장음표시 사용
81쪽
nempe postea eos ipsos , qui manumittereniatur libertinos dici coepisse ; & qui ex his procreati essent, ingenuos. Notant hic plerique ex Laur. Valla lib. 4. e. r. differentiam esse inter Libertinus & Libertus; illud esse relativum ingenui ; hoc patroni: id est , voce Libertinus dessetnari conditionem hominis ingenuitati ex adverso oppositam ς per Libertus autem significari privatum quemdam rei pectum ad patronum , cujus libertus , non libertinus dicitur, qui manumissus est. Illud leviusculum est, quod ibidem Ualla notat, Libertinus esse adiectivum, Libertus lubstantivum. UINN. Nec tamen id dis.
crimen semper observaverunt Veteres , veluti in L. 4. de Iust. σJ-e , L. ao. f. q. de bon. Iibert. L. 28. eod. si recte se habet textus , vid. Ducker. de Latia. ICt. vet. ρ. I 8. seq. HEIN.
Ex justa servitute manumisii) J usta , id est,
quae revera servitus si, non opinione & errore tantum. Aliquando & sine manumissione dominorum servi libertatem recipiunt ex senatusconsulto aut constitutione aliqua ; exempla suppeditat tit. Is qui M. man. ad II. pem. y tit. c. pro quib. e. serv. pro praem. lib. M. Generalius itaque definiri potuisset : libertinos esse , qui desierunt esse servi 3 ut in calce hu ius text. ex Ulp. L q. de just. π jur. unde reliqua hujus loci descripta sunt. De manu datis Reponendum ex textu Florentino , De manumi 1io , id est , Datio libertatis , d. I. 4. de just. σ jur. ut brevi sermonis compendio notetur definitio & nominis & rei De manu enim est , de potestate domini, Lucan. lib. I.
In manibus vestris, quantus sit Caesar , habetis. Ingenti talem Vox haec delenda est, censeo cum Bach ov. ut quae nec in vulgatis editionibus reperitur , nec est apud Ulpian. d. I. 4. unde haec sumpta I neque eam agnoscunt H tom. Cujac. Cont. Theophil. Cemmuni nomine ) Alias , naturali nomine. Id est , elim omnes homines liberi essent; ut nomen rei conveniat. Plura quae huc pertinent, notavimus iup. ad tit. de jur. nai. gens. ex civ.T E x T V s .
r. Multis autem modis manum fio procedit'. aut enim ex sacris constitutionibus in sacνUancti, Ecessis; aut vindicta I aut inter amicos I aut pervsolam , aut per testamentum ἶ aut per aliam Mamlibet D timam volunιatem. Sed tr aliis multis modis libertas servo competere potes , qui tam ex veteribus , quam ea nostris constitutionιbus i
Doducti suas. TIT. V. Sacrosanctis Ecesesiit Hic modus tribuendet libertatis a Constantino introductus est ε. l. r. lyz. Cod. de his qui in Meses man. & suge ius ialocum eius, qui olim fiebat lustrali censu. Vid.
Vindicta γ Virgulam esse scribit Boeti in I pie. Cic. quam lictor iussu Magistratus man mittendi capiti imponebat. Festuca PIauto di
Plutarcho de sera num. Und. Nomen ductum a Vindicio creditur Vitelliorum servo , qui cum nobilium adolescentium coniurationem de Tarquiniis reducendis detexisset, primus hoc
modo manumissus traditur. Liv. lib. 2. e. s COMMENTARIUS
Miniis aurem modis Olim tres tantiunmodos manumittendi fuisse , centu, vindicta , testamento , ostendit argumentatio Ciceronis in Topic. e. h. ab enumer, tione partium : Si neque cinis , inquit, neεν
vindicta , neque testamento libeν factus est , mus liber. Accesserunt quidem postea & alii m di s veluti per epistolam , in convivio, inter amicos; sed his modis manumissis plena libertas non conferebatur; VI p. & Cajus in instit. In sacrosanctis Ecessis A Constantino constitutum est , ut in Echlesiis , hoc est in coetu Christianorum, veluti in comitiis Ecelesasticis teste populo & signatore Episcopo , manu Ds iustam libertatem consequerentur : tit. c. de bis qui in Eceses man. Quod genus manumissionis suffectum esse apparet in locum ejus, quae olim per censum fiebat; cum servi lustrali censu in campo jussu dominorum inter ci-Ves Romanos censum profitebantur. Vid. Si-
Vindicta Uirgulam esse scribit Boetius in Top. Ciceronis , quam lictor jussu Magistratus
manumittendi capiti imponebat: atque ab hac virgula hunc manumittendi modum appellatum Festuca Plauto dicitur in mil. Iurios M. q. se. I. v. is. Alii hunc modum sic dictum malunt a vindicio Vitelliorum servo , qui psi mus dicitur vindicta liberatus , eo quod con iurationem nobilium adolescentium de Tarquinis reducendis detexisset; auctore Livio lib. 2. e. s. Tenebat dominus modo caput, modo aliud membrum servi , dicebatque a hunc hominem liberum esse volo. Fest. in verb. mam
mitti; de cum dicto eum circumagebat significans, se ei potestatem sacere abeundi quo ve,
82쪽
Iet. D pertinent haec Persii sat r. s. v. Ps. - Heu Ariles vieri , quibus una tauiritem, Vertigo facit. Et paulo post 3 v. 78.
Vert Et tanc dominus , momento turbinis exit Micus Dama.
pluribus haec explicant Marcel. ad d. Duram. Brisonius lib. s. antiq. e. II. SigoniuS lib. I. 4e antiq. ju . civ. Rom. e. 6. fac. Gallus Neapol. ianuis. is Inter amicos, per epistolam Inter amicos,
adhibitis quinque testibus : per epistolam , a domino & quinque testibus subscriptam ἔ I. un.
