimen erat inter hominem & personam. Homo dicitur, cuicumqne contingit in corpore humano mens humana. Et sic sola monstra negantur esse homines ,r4. V. de flat. bom. Ast persona est homo , statu quodam veIuti indutus. Status vel naturalis est , vel e Elis. Quoad naturalem , servus persona dicebatur ι uti in legibus ab auctore allegatis, &princ. b. e. non quoad civilem. Quia enim nec libertatis , nec civitatis, nec familiae particeps erat servus , hinc res mancipi , Ulp.
fragm. sit. I9. g. I. απνόσωποs Harmen p. Lib. . tit. s. immo nullus L. 32. ff. de R. J. Me e pue , l. 4. Instit. de eap. dem. denique mortuus
Summa itaque divisio de jure personarum haes , quia Omnes homines aut Iiberi sunt, aut servi. N o T AE. Iure personarum In me de flatu hominum.
Status rationem causae, ius eisecti habet; status est ipsa personae conditio, jus, quod hanc co
Summa divisio Id est , prima & principalis , vel generalissima , πρωπι καἰ ακροτάτη. 4 c. RUI. tit. I.
Liberi aut semi Ex I. 3. D. eod. Adscriptitios , de quibus lib. rr. Cod. alii in liberorum , alii in sexvorum numero ponunt. COMMEN TARI U s. x Adserjt Hi estis eonditionis babendi , π n. 3. a Servi diverso res ectu ad primum ty seeundum iuris objectum pertinem.
Umma Id est prima & principalis , vel
etiam generalissima nam reliquae sunt secundariae aut speciales. De agricolis &adscriptitiis quaeri solet, quibus comparandi Et quod in re non dissimili respondet U0. l. Io. hoe tit. etiam hic responderi potest : Ejugconditionis aestimandos esse , quae in eis prae valet. Non enim tina agricolarum coloniis addictorum conditio fuit. Quidam eorum censiti erant, quidam non censiti : hi coloni, illisere adscriptitii dicebantur. Adscriptitii quasi servi erant, peculiumque eorum ad dominum pertinebat: coloni liberi , ut coloni Palaestini, Thracenses , Illyricani, de quibus proprii tit. Iib. ii. C. Adscriptitii tributarii erant, id est,
capitis censum sive capitationem praestabant: coloni non erant tributarii, reditus tamen ceristos pro solo domino terrae solvebant. Consule Culac. ad titi de C. de apic. in cens. Greg. Tholos. I . sent. ro. & omnino Christin. -l. s.
deris. 8 s. ty seq. Semi Videmus igitur & hic in I. 3. eod. un- de haec suinpta , non solum Iiberos , sed etiam servos ad primum iuris objectum reserri, videlicet ad personas. Atqui servi non minus in dominio nostro & in commercio sunt quam reliqua, quae in bonis habemus , adeoque qua drupedibus eos exaequat Caius in I. 2. g. r. ad kg. Aquit. Unde effici videtur , ut servi non ad personas, sed ad res referri debeant , non ad
primum, sed ad secundum iuris objectum. Sed nimirum duplex est servi consideratio, qua res, Et quae Diuitiaco by Got
73쪽
quae in commercio est , ut & reliquae res nostrae ; & qua persona, quatenus puta cognatus dicitur , l. I . f. 2. π seq. de rit. nupt. quatenus liber fieri, haeres institui, &c. contrahere, di dominum de peculio obligare , ipse iterum naturaliter obligari , & alios sibi obligari potest , t. i . f. de obIig. σ act. Prout igitur con-sderatur , ita vel ad primum , vel ad secundum objectum pertinet. VINN. Recte. Pro ut servo , tanquam homini, status vel naturalis tribuitur, v ci civilis: & potest , & non potest persona vocari, & vel ad primum, vel secundum iuris objectum referri , Vid. supra Not. ad rubr. b. t. & cons. L. 3 2. 1. de R. I. HEIN. , In hisce & plerisque aliis Chri uiani orbis provinciis quamvis nulli amplius servi snt; reperiuntur tamen adhuc homines conditionis adscriptitiae, sive rusticani glebae addicti de quas proprii i Ilius loci , cui adscripti sunt; ut in Hannonia, teste D. Gude lino I. de jur. nov. p. in Burgundia & multis Partibus Galliae. Hi
enim sunt quos vocant , Gens de main morte, Homines manus mortua , de quibus Chass. ad consse. Burg. rubr. s. g. I T. Germania quoque
ejusdem conditionis homines habet, quos appellant proprios , & libertis magis smiles esse quam mancipis , scribit D. Viglius ad g. sed cum aliquis ins de test. Ord. Christin. Latinis
colonis eos comparat d. dee. 86. n. I 8. Sed vide Zas. lib. I. sing. resp. c. I. n. 7s. Ur seqq. l. a. e. . n. 8. Gail. de pignorat. cap. 8. VINN.
