장음표시 사용
91쪽
tinet huc insignis locus apud Dionys. Halicar. Itb- 4. p. Q 8. ubi scribit e Multos se vidisse, qui profusa bonoris ambitione omnes servos suortestamento vel flagitiosissimos manumitterent, ut pileati sentis sequerentur. Atque hic sere mos est legissatorum , ut ea sola prohibeant, quae facile fieri posse existimant , non quae difficulter; ι.ε. in M. adsen. VHI. ubi eadem ratio redditur , cur Senatus intercessionem mulieris prohibuerit, non donationem , & videmus,
quo facilius quid fieri potest , quod lex fieri
non vult, eo strictius id vetari r ideo enim Iex Julia fundum dotalem alienari vetat invita muliere , obligari etiam ea consentiente; f. quib. al. non sic. in ρ .
tam familiam Id est, ut Τheophi I. ve
tic, παντας τους ei τας omner fervos. Servos enim
unius domini familiam Veteres frequenter appellant , ut in tit. si fam. furi . fec. i. s. de juri . I. illud 3x. in pr. ad leg. Aq. I. vlio II. de opt. leg. I. pronuntiatio is s. f. servitutum 3. de verb. An. atque in urbanam & rusticam dividunt , ι. Urbana Iss. eod. Alias plerasque huius vocis significationes habes in d. l. ρνω
Alia causa impediat Puta si manumissor sol. vendo non sit, vel minor decem & septem
annis. Morientibus adimere in Argumentatio ab acta inter vivos ad ultimam voluntatem, atque --πασκεῖα.τικη. Quatenus haec argumentatio procedat ,& contra , bene docet D. Praeses Ever-hard. Claud. Cant. in topie. & Mync bie, certe non procedit , si Iegis Fusiae spectemus rationem. Quae haec est, quod facilius in testamento manumittimus, quam inter vivos, L . in M. ad Senat. VAL
DE HIS QUI SUI VEL ALIENI JURIS SUNT.
Sequitur de iure personarum alia disi . Nam quaedam persona sui juris sunt, quaedam alieno juri fusjecta. Rursui earum , quae alieno juri subjectae sunt , aliae sunt in potestate parentum, aliae in potestate dominorum. Videamus itaque de bis , qua alieno juri subjectae sunt. Nam si cognoverimus , quaenam ista personae funt , simuι intelligemus , quae fui juris sunt ι ac prius inspiciamus de his , quae in potestate dominorum sunt. N o T AE Alia divi Ex Caio I. 1. D. boe tit. hac divisione personae superiore divisione tecretae iterum in unum coguntur , quia de vi de effectu dominicae potestatis adhuc erat cognoscendum. In potestate in Varia est hujus vocis significati O , i. ar s. D. de verb. An. hic summam significat, ἄκρου εξουσέαν , ut definit Theoph.
PRoponitur hic ex Cato t. r. hoe tit. alia personarum divisio : sed non sine vitio. Primum quia haec ex summa illa , quaeso. tit. 3. tradita est, non deducitur : deinde quia deservis jam ante intellectum est, eos omnes esse juris alieni , ut nihil necesse fuerit rem eamdem inculcare. Rectius secissent Compositores, si hic omissis servis , quorum omnium eadem conditio est , liberorum hominum di serentias , sicuti instituerant, s. ult. dict. tit. I. porro persecuti essent, eosque subdivisissent in eos , qui sui , & qui alieni iuris sunt, aut potius in patresfam. & filiosiam. ut Ulpian. l. hoe tit. Excusantat tamen : quod cum de ri& effectu dominicae potestatis adhuc cognoscendum erat, caeteras superiore divisione personas in unum iterum coegerint.
Simul intelligimus Ratio ex hoc principio
Iogico petenda : Contrariorum cognito uno, cog noscitur ex alterum. Arist. I. Top. I t. cap. 2. Cicer. in Top. a. de orat. Non quod explicata & cognita una specie generis divisi, ει- tim accurate cognoscamus naturam speciei oppositae: sed quod illa cognita , intelligimus caetera , quae sub genere comprehensa sunt 1 ad species oppostas pertinere. Nam illud tantum in universum verum est, unum oppositum alterius cognitionem iuvλre in eo , quatenus oppositum est : quo pertinet illud Arist. a.
92쪽
r. In potestate itaque dominorum funt θν-- , quae quidem potestas juris gentium est , nam
apud omnes peraeque genter animadvertere possu--ι1 , dominis in servos vita , necisque potesta ton Dibse : in quodcumque per servum acquiria tar , id domino acquiri. Co MMENTARIUS, I Jus vita . neeis neque omnes genter usurpasse , neque justitia interna licere servium
i VIX quo iure servitus est , ex eodem &
b dominorum in servos potestatem esse, nemo est qui ambigat. Caeterum quod hic ex Caio I. r. f. r. boe tit. Justinianus refert; apud omnes gentes summum illud ius vitae & necis in servos usurpatum fuisse ; de majore parte accipiendum est , deque eo , quod impune in servos fit ex rigore iuris gentium. Nam apud multos populos ius hoc usurpatum non fuisse, sed servos humaniter tractatos, ut apud Parthos , Germanos , Hispanos , ipsosque adeo Graecos , testes sunt Iustin. lib. I. 2. Tacit. de
morib. Germ. eap. 26. Athenaeus lib. s. Bodin. I. de repub. s. Grol. 3. de jure beli. er pae. r4.