Aliam ultimam voluntatem Puta codicillos. Consulto tamen miscere videtur justos manumittendi modos cum caeteris , quia ipse disserentiam sustulit. Alii, multis modis Quorum pIerique enumerantur in d. l. Mn. f. I. σ seqq. C. de Lat. a. test. Addant curiosiores tit. C. pro quib. ciam' pro prooem. ιib. ace. qui sine man. ad lib. m. C. si mane. ita ven. ne prosiit. σ si mane ita A. alien . I. memini 1 4. C. de episc. aud. Tax TUS.
Ubi & quando manumitti potest.
2. Servi vire. ὰ dominis semper manumitti
sedent , adeo in veI in transitu manumittantur; Huri cum P, aetor , aut Proesei, aut Proconsui in balneam υel theatrum eunt. tera fuerat: nam quἰ manum itebant- , modo majorem σ justam libertatem consequebantur , σflebant cives Romam : modo minorem , σ Latini
ex iste Iunia Norbana flebant : mora Inferiorem, σ flebant ex Iere γε lia Sentia deritui . Sed quoniam dedititiorum quidem pessima tenditio jam
ex multis rem'oribus in desuetriainem abierat: L tinorum veri nomen non frequentabatur ; ideoque nostra pietas omnia augere , in in meliorem sta tum reducere desiderans , duabus constitutionibushοe emendavit , σ in pristinum flatum reduxit. Auia . d primis urbis Romae cunastiIis ιιna atque simplex libertas competebat , id est , eadem, quam habebat manumiser 3 nisi quod scilicet , Iibertinus ' qui manumittitur , licet manumisso ingenuus sit. Et dedi titios quidem per constitutionem nostram expulimus, quam promulgavimus inter nostras decisiones per quas suggerente nobis Triboniano viro excelso , Luaestore nostro antiqui juris altercal ones placavimus. Latinos autem Imnianos , σ omnem , quae circa eas fuerat , observantiam , alia constitutione per eju6dem Quaestoris funestionem correximus , qua inter Imper MIes radiat sanctiones : Et omnes libertinos nullo nec aetatis manumisu , nec domini manumittentis nec in manumissionis modo discrimi ne habito , μcuti antea observabatur civitate Rom. decoravimus , multis modis additis, per quos possit libertas servis cum eisitate Romana , quae sola est is praesemi, praestari. N o T AE
. Semper Id est , omni die , sive festo,
sue profeso , sive fasto , sive nefasto , καί εν ἀπράκτω Fabroti in not. ad Theophil-ι. 2. I. 8. C. de Feriis. COMMENTARI Usia
I i arasitu Cum aut lavandi , aut gesta
di, aut ludorum gratia prodeunt, praetor, proconsul, legatusve Caelaris, i. T. de mam mά. Νeque enim necesse est pro tribunali ma-Bumittere , cum hic actus sit voluntariae iurisdictionis, 1. 1. de U . procons & praeter approbationem & auctoritatem magistratus nihil desiderat. TEXTUS.
De libertinorum divisione sublata.
3. Libertinorum ainem satin tripartitus an-3. Statur tripartitus Ulpian. in fragm. tis 1. σ Caius I. Instit. tit. I. Cises Romani Nempe qui vindicta , censu, estamento manumissi erant. Ulp. & Cai. tibi βρ. Hos modos civiles & legitimos vocat Theoph. Lege Iunia Norbana Qua cautum , ut ii servi, qui per epistolam aut inter amicos ut convivii adhibitione manumitterentur , non cives Romani, sed eodem iure essent, quo ante bellum foetale Latini coloni , t. tin. in pr. C. de Lat. lib. toll. ut neque connubii , neque ic stamenti , neque mancipii aut nexus , neque patriae potestatis, &c. iura habuerint. Ulp. in f m. variis locis. Poterant autem multis mΟ- dis iure Quiritium augeri. Ulo. d. tit. 3. VINN-Quaedam hic non satis accurate traduntur. Nam primo non ante hellum tantum sociale
erant coloni Latini, sed & postea , quum jatri
civitas Romana cum Italis esset communicata. Spanh. Orb. Rom. I. s. Deinde omnino Latinis erat jus commercii & mancipationis cum
civibus, Ulp. tis. II. S. 4. Unde & familiarem p
83쪽
emptores , & testes , & libri pendes esse poterant, id tit. 2 o. g. 8. Denique testari quidem
non poterant, nec ex testamento capere, Ulp. tit. IT. g. I. licebat tamen eis fideicommissum capere , id tit. 2 s. f. s. HEIN.
D dii iiii Hi quoque Latini liberti fuere, sed conditione Latinorum dedi titiorum , quos scit. populus Romanus post defectionem viniactos in deditionem acceperat. Scribit Suetonius Augustum cavisse, ne vinctus unquam to tusve ullo libertatis genere civitatem adipisceretur , e. 4o. Add. Ulp. & Cai. ubi sup. vi NN. Dedi titios etiam Latinos libertos fuisse , lege re me non memini. Ejusdem potius erant conditionis ac omnes populi dedititii cuiuscumque nationis. Vid. Cai. Lib. r. Inst. Git. I. g.
. Jam id moneo , non ex lege demum Junia Norbana primum libertinos quosdam Latinae conditionis fuisse, sed ex lege etiam AElia Sentia, eos nimirum , qui minores 3 o. annis testamento fuerant manumissi. Ulp. tit. 3. f. .
Pesima condἱρ ο Non multum di stans a servientium specie, g. ult. f. de fuere F. tibe . In meliorem flatum Aliud iudicium Augusto fuit, qui magni aestimabat sincerum atque ab omni colluvione peregrini ac servilis sana guinis incorruptum tervare populum. Suet.
Si sex libertas Cic. pro Balb. e. 24. Dionys. Halic. lib. 4. p. ix s. ubi servium Tullium hujus instituti auctorem fuisse refert. Eratis manumissi) Vid. Ulpian. tit. I. g. 7.Τheophil. bie. Decoraυimus Alii donavimus. Antoninus antea civitate data exaequaverat omnes ingenuos, I. II. D. de flat. bom. Justinianus omnes' libertinos , novissime & libertinorum conditionem sustulit, data manumissis ingenuitate.