Immo homines proprii Germanorum sunt v re servi , quamvis non conditionis Romanae, sed Germanicae , id est tales, quales iam olim in Germania deprehendit Tacitus de Mor. Germ. cap. as. Glebae vel praedio adscripti cum posteris , debent censum, operas, maritagium, momtuarium , vel praecipuum ex haereditate. Coerceri possunt a Dominis: sed non occidi. Nee omnia Dominis acquirunt, sed ea quae diximus. Cetera liberi , & jure connubi, & commerciorum & ipsius testamenti factionis gaudent. Vid. Polgi ess de flat. N conditi serv. in Germ. GIL Thomas. & Herti de homin. propri
r. Et libertas νιdem ex qua etiam liberi vocantur es nainratis facultas ejus , quod cuique facere Iibet, ns A quid vi aut jure prohibe
a. Facere liber Effectus libertatis est , s PIT. III. cere quodlibet , hst enim potestas vivendi, ni
velis. Cic. in Paradox. Aristot. r. pes t. y. Zeno apud Laert. breviter , Ταυτοτραγιας,
potestas pro jure suo agendi. Nisi si qua vi Finge nos vinciri , usum re rum nostrarum vi prohiberi, &c. haec facultatem quidem faciendi impediunt, libertatem
Jure Οὐ γαν επι τὸ πρὸς πιν πρυτειαν. Aristor. I. pol. s. Legum idcirco omnes strvi sumus , ut liberi esse possimus. Cic. pro Citientia c. m. Indicat hanc exceptionem illud Persianum: Sat. s. Excepto si quid Maguri rubrica n
Ex qua etiam liberi Non ex vocabulo, sed
ex re ipsa, quae vocabulo designatur. EL sectum a causa, concretum ab abstracto. Auctor huius definitionis est Florent. in lib.
Cuique facere Isset Differentia ab essemisumpta. Effectus libertatis est facere quod ibbet : est enim potestas vivendi, ut velis, teste cicerone in Paradox. ey I. os . c. ari num. I. Zenone apud Laert. breviter definitur εξ:,σ - αιτοπραγίας , potestas pro iure suo agendi. Caet rum quia haec potestas partim vi impediri potest, partim legibus circumscripta est 3. additur exceptio: Ns quid τι aut jure , ere. qua e ceptione significatur , duabus rebus , quominus faciamus quod lubet, nos impediri , vi &jure : neque tamen eo minus liberos esse. Fine igitur nos ulu rerum nostrarum vi prohi-eri, finge vinciri ; facultatem faciendi haec impediunt, libertatem non imminuunt. Sed neque eo minus sua cuique constat libertas, quod quaedam facere legibus prohibemur: nam quae cum legibus & bonis moribus pugnant, ea ne facere quidem nos posse credendum est; ut praeclare noster Papinian. l. filius Is . de cond. inst. Et divine M. I ullius in Cruentiana, cap. s 3 Legum, inquit idcirco omnes fervi sumtis , ut liberi esse poseimui. Cui simile illud Arist. r. pia. s.
οὐ γαρ ετι δουλει τὸ ζῆν προς την πολιτειαν. Nimirum legis imperium non est γε σπογικὸν sed πολιτικόν . Quapropter obedientia, quae legibus ultro praestanda , ut omnibus libertas sit incolumis, non pugnat cum libertate, sed eam tuetur I quamvis coerceat atque in gyrum rationis actiones cohibeat, ne licentius evagentur I ut bene D.welemb. bie, &D. Tulden. e. r. VINN. Est & haec definitio vere Stoica. Vid. Per. fat. s. v. 88. &quae ibi notavit Casaubonus Arrian. Dis. Ehictet. Lib. ii. e. r. Ita Vero exPli-
sata , non est cur a quibusdam, Accursium se
74쪽
i. Servitas autem est eonstiturio Duir gemrivm , qua quis dο-nro Hieno contra naturam
et. Con firmio Id est, res gentium constituta , caula pro effectu : sic thesaurus dicitur depositio pecuniae : Iege 3 I. f. I. D. de acq. rer. m. pro pectinia deposita. Dominio alieno Unde Zenoni apud Laertiservitus definitur τε νησις λυπιπραγίας. cintra naturam Contra communem illammatum hominum conditionem, quam ab initio habuerunt a natura: lege Φ. D. de just. Eri ri tege 32. de rex. jur. φίσει γαρ δοῦλει εγων τινε. Philost. Liberos & servos a natura procreari disputat Aristot. I. pol. 3. ty 4.
sed alio sentu, nempe ingenio stupidos di corpore robustos a natura productos videri ad se viencum iis , qui ingenio valent, ministerio scit. oeconomico. D. Heinc in Epist. ad Georg.