Et agnoscunt omnes, multum distare id, quod impune in servum fit ex gentium jure , & id
quod naturalis ratio fieri unit. Cum in servum, inquit Seneca r. de Clem. I 8. omnia liceant, essalἰquid , quod in bominem licere commune jurveret. Et paulo ante I In mancipio , ait , euitandum , non quantum illud impune pati posit, sed quantum tibi permittat aequi bonique natura , quae parcere etiam captivis in pretio para-Hi jrebet. Et vero si natura inter hominos omnes cognationem quamdam constituit; de sust. UT JMe. consequens est , hominem in hominem saevire, nefas esse : ac proinde alienum ab omni humanitate , quamvis servum , hominem tamen occidere , aut crudeliter tractare. Apostoli dictum est et Domini jus tr quod aequum est , fervis praestate , gnari vobit quoque dominum e se in coelo , ad Gog. . vers r. VINN. Haec quidem omnino recte se habent. Sed nunquam tamen veteres Dominis permisisse puto promiscuam, servos occidendi licentiam. Ea Dominis ob ius vitae & necis non magis competebat , quam summo imperanti , cui ius vitae & necis est , non tamen occidendi vel sae- ALIENI IURIS SUNT. ssviendi licentia. Nec plus periculi erat ne Dominus servos suos sine ratione occidere vellet, quam ne quis equos occidat. Servi enim erant nobilissima pars patrimonii. HEIN βuodcumque per fervum acquiritur Hoc ut rationi juris gentium convenit; nam qui in aliena non tantum potestate , sed etiam dominio est, nihil proprium habere potest a de quo plenius in g. item vobis 3. f. per quas perfeMiq. aeq. ita nihil admodum iniquitatis habet 3 quoniam dominus vicissim ad alimenta servo praestanda obligatus est. T E x T V s .
De jure Civium Romanorum in servos.
2. Sed hoe tempore nullis hominibus , qui fini eris nostro sunt, licet sine ea a legibus eognita in servos μοι supra modum saevire. Nam ex constitutione Divi Antonini , qui sine ea a se
vum suum occiderit , non minus puniri jubetur, quam si alienum servum occiderit. Sed σ major asperitas dominorum ejusdem Prineipis constitutione coercetur. Nam Antoninus eo uisus a
quibusdam Praesidibus prominetarum de bis servis, qui ad aedem sacram , veι statuam Principum confugiunt , praeepit , ut si intolerabilis videa-
tu saevitia dominorum , euantur fervos suos bonis conditionibus vendere , ut pretium dominis daretur ἔ tr rectὸς expedit enim Reipublicae, ne sua re quit male utatur. Cujus rescripti ad Aelium Martianiam mihi verba sunt Me : Domin
,, rum quidem potestatem in servo illibatam, , esse Oportet , nec cuiquam hominum jus, , suum detrahi , sed & dominorum interest, , , ne auxilium contra saevitiam , vel famem, , , vel intolerabilem injuriam denegetur iis, , , qui iuste deprecantur. Ideoque cognosce de , , querelis eorum , qui ex familia Junii Sa- ,, bini ad sacram statuam confugerunt, & , si , , Vel durius habitos , quam aequum est , vel, , infami iniuria affectos esse cognoveris , Ve- , , ni re iube , ita ut in potestatem domini nonis revertantur. Quod si meae constitutioni frau- , , dem secerit, sciat me hoc admissum adveris sus se severius executurum.
a. Sine causa Descripta haec partim ex
I. I. g. a. partim ex L 2. D. hoe tit.
Non minui puniri Hoc fgnificat, qui servum suum sine causa occidit, tam reum esse homicidii, quam si alienum occidisset, & teneri publico judicio legis CorneIiae de sicariis:
93쪽
neque enim privato iudicio legis Aquiliae lo- Iocus est , ubi sibi quis damnum infert. Major asperitas Modica tantum castigatio
'dominis permittitur ; I. un. C. de emend. ferv. adhibenda tamen etiam circa minores poenas
clementia; iuxta illud in constitutionibus Cle
γε dem sacram Fana ethnicis pro asylis
erant; Plaut. Rudent. Act. a. se. I. Virgines duae Veneris fano sese adversus lenonis vim tuentur. Τac. I. annaI. cap. 6 o. Complebantur templa pessimis servitiorum, Ure. Sublato Paganismo idem jus ἀσυλίας templis Christianorum tributum;
tit. C. de his qui ad Eeeles confra. μυ. IT. Haec verba , ad aedem sacram , non sunt apud Ulp. Rufini tis. 3. nec in d. l. 2. hoe titi nec
Τheophilus habet. ViNN. . Rufini Ulpianus, quod semel monendum , Vinnio est fragmentum Ulpiani apud pariatorem Iegum Mos. &R m. tit. 3. f. 3. Sed Licinium Rufinum huius collationis auctorem esse nondum constat.
Statuam Prine pum Statuae quoque Principum his, qui ad eas confugissent, asylla fuerunt; I. un. C. de bis qui ad flat. prine. Judaeorum populo sex civitates constitutae erant, quo tuto confugerent , qui ἐικουσίως sanguinem effudissent 3 num. D. De t. I s. JU. ΣΟ. 2.σ 3.
Bonis eon Ilionibus Justo pretio. ut in I. in . D. de relig. Et ne dominus infensus duriores conditiones adjiciat; veluti ut ne manumittantur , ut tamquam fugitivi in vinoulis habeantur. Th. &ι. et s. de stat. lib. Expedit Re . Haec sententia est apud Sos patrum. Potest quis etiam abuti re sua, I. et s.f. II. D. de bar. pet. Sed tamen providendum ne privati fortunis suis abutendo noceant publico. Dominorum interest Alia ratio decidendi. Ne , si servi nullum sibi contra dominum saevitiam auxilium paratum esse sciant, aut manus sibi inferant , aut in perniciem domini aliquid moliantur. Severius evectiturum Pro qualitate scit. delicti extra ordinem in ipsum animadversurum. Nam certa poena hic definita non est, Wes.