Nov. 78. cap. s. COMMENTARIUS.
x Latini liberti quo jure fuerint. a d uo jure dedititii. 3 Antoninum exaequasse omnes ingenuos , Iustinia
Mea fuerat) Hoc non est reserendum ad tempora liberae Rei p. sed sequentia. Nam , ut auctor est Suetonius , primus Augustus , cum servorum manumissione contaminari civitatem Romanam videret quod& Dionys. Halicam. lib. 4. conqueritur eos multis difficultatibus a libertate iusta removit: deqile numero & conditiose & ὸifferentia eorum , qui manumittebantur , curiose cavit.
Hinc nata lex AElia Sentia, hinc Fusia Caninia, TIT. V. de quibus postea. Hine Junia Norbana, Sit,
no & L. Norbano Cos Cives Romani Scilicet, qui censu , vindicta , testamento , non qui per epistolam , aut inter amicos manumissi erant. Ulp. & Caius in Inst. Latini ἰn lege Norbana Qua cautum fuit, ut iii servi , qui per epistolam , aut inter amicos, aut convivii adhibitione manumitteremur, non cives Romani , sed eodem jure essent, quo ante hellum sociale Latini coloni: quod significari voluit Justinianus i. -. in pr. C. derat. Id. toll. clim ait, Latinοι libertos ad similitudinem antiquae Latinitatis, quae in colonias de vi rea est, introductos esse. Discimus autem ex Cicerone pro Cecinn. cap. 3 pro domo sa , cap. go. eos qui in latinam Coloniam nomina
dedissent, aut deducti, inque eam civitatem recepti essent, Rhmanam civitatem amisisse;& hoc quoque est , quod Boet. in Top. cici
eap. 2. scribit: Issa ἰn Laticas Colonias profeshο- ne mediam capitis diminutionem contingere. Quae eum ita sint, apparet eos neque connubii, ste'que testamenti, neque mancipii aut nexuλ inue patriae potestatis, neque tutelae recipienae jura habuisse , ac proinde eadem quoque conditio Latinorum libertinorum fuit: quod etiam diserte variis in locis testatur Ulpian. tu fragm. De Latinis libertis ira scribit Justinianus uir. f. de fueress liberr. Eos quis mut libero1 vitam peregisse; attamen ipse ultimo spiritu simul animam atque libertatem amisisse ;quasi servorum , ita bona eorum jure quodamm do peculii patronos occupasse , congruit I. I. c. eod. de petit. haered. Quemadmodum autem Latini coloni multis rationibus ad civitatem Rom. Pervenire poterant , quas ex Liv. Appian. Cic. pro Caee. pro Balb. pro do n. sua, ces
legit Gruch. lib. 1. de comit. ita & Latini libberti multis modis iure Quiritium augeri, quo recenset Ulpian. in fragm. tit. 3. Ex lege AElia Sensia dedititii Auctor hujus legis Augustus, latores Sext. AElius di C. Sentius coss. Scribit etenim Suetonius Aret. eap. o. Augustum cavisse, ne vInctus uetquam toν1ν παIlo libertatis genere civitatem adipiscereti ν. Dexistimare licet, libertos holce dedi titios eamdem habuisse libertatem, quam populus Rom. Latinis illis reliquerat, quos post defectionem victos & in deditionem aeceptos vita quidem& imagine aliqua libertatis ex humanitate d naverat, sed ut iure connubiorum & commet-ciorum multati ad ius civitatis nunquam per
venire possent: ut sint hi quoque Latini liberti, sed conditione Latinorum dedititiorum ; au. Ulp. Caj. in D t. Formulam deditionis destri P
84쪽
seripsit Livius in deditione Collatinorum &Campanorum, t. i. e. 38. er T. c. 3 I. VINN.
Sed vide , quae supra ad notas diximus. HEIN. In meliorem flatum reduxit Non deest, quodecin tradici posset. Certe aliud iudicium Augusto fuit, qui magni existimabat sincerum atque ab omni colluvione peregrini ac servilis sanguinis incorruptum servare populum : civitatemque tam parce dabat, ut Liviae pro tributario Gallo roganti civitatem negaverit, immunitatem obtulerit: affirmans se facilius pansurum fisco detrahi aliquid, quam civitatis Romanae vulgari honorem. Sueton. in August. c. o.
Primis cunabulis Hoc non ita dictum accipiemus quasi iam inde ab urbe condita manumissi ius civium habuerint: sed ex quo manu
missis ius civitatis communicatum est quod factum est infante adhuc populo sub rege Servio Tullio id diu postea osservatum fuisse, mansisseque usque ad tempora Augusti , arg.
eorum quae tradit Dionys. Halic. lib. . p. i χε. Et ergo ex illo tempore , quamdiu respub. stetit, una libertinorum omnium conditio fuit: nam omnes pari iure cives Rom. erant, &plena ac iusta liberi te fruebantur. Libertinus μὶ Jure novissimo & hoc sustulit, data ingenuitate , salvo tamen manente jure
El.rtu manum si Nam lege AElia Sentia exuebatur , ut servus minor triginta annis testa mento manumissus non civis fieret, sed Latinus esset; vindicta manumissus non aliter civis fieret ; quam si causa apud consilium Probata sui siet, teste Ulpiano in fragm. tit. r. g. ra. De censu quid hic di eam non habeo: necesse tamen est, aut hunc actum nullum fuisse , aut eum , qui inter cives census esset, ci' vem factum. Itaque dubito, an verum sit, quod generali ver definit Theophilus, servum minorum 3 o. annis , qRoquo modo manu 1 sum, Latinum fieri. VINN. De censu nihil Ulpianu quia eius tempore. census lustratis ab usa recesserat. Nec dubium tamen , quin & censumanumissus, minor XXX. annis Latinus man scri t. Eum enim non nisi triginta annorum Cinitate Romana potitum esse , docet Fragmensum regularum ex vetere ΙCto , quod Pariatori
V. C. Schulting. ad UIp. tit. r. 6. D. HEIN. Domini manumittentis ) Augustinus 3. emend. Iegendum censet dominii; ut hoc non ad aetatem domini reseratur , sed ad qualitatem dominii , quod & Grot- h. in soro spars probat, cte Theophilum ita legi isse arguunt verba Pa
Dominorum enim alius in bonis, alius ex ju-R T I N I s. 4 re Quiritium habebat: ille Latinum faciebat, hic civem. Ulp. in fragm. tit. I. g. O. Theoph. bis. Quae differentia a Justiniano sublata est l. Mn. C. de ntid. iur. Aser. II. Civitate Romana decoravimus Atqui iam multo ante omnes , qui in urbe Romana ensent, ex constitutione Antonini cives Romanos effectos Ulp. prodidit i. in orbe i . de flat. bom. Sed illa constitutio non pertinet ad eos, 3 qui conditione personae , sed natali loco &patria impediebantur , quominus essent cives Romani. Quae res ut planissime intelligatur,us civitatis Romanae olim raro, & non ni fiene meritis civitatibus dari solitum erat. Postea lege Iulia datum est sociis N Latinis omnibus , qui arma deposuerant. Id factum initio belli socialis. Sigon. lib. I. de antiq. jur.