Cnstitutio jurii gentium Causa pro esse ,
res iure gentium constituta , non ordinatio , aut pars constituens. Tropus in huiusmodi verbalibus non inustatus: sic enim 2 thetaurus dicitur depositio pecuniae, I. nun-
m 3I. g. I. de aeq. rer. dom. pro pecunia
deposita. Apud Laertium a Zenone definitur
servitus , τερψιs οι τeπραγίας. Contra nasuram Hoc est , contra communem illam omnium hominum conditionem, quam ab initio habuerunt a natura. Nam ser-Vi natura, id est , eira a factum humanum, aut Primaevo naturae statu nulli sunt ν ιQ. . de just. er jure L l. quod attinet 32. de reg. Dr. quamquam iustitiae naturali non repugnat , ex Pac Mone aut delicto servum fieri. Quod vero Aristoteles I. a. pol. east. 3. ετ 4. icribit servo quosdam nasei & natura esse ; eo nihil aliud significat, quam quosdam , nempe ingenio tam dos ac stupidos , corpore autem robustos , in hunc finem a natura productos videris ut aliis,
vi ingenio & ratione valent: , serviant subietione scilicet oeconomia , ad ministeria domestica explicanda: qua de re copio ς α ac
. Servi autem ex eo appellati sunt , quod Imperatore1 ev Iτον vendere , ae per hoc servare , nec occidere Iolent e qui etiam manet a dicti sunt, eo quia ab hostibus manu capiantur. COMMENTARIUS.I Captos jure belli quoiaι tempore ore di posse, non tamen salva interna justitia. x Sigonius σ Bacbovius notati. 3 Iura de eaptivis agentibus introducta ut eati res libentius astinerent a summo jure , quo captos interficere poterant. 4 Captivitatis jura in bello erem Mahumetanis adhue servari i inter Cbristianos autem morem esse , ut captor sieeat redimere. 1 ra bis regionibus servos adeo nullos agnosci , ut etiam illi, qui aliunde huc eum dominis v
niunt , liberi flant. Ex eo appetiati Eadem ratio nominis re
ditur a Florent. I. 4. f. a. boc tit. Porri L pupillu3 13 s. f. r. de verb.sign. August. I s. de cis. Dei et s. Notat hic Alciat. in d. l. 239. de verb. Agn. eumque secuti Myns. & Schneid. hie , non licere hostem , postquam captus est, seque dedidit, occidere , sed tantum arma adhuc tenentem , neque se volentem dedere. In dediti trum autem saevire nefas esse , neque id bonos Imperatores unquam permisisse ι quamvis plerique statuant , etiam postquam captus
est , seseque dedidit, hostem iure occidi posse,
donec intra praesdia nostra deductus sit: quia alioqui multa adhuc accidere possunt , ut iterum evadat , a I. I. in laqHum s s. de ac . rem
dom. Accuratias autem hac de re disputat D. Grol. I. 3. de jur. bel. e. ubi multis adductis auctoritatibus ostendit, iure belli licere captos occidere, & quovis tempore Iicere, & eos, qui se dedere volunt, nec reciviuntur, immo& deditos sne ulla conditione. Cum autem
Scriptores dicunt , id beIli jure licitum esse, non intelligunt tale ius , quod actum omni culpa liberet, sed facti impunitatem 3 ut si forte quis supplicem , aut se ultror dedentem interfecerit , in alio territorio deprehendatur, tamquam homicida puniri non possit , nec bellum ipsi ab alio talis facti nomine inferri. interum etsi impune id fiat , laudabile tamenna ura non esse , actumque hujulinodi carere
75쪽
interna iustitia , quoniam excedit modum let dendi naturaliter concessum : ideoque nec in foro antinae excusatum esse. Hinc Augustinum merito laudare Gothos , quod supplicibus &in templa perfugientibus peperci sient: Illicitum sibi esse judicantes , quod belli jure fieri Incuisset, lib. I. de cim Dei cap. a. De illo inter Omnes convenit , eos , qui vitam salvam p cti, sive in fidem recipiuntur, nec exteriori jure trucidari licere. Porro de temperamento circa ius interficiendi in bello captos adi eumd.
Grol. κ. lib. I. cap. nonnulla etiam habet D. Τulden. eomm. ad Insiit. tit. de his quia sui viet alien. jur. c. I .
Imperatores Non intelligit Principes Romanos , sed τρα-vs , Belli duces των μ ν η γεμόνας , ut recte vertit Τheoph. Quod hic ex Sigonio notat Bach ovius , Imperatores
dictos ab imperio militari, hoc est , iure belligerendi ; verum quidem est. Caeterum quod ex eodem Sistonio adjicit; hoc imperium militare Magi uratui seorsum lege Curiata dari solitum , falsum est. Nam lex Curiata omnibus omnium annorum patriciis Magistratibus necessaria erat, non ad aliquod adventitium rei militaris imperium obtinendum , sed ad confirmationem sui Magistratus r ut religio auspiciorum , quae proprie & praecipue in Curiarum suffragiis inerat, retineretur e quod vel ex una orat. 2. in Rull. intelligi potest, vid. Gruch. lib. 3. de comit. σ in refut. post disp. Car. Sigon. ubi multis testimoniis ex antiquitate petitis ostendit, Consules & Praetores potestatem administrandae rei militaris jure sui Magistratus habuisse. UiNN. Ita Vinnius noster Gruchium sequitur , secundum quem contra Sigonium a frequente eruditorum Senatu datum est. Legide hac Sigonii & Gruchii lite meretur V. C.
Vendere ae ter boe servare solent ) Non quod hoc facere quasi ex pactione captores cogeren- ur ; sed quia hoc suadebant commoda, quae captivos servantem gentium item iure sequebantur 3 nempe ἐλπίδα τες - ρασεως , ut
est in Basilici quo pertinet illud Horatii, lib. I.
Vendere 'erem riseis captivum , sceMere noli. Caeterum , ut ait Seneca in Troad. v. Lex nulla capto parcit , aret poenam impedit.
Et Centurio Caesarianus Scipionem alloquens apud Hirtium de MII. Afris. Tibi, inquit, c. s.
gratias ago , quod mihi' vitam incolumitatemque
belli jure capto polliceris. Similiter Caesar Haeduis significat, suo beneficio servatos, quos dure belli interficere potuisset : I. T. eomm. e. 4 i. Plura ejusmodi reperis apud D. Grol. d.