COMMENTARIUS iax Erlam Hrea minores poenas in fervor oportere adhiberi AEquitatem.
a Sicariis , adulteris , raptoribus , π similium criminum reis , jus aseli dandum non esse. 3 Potesatem , quam dominus in re sua babet,
REsert hie Justinianus ex Cato & Ulpia
nio I. I. σI. h. hoc tit. Antoninum Pium
modum posuisse potestati dominicae , qua plerique immoderath utebantur , quae hujus potestatis moderatio ad jus naturae, sive internam justitiam ius illud exterius retraxit. Sine eau Nam ex causa licet; puta si servum in facinore deprehenderit , in quo repertum etiam liberum occidere ius sit. Vi ΝΗ. Veluti si Dominus servum sbi in idiantem, vel in adulterio deprehenderit L. 13. g. I. f. de Leg. r. I. s s. m. de V. S. juncto g. 2. Institiae Lege Aquil. in I. α . F. ad L. Iul. de asiI
Non minus punisi jubetur Hoc est , publi- eo iudicio legis Corneliae de sicariis non minus obnoxius est & reus homicidii , quam si alienum servum occidisset : nam lex Cornelia non distinguit, quis homo occisus sit; I. i. g. 2. ad I. Corn. de fle. Utique privatum Aquiliae iudicium locum habere non potest, ctim quis sibi damnum non alii infert. Major asperitas Modica autem castigatio
dominis permittitur I l. Mn. Cod. de emend. frυ. & tamen etiam circa poenas minores, puta Verbera I in servos adhibenda est aequitas , immo de clementia. In constitutionibus, quae Clementi Romano adscribuntur, legimus,
να ε ιναξεις δυλοι σου , ς παιδίσκη ἐν πικρία Non opprimes servum , non dominaveris ei dure , ait lex divina de iervo Hebraeo , Deuter. s. quod nunc prolata vi proximitatis ad omnes servos debet extendi. Et Apostolus ad
DF. 6. dominis imperat. , ne eum servis minaciter agant , eo argumento , quod in ipsi dominum in eoelis habeant , qui ad talia qualitatum discνimina non attendat. Sed & operae cum mindo exigendae sunt, & valetudinis servorum humane habenda ratio , quod ipsum praeter alia spectat lex divina in Sabbati institutione: nimirum ut laboribus aliquod daretur spiramentum. C. Plin. l. s. epist. rs. sic ad Paulinum scribit : Video quam molliter tuos habeas, quo simplicius confitebor tibi , qua indvigentia meos tractem. V mibi semper in animo Homericum ilixd , πανηρ δ ως ναιος ῆεν , ω hoc nostrum paterfamilias. In qua voce & Seneca veterum humanitatem observat: Ne illud quidem videtis , inquit , quam omnem invidiam majores nostri dominis , omnem consumeliam fervis detraxerint. Dominum patremfamilia appellaverunt; servos familiares, epis. I. plura hujusmodi habet Grol. lib. 3. de jur. bel. Pac. cap. 14.
Ad aedem sacram Ad sana seu templa in
94쪽
Dg Ars QUI sur VEL ALIENI IURII IUNr. n, quo confugientes aras & signa Deorum amplecti solebant, Plauti Mostes. o. s. scen.
I. π nderit. an. a. sen. I. Virg. 2. AEneid. eodemque & obaerati adversus creditores , sui- pestique criminum capitalium receptabantur. it. I. annal. e. so. & quia ab his locis nemidem eripere fas erat; ideo α-λα, dicta
stati Sublato paganismo Imp. Christiani idemias tum templis Christianorum tribuerunt; η. c. ti bis qui aes Eeri. cons sed levioris tan-- disti suspectos recipi voluerunt, non sicanos, adulteros, raptores , aut similium
crimis in reos : neque τοῖς αδικοῦσιν, ἄλλα τοῖς
ῖα mitis, ius assyli dari, Nov. IT. c. T. Nov.
37. convenienter legi Divinae , quae jubet ho-muidam ab alteri abstrahi, atque iis solum
canonico , remotis solis nocturnis populastribus agrorum, & publicis latronibus , cae-t d cujuscumque facinoris rei, immunitate chiarum gaudent; e. intre aiia , e. M.
ia stat in Prinejum statuae etiam Princi-y his , qui ad eas eonfugissent, asyla fue-
smtio sane antiqua est. Meminit Livius lib. I lo. statuae Ptolomaei Regis apud Cyres , , ad quam cum quidam Decius Magius Campanus, qui a Poenis vinctus Carthaginem iacebatur , confugisset, manus hostium eva- t. Plura de statuis & imaginibus Principum
P de apud Brisson. Φ. antiq. II.
Gratur servos μι) Apud Graecos quoque
Iervis duris habitis licebat πρασιν ἀι τοῦ , ad enditionem proclamare i teste Plutarcho aut certa pecunia se redimere I ut ex Plauti Casina discimus, quae Comoedia Attina est. Simile exemplum extat in I. ult. si a F Mi inari. de patre, qui filium, quem con-xta pietatem male afficiebat, manumittere co
eonditionibu Iusto pretio r item ne in is conditio venditioni a domino servis in-
Iuria apponatur 1 veluti , ut ne manumittan- ur I ut Italia exportentur ἔ ut in vinculis sem-Per habeantur. Theophil. Vendere Nemo rem suam vendere cogitur τι- tortum it. Cod. de conte. e t. ac ne justo quidem pretio ι ι. s. de as. re . am. nisi id cxi-Im utilitas publica, quae hujus regulae gene
ratis est exceptio. Causae impulsivae variae esse possunt i veluti ut tempore famis & annonae caritatis cogantur divites & maxime negotiatores frumentum atque alia edulia justo pretio vendere I per I. r. f. cura II. de Us praefurb. I. annonam s. de extraord. erim. In servis
hie est iusta deprecatio auxilii contra saevitiam
dominorum. Est & favor libertatis I f. ult. infra de donat. Sed & favore religionis idem receptum , ut in specie t. ra. in M. de religiosi Pretium dominis daretur Oblervandum etiam tunc , cum quis ex iusta causa rem suam ali nare cogitur , pretium ei reddendum esse.