autem beneficium intra terminos Italiae continebatur, ut docet Cic. pro Balb. cap. M. Pr reisu temporis quibuCIam etiam provincialius data : & ad extremum omnibus , qui iubimperio Romano essent , constitutione Antonini. Antoninus ergo civitate data exaequa vicomnes ingenuos : Justinianus sublata differentia manumissionis omnes libertinos : qui n vissime & libertinos exaequavit ingenuis , Ll-Vo iure patronatus. μυ. 78. quod postum est in obsequiis . ooeris , dono , munere de successione libertorum , fit. f. de jur. patron. ex ariquot seqq. lib. seq. Sunt T tacitae quaedam manumissionis species; veluti si dominus se vum suum tutorem vel haeredem scripserit, aut adoptaverit, s. a. inf. t t. prox. g. i. infqui tes. tui. dar. 6. ult. inf. de adopt. aliaeque complures , quas operae pretium non est aut recensere , aut explicate ; congessit eas Gudelii . lib. I. de jur. novis. e. Vi NH. Addo i. Initio omnibus promiscue civitatem datam, qui Romam migrabant , etiam devictis genti- λ .Liv.' LIP. i. cap. 8. Cic. Pro Balbo, cap. I 2. Dionys. Halicarnas. Lib. . p. 226. r. Deinde di civitatibus quibusdam ius civitatis datum, easque vocatas cita municipia, EI. Spanti. orb.
Rom. G. r. 8. . Legem Iuliam non sub initium , sed sub finem belli socialis latam
anno V. C. 664. eaque non omnibus Italis civitatem datam , sed iis , qui flagrante bello sociali in fide manserant. Appian. de R. C. Lib. I. p. 379. Cic. pro Balb. e. ar. Vellei. Pal. Lib. 2. c. is. Reliqui enim paulo post lege Plautia iura civitatis accepere. Cicero pro Acueti c. . Praeter Lucanos de Samnites , qui anno cro. civitate donati. Epit. Liv. lib. 84. a.
85쪽
4S LIR. I. TIT. VI. TITULUS SEXTUS.
I, ET EX QUIBUS CAUSIS MANUMITTERE NON POSSUNT.
D. lib. F. Tu. 9. C. lib. 7. Tu. II. Argumentum Tituli. IGitur quod ex superiore tis. Intelligi po
tuit, cum varii sint manumittendi modi, eadem tamen omnium vis atque effectus est , ut omnes manumissi liberi fiant &cives Romani. At enim hac manumissorum Omnium exaequatione nihil derogatum est legia liae Sentiae , quae quibusdam ex causis libertatem impediebat ; sed quibus ex causis illaeam impediebat ante hanc exaequationem , ex iisdem etiam nunc obstat, quominus manumissi liberi fiant. Causae duae duobus hujus legis capitibus , quae hic proponuntur & explicantur , comprehensae I quorum primo cavetur : Ne quis in fraudem creditorum manumittat, nisi forte servum unicum haeredis babendi gratia 3 altero : Ne minoribus 1 o. annis aliter jus sit manumittere, quam jusa causa apud consilium approbata. Et totidem ergo erunt superioris regulae exceptiones.
P Ius caput Legis AEliae Sentiae, de ma
numittente in fraudem creditorum.
Non tamen euicumque volenti manumittere Iiaeet : nam is, qui in fraudem ereditorum manu mittit , nibu agiι: quia lex AElia Sentia impedis libertatem. N o T AE ambit agit Igitur ita manumissἱ Iiberi non fiunt, & additur ratio , quia lex AElia Sentia impedit libertatem , id est , liberos fieri prohibet , sicut in universum quod lege prohibente fit, ipso jure nullum est , I. s. C. de legib. Quod scubi legas libertatem revocari aut rescindi, id minus propriε dictum accipe : vid. respectu actus manumissionis, qui in iuspenso est , donec constet de fraude , & an creditores suo iure uti velint. Legem hanc latam esse Augusti temporibus indicat Dio. lib. s s. p. ss T. con
e. s. VINN. Bonae frugis pleniora sunt, quae de historia huius Legis scripsit Henr. Noris. ad Cenotapb. PH. Diss. 3. eap. s. Oblervandum, aeque hac Lege impeditam esse manumissionem in fraudem patronorum CH. Instit. Lib. I. Tit. l. 6. s. Ulpian. Tit. I. f. rs. Quod perperam h Legibus XII. Tab. derivat Oiselius
IbiI agit Nempe ergo ita manumissi ibberi non fiunt i & ratio additur , quia lex AElia Sentia impedit libertatem, hoc est , liberos fieri prohibet , I. in fraudem 27. qui τ ὰ quib. man. sicut in universum quicquid lege prohibente sit , ipso jure nullum
est, ι. non dubium f. C. de legib. Quamobrem cum legimus libertates per legem AEliam Sentiam rescindi aut revocari , ut in I. s. f. t. d. tit. I. I. C. qui man. non pus hoc minus pro
prie dictum accipiemus, & respectu actus manumissionis , qui non continuo & ab initio ipso jure nullus est, sed suspenditur , donec constet, fraudati sint creditores , necne : &si fraudati sunt, utrum jure suo uti velint: nam si non sint fraudati, aut fraudati iure suo non utantur , actus validus est, & manumisi retro liberi lacti intelliguntur: si Daudati finire iure suo utantur , perinde habetur ac snulla manumissio intervenisset. Quamdiu autem haec incerta sunt, scribit Paulus manumissos , vi ipsa statu liberos esse , t. r. de s tu lib. Ipse autem manumissor & haeredes eias nullo colore libertatem revocare possunt, L . C. de seri . tu. dat. man. De. I. ui π ὸquib. man. His addi potest &lpeetiliaris rati- quod libertas , quae semel competit, non revocatur, f. semes c. hoe tit. leg. P. f. I. de mam vind. Ex quibus omnibus manifestum est, errare D. Pacium, qui in notis marginalibus is, bit , libertatem ipso iure non competere, sed retractari. Alia longe ratio est edicti, qua is
De servo instituto cum libertate.