IJ. r. eap. 4. vid. tamen eundem d. l. 3. e. l.
in t . ubi docet, quid hic victori liceat tecundum justitiam internam. Non frustra autem jura ista in captivos servatos a gentibus introducta exemplo bellorum civilium intelligi ρω eest , in quibus plerumque videmus captos interfectos , quia in servitutem redigi non poterant ; I. si quis et r. f. I. de cvt. π postlim. quod & Plutarchus notavit in visa orbis. ec Tacitus lib. 2. bs. cap. 4 Manu capiantur Haec notatio si vera est, dicendum erit, hoc nomen ad res caeteras translatum esse. Nam mancipium teste Isidoro t. Orig. 4. Veteribus dicebatnr quicquid manu capi, subdique potest ; ut homo, equus, ovis: adeoque omne, quod per aes & libram fiebat, in quo erant res mancipi, teste Varrone insis. lib. s. de ling. Postea receptum , ut & praedia inter res mancipi referrentur , wp. tit. Iy. UINN. Mancipari veteri iure rerum mobilium non plus poterat, quam manu capi posset, Ulpi an . fragm. Tit. is. f. s. Revera ergo & ma eipium & res mancipi π mancipatio nomen inde acceperunt , quod dominium adquireretur earum rerum, quae manu capiebantur. ΗΕΙΝ.
In Lusitania aliisque Hilpaniae partibus, & ε
nonnullis aliis regionibus, quae Turcis aut Scythis vicina sunt, vetera captivitatis & belli jura adversus Mahum et istas adhuc exercentur; qui eadem acerbitate & Christianos tractant, quos bello capiunt. Ac mos est captos servos permanere, etiamsi religionem Mahumetis ei raverint , eo quod servum esse non adversetur
legi Divinae 3 I. ad Corintb. T. 2I. Deuter n. cap. F. Exod. c. 2 r. Lev. e. 2 s. ubi de formis semvitutis apud Hebraeos, add. Bodin. r. ae repub. e. . Connan. 2. comm. I. circa M. Inter Christianos autem ius istud gentium de captivis non observatur , apud quos licet res aliae rahostibus captae capientibus acquiruntur , hQmines tamen capti servi capientium non fiunt, nec vendi possunt , aut ad operas urgeri, aliave patienda , quae servorum sunt. Quippe Christianos lex charitatis rectius instituere debuit, quam ut a miteris hominibus interficiem dis abduci nequirent, nisi minoribus saevitiae concessione. Atque hoc a maioribus ad posteros pridem transiisse scripsit Gregorau, nec eorum fuisse proprium , qui stib Romano Imperio viverent , sed commune cum πhessalis,
Illyriis, &Triballis, & Bulgaris. Et quod hac in parte Christiani , idem & Mahum et istae inter se servant. Mansit tamen etiam inter Christianos mos captos custodiendi , donec pretio redimantur, cuius aestimatio in arbitrio victoris est, nisi certi aliquid convenerit: Dam Pactum
76쪽
eum semel pro redemptione pretium victor
iugere non potest, Guid. Pap. quaest. Is s. Humanitas etiam docet, non ultra intendi debere, quam deducto , ne egeat captus rebus ne cessariis: quandoque pactis hoc definitur , utllunc inter milites menstruo stipendio. Jus .autem captos servandi solet concedi singulis, qui ceperunt, extra personas eximiae dignitatis: in has enim Reipub. aut eius capiti jus dant ple-r rumpie gentium mores, testib. Bart.& Bald.s in L nam ae Servius xi . de neg. gest. Boer. decis.1 73. Grol. I. a. de jur. beis. e. 7. n. s. Porro
in hisce regionibus servos plane nullos habemus aut agnoscimus, adeo ut judicatum sit asiimmo Concilio , quod est Mech liniae, etiam eos servos, qui in Hispaniam empti cum do dominis suis in has partes veniunt , in libertatem proclamari posse , liberosque fieri, sive libertatem iis , quandiu hic sunt, iurisdictio-ae defendi. In Gallia quoque servos, licet peregrinorum , ut primum regni fines penetra trint , eodem momento liberos fieri, exempla rerum ituli catarum ostendunt. Vid. Bodin. . de p. s. Louis Charond. es Pandect. du Droit Fran . i. a. e. z. Gudet. I. de jur. nov. q. Tran-cii cum Zyparum Eb. I. e. t. n. tr. π seqq. Christin. -. . Aeris. 8o. num. 2. er seqq. Groe nev v. 4e ll. abr. ad h. t. Ut NM. Itaque in Belgio &callia & servi ipso iure liberi fiunt, eo adventantes. Ast in Germania non solum Dominis conceditur, ut possint homines proprios vindicare , etsi eo profugerint, ubi illa servitus non sit recepta : vid Dan. Mevii Con*.juria. de statu π Oindicatione hominum propr. γ verum etiam quibusdam locis ipso jure fiunt servi, quicumque peregrini eo adveniunt, commorandi & habitandi causa , veluti in Algonia, ubi ideo saepe auditur parocmia : Die Lusnmacbi rigeri . id est , ipse aer bomines proprios fa
olim fuit ius Wildfangiatus in Palatinatu Elestorali,& provinciis vicinis, de quo Londorp.
Quibus modis servi constituuntur.