Expedit enim Re M. Est quidem unusquinque rei suae moderator re arbiter 3 I. in re mandata a I. Cod. manu. in tantum ut etiam abuti
sol sit ι ι. sed et si x s. . consuluit II. de har. per. aeterum interest Reipub. huic arbitrio modum a lege praescribi , ne privati fortunis suis abutendo , publico noceant. Accedit hic conditio personae , qua licet fortuna servus, homo tamen est, dc iure natura domino aequalis. Nimirum Rei p. institutio id secum fert, ut dominium quoddam habeat superius singulorum dominio ad necessitates, aut utilitates publicas 3 quod Grotius lib. 1. de jur. bess. in pac. rap. a. & in flor. spars ad tu. Ba barius 3. de . Prat. appellat dominium eminens, & in hane sententiam inregie disputat Plato lib. I r. de legibus. Hinc est , quod Princeps etiam de bonis subditorum disponere potest , dirigendo eorum usum ad publicam seu communem utilitatem. Qua de causa etiam persaepe potestas , quam quisque dominus in re sua habet , lege ei vili restringitur ac terminatur. Nee cuiquam hominum jus sumn det abi ) Ratio dubitandi in hoc rescripto. Unde intelli-pimus , ne a Principe quidem posse cuiquam ius suum sine eausa detrahi s de quo vid. Hotom. Illustr. quaest. cap. I. Sed σ dominorum interest Alia decidendi ratio praeter eam , quae supra posita est, ad ipsos dominos pertinens I ne videlicet servi, si nullum sibi contra saevitiam auxilium paratum esse sciant, aut aufugiant, aut manus sibi afferant , aut in perniciem dominorum aliquid machinentur. Caeterum ex iis , quae supra dis. putavimus , abunde liquet, opus non esse , ut causa coercendae dominicae potestatis, summo gentium iure concessae aliunde petatur quam ex eo , quod ratio naturalis fieri sinit, a qua
longe abit absoluta illa & infinita potestas, quam pleraeque gentes & cum his Romani
95쪽
Lib. 8. Cod. Tu. 47. Continuatio ct argumentum Tituli. Squitur pars altera divisionis initio supe
rioris tituli traditae , ad eos pertinens, qui sunt in potestate patria. Potestas haec tribus modis constituitur ; iiistis nuptiis a Iegitimatione , adoptione. Nuptiae naturalem huius potestatis causam continent; ideoque de hoc modo primo loco quaeritur e doceturque
hoc titulo , quid sint nuptiae s cujus iuris sit patria potestas; qui quos in potestate habeant. De effectis hujus potestatis, quod Justinianus omisit, nonnihil nos dicemus in exegesi , S. v.
In potestate nostra sunt liberi nostrἰ , quos ex
Iustia nuptiis procreavimus. NOTAE
In potestate nostra Ex Ulpian. in I. 3. D. de bis qui sui veι alieni jur. Iustis nuptiis Nam ex iniusta conjunctione
nati in potestate patris non sunt I I. a . σθε. D. de flat. bom. f. pen. inse. xit. seq. Denique in hoc negotio is solus pater habetur , quem nuptiae demonstrant 3 I. t. D. de in jus me. In notis I. N. in Iustis nuptiiι qu situs. Grol.
Ex Justii nuptiis in Nam, ut nuper diximus,
liberi ex injusto matrimonio nati in potestate patris non sunt 3 ι. I. de stat. bom. adeoque nec patrem iure civili habere intelliguntur , sicut nec vulgo concepti I g. pen. seq.tit. Lege quidem naturae matris conditionem sequuntur , ut scribit Jurisconsultus in I. lex natur. 24. d. tit. sed cum foeminae liberos in potestate non habeant; f. foemina Io. ins de advi. sequitur 3 eos nec in potestate avi materni esse. TEx TUS.
I. Nuptia autem sive matrimonium es viri π mulieris refunctio , individuam ulia re
r. Nuptia) Sic dictae a nubendo , quod
olim novae nuptae pudoris ergo caput obnubere flammeo tolebant. Fest. Non. & alii. Conjunctis Consensu luscepta: nuptias enim non concubitus, sed consensus facit; ι. Io. de reg. Ju . I. r s. D. de cond. σ dem. Individuam , ere. γ Modestin. I. I. D. de ritia nupt. consortium amuis vita , quo significatur non tantum domestica societas, sed etiam indivisus & promiscuus rerum omnium inter conjuges ulus, rerum & corporum communicatio. Duar. e. I. de nupt. Vera tamen inter coniuges non est bonorum societas. Continens Nempe voto & proposito contrahentium : nam eventus non semper respOa
COMMENTARI Usar ad perficieiam nuptias prater Iegitimum est trabemium eonsensum nihil de reari. α Non licet plures inores eodem tempore habere.