I. Licet autem domino , qui suuendo non es, in testamento servum suum eum libertate bare dem instituere , ut liber far , h.eresque ei scis in necessarius, si modo ei nemo ritur ex eo testin
86쪽
tui sit , aut quia is , qui scriptω est , qualibet ex
rosa haeres ea non extiterit. Idque eadem lege fi lia Sentia trem sum, recte. Vtade enim pro piciendum erat , ut eyentes homines , qDibus alius barra extiturus non est , vel se tim IM-δι nece sarium haeredem haberent , qui satisfacturus esset eredιtoribus p aut boc eo non faeiente creditores rex baereditariar servi nomine vendam , ne injuria defunctus afflciatur. NOTAE. r. Haeresque eἰ solus Non tamen necesse est , solum haeredem scriptum esse , sed neminem alium haeredem existere , ne ex substitutione quidem, teg. s I. D. de bared. instit. Istiria Positum pro Ignominia , nam ignominiosum bona cujusquam propter aes alienum divendi: cuius rei testis locuples Cicer. pro uint. eap. Ir. Igitur ratio exceptionis haeceu , ut auctionis ignominia , qua alioqui d functus oneraretur , Potius derivetur in haeredem servum. COMMENTARIUS.
IN eapite legis AEliae Sentiae: Ne quis in frauis
dem creditorum manumittat, nominatim ad
ditur haec exceptio : Nisi qtiis unum ex servis suis testamento liberum- redem esse jusserim uod quamobrem a lege provisum sit, mox
Haeresque ei solus Non quod necesse sit , so.
Ium eum haeredem scriptum esse : sed si plures scripti sunt, caeteros deficere , & neminem alium haeredem existere , ne ex secundo quidem gradu a utique Iibero homine substituto, L si is qui s r. de baer. inst. nam si 8e alter servus secundo loco scriptus fit solus primo loco scriptus haereditatem capiet: I. qui solvendo so. d. tis. Quid si duo tervi eodem gradu instituti Invicem sibi obstant. Caeterum alte TD ante apertas tabulas mortuo , is qui super est , Iibet & haeres erit, I. 41. σ seq. eod. N cegaris, Ita dicitur , non quia haereditatem adire cogitur : sed quia sive velit, sive nolit , omnino post mortem testatoris protinus liber & haeres fit, g. r. inf. de bar. I. ty
dis ac proinde ipso Jure , sicuti sui & necen
sarii haeredes, art. I. furiosus 63. de aeq. bar. Hoc tantum intei est , quod Praetor suis haeredibus potestatem facit abstinendi ab haereditate, necessariis non item, leg. necessariis s 7. d. tit.
Valde enim prospiciendum erat γ Ratio excep- Tom. LCAus Ist MANUM . A e. 49.eionis satis iusta , videlicet ut famae defuncti
parcatur, & auctionis ignominia, qua alioqui defunctus oneraretur, in haeredem servum potius derivetur, qui duplici de causa hoc aequo animo ferre debet : Primum quia rem pretiosissimam & inaestimabilem libertatem consequitur: deinde quia quicquid post mortem patroni sui acquirit , non est obnoxium creditoribus, si bonorum separationem petierit, quam impetrare potest, si bona defuncti non attigerit, d. f. I. Inst. de his . quai. di iunct. I. r. f. ult. de separ. Falluntur ergo qui scribunt, servum haeredem necessarium conveniri posse, si is postea ad meliorem fortunam pervenerit , exemplo eorum , qui bonis cesserunt I g. ult. ins de act. Injuria Hoc est, ignominia, quamvis enim edicto Praetoris de infamibus non notetur: oneratur tamen existimatio eius , & facti infamiam non effusit is , cuius bona auctionide hastae publice lubjiciuntur : cuius rei locupletem testem habemus taceronem pro Quin-
De servo instituto sine libertate.
h. Idemque ' iuris est , etsi sine libertate se vus haeres institutus est. Euod nostra eonstitutis non foliam in domino , qui solvendo non est , sed
generaliter constituit, nova humanitatis ratione,iat ex seriptura institutionis etiam libertas ei competere videatur : quum non sit verisimile,
eum quem haeredem sibi elegit , fl praetermiseris libertatιι dationem , servum remanere voluisse, ν neminem sibi haeredem sere.