4. Servi autem aut nascuntur , aut sunt: nascunI- ex ancillis nostris : flunt aut jure gentium , id est, ex captivitate , aut iure civili , cum libeν homo maior vigint; annia ad pretium parti
cipandum sese venundari passus est. N o T AE. Nascuntur ex anciliis Ex Marcian. lege Rso NARU Μ. . f. eou. Hi vernae prudentibus dicuntur, de quo nomine vid. Fest. & Nonium. Eodem auiatem jure ex ancillis nati servi sunt ;. quo sata cedunt solo: mater enim solo comparatur, vis patris sato lac. Jure erruti Etsi servitus ex iure gentium Originem habeat , sunt tamen modi quidam constituendae servitutis etiam jure civili inventi 3 unus hic exprimitur 3 alios repe ries apud Accurs. M Hotom.
COMMENTARIUS. I cur ad nator ex servo ventre dominium poν-
x aiabus modiι jura ciυili servi flebant. 3 Si quis spontanea subjectione se in servitutem
EX ancillii nostris Non ipsi tantum , qui capiuntur , servi fiunt; sed & posteri in
perpetuum : nempe qui ex matre serva nascuntur. Et hoc est , quod Martianus dicit, jure gentium servos nostros fieri , qui ex ancillis nostris nascuntur ἔ I. s. f. r. hoc tit. Pla Icuit autem ad natos dominium ideo porrigi, quia alioqui si summo iure castores uterentur, illi ipsi nascituri non erant. Cui consequens est , ut nati ante calamitatum , nisi & ipsi capiantur , servi non fiant. Ideo aulcm natos mat crnae esse conditionis gentibus placuit, quia serviles concubitus nec lege nec certa custodia erant constricti, ita ut nulla sufficiens praesumptio patrem indicaret. Atque ita capiendum Ulpiani illud : Lex natura hae est, ut qui nascitur sine legitimo matrimonio , matrem sequatur l. lex uaturae et . boe tit. id est , lex consuetudinis generalis ab aliqua ratione naturali ducta: quo modo iuris naturalis vox abusione quadam interdum 1ummitur. VINN. Sed propius servitutem vernarum deduxeris eiure accessionis. Servi ex perionis fiebant res. mancipi , vide sup r. ad rubr. Cuius est res, eius & accelsio. Et quidem partus sequebatur ventrem, uti in laetura animalium. HEIN. Iu e civili Etsi servitus est ex jure gentium; isunt tamen nonnulli modi servitatis constituendae ex iure civili. Unus hic exprimitur; sed plutes fuisse constat : huc enim pertinent, qui servi poenae csficiebantur attrocitate sententiae , quorum crebra in libris nostris mentio. Item qui liberti ob ingratitudinem damnati patrono in servitutem traduntur; g. I. infde eap. domin. haud lecus ac u grati liberi vocantur in potestatem parentum , I. un. C. de ingrat. lib. Erat ex Senatust. Claudiano aliusit -
77쪽
4o LIB . I. libertas amittendae modus , s libera mulier, domino denuntiante, se servo alieno iunxisset,
de quo inf. l. 3. tit. 1 3. Ulp. in fragm. tit. II. ubi & alium modum indicat a cum incensus aliquis venisset, quod explicat Cicero pro Ca--. in extremo orationis , Dionys. Halic. lib. A. Sigon. lib. r. de antiq. jur. civ. Rom. e. q. Denique etiam in nexos magna suit creditorum potessas , nec herili admodum absimilis , adi Liv. Io. i. ty 8. Gel L lib. xo. c, I. Mercer. I. Opin. 9. D. Salmas. lib. de ν nod. U. c. I 8. y seq.
Cur igitur servi jure civili dicuntur incogniti Nimirum quia in iis , quae sunt juris civilis
pro nullis habentur , nullam eorum communionem habent.
Liber hωno Ingenuus scilicet & sui iuris, ut recte monet Cujac . Neque enim patroni aut patris ius hoc pacto libertus aut filius interVertere possit, quod & Aug. & Fab. hic
Pretii participandi causa Modo & partem
pretii vere acceperit 3 l. I. guib. ad lib. proc. non Ile. Et gnarus conditionis suae 1 l. a. si lib. iv. esse die. venditus sit ignoranti conditionem venditi, I. I. g. a. de lib. caus vid. Gusi. σ Accurs. Venundari passus sit Venditorem subornabant hominem improbum & has partes fabulae lucri alicujus gratia peragentem : simulabatis se suum servum vendere. Apud nonnullos usitata fuit voluntaria in servitutem datio, ut apud Germanos, qui novissimo aleat jactu deservitute contendebant; Victus voluntariam fervitutem adibat, ait Tacitus de Morib. Germ. e.
24. Possidonius autem Stoicus in historiis naria Tat , multos olim fuisse , qui suae imbecillitatis conscii sponte se aliis in servitutem darent , ut domini quidem ipsis providerent de necessariis , ipsi vero operam vicissim , quam Possunt, praestarent. Quae si res ita accipiatur in terminis naturalibus, nihil habet in le eximiae acerbitatis , quoniam perpetua ista oblia gatio compensatur perpetua alimentorum certitudine, quam saepe non habent qui diuturnas oppras locant : unde saepe accidit quod dixit Eubulus:
Quaerunt autem hic DD. possitne quis apud nos perpetuo se obligare ad servicndum , aut operas tuas locare, quae servitutis quaedam species videtur : nos autem, servos non agnoicimiis. Rel pondent omnes , posse : sed eum facti haec promissio sit , solvendo id quod interest , promissorem liberari; I. I 3. 6. I. de rejud. Adi de tota re D. Grol. lib. 2. de jur. bellic. s.
