Desiderii Erasmi Roterodami Explicatio in symbolum apostolorum, & decalogum

발행: 1641년

분량: 274페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

81 Ex PL.iN SYMBOLu MFilius natura, ita est unicus Domianus omnium rerum conditarum. Re-

istius tamen refertur ad Filium, quod haec distinctio evidenter exprimit divinam naturam , quam habet a Patre

nascens, cum Patre communem. EA.

Quur igitur non dictum est, in unico Filio eius Z Ita nuli fuisset ambiguitas. CA. Voci additae ad discretionem, magis conveniebat locus posterior. Etenim si dixisset, unicum Filium eius, accipi poterat Fili Dei cognomen , non competere nisi in unum hominem Iesum, nunc quum addit unicum, non dividit Filium, sed distinguit generationis modum , ut cintelligamus verbum quod Patre Deo sine tepore nascitur Deus idem tempore suo natum ex virgine, hominem ex homine. Augustin. in libello de Symbolo pro una voce duas ponit. Et in Iesum Christum Filium eius unigenitum, unicum Dominum nostrum. Sed quoniam ex intei ple-

babile est unia enitum additum ab aliquo , qua conatus sit explanare, quare

82쪽

quare dixisset unicum. Nam Dei Filius in scripturis interdum dicitur

primo genitus ituta naturam assumptam , unigenitus iuxta mutnam nativitatem. Rom. octavo: ut sit ipse primogenitus in multis fratribus, Ioan . I. Vidimus gloriam eius, glo- riam quasi unigeniti a Patre. Ite cap. 3. Sic Deus dilexit mundum , ut Filium suum unigenitum daret. Secundum priorem generat Ionem, nec riater est noster, nec haeres Dei, nec se tres habet, nec cohaeredes: iuxta posteriorem & fratres habet & conae redes. TA. Nihil interest inter unicum.& unigenitum Z C A. Unicus dici potest, qui solus E liberis superest, quem

non recte. dixeris unigenitum. Tam- et Macroruni voluminum interpretes, eandem vocem sumi : interdum vertunt unicum , interdum unigenitum. Velut Lucae septimo , viduae filius unicus dicitur, quem Euangelista dixit, Et 4γωτόακος, hoc est , primogenitus, interdum dicitur unigenitus. Sic enim Matthaeus loquitur de in ure Iesu; Peperit Filium D 6. suum

83쪽

g Expia IN SYMBotu Minum primogenitum. Nam primum interdum dicitur, non quod alia praecedit , sed quodanixa nunquam fuit. Veluti quini,dicitur, primum hodie vidi Caesarem , recte dicitur, etiamsi postea nunquam videat. Ita primogenitus dici potest, qui primo partu editus est, etiam si nullus sequatur partus. Alioqui quae lex iubet fiet iin primogenitis, non fuissent praestanda , nisi duo partus successissent. Primus enim non dicitur, nisi qui Etribus principem obtinet locum. TA. Sed si Christus iuxta naturam etiam humanam est omnium Dominus quomodo dicitur habere fratres Zc A. Etsi Christus non es set omnium Do

minus iuxta naturam ashmptam, tamen ob unitatem hypostaseos tres sebstantias complectentis recte diceretur omnium dominus , quemadmodum pie dicimus Deum passiam

ac mortuum. Sic hic frater, non est vocabulum aequalitatis, sed similitudinis, cognationis & charitatis. Eadem dignatione discipulos suos ap- Pellat, pro servis amicos, non abdica

84쪽

cans ius suum, quod alibi agnosciequum ait, vos vocatis me magistrum

ac dominum & bene dicitis , Sum etenim : sed eximiam charitatem suam declarans , quae nihil recusat, modo prosit. Quid autem novi si dignatus est eos fratres appellare, erga quos non dedignatus est agere ministrum Iudaei omnes suae gentis fratres appellabant, sed peculiarius cognatos.

Dominus autem Iudaeus erat natuSex Iudaeis, quod evidenter expresserunt in eius genealogia Matthaeus MLucas. Sed revera quivis homo cuiuis homini frater est, ob eandem naturam ab iisdem progenitoribus profectam , ac similibus obnoxiam afflictionibus, in Christo duntaxat excipio peccatum & quicquid eo vergit. Κ Α. Peccatum originis non est proprie peccatum. CA. Sed obsta; plenitudini gratiae quae fuit in Christo, testante Ioanne, sed inclinat ad peccatum, ut non perpellat, Hoc repugnae dignitati Christi. Non enim conveniebat , ut qui venerat purgaturus

inuadum ab omnibus peccatis, aliquo

85쪽

ης Exs L. IN SYMBOLuM quomodo effet amnis peccato. Κ A. Sed esurire, sitire, lassari, angi, edere, mori, sunt originalis peccati germina, quae tamen in scripturis Christo tribuuntur. c A. Plurimum interest inter naturam conditam & prolapsam. Adam antequam peccaret, verus erat homo,& tamen liber erat

ab his incommodis quibus omnes urgemur, alii plus, alii minus. Peccatum in scripturis interdum dicitur, peccatis debita poena, interdum victima quae expiatur peccatum. EO-que dictum est priscis sacerdotibus, peccata populi comedetis. Et Paulus

2. Corint. s. . Eum qui non noverat peccatum , pro nobis peccatum fecit. Dominus in sese cepit non tum

veritatem humanae naturae, Verum-

, etiam incommoda, quae natura pro

lapsam comisantur, exceptis iis, quae vel non congruunt dignitati person ς, quae simul erat & Deus & homo, vel . excludunt, ut modo dicebam gratiae plenitudinem. Neque enim recepit proclivitatem ad peccandum , ac ne . faculcatem quidem, nec Iecepit errorem