2. Sine Iibertate Non libertate nominatim prohibita , sed omissa, nulla facta mentione libertatis. Nostra constitutio Lege pen. c. de necess. ferv. hae. inst. junct. pr. inst. de hae . inst. Nova humanitatis ratione 3 Quia etsi ex Veteribus quoque iuris auctoribus quidam hoc
ipsum probaverant, numquam tamen obtinuerant 3 ut d. pr. . . de haer. inst. Cujac. COMMENTARIUS.
a buman talis ratione in Primus Iustinianus generaliter constituit, ut servus a domino simpliciter haeres institutus,& liber & haeres fiat : Veterum quidem , sed eorum paucorum sententiam iecutus , quae
87쪽
idcirco antea non obtinebat, I. yen. C. de nee.
ferv. bar. instit. juncti pr. inst. de Her. instit. stuum non sit verisimile Nam qui vult consequens , ut DD. hic notant, & in Ieg. a. de juri . etiam antecedens velle intelligitur, sine quo ad illud consequens perveniri non potest et eademque ratione haud dubi E & Paulus& Atilicinus 3 quibus jam ante haec sententia placuit, usi sunt. Verum haec ratio aliis non satis idonea visa fuit, fortassis ideo, quia cum libertas sit aliquid maius & pretiosius linia haereditate , absurdum videatur per consequentiam haereditatis datae libertatem servo defendere, rem longe majoris momenti. Rationem enim iuris non pati, ut id , quod didinius est & magis principale , a re minus digna minusque principali vires capiat, per . quod per manus I o. f. de jure Codicili. Constitui ioJustiniani ad adscriptitios, sicubi sunt, trahi potest: & sic etiam si quis homini proprio,
ut vocant, seudum dederit, eo ipso & libertatem ei dedisse censet D. Tulden. in comm. hic cap. 3. UINN. Fuere etiam , qui & liberiatatem datam praesumi oportere aiunt, si quis Turcam vel Paganum baptizari iubeat. Sed docte hanc sententiam singulari dissertatione de manumissione per baptiymum resellit celeb.
Quid sit in fraudem creditorum man
3. In fraudem autem creditorum manumIttere videtur, qui vel jam eo tempore quo manumittὶt , solvendo non est I ves qui datis liberta tibus desiturus est solvendo esse. Praevaluisse tamen videtur , nisi animum quoque fraudandi manumissor habuerit, non impeὸiri libertatem, quamvis bona ejus ereditoribus non sussciant e saepe enim de facultatibus suis amplius, quam in hises , sperant bomines. Itaque time intelligimur impediri libertatem , eum utroque modo Iraudantu
ereditores , id est , σ consilio manumittentis , σψμ re , eo quod bona ejus non sunt sussctura
3. In fraudem Descriptus hie locus est ex
Desiturus est solvendo esse in Species haec sit:
Sempronius , qui mille in bonis habebat, ac totidem debebat, servum in fraudem creditoris manumisit r quo facto so. de bonis ejus decesserunt, ut jam creditores solidum con-Trv. VI. 3sequi nequeant. an impediatur libertas. R. Impediti eum Cato in d. Ieg. I . Praevaluisse Libertas non revocatur, nisi &fraudandi consitum manumissor habuerit, &creditores reipsa fraudentur : d. l. Io. leg. I. c. qui man. non pus. In fidei commissaria tamen libertate solus rei eventus spectatur i. 4. S. r'. in M. D. de fideicom. lib. I. ult. C. eod.
DE durui est olvendo esse Descriptus hie
locus est ex I. in fraudem Io. qui σ aquib. man. Nimirum quia lex AElia Sentia simpliciter loquitur de debitore , qui sol-Vendo non est , quaesitum est, an lex etiam ad eum pertineat 3 qui datis demum libertatibus desiturus est solvendo esse , & placuit pertinere , d. I. ro. Ratio in promptu est , quia solvendo esse nemo intelligitur , qui solidum, quod debet, solvere non potest; L sestendo I ra. f. de veri. Iun. non potest autem , qui posse desiit. Praemaluisse Nisi haec duo concurrant , ut& fraudandi consilium manumissor habuerit,& creditores eventu atque te ipsa fraudentur, libertas non revocatur; d. I. Io. I. I. C. lximan. non pus. Quod & ipsum pro euldubio essententia legis simpliciter loquentis acceptum est , non ratione aliqua speciali & favore libertatis , ut putat D. wesemb. sed communi, & ad revocationem ex edicto.: Euae iafraudem creditorum , etiam pertinente ς de quo dicemus ad s. isem si s. infra de act. Creditoribus igitur agentibus incumbet probare , ie& eventu fraudatos esse , & manumissorem animum fraudandi habuisse. Atque hic locus erit praesumptionibus , quibus fraus aut arguitur , aut abfuisse docetur , qua de re coa-sulantur DD. hic & in d. f. s. Caeterum hac, quae diximus , locum habent in libertate directo testamento data : in fideicommissaria autem solus rei eventus spectatur , I. 4. f. si in fraudem is . in M. de Mela. lib. I. tili. C. qui man. non pus An quia ubi res adhuc integra est , & ab alio servus manumittendus , facilius visam est impediri libertatem VINN. Probasti plerique hanc rationem , vid. B. Hub. Dist.
De facultatibus fuit ampliti, sperant Plerumque homo humani ingenii vitio rei modicus, i pei immodicus est: quod accidit frequenter his , qui transmarinas negotiationes & in aliis regionibus , quam ubi ipsi morantur , per
institores exercent, d. i. ro. qm er a qui .. man. ex quo loco apparet, quod hΙc traditur, etiam
88쪽
etiam ad libertares inter vivos datas pertinere , non ad testamentarias dumtaxat, ut male
Alterum caput Legis AEliae Sentiae de minore viginti annis.
4. Eadem lege Ata a Sentia domino minori viariati annis non aliter manumittere permittisur,
am/i vindicta apud eonMium , justa ea a ma--mpionis approbata , suerint manumissi. mmἰno L. 4. f. iat. & passim D. De manum. vind. Providere lex voluit, ne temere & sine certo animi iudicio servi libertate& civitate donarentur. apud Consilium in Adhibebantur in consilium Romae s. Senatores, & s. Equites, in provinciis 2 o. recuperatores cives Rom. Ulp. tit. I. g. 8. Theoph. Ibie. In notis CL So C. de confisi sententia, Grol. in spars Flor. Exercere consilium non potest, cui mandata est jurisdictio; I. I. D. de Of. ejus etii mand. iuri . unde apparet Magistratum non habui sse jus exercendi consilium vi suae jurisdictionis , arg. l. r. p . d. tis. UINN. Consilium ergo Romae constituerunt Decemviri stilitibus iudieandis a. U. C. r. Nood. de Iari . lib. I. cap. I 2. In pro vinciis frequens mentici ζ συι βουλίου , cujus dein sacris mentio fit AE . 2D I 2. HEIN.