De libertinorum & servorum divisio ci
s. Ia fervorum conditione nulla est dis να-tia : in Iiberis autem murtae 3 aut enim sinu is- genui , aut libertini.
dem ministeria , una tamen conditio est; i. s. de eod. id est , omnes aeque servi sunt, ποτμον -νο δυλωαν δουλος εὐσιν ; nihilque inter in
natus quis an factus servus sit, etsi alius alio restat , iuxta vetus proverbium , δουλοι προ
et Liberorum nullum amplius discrimen esse. et Civium apud nos quae distinctio. Ulla differentia Servorum una condit oest , 1. s. in py. boc tit. ιι δουλιι ιν ii: ςωσιν. Mich. Attaliata , id est, omnes aeque servi sunt, nihilque interest , utrum qui natus an factus si servus. Plane opere & ministeriis etiam servi inter se differunt 1 aliis enim honestior , ut atriensibus , dispensatoribbus , amanuensibus, aliis minus honesta provincia mandatur : ut mediastinis, secariis, sornicatoribus 3 I. I s. f. itaque prαtor. 4-. de injur, I. I. f. cauponta s. naui. cap. flab. sed hoc clim totum si arbitrii herilis , conditionem eorum non mutat. De variis servorum ministerii, & officiis scripsit Pet. Fab. semestr. HI
a s s. VINN. Et ex instituto Laur. Pignoriusia servis eorumque apud veteres ministeriis, & Tit. Popma de operir servorum. HEIN.
In Iiberis multae Nam primum interest, utrum quis natus , an factus sit liber , hoc est, utrum quis ingenuus si , an libertinus: deinde utrum qui liber factus est , civis Romanus si , an Latinus Junianus , aut dedititius : &porro qui civis Romanus, sui ne juris si, an
alieno iuri subjectus : deinde qui sui iuris est,
sitne in tutela vel curatione , an neutro zo rum teneatur : quae summa est eorum , quπdeinceps hoc primo libro tracta utur. Prima autem & secunda distinctio vix ullum amplius usum habent. Nam cum libertinorum differentia a diistiniano sublata sit , & novissimo iure liberti etiam ingenuis per omnia salvo licet jure patronatus exaequali 3 Nov. 78. I in
78쪽
T r. nullum hodie superesse videtur ne inter liberos quidem discrimen a utique respectu conditionis liberae , nam quoad civitatis & familiae iura adhuc differunt. Et sic temperandum existimo , quod scribit D. Bachovius ad hune locum. Hodie de liberis recte dici videri, nulla in eorum conditione & statu differentiam esse. Apud nos sane cum nulli sint servi, omnes ingenui dici possunt. Caeterum H generis nonnulla distinctio : alii enim nobiles lunt, qui certis privilegiis atque immunitatibiis gaudent, alii ignobiles sive plebeii. Ex nobili patre nati & matre ignobili patrem
sequuntur, convenienter I. cum legitima s. hoc tit. Christin. l. s. deris. 88. aeum. 1. Sed
de Comitum ac Baronum liberi ex concubinis suscepti pro nobilibus habentur. Distinctio autem inter ecclesiasticos & saeculares sive lai- 4 Icos post receptam apud nos religionem re-
ormatam paene tota sublata est, D. Cror. I. r. mantis. e. I 4. π a s. Sicubi adscriptitit Iunt, ad eos manumissos ius d. Nov. 78. applicari posse , censet D. Gudelin. t. I. de jur. nox G. e. s. in M. De variis hominum generibus adi Franc. Zvpaeum in Iud. lib. 3. e. z. VINN. Sed uti in Germania homines proprii eiusdem conditionis sunt, ac servi olim , quorum meminit Tacita de more Germ. cap. 2 s. ita & hodie nunc in manumissis observatur, quod idem Tacitus de libertis veterum Germanorum ait: Uberti non mialtum supra servos sunt. Eadem enim sere praestant , ac homines proprii & in eo tantum melioris conditionis habentur; quod non amplius sunt glebae adscripti, vid. Ρolgiessi de flat. σ condit. serv. in Germ. lib. I.
Cone. Tu. I . Cod. Lib. 7.eξquitur subdivisionis supra positae per de-U finitionem partium explicatio 3 di primo
Ingenuus e re is, qui statim ut natus est , libeν'; sive ex duobus ngenuis matrimonio editum, De ex libertisis duobus I sive ex aetero libertino π altera intenuo. Sed in si quis ex matre nasciat M libera, patre vero servo , ingenus nihilominus scit in , quemadmodum qui ex matre libera certo patre reatνι e' : quoniam vulgo cone plus Sufficit autem liberam fuisse matrem ea tem p re qua nascitur , licti ancilia conceperio Eι ὸς 'aria si libera eone erit, deinde ancilla fa-m flaniat, pIacuis, eum qtii nascitiar liberum nasii 'ia non διbet calamitas matris ei nocere , qui
u ventre est. Ex his illud quaesitum est , si ancilla praegnans manumissa sit , deinde ancilla postea facta pepererit , libertim an servum pariat Et Martianus probat liberum nasci t sus it enim
et , qui in utero est , liberam matrem vel medio tempore habuisse , ut liber nascatur, quod σverum est. N o T AE.