3 θη- nuptiae dicantur individua eo vetudo , er quae gentes in ea perpetuὸ persiterint. 4 aeuid vitae eonsuetudine Agniscetur. 1 De sponsalibus quaedam notatu digna. tia sive matrimonium Promiscue serevocabula nuptia ty matrimouium) usur pantur. Saepe tamen nuptias cum dicimus , intelligimus sestivitatem & celebritatem nuptialis diei , ut in I. pen. de donat. int. vir. ux. I. sancimus a 4. C. de nos. scut Sapud Graecos γἀms accipitur , Ioan. c. 1. Iblud transiatilium est nuptias a nubendo dicta esse , eo quod olim novae nuptae Piadoris ergo caput obnubere flammeo solebant 3 idque Festus , Nonius & alii complures notant. Seneca in Octavia, de Poppaea Neroni nubente v. To Velata summum flammeo tenui caput. Conjunctio Hoc generis loco ponitur : Ssimul caluam efficientem denotat, nempe cod
96쪽
Disum , qui ut rerum , ita di vitae societatem incit. Est quidem principalis matrimonii finis sobolis procreatio , quam fine corporum
coalunctione habere non possumus t undemam inter eas personas , quae ad eam rem inhabiles sunt, nuptiae non consistunt I. sise τε,3'. g. r. de jur. dor. sed ad vinculum matriaeonii consensu stabilitum nihil adiicit, iux
Im Sant qui ad implendas nuptias iure Romano necessariam fuisse existimant solemnem illam deductionem mulieris in domum mariti , quae veteribus usurpata sitit, aut nuptiarum festivitatem , per ι. s. de riti nupt. l. I s. de eond. x dem. I. c. C. de donat. ante num. I. san-rimi 14. C. de nust. Sed verius est, neutrum
eorum ut necessarium desiderari 3 ut intelligere licet ex responso Scaevolae ι. pen. de don. m. viri in me. & rescripto Theodosii l. si d manum E L. C. de nupt. nec admodum diffiei hest ad silperiores locos respondere. Nam in ι s. de rh. nur. Iurisconsultus non docet, quomodo nuptiae contrahantur , sed rationemae sormam tantum deductionis demonstrat. quod autem Ulpian. in I. I s. de eond. tr δε--. ait, conditionem nuptiarum tune impletari eta , eum uxor ducta est : & Justinian. t. μα-tis et . C. de nupt. conditionem nuptiatam non aliter impleri, quam si ipsa nuptiarum accedat festivitas 3 ex mente extraneorum sumptum est , qui cum nuptias alicuius saturas nominant, aci solemnitatem & celebritatem nuptiarum cogitationem referre solent. sed & in re ambigua hoc ritu consensus de citatur , & nuptiae ex deductione, aut sinivitate intelliguntur perfectae 3 quod tantum ostendere voluit Imp. in d. t. s. C. de donat. me nu=ρ. Qui priscorum ritus in nuptiis adhiberi solitos nosse cupit , legat Brisson. Iib. H. de ris. nut. v INN. Consensus faciebat nuptiis. Sed in manum non conveniebat Uxor, adhibito solemni nuptiarum ritu , veluti caelareatione , coemptione, usu. Denique & num deductione opus erat, quoties non de voluntate ipsorum contrahentium , sed de ex- Menda voluntate aut legista toris, 'aut tertii cu-I 'am quaerebatur, quales ea sug sunt in I. siri R. M I. i s. f. de Condit. in dem. l. et 4.
C. num. apud Paul. RFe. sentem f. II. I s. s. ρω. nec non in I. s. C. Ne . de tiron. ubi vide Jac. Gothose. M Comment. Tom. II. p. 377.
Viri π mH7eris) Nam duorum eiusdem sexus
conjunctio detestanda est, di lege Dei, lege POTESTATE. Synaturae, legibus omnium gentium damnata, Ait, mulieris , ἐνικωέ, ad excludendam polygamiam , id est , nuptias cum pluribus uxoribus eodem tempore contractas: nam successive plures uxores habere , aut quod idem est, matrimonio per mortem alterius soluto,aliam ducere , prohibitum non est ι quod tamen Scipsum species est Igitur anud Romanos vetitum fuit, plures uxores eod In tempore habere 3 quod & aliarum quoque gentium moribus improbatum fuisse ostendimus rit. θε. g. afflnitatis s. idque divinae simili aenaturali legi convenienter et quia etsi non adversetur primis principiis, adversatur tamen conelusionibus iuris naturalis : quod ego paucis, sed firmis rationibus confirmabo. Legi di- vii Upi liii ''ill restitutioni matrimonii contrariam esse polygamiam , evincitur primum o MM . Iv. g. Nam arm tam vis mo
ni alia praecepta in novo Testamento abrogata fuerint, quaecumque Apostoli praecepta tradidere , moralia esse constat, cum in politia, tum in oeconomia , & a singulis observandar Atqui I. cor. I. a. monogamia praecipitur iis, qui matrimonium expetunt: non potest enim, quod vult Apostolus, unaquaeque mulier suum proprium virum habere , si communem cum
aliis in polygamia habeat. Quod autem morale est , id a singulis observandum , & perpetui iuris est 3 adeoque & in veteri Testamento obtinuit. Denique videmus primam institim tionem coniugii sic exponi a Christo & Apostolo , ut duo solummmdo in unam carnem coalescere censeantur, M. tib. I P. s. & . Cor. 6. I s. nec ante Lamechum Cainici genetis hominem quemquam legimus plures simul uxores duxisse: ex quo hatelligimus polygam iam sicut Se reliquas corruptelas paulatim irrepsisse. H 1 Quor-
97쪽
Quorsum enim alias hoc in Lamecho expresse notasset Moles Genes 4. v. I9. Sed & communis ratio polygamiam damnat , primum quia mutuum coniugum amorem, quem singulares nuptiae lavent , dividit : deinde quia fidem violat , qua alter alteri sese perpetua consuetudinis vitae obligatione tradit, & corpus suum mancipat: unae merito Christus pronuntiat eum moechari , qui vinculo prioris matrimonii non soluto , aliam uxorem ducit, Mati. I s. s. Cui convenit illud Tertuli. 4. ad
vers. Mare. manente matrimonio nubere adult
riti m est. Postremo & ratio societatis exigit, utque madmodum uxor uni viro , ita vicissimvir uni uxori obstringatur & adhaereat, ut din
I insiἰaeuata Verbum hoc , indiυiduum, dii bus modis accipitur: uno modo pro eo, quod commune adhuc est atque indivisum, quo sensu individua haereditas dicitur a Modestino I.
flue 3 2. 6. Lucius c. de iam. tui. N a Paulo individuum curae officium; I. Lucius 4s. S. I. eod.