ALterum eaput legis AEliae Sentiae sulti
noribtis 1 . annis non aliter manumittere
fui esti , quam ea a iusta apud con*ium vis probata a I. i. de manum. LO. ex seqq. de man. vind. Providere lex voluit, ne temere & sine certo animi iudicio servi libertate & civitate
inam si vindicta Legendum cum D. Hoa
m. ex auctoritate librorum veterum. Anam si dicta apud consilium iusta eausa manumisionis, approbata fuerit manumisio I & ita Theoph. . Ο TEXTUS.
Quae, lant iustae causae manumissionis.
s. Iusta autem causa manumissionis sunt; veluti si quis patrem aut matrem , Aliumve , 'liamve, aut fratres sororesve μι- ais , aut pa
dagogum , am nutricem , aut educatorem , aut Glumntim , alumnamve , aut collectaneum manu
mittat , aut se um pνocuratoris hiabendi gratia, aut anciliam matrimonii habendi causa e dum ramen intra sex menses in uxorem dueatur , nisi justa ea a impediat 3 servus , in qui manumittitur procuratoris habendi gratia , non minor decem σ septem annis manumittatur. N o T AE .
. Si quis patrem , t . Finge filium , t et esset una cum parentibus naturalibus in ejus dem domini potestate , haeredem a domino institutum esse a hic filius , ut caeterarum rerum defuncti , ita & parentum suorum dominus efficitur. Justissimam autem eos manumittendi causam habet, & ita porro. Alumnum Quod fere in mulieribus usu venit , sed tamen in viris etiam receptum I. I
Procuratoris Plerique de procuratore ad negotia hunc locum accipiunt; Cujac. de procuratore ad iudicia , ut & Fabrot. Bachovius de utroque , cui assentior. Intra sex menses Et exigitur prius jusjura dum 3 d. I. II. Iusta cauo impediat Veluti s patronus Senator fiat in I. 23. D. de rit . nupt. Decem σ septem In d. I. II. est decem σocto. Sed illi e qui attigit annum XVIII. non minor XVIII. dicitur, hoc loco non minor
XVII. qui implevit XVII. Cujac.
Haec desumpta sunt ex t. justa s. I. si mi
nor. tr. in aliquot seqq. de man. vina. i. maerimonii ri. qui T a quibus man.
Procuratoris ) Arbitror in gcncre hanc manumissionis causam iustam fuisse , etiam si minori 2 o. annis speciatim opus non esset procuratore ad judicium , scilicet ut liber factus servus, tanto commodius officium procuratoris exercere tam in iudicio , quam extra j dicium posset. Itaque neque Cui acto assentior, qui lib. 22. O . is . locum hunc accipit de procuratore ad judicium tantum , neque enim satis justa causa videtur, ut quis ob unam for te litem persequendam servum suum manu mittat nec DD. vulgo , qui de procuratore ad negotia dumtaxat ἔ quasi minor 2 s. annis alienae litis procurator esse neutiquam possit:
89쪽
procum UINN. Sed quum ad id, ut quis alterius negotia extra Judicium procuret, nec libertate XVII. annorum aetate opus sit , ars . t. I. f. I. 2. σ I. 8. 1 instit. act. magis est , ut de iudiciali tantum Procuratore loqui Imperat rem , cum Cl. Uoetio existimemus. HEIN. Matrimonii babendi Verbum habendi delendum esse nemo, qui modo latine sciat , negare poterit: nec in aliis reperitur, ut neque in I. χ o. g. 2. bcae tit. nec in IV. 13. de mam vind. nec Theoph. agnoscit. Tax TU s.
C. Semes autem ea a approbata, sive vera sit, sive fassa , non νetractatur. COMMENTARIUS.
EX I. p. f. I. de maind. vlud. Ratio est, quia lex AElia Sentia non causam exigit nominatim , sed causae dictionem 3 de hoc est, quod Marcian. ait in I. s. g. r. causae probi tioni contradicendum esse , non etiam causam approbatam retractandam. Τ v x T U S .
Abrogatio posterioris capitis Legis Eliae Sentiae.
. T. Tuum ergo certus modus manumittendἰm noνibur χα annis domisse per ιegem AEliam Sentiam eonsy;ttitur esset , eveniebat , ut qui I . annos explaverae licet testamentum faeere , σω eo sibi haeredem instituere , legmaque relinquere posset , tamen , si adhue minor esset Eo. annis , libertatem servo dare non posset. modnon erat ferendum, nam eui totorum suorum bonoram in restamento dispositis data erat ο ρει re non similiter et , quemadmodum asias rea , itam de servis fuis in tillima Woluntate dispone re , quemadmodum volueris , prerexistimus , ut in Iibertatem eis posit praespare Sed quum tJeν arinaestimabilis res sit, π propter boe ante Bois aetatis annum antiquitas Iibertatem servo dare νοbibebat 3 ideo nos mediam quodammodo viam eIigentes , non aliter minori et O. annis librata rem in testamento dare servo suo eoncedi x, nisi i . annum impleυeri , er I 8. attigerit. Rutiνn enim antiquitas hujusmodi aetatἰ er ρνa aliis postulare concesserit ἔ eu non etiam sui judicii stabilitas ita eos adjuvare eredatur , ut ad
Ebertatem dandam servis suis posint pervenire ἐ
. LIbrefas Massimabilis rea Servum tumen libertate donare non est inaestimabile domino, & alia Dud dubie ratio legis Eliae Sentiae fuit, & haec nimirum , quod servi minoribus dominis facile blandis verbis aut aliis at- tibus persuadere possunt, ut se manumittant, vel pro turpis alicujus obsequii remuneratione : ι. E. C. st adυ. lib. leg. χε. C. de Iib. cans, Mediam viam in Hinc inserunt posse quandoque iudicem in ambiguitate juris vel lacti rem dividere , utique hoc facere solent prudentes , ubicumque est , id est , perplexa quaestio , I. s. D. ut leg. nom. eau. l. O.
