장음표시 사용
121쪽
lix Ex PL. IN SYMBOLuMquens , dixit esse in corde terrae. In
his testimoniis quaedam sunt, quae pene nihil habent ponderis, sed nullum est, quod non vel allegoriae nubilo sit obscurum, vel vanam recipiat interpretationem. Neque multo plus ponderis habent rationes quas adse-xunt. Quarum una plane reiicitur. ΚA. Quaenam illa λ CA. Quoniam peccatum originis non solum adduxit mortem corporis, sed animarum quoque cruciatum , quod per hoc privarentur aspectu. divini vultus,
convenire putant , ut quemadmodum Christus morte corporis abolevit poenam corporalem, ita etiam in anima patiens tolleret animarum cruciatum. Κ A. Liberum est igitur istam particulam cxedere aut non credere λ C A. Si iam recepit univertilis Ecclesia , non est fas dissidere.
Tibi satis est profiteri Christum sic
descendisse ad inferos, quemadmΟ- dum sentit scriptura & ecclesia. Sed tamen ut est prudentiae Christianae non facile pro certo credere, quod
non expressiim est in sacris siteris:
122쪽
ita modestiae Christianae est, non reiicere petulanter, quod piorum hominum religiosa contemplatio prodidit vel ad solatium vel ad eruditionem credentium. Quod genus sunt& illa: Spiritum Sanctum purissimani sanguinis guttam e corde virgineo desumptam deposuisse in virgineam matricem : hinc subito confectum absolutum corpus hominis, tam pusillum quam est: araneolus, qui modo
prorupit ab ovo