Desiderii Erasmi Roterodami Explicatio in symbolum apostolorum, & decalogum

발행: 1641년

분량: 274페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

tius, ac Decii, qui se pro salute Reipublicae diis manibus devoverunt. Congruebat igitur veram & essicacem hostiam immolari, non prounius civitatis aut gentis incolumitate , sed pro totius mundi salute: quae reliquas omni u victimas est superstitiosas vel parum essi caces sustollerer. Tata fuit enim Christi charitas, tanta puritas, ut semel immolatus sessiceret ad omnia humani generis abolenda crimina, etiamsi plures uno mundi fuissent. Hoc. nimirum erat illud veru in holocaustoma, quod humani generis amore totum costa gravit, hic erat ille purissimus agni immaculati sanguis, qui postibus illitus

submovit Angelum extinctorem. Mortis autem genus , praeterquam Fod erat maxime cruciabile, summam habebat ignominiam , praesertim apud Iudaeos, quibus execrabilis crat omnis pendens in ligno. Ingens cruciatus sit oportet, qui pro omnibus luat artei nos cruciatus , & felix ignominia quae viam cunctis aperue

LM ad sempiternam gloriam. Nihil

autem

112쪽

autem apud Deum execrabilius peccato. Hanc ignominiam ae maledictionem ad tempus in se transtulit, ut nobis impetraret Dei benedictionem. Ad historiae quoque fidem per- 'tinebat mori publico iudicio conde- natum , & in sublimi exhalare animam, ne quis suspicari. posset, aut non fu i sse veram mortem , aut alium

pro Christo suppositum. Postremo conveniebat in sublimi porrectis brachiis mori, qui pro sua ineffabili charitate cupiebat omnes complecti Sesalvos fieri, quemadmodu ipse mor- 'tis genus significans discipulis ait:

tum exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me ipsum. Porro superius admonui Dominum venisse in terras,

non tantum ut nos expiaret a pecca

tis , sed & tum viam ostenderet, qua perveniendum esset ad aeternam gloriam , tum robur adderet imbecillitati nostrae , qua proclives sumus ad relabendum in peccata, & infirmi adversus laeta pariter ac tristia, quorum alteris corrumpimur, alteris frangimur ac deiicimur. Qibsquis enim cupiena

113쪽

II 4 EX PL. IN SYMBOLuM plena fide in Christum crucifixum intendit oculos , ut veretur illum toties quodammodo crucifigere, quoties illa committit ob quae diluenda' ille mortuus est, ita vix quisquam est tam imbecilli pectore, qui non aequiore animo toleret afflictiones huius seculi, dum reputat quam multa passus sit ille pro nobis, qui erat immunis ab omni criminum contagio. Quis autem inveniatur tam inhumanus & ingratus, ut non redam et eum qui sic prior dilexit, tantisque beneficiis ad amorem mutuum provoca vitὶ Breviter tota philosophia, totum robur Christianae mentis est in cruce Christi. Sed harum rerum co- templatio non est huius negotii quod instituimus. ΚA. Quur voluit inter duos latrones pendere medius y CA. Ut ostenderet etiam scelero siis in i pso

supplicio esse spem salutis , si Christi

misericordiam implorent. ΚΑ. Quur noluit sibi frangi crura Z C Α. Quoniam ita praedictum erat in aenigmate, Os non comminuetis ex eo. Κ Α.

Attion ideo haec ita gesta sunt, quia praedi-

114쪽

Apos T. ET DE CALOG. III

praedictum erat fore ut ad eum gererentur modum ; sed a de praedicta sun di, quia ab aeterno statuerat Deus ut ita fierent. C A. Rectissime sentis, nihil temere aut fortuito gestum in Christo , sed omnia ex aeterni numinis decreto. Scriptura tamen interdum ita loquit ut ut implerentur scripturae: sed in hoc genere sermonis

voculae , ut , non significat finem , sed eventum. Scriptura praecessit pe- ventus siue cessit. Decuit autem illud sacratissimum corpus nihil habere vitii , puto membrum mancum , claudum aut distortum, quemadmodum nec nostra creduntur habitura io resurrectione. Ad fidem resurrectionis sum ciebant quinque vulnerum vesti- gia, ceu gemmae quaedam corpus illud non de honestantia, sed decorantia. Eadem de causa noluit in sepul-- chro corrupi corpus suum. Expiravit priuiquam veniretur ad frangenda crura, resurrexit priusquam exanime corpus vitiaretur. Haec ita commendant illius dignitatem, ut nihil obstetit naturae veritati. ΚΑ. Quut voluit

115쪽

H6 Ex PL. IN SYMBOLUM voluit reponi in sepulchrum novum in quo n8ndum quisquam fuerat repositus. , tum e vivo lolidoque ea ci-

sum lapide Z C A. Id partim faciebat ad disnitatem Christi, partim ad fidem ni storiae. Sed in singulis horum

latent magna mysteria, quae audies ubi infantiam deposueris, nunc lac porrigimus infanti. ΚΑ. Quum h historia sit tot argumentis confirmata , fuerunt ne , qui de veritate ambigerent λ C A. Iudaei fatentur Iesum fuisse vere crucifixum, sed pro salute mundi crucifixum negant.Fuerunt& Christiani qui vere passum in carne profitentur,& pro salute mundi, sed suspicabantur verius quam asseverabant, quod quemadmodum in terra passus crat in corpore pro vivis hominibus , ita & anima illius apud inferos passa sit pro animabus illic detentis, ac rursus ipse post: resurrectio- .nem in aere crucifixus, aut crucifigendus sit pro spiritibus aeris. Basilides homo misericors negat ipsum Christum fuisse crucifixum, sed pro eo suppositum Symonem Cyrenea-