Ingenuus Antiqui ingenuos spuriis opponeram. I.
bant, & patricios initio appellabant, eo quδd
patrem ciere possunt. Liv. lib. Io. cap. g. Cincius apud Fest. in voce Patricios. Caeterum etiam jam olim qui liberi nati erant, ingenuos dictos fuisse , ex Plauto in Milit. act. 4. scen., l.
v. I s. de Poenis. act. s. se. s. v. 8. constat , &alias quoque Latini ingenuum vocant quod . nativum est , quomodo Lucretius Ingenuos fontes, Iuvenalis, Ingenuum tophum appellat. UINN.At neque ex Livii , neque ex Festi loco ad paret, ingenuos olim oppositos fuisse spuriis. Cincius apud Festum tantum observat, patricios olim dictos etiam ingenuos , sortassis, quia genus suum ab urbis primordiis recensere poterant. Apud Livium autem Decius ait , patricium esse qui patrem ciere possit , id vero &plebeios ingenuos posse, adeoque & patricios nihil esse , nihil ingenuus , nec iure obniti,
plebeiis sacerdotio ambientibus. HEIN. Statim ut natus Ingenuus proprie est, quinativam habet libertarem: eum tamen etiam, qui ingenuus pronuntiatus est , pro ingenuo accipere debemus 3 quia res judicata pro veritate habetur I I. 2 s. D. de flat. bc m.
Matre Iibera Quia qui nascitur sine legitimo matrimonio , conditionem matris sequitur 3 l . I s. lege 24. D. de stat. boni. Luoniam vulgo conceptus His verbis indicatur ratio , cur dicatur ex incerto patre natus. F Ho-
79쪽
4 2 LIR. I. Hnt m. pro quoniam legendum putat , id est,
qui Theoph. τουτε ι- ό ὰπὸ πορνιας νεχ3εις. Martianus probat Ex Martiano I. s. g. 2. N 3. D. de stat. bo n. totus hic locus sumptus est. Is itaque liber nascitur , qui ex matre aut co Ceptionis , aut partus , aut medio tempore libera nascitur , quod favor libertatis extorsit Paul. lib. h. feni. 24. adde t. I 8. D. de stat. bom.
Menuus est is in Prima semper quaestio esse debet de verbis, licet de rebus potior sit, auctore Platone in Cratνω ς & Quintilianus
in pracem. lib. 8. curam Verborum , rerum vultelle solicitudinem. Antiqui ingenuos spuriis opponebant & patricios initio appellabant:
quod patrem ciere possent; ut constat ex ora tione Ρ. Decii Muris apud Lis. lib. O. eap. 8.& confirmat Cincius apud Festum in voce pa- ricior. Caeterum etiam eos qui liberi nati essent, jam olim ingenuos appellatos fuisse distinctos ab iis , qui facti erant liberi , ostendit locus Plauti in Milit. act. q. scia I. v. I s.
Auid ea ingenua , an festMa facta e ser libera est λEt quod respondet Ρalestrio sVab , egone ut ad te ab libertina est auderem
taui ingentiis satis respondere nequeas cupidis
Eodemque sensu in Poenulo , act. s. sc. s. v. g. . Adelphasium non semen ingentia dicitur. Αtque hic hujus vocis apud Latinos usus est etiam in aliis rebus , quae a natura sunt, & factu iis opponuntur. Sic enim Lucretius ingenuos fontei , Juvenalis ingenuum tophum appellat, verba Juvenalis sat ea 3. v. I 8. sunt Ictuanto praestantius esset 'Numen aquae , viridi si margine clauderes
undas Herba , nec ingentium violarent marmora ta-
um Quo loco tophum nativum diserte ingentium vocat 3 nec illa cst transsatio , contra quam existimat Britannicus. Ingenuus igitur proprie est, qui nativam habet libertatem. caeterum quia res iudicata pro veritate habetur , etiam ingenuum accipere debemus eum , qui ingenuus pronuntiatus est ; l. antelen. de flar. hom.
Sed de iura ingenuitatis habent, salvo jure pa-zronatas, qai ius aureorum annulorum a Prin cipe impetraverunt; tit. de jur. aur. anniat. &plenissimam ingenuitatem, qui a Principe natalibus restitu i sunt , tit. de nat. rest. Hodie
1 T. IV. omnes liberi ex constitutione Iustiniani vis. 78. ingenui sunt , ut haec quaestio , quae olim
propter praerogativas ingenuorum magni momenti erat, hodie nullius usus sit. Matre libera Ρartus extra nuptias conceptus matris conditionem sequitur I I. lex nata ra 24. de stat. bom. I. 3. C. DI. marr. Pa rem
sequi non potest , quia nullum habere intelli. gitur , cum is dumtaxat pater sit iure civili, quem nuptiae demonstrant; I. s. de bis qui seu vel al. jur. I. s. de in jur υοe. Quid si natus si ex ventre adscriptitio λ Placet adlcriptitium
nasci; l. de diruitis xx. C. de agrie. cens lib. II. In comitatu tamen Burgundiae hoc non o, servatur, sed natus ex manumortua & patre libero , aut manun ortuo & matre ingenua, patris conditionem , non ventris sequitur, Christin. vol. s. dec. 88.αuoniam vulgo eone tus Ratio cur dicatur ex incerto patre natus, nimirum quia mater
cum pluribus consuevit. Hoc quidem de natis ex concubina dici non potest: sed tamen nec hi patrem habere intelliguntur , quoad ea,
quae sunt juris civilis , & effecta iusti matrimonii a puta patriam potestatem , familiam , jura sacrorum : 6. si adversus et a. in f de nupt. VINN. Immo ex concubina nati patrem , sed naturalem quidem habere intelliguntur , quia vulgo concepti. Unde S. P. in vetustis monimentis Plutarchus significare putat sine patre Atium. Ruaest. Rom. p. II 6. HEIN. Liberum nasci I. s. g. a. de flat. bom. Is itaque liber nascitur , qui ex matre aut Conceritionis , aut partus, aut medio temPore libera nascitur: quod partim ex ratione juris , partim propter favorem libertatis receptum est; Paul. lib. 2. sent. 14. Potest & in universum haec ratio dari , quod is, qui in utero est, quo ties commodo ejus agitur , pro jam nato M-betur 3 I. I. I. pen. d. tit. T E x π V s.