86쪽

ΑΡos T. ET D rc ALOG. 87: rem aut ignorantiam. Ea porro mala quae recepit, non necessitate naturae , sed volens nostra causa suscepit, i ut dependeret quod nos commerueramus. ΚΑ. Quur mutavit praeposi-' tionem, de Spiritu Sancto, ex Maria 'virginei CA. Graecis una eademque

est praepositio 'Q, sed huius varia est significatio. Ex ipso & per ipsum sunt

omnia, tanquam ab auctore prose- sta. Ex auro fit patera velut e materia : ex arbore nascitur arbor, propagatione speciei, sic ex homine gignitur homo. ΚA. O aur solum exprimit Spiritum , quum tota Trinitas simul operata sit hoc adorabile mysteriuro A. Quoniam in Evangelio Lucaeloquitur angelus virgini: Spiritus Sanctus superveniet in te. Neque e- . nim raro scripturae, singulis personis quaedam attribuit tanquam propria. quum sint omnium communia, velu- .li quum patri tribuit aeternitatem Momnipotentiam , Filio sapientiam, Spiritui sancto charitatem & bonitatem, quum Pater per Filium dicitur condidisse mundum , per Spiritum

dilargiri

87쪽

dilargiri charismata. symbolum igitur , & in hoc mysterio Gabriel expressit trium personarum functione. Spiritus, inquit, sanctus superveniet in te,& virtus altissimi obumbrabie tibi. Quum audis altissimum , intelligis adesse Patrem veluti fontem &auctorem , ut a quo Filius mittitur cum Spiritu Sancto: quum audis virtutem altissimi intelligis Filium, qui

proprie carnem assumpsit. Neque enim Pater aut Spiritus Sanctus asesumpsit hominem. Convenienter enim spiritus Sanctus dicitur super-

enire, ut ex claderetur omnis humana cogitatio: quq quum audi icon ceptionis aut nativitatis vocabulum, imaginatur virile semen exceptum utero formineo et aut quum admo qnetur hominem e virgine natum, aliquid his etiam foedius somniat, reputans quae fabulis hominum sparguntur de nonnullis mulieribus,quq narrantur gessisse uterum ex semine m ris in balneo natante, de equabu SVento gravidis, ac de incubonibus.

ut omittam poetarum sabulas, qui-

88쪽

A pos T. ET D Ee ALOG, 89bus persuasae gentes crediderunt ex diis & hominibus nasci heroas. Haec omnia portenta ut excluderet Euangelista, profitetur illic adfuisse pro

marito Patrem coelestem, qui quodammodo iteru gignit Filium suum: profitetur fortus originem non fuisse ab incubone , nec ab ullo ludibrio

spiritus impii, sed a Spiritu Sancto. Id ita habere palam declarit Euangelici sermonis tenor , dum virgini

ad conceptionis ac partus menti O-nem haesitanti, percontantique, quo modo fiet istud, angelus eximens illi scrupulum, respondit, spiritus sanctus superveniet in te. TA. Q ur Symbolum exprimit virginis nomen C A.

Ad maiorem historiae fidem. Sic expressit nomen Iesu Christi, sic expres.sit nomen & cognomen praesidis, sub Pontio Pilato. Eoque consilio Lucas hic diligenter expressit omnia nomina , mensis, legantis Dei, Angeli legati, regionis, civitatis, sponsi, tribus, & virginis , quum ait. In mense autem sexto missus est Angelus Gabriel a Deo in civitatem Galileat,

89쪽

so EX PL. IN SYMBOLu Milleae, cui nomen Nazareth, ad virginem desponsatam viro, cui nomen erat Ioseph de domo David, nomen virginis Maria. Non sic narrant qui singunr ac deprehendi metuunt. Olim a filatus Spiritu Sancto vaticinatus est Esaias, Ecce virgo concipiet& pariet Filium , & vocabitur nomen eius Emanuel, quod interpretatum sonat nobiscum Deus. Eam virginem eodem afflatus spiritu nobis ceu digito demonstrat Euangelista,& Angelus velut explanans Eniae vaticinium, ait, & quod nascetur ex te sanctum , vocabitur Filius Dei. Haec est illa Maria, ad cuius nometa

recreantur omnes animae piorum. Cum Euam audimus ingemiscimus,

iuum Mariam audimus, in bonam pem erigimur. Per illam nascimur Filii irae , per hanc renaseimur Filii gratiae. ΚA. Haberetur ne pro haeretico qui crederet Mariam virginem post editum Iesum aliose sponso suo sustulisse liberos C A. Non

tantum pro haeretico, verum etiam

pro blasphemo. x A. Atqui negant

90쪽

hoc expressum in sacris literis. C A. Sic est, sed evidenter colligitur Esa cris literis , & manifeste pugnat cum dignitate tum geniti, tum genitricis. Postremo hoc tanto consensu ab Euangelii primordiis ad hunc usque diem , credidit, docuit, & asseveravit Ecclesia Catholica, ut nihilo minus persuasum esse oporteat, quam si esset sacris expressum literis. ΚΑ. Expecto scripturas. CA. Perpetuam virginis integritatem Ezechiel pro- phetico aenigmate significavit, quum conversus ad viam portae sanctuarii exterioris quae respiciebat ad Orientem, audit ab eodem spiritu, qui Mariae pudicitiam consecravit. Porta haec clausa erit & non aperietur & vir non transibit per eam, quoniam dominus Deus Israel ingre itus est per eam , eritque clausa principi. Nonne satis apte propheta depinxit fac ratum virginis uterum, ex quo nobrs

exortus est ille sol iusticiae, qui illuminat omnem hominem venientem

in hunc mundum , de quo & Zacha rias apud Lucam : Visitavit nos Oriens

SEARCH

MENU NAVIGATION