Altero modo pro eo, quod dividi non potest; ut cum servitutes , obligationes , stipulationes individuas dicimus. Atque utraque significa tio huic loco convenit: prima quidem simpliciter , ut ex iis, quae mox dicemus , patebit; altera secundum quid , videlicet respectu aliarum coniunctionum & societatum , quae facile dividi , hoc est , separari , & pro arbitrio unius dissolvi possunt. Neque enim nuptiis pas-sm renunciare licet ; adeoque Imp. Christiani non nisi ex gravissimis causis divortia admittunt l. 3. C. de Repud. Nov. III. c. g. σ F. Dici etiam potest, coniugale vinculum ex proinposito & voto contrahentium perpetuum ab que individuum esse , licet ex accidenti aliquando contingat separatio , quod in definitione considerandum non fuit. Quod si haec res ad primam matrimonii institutionem , & ad eam , quam hic Deus shi partem vindicat, exigatur, multo justius haec coniunctio dicetur individua. Nam , ut Christus nos docet, initio coniugium sic a Deo institutum non est, ut in diuolubile esset. Et Deus interveniens
personas conjungit. Quod autem Deus conjungit, homo separare non debet, Mati. I s. quo etiam loco , in Mail. s. prohibentur Omnia divortia , praeterquam quae ex causa aut aequalis atrocitatis aut adulterii sunt. In illa autem , quam dixi, perpetua atque individua vitae consuetudine Germanos praestitisse scribit Tacitus de morib. Germ. c. I 8. Apud Romanos quoque a condita urbe usque ad annum seto. nulli ura inter virum & uxorem divortium intercessisse, testes sunt Dionys. Halle. II. r. Val. Max. lib. 2. cap. I. Gel I. lib. 4. e. 3. Primus Sp. Carvilius Romae uxorem sterilitatis causa dimisit, ut iidem testantur. Procedente
tempore divortia passim & sine ulla causae redditione permissa , sed viris dumtaxat 3 ut
arguit locus Plauti in Mereat. Oct. q. sen. s. Tandem etiam uxoribus, ut constat ex tit. de divortis. Er reptid. Juvenalis satyr. s. notat mulierem,
quae crebro divertendo , intra quinquennium octies viros permutaverat. VINN. Sed haec ipsa divortiorum licentia apud Romanos argumento est , in definitione hac individuam vitae eon suetudinem non opponi divortiis , sed separatae oeconomiae conjugum. Eorum enim erat communes habere penates, communem thalamum i & hinc Uxor domum ducenda. E dem ergo sensu individua dicitur vitae consuetudo inter Coniuges , quo amic i dicuntur esse comites individui . Vid. Tacit. An n. lib. s. cap. io. Et sic egregie haec di finitio congruit alteri Modestini in lib. I. f. de ritu nuptiarum.
Individuam vitae eonsuetudinem eontinens Ad- .
iunctum proprium , atque ex parte finis. His autem verbis existimo Justinianum significare
non tantum domesticam societatem & Converinsationem, sed etiam rerum quamdam Communionem & indivisum rerum omnium inter coniuges usum , in summa rerum & corporum
communicatione , σιμβίωσιν & σινουσίαο πιι--
Atque hanc interpretationem adjuvat Modest,
nus I. I. de rit. nut. cum ait. Nuptiae sunt eo n-junctio maris ty feminae , eonfortium omnis vitae,
divini σ humani juris communicatio. Nuna enim
98쪽
DE PATRIA res est, sive divini, sive humani iuris, quam
coniux cum coniuge non communicet, cujusque inter eos salva honestate iugii promis cum usas esse non debeat. Unde Gordianus Imp. uxorem dicit sust i Deiam divinae ex b
quam fortasse Modest idus & Gordianus , cum ita loquuntur , alio rvit ieiunt , nempe ad sa-
norum , qua omi sibi quisque & f
m:liae tuae habebat, quorum uxor fiebat socia. Meminit horum syrorum Cic. a. de legib. Plauti in Captis. Plin. in Paneg. add. Duar. int. μίμ. matrim. de nuH. Male nonnulli haec definitionis verba referunt ad communionem bonorum : nam vera honorum societas, qualis in his regionibus, inter virum & uxorem nulla est, neque jure civili, neque jure canoni
1 Nuptias honestatis causa praecedere solent spontalia , ita dicta a spondendo , quia mori S fuit veteribus stipulari & spondere sibi uxores
sinuasiI. a. de sponsal. Gell. Iib. 4. e. q. und etiam sponsi sponsaeque appellatio nata est; ι. . eod. Sunt autem sponsalia , ut Florentinus definit, mentio & promissio futurarum nuptiarum; I. I. eod. Ait , futurarum nuptiarum squidem unum tantum genus est sponsaliorum , mutua scilicet promissio de futuris nuptiis : quamvis enim ius canonicum duo Renera constituat, unum eorum , quae de futuro ppellant , alterum , quae de praesenti , c. pem π ult. eod. hanc tamen distinctionem Auctores juris civilis non agnoscunt,quibus sponsalia de praesenti sunt ipsum matrimonium jam mutuo consensu contraditam ; I. nuptiar o. de E. jur. Sed neque iuris canonici interp. per sponsalia de praesenti , quae vocant, negant contrahi matrimonium e sed tantum respectu trimonii per conjunctionem corporum Con- sumniati , haec etiam sponsalia ab iis dicun
tur, Panor. d. e. pen. n. 2. Coor. de spons p. i. c. I. n. s. Ur in e. omnis res 4. e. cum initia-- s. e. conjuges s. e. conjunx. s. c. 2 T. q. 2.
Sponsus & sponsa de praesenti vocantur virdi uxor, ita tamen ut post copulam haec sponsalia de praesenti indissolubilia sint quacumque potestate quoad vinculum : si vero conjuncito corporum nondum uitervenerit , dissolvi ponfine Religionis monasticae professione e. 2. σT. de eonvers conjug. Nostrates quoque uxorem
ab sponsa hoc solo distinguunt, quod uxor post nuptialem benedictionem & coniunctionem thoti dicatur, antea appelletur syonia ..POTEsTATE. 61 Sponsaliorum de suturo hie effectus erat jure
canonum , quod in matrimonium transirent per subsequentem corporum commixtionem inter sponsum & sponsam , c. conveniens Is . cap. ii qui fidem 3 o. κ' de sponsal. quamvis canones isti decreto Concilii Tridentini abrogati sunt 3 s . a . e. r. f. qui aliter de reform matris T Ex TUS.
z. Iur autem potestatis , quod in liberos , ,emus , proprium ess eivium Romanorum : -Ia enim alii sunt homines , qui talem in liberos b beant potesarem , qualem no3 basemur. N o T E.