De servitute ac manumissione facti
I. ctuum autem ingenuris aliquis natus fit, non in is ei in servitute fuisse , Ur ροσω ν numifum esse : saepissime enim constitutum est, natalibus non offlcere manumissionem. N o T AE . Cinstitutum est Plures ext1nt hac de re Constitutiones sub tit. C. de ingenuis manu ra , de eo pertincti. 2I. 6. I. D. de capi. π tWI m. Natalibus Theophil. τε εὐγDἐια, ingenuia
80쪽
Dς INGENUI S. tati, veritati, & origini ingenuitatis. Paul. lib.
Non Uncere) Non inurere notam libertinae
eonditionis. COMMENTARIUS.Νst et iste Aliud est in servitute esse, aliud servum elie r illud facti, hoc iuris est. Sie aliud est in libertate esse , aliud liberum ege; aliud in possessione esse, aliud possidere;
L lo. 6. I. de aeq. pus Servus est , qui justam se itutem servit: in servitute esse dieitur , qui cum servus non sit, pro servo habetur, ut Pana phila ia Andria Terentii. Natalibus Id est , τῆ M γενέ- , ingenuitati si-
ve nativae conditioni , quam non vitiavit falsa servitutis opinio. Plures extant hac de re constitutiones ob tit. Cod. de ingen. manum. At
que huc pertinet quod Ulp. in i. st quis xi. g. I. de cvt. τ pom. scribit, bello civili captos& venumdatos , posteaque manumissos, su pervacue a Principe repetere ingenuitatem, utpote quam captivitate illa non amiserunt. VINN. Quae ratio etiam valuit in filiis venumdatis vel noxae & postea manumissis. Cic. pro Caecin. c. 33. lib. I. de orat. eap. 4 . Paul. Rec. sent. II. nec non in obaeratis, addictis creditori , qui Iibertatem recuperaverant. Quinctil. Inst. lib. 8. cap. I. in DecI. 3 al. Nam & ni non libertini censebantur , sed ingenui. HEIN.
Summa Tituli. ΡArs altera subdivisonis, quae ad liberti
nos pertinet et qui quales sint , unde originem ducant , quibus modis ad hanc conditionem perveniant , & decretia eorum qualitate , boe tit. disputatur. T E x Υ V s .
Definitio & origo libertinorum &
manumissionis. Libertini sunt , qui ex justa servitute manumises sunt. Manumisio autem est , de manu datio: nam quandiu aliquis in servitute est , manui Urp testati Ρppositus es : U manumissus Iiberatura domini potestate. Auae rei a jure gentium orἰ-ginem sumpsit : utpote cum jure naturali omnes liberi n Ucreentur , nec esset nota manumisio I eum It uti esset incognita. Sed postquam jure een-hηm emitus ingenuitatem inυasit, secutum est
re filiam manumissionis: ty eum uno communi nomine omnes homines appellarentur , jure gen- Dum tria hominum genera essse coeperunt: liberiair hii contrar um ferisi ; π tertium genus liberti-
i , qui desierant esse servi. N o T AE . Libertini Ex t. s. D. de stat. bo m. Appii Coe- ei temporibus & deinceps aliquamdiu libertici dicti non ipsi , qui manumittebantur , sed ingenui ex his Procreati, ut scribit Sueton. in Claud. e. 14. postea ipsi manumissi libertini dici coeperunt , & ex his procreati , ingenui. Liberti & Libertini nomina sc differunt. Liberti nomen ad ius patronatus respicit , libertini ad personae conditionem ἔ I. I. τ tili. D. si ingen. esse die. Libertus & patronus relaiativa sunt : Iibertinus & ingenuus contraria.
Iusta fervitute Id est , quae revera servitus
sit , non opinione & errore tantum , addit Theoph. --- , Ur Iegitima, quod non pla
De manti datio Reponendum ex FIorent. De manu missio , id est , Datio libertatis; Ieg. 4.D. de justit. σ jur. ut brevi sermonis compendio notetur & nominis definitio & rei. Communi uomine ) Apud Ulp. in d. l. 4. legitur : Uno naturali nomine 3 sensus est , clim
omnes homines natura liberi essent, ut nomen rei conveniat.
Liberi Id est ingentii. Partem subdivisionis in divisione collocat , quod Ulpiano , a quo
haec sumpta , familiare I l. s. D. de Pact. t. I. f. 2. D. de just. σ jur. COMMENTARI Us.
LIbertini sunt Ex Cato in I. s. de stat. bom. antiquitus libertinos dictos scribit esse
Tranquillus in Claud. e. 24. non ipsos, qui manumitterentur , sed ingenuos ex ε 3 pro creatos. Ex quo loco duo praeterea colligas; F i nem-