D. de haer. Instit. videndum tamen semper, quid shadeat ratio iuris. Pro allit possis.rre Leg. r. D. de postuI. Gl- Iectio tamen haec minus bona est ι adolescens ingressus annum XVIII. postulare potest, ergo & servum suum manumittere I sunt en I
eu; totorum Argumentatur α mai ri ad minus κατασαδασι κως , Cui quod plus est , licet, ei non debet quod minus est non licere, I. 2I . de reg. jur.
Autim libertas inaestimabiIis reι sit Aliam rationem legis AEliae Sentiae fuisse existimo, nempe quod servi iunioribus dominis facile blandis verbis aut aliis artibus persuadere possunt, ut se manumittant , arg. 6. Dp. eod. vel pro turpis alicujus obsequii compensatione. Est quidem libertas res inaestimabilis, di ipsi vero
τιμιωτεριν ελευθ - ας I at servum libertate
donare non est inaestimabile domino , cui longe plus est , posse aliquem haeredem instituere, praedium legare, quam servo vilissimi reti i dare libertatem 1 licet ipsi servo maiust libertatem accepisse, quam haereditatena aut praedium. at o Meo nos mediam viam eligentes Hine inserunt , posse quandoque iudicem ira ambiguitate juris vel facti rem dividere , Cujac. I obf. Q. Thesaur. deris. I P. Boer. dec . a 3 s. Et sane causa anceps per mediocritatem optime dividitur , etiam Paulo teste in L inlio I. Milegat. nom. cauia Sici cum de dominio speciei ex aliena materia faetie dissenso inter Sabinum & Ploculum effer P Caius ih Z L: f. eum quis I. de aeq. rer. dom. mediam sententiam secutus est , eamque probavit Iustinianus , si eum ex aliena x s. infr. de rer. div. Et Tiberius Caesar , cum servus eius Parthenius tamquam
90쪽
inpenuus haeres scriptus esset, eum substituto Parthenii haereditatem divisit, ι. π Me 4r. de r. inst. g. Hr. ias de viag. DU. Videndum tamen semper est , quid seradeat ratio iuris. Nisi tr. annum Jure novissimo permittitur
non minus libertates , quam res alias testamento relinquere ea aetate , qua testamentum
facere permissum est ἔ masculis nimirum anno vitis quarto decimo , foeminis duodecimo,
Pre aliis postulare Veteres aetatem IT. annoram idoneam rati sunt ad prodeundum in publicum & causas agendas : atque hac aetate &paulo maiore fertur Nerva filius publichde iure responsitasse , I. r. f. 3. de positit. Est autem , fi libere philosophandum est , vitiosa
haec collectio εἶ Adolescens annum ingressus r . pro alio postulare potest, ergo & tiervum suum testamento manumitteres sunt enim haec tuae diversa. Ne pigeat in transitu discere, EA US is MANU Μ. Me. 33 pueros ingenuos usque ad annum aetatis decimum sextum praetexta puerili toga uios fuisse , ingressosque annum decimum se timum Puram , quae & virilis dicitur , sumpsisse : quo fere anno ad Oratorem aliquem deducebantur, qui eum in forum descendentes annum unum patronos audiebant; quo assiduis auscultationibus confecto , causas ipsi agere , tamquam iam informati & non omnino rudes instituebant; sunebres autem Orationes etiam minore multo aetate habebantur : nam Augustus annum agens duodecimum pro concione aviam Juliam destinctam laudasse tradituris Suetonia ha Au . cap. s. add. Car. Sigon. ι. 3. de judie. e. I 8. Hotom. bis. VINN. Immo anno aetatis XV. expleto , togam virilem sumpsisse adolescentes , eleganter & cum adparatu demonstravit Henr. Noris. Cenotapb. Pisan. Diff. a. cia 4. HEIN.
DE LEGE FUSIA CANINIA TOLLENDA.
Iete Fresia CanἰHa eertuρ moaus eon tutur m servis testamento manumittendis , quam rati libertatea imperientem , π quodammodo in vidam , tollendam esse eensuimur r quum satis herat in manum , ωλεν quidem licentiam habere totam suam familiam sileriata donare , nisi aeta ea a i rediat ἰῶbertatem l momentibus autem , Umodi licentiam adimere. N o T AEatire Fusia Caninia Lata haec Iex 'Augustiumporibus, ut ex Suetonio intelligimus e. 4 ubi it rati o legis indicatur , ne sic. concessalibera testamento manumittendi potestate , libertis de sordidix hominibus civitas Rom. contaminaretur: sustulit eam Just. I. un. C. Me tit. Certur medur 3 Cerius numerus, quem in manumittendo excedere non liceret. Ulp. tit. Neat. lib. s. tis. E. Paul. 4. sent. I 4. Apud V piscum Taeis. ev. xo. legimus , Tacitum Imperatorem in testamento suo intra Caniniam mansisse. UiNN. Nihil de testamento Vopiscus. Videtur potius Tacitus servos urbanos inter vivos manumisisse, & quum ultra centum non
Iiberasset, existimasse Vopiscus, eum Lege Fusia Caninia impeditum fuisse , quasi ea lex ad
manumissos inter vivos pertineret. Qua in re tamen magis forsan erravit Vopiscus quam Tacitus Imperat. HEIN.
finitus erat, quem In manumittendo excedere non licebat 3 vid. Ulp. tit. r. Caium lib. 2. tit. I. Paul. 4. sens. r4. Ratio legis haec fuit, ut ex Suetonio in Aug. ea . 4O. intelligimus, ne concessa libera tellamento manu
mittendi potestate , libertis & sordidis hominibus civitas Rom. contaminaretur. VINN.
Conferendus Ioeus Dionysii Halic. lib. pia et 28. de libertia pileatis patroni defuncti lecticam eomitantibus. Ubi vera causa legis ea de re latae. HEIN. Te samento Cur non etiam inter vivos Nimirum quia & sne eo scopum suum lex assequitur. Nam metuendum non in , i t vivi &Valentes tam profuse lihereses simus , ut ea faciamus, quae mox moriturit cum rebus nos risiam non amplius uti nos posse credimus , Iiberalitatis laudem tum maxime venantes. Per-