2. Proprium civium Rom. Lege Romuli primum introductum , repetitum postea de confirmatum a Decemviris. Dionys. Halle. Ioiaa. p. 96. seqv. Talem potestatem Significat etiam alias genis res habere in liberos potestatem , sed dissimilem , nempe patria potestas indefinite considerata originem ex jure naturae trahita Plin. in panegyr. Vir in lex natura semper in ditionaparentum esse liberos j sit , ut etiam Arist. Iapolit. 8.Aualem nos Immensam & plane δυ ποτικὴν, quae continebat ius vitae & necis , vid. Halicia ubi Dp. I. rr. D. Iib. in psbum. I. iat. c. h. t. Sigon. lib. I. de jur. ant. civ. Rom. ro. quam alii ut tyrannicam repudiant, teste Simplic. ad Epicteti Enebiνid. e. 37. Simile patrium jus apud Persas ut tyrranicum accusat Aristot. 8- Nichomac. e. I 2. Et procedente tempore etiam apud Romanos iura patriae potestatis multum imminuta. v IN M. Vel ideo recte negat Justinianus ullos alios homines talem in liberos habere potestatem , qualem habebant Romani, uia patria Potestas revera erat Quiritarium ominium. Unde liberi ratione patris non erant personae , sed res mancipi, quae venumdari, mancipari , vindicari, immo & ob iustam causam occidi poterat. Vid. celeb. Byn-kershoek de jur. ore. lib. c. I. HEIN.
COMMENTARIUS.r auo sensu patria potesar dieatur propria ei-
a Ius patriae potestatis par herili initio fuisse , sed
sensim multis modir imminutum. 3 In bis regionibus vetera patria potestatir jura
CE reum , est , Justinianum hoc loco distinguere Voluule patriam potestatem a do
99쪽
minica, idque a causa efficiente. Nam f. I . prae eed. tit. dominicam dixit esse 'iuris gentium:
hic patriam dicit esse propriam civium Rom. sive iuris civilis. Videamus , quam recte Juris civilis esse dicuntur non solum quae sunt juris mere positivi , sed etiam ea , quae mixti auris sunt , & secundum quid tantum civilis : quatenus scilicet cum alioqui originem ex iure naturae aut gentium habeant; lex civilis certam eis formam dedit , novisque qualitatibus induta civium ea propria fecit, exclusis ab eorum communione peregrinis : quod pluribus docemus , & exemplis declaramus , 6. I. sv. de jure nat. gen. Inter ea , quae mixti juris sunt, numeranda est patria Potestas, nam origo ejus non ex alio iure , quam ex quo matrimonium , quae prima & antiquissima paterni imperii cauta est 3 nimirum marito ut capiti familiae naturae lege atque ordine competit imperium in omnem familiam , in uxorem, in liberos , in servos I quamvis non eod. imperii genere omnibus imperet. Nam , ut recte& naturali ratione convenienter docet Arist.
I. pri. c. I. ex 8. Ethie. II. neque maritus uxo
rem , neque Pater liberos servili imperio regere debet 3 1ed uxorem πολιτικω ο , ut in Opistimatum Republ. Magistratus cives suos : liberos autem βασιλικῶs , ut Rex subditos a quos ut Rex amat, & ut ad eorum utilitatem omnia dirigit, ita & liberos ex se genitos amat pater, curam eorum gerit, iisque prodesse omnibus modis studet. Itaque patria potestas simpliciter & in genere considerata juris gentium
est, adeoque dominica antiquior , & tanto an liquior , quanto matrimonium antiquius est
bellis , & servitutibus. Vis & lex naturae se per in ditione parentum esse liberos iussit, ait Plinius in Paneg. Trajan. At considerata in specie & definite secundum leges & mores Romanorum , civilis est e & hoc sensu recte opponitur potestati dominicae , quae meri est
juris gentium; g. I. sup . praee. tit. Ac tametsi Antoninus modum dominicae potestati posuit, non ideo tamen ea facta est iuris ei vilis sive civium Rom. propria , ut falso existimant Myns. Schneid. Wcl. ad 6. t. praee. tit. quippe
cum & peregrini idem semper ius habuerint:
sed res tantum revocata est ad rationem iuris gentium primaevi. Vid. quae notamus sub d. f.
I. tr. 2. Esse autem hanc etiam mentem Justiniani, verba hujus 6. non obscure ostendunt. Nam hoc ipso quod ait, nullos alios homines talem potestatem in liberos babere , qualem eises Romani habent; satis significat, etiam alios homines habere potestatem in liberos,quamvis
talem fortassis nulli habeant. Utique qui for-ΤIT. IX.