. sem,

116쪽

sem , qui compulsus est dominicae crucis vicarius esse baiulus. Quod si alius pro eo crucifixus est, ipse nec

mortuuS est,. nec resurrexit: nec re

demit nos morte sua. Verum hete sunt humanae mentis somnJa. Scriptura manifestissime docet nos ,.Christum non esse nisi semel passum ac mortuum in cruce sub Pontio Pilato, nec pro aliis mortuum, quam pro redimendis hominibus. Clamat Paulus, Christus resurgens ex mortuis , iam non moritur , mors illi ultra non do... minatar. Et, Quod mortuus est peccato, mortuus est semel, quod autem vivit, vivit Deo. Clamat Petrus; Christus semel pro peccatis nostris mortuus est. Audis expresse semel mortuum , audis resurrexisse , non amplius moriturum ,& tu negas ipsum

mortuum , sed pro eo suppontum

mortis vicarium, quemadmodum in

fabulis est, pro Iphigeniam Aulide

suppositam suisse cervam candidam. Tu vero rurius apud inferos crucifigis illius animam. Tu porro totum

Christum rursus in aere crucifigis. Audis

117쪽

Audis Apostolorum principem aperte clamantem, Christus passus est pro

. nobis,& tu Iudare non vis illius mortem cuiquam hominum prodesseὶ

Pergamus ad caetera. K A. Sequitur:

Delaendit ad inferna. CA. Hic est articulus, quem, ut dixi, Cyprianus ait, in Symbolo Romano non baberi, ac ne apud Orientis quidem Ecclesias addi. Atque adeo quum Symbolum Nicenae sive Oonitantinopolitanae Synodi, nihil aliud sit quam .huius symboli explanatio, ne illic quidem quicqua est , quod huic particulae reipondeat. Ipsa denique inconcinnitas Termonis arguit ab alio quopiam intertextum emblema. Se pultus est ad corpus pertinet, quod morte sopitum resurgit , hoc est velut expergiscitur. At descendere ad inseros, ad animam reserunt , quae nec sepulta fuit, nec resurrexit ; sed ad tempus seiuncta mox ip corpus exanime rediit. An Thomas Aqui-αas addiderit subdubito. Nonnulla suspitio est hanc particulam ab alio diectam, vel hoc argumento quod

118쪽

non est suo loco. Quum enim tertium articulum faciat de resurrectione, quartum facit de descensu ad inferos: nisi forte illud sensit, Christua morte redivivum, in corpore & anima descendisse ad inferos. Alterum opusculum quod Thomae titulo circumfertur de Symbolo, diversum interpretatur, & diverso utitur ordine. Descensus enim ad inferos ibi praecedit resurrectionem. Quanquam hoc opusculum licet eruditum ac pium, non videtur esse Thomae Aquinatis, Κ A. Quur haec particula non fuit ad-

.dita CA. Quia vetustissimi patres

magna religione cavebant, ne quid asseverarent duntaxat in Symbolo, quod non esset evidenter eXpressum

in sacris literis utriusque testamenti. Tales sunt articuli omnes, hoc uno excepto. ΚΑ. Qua igitur fiducia posteriores addiderunt Z CA. Quoniam sibi visi sunt hoc satis evidenter e sacris literis diligentius excussis collegisse , quibus addunt nonnullas rationes, non illas quidem adamantinas, sed tamen non prorsus improba- . . biles.

119쪽

rio Ex PL. IN SYMBOLuMbiles. Adducunt e Psalmis: Et in pulverem mortis eduxisti . me. Item illud : Quae utilitas in sanguine meo dum descendo in corruptionem. Et iterum : Descendi in limum prosundi, & non est substantia. Rursus illud: Domine eduxisti ab inferno animam meam , salvasti mea descendentibus in lacum. Item illud : Non derelinques anima meam in inferno. Quod testimonium Petrus in Actis docet esse praedictum de Christo, non de Davide , quemadmodum interpretabantur Iudaei. Adducunt & illud Eruisti animam meam ex inferno inferiori. Rursus illud : AEnimatus sum cum descendentibus in lacum , factus sum sicut homo sine

adiutorio inter mortuos liber. Item illud osear: Ero mors tua o mors, morsus tuus inferne . Producunt ex

Euangelio Matthaei, Baptistae sermonem : Tu es qui Venturus es, an

alium expectamusὶ Nam hunc quidam interpretantur de descensu Cnristi ad inferos. Producunt ex epistola Petri: Christus mortificatus qui-

120쪽

dem carne, vivificatus autem spiritu, in quo & his qui in carcere erant, spiritu veniens praedicavit. Citant ex Ecclesiastici cap. 24. sub persona sa- .pien tiae dictum .Penetrabo inferiores partes terrae, & insipiciam omnes dormientes et & illuminabo omnes . sperantes in Domino. Et huius generis alia nonnulla. Verum horum

nihil est , quod terῖiversatorem cogat credere , Christi animam per se descendisse ad tartarum sive, ut illi loquuntur ad linabum. Scriptura enim saepenumero mortem ac sepulturam vocat in seros. Ut Geneseos . Morietur, α deducent famuli tui canos eius cum dolore: ad inseros Canos dixit corpus senile, inferos sepulturam. Id quod lCyprianus m--bus verbis sabindicat. , quum praeia- . tus hanc particulam nec in occiden 'tis , nec in orientis Ecclesiis habeti, subiicit. Vis tamen verbi eadem videtur esse , in eo quod sepultus dicitur , qu si descendere ad inferna nihil aliud si , quam condi sepultaro :: quod Dominus de sua sepultura lo- F quens,

SEARCH

MENU NAVIGATION