mas vivendi Graeciae civitatibus condiderunt, certum voluerunt esse modum patriae potest iis ac finem 3 ut nimirum patribus tantummodo liceret liberos modice castigare : qua via si nihil proficerent; ultimum erat, ut eos abdicarent , id est, nudos re omni domo expellerent e quae abdicatio Mrιωρ dicebatur, lib. s. C. Me tis. Eam autem potestatem alii annis terminabant, alii matrimonio, nonnulli publica in viros adscriptione 3 teste Dionys. Halicam. Id. a. p. ss. At Romanorum in liberos potestas neque Mem habuit, neque modum. Non finem, quia in omne vitae filii tempus producta fuit , etiamsi summos honores gessisset , & laudem singularis erga Rempublic. studii consecutus esset. Non modum, quia immensa fuit & plane ri τοτο . Nam primum ex lege Romuli , repetita, postea & confirmata a Decem viris filiustam. in patris sui manu, potestate , mancipioque erat, habebatque pater ius in eum vitae & necis, terque venumdandi potestatem, in quo majus etiam jus patris , quam domini fuit ; auciore eodem Dionys. d. lib. 2. De. I. in suis II . de lib. σ ρομ
sus est in eo Constantinus, quod scribit, non licuisse patri filio eripere libertatem : nisi fieeum excusari placeat, quod jus vendendi citius exoleverit quam vitae & necis. Equidem plus hae in re tribuendum existimo testimonio accuratissimi antiquitatum Romanarum Scriptoris , qui Augusti temporibus floruit , quam Byrantini. Quod vero Ulp. in I. 8. de Bis qia sui vel aIlen. jur. scribit , jus potestatis moribus receptum esse : id tantum , ut ego existimo, verum est respectu quorumdam effectuum, qui moribus vel introducti sunt, ut substitutio pupillaris; I. 1. de via. in pup. aut in imaginarios conversi , ut venumdandi potestas. Praeterea quemadmodum servus domino , ita fiulius omnia acquirebat patri a ut scribit idem auctor lib. 8. Sed jus illud vitae & necis , vendendi, alienandi, mancipandi potestas , utpote a ratione juris naturae , atque a pietate , is qua patris imperium consistere debet , I. s. diri. Pomp. de parricid. nimis longe recedens,
merito postea displicuit, permissumque dumtaxat patri privatim filium castigare & corri. gere t si vero quid tale filius admisisset , quocgraviorem animadversionem desideraret , at Magistratum rem deferri leges voluerunt 3,3
teg. Corn. de Har. Ita paulatim asperi ru durRomanorum mores mitigari coeperunt Graecorum condimentis, ut videtur; a quibus cun
bonarum literarum disciplinas accepissent, a
100쪽
DA PATRIAlianc sunt mansuetudinem morum facilitatem que revocati. Sed & ius acquirendi per filium multis modis imminutum est, de quo dicemus . tit. per quas pers euiq. acq. Alia quoque pleraque patriae potestatis effecta procedente tempore multum imminuta sunt, ut suis locis indicabimus. Nobis vero vetusta potestatis patriae iura plane incognita sunt, ac propterea apud nos effecta eius omnia cessant , testibus D.GP t. I. manud ε. D. Gudelin. lib. t. de jurimis cap. 34. Et sane non difficile est id per inductionem demonstrare. Singula singulis notabimus locis. ViNN. Non lapsus videtur Constantinus M. I. iat. C. de patr.po t. dum negat sic se patri filio eripere libertatem. Libertatem enim pro ingenuitate accipit: sensusque est, quamvis parentes in servitutem vendiderunt liberos , non tamen iis ereptam esse inuauitatem , si quidem manumissi non libertini fuerint facti, sed ingenui. Vide , quae siu-pa notavimus ad s. i. inst. de ingen. Liberta-t d autem veteres saepe pro ingenuitate dixisse et ex ι.ε. f. de fusi. ex jur. adparet, ubi tria
Ienera bom ntim referunt, LIBERI , tr his contrarium SERVI, x tertium genus LIBEMI. HEIN. TEXTUS.
3. aut is taer ex te ty uxore tua nasiatur, is tua potestate est. Item qui ex filio tuo ex uxore fur nascitur , id est , nepos tuus in neptis , a quὸ in tua sunt potessate 3 tr pronepos er prone tis, σ deinceps eateri. Au autem ex filia tua nas tur , in potestate tua non sunt I sed in patris
aut ex filio tuo in L. 4. δε bis qui DI vel aI. Jur. Ratio perspicua est. Quia in familia avi paterni nascitur e omnes autem,
vi sunt ejusdem familiae, subiecti sunt fami-PO TESTATE. 6 Iliae principi , qui hic est filii pater : & qui est
in potestate alterius, alium in sua potestate habere non potest; ι. μ eveniet 2I . ad i. Iul. de a it t. tr ita deinceps l. s. D. de his q. sui mallen. se . Eui autem ex filia tua Nati ex filia mea, non in mea , sed in patris sui potestate & familia sunt, I. cum legitimae I s. de flat. bom. I. familia Iss. I. I. de verb. An. Unde quia mulier familiam suam non propagat, familiae suae finis dicitur; ι. pronuntiatis is sis s. iat. d. lit. At, inquis, cum nuptiis filiaetam. non solvatur jus patriae potestatis , s. a. inf. de fenat.
Teryll. l. a. s. I. i. quoties 29. solui. mair. I. I. f. uti. de injur. eum similib. cur non etiam is,
qui ex filia mea nascitur , aeque est in potestate mea , sed in potestate patris sui Respondeo', id fieri & civili ratione , d. I. cum legitimae r s. & naturali, sive potius iuris gentium, argumento eorum , quae ante diximus de jure eius, qui caput est familiae. Adeoque pater elocando filiam , hactenus iuri suo cedere intelligitur , sicut & plerisqui aliis in rebus , de quibus alibi dicendi dabitur locus. Jure antiquo uxor, quae in manum viri Convenerat usu aut coemptione , in familiam & potestatem viri transibat: eratque ei fiIiae Ioco , & jura suorum haeredum in familia nanciscebatur; matremque familias appellabant , cum aliae
uxores tantum essent, & matronae dicerentur.
Hoc igitur modo atque ritu, si filiata milias nupta in manum viri convenisset, in totum solvebatur Jure & potestate patris. Si quis est antiquitatis studiosior , is Hotomanis adeat, qui quicquid ad accuratam hujus rei copuit: nem pertinet, ex Cic. in Top c. cap. I. &B t. AM. Dionys. Halicam. lib. ane. h. p. 9s. Gellis lib. I 8. eap. s. Ulp. is fragm. titia s. diligenter collegit.
D. Lib. 23. Tit. 2. C. Lib. S. Tu. q. Novesi. 74. Ratio ordinis Argumentum Tituli. Esi superiore Titulo de Nuptiis dici es
eum est , ut primo & praecipuo modo constituendae patriae potestatis : tamen cum ex iis , quae ibi dicta sunt, nondum intelligamus , quae snt iustae nuptiae , ex quibus nati demum sunt in potestate Patris; ideo eius rei tractatio hoc loco subjicitur, doceturque; ad justas nuptias quae res exigantur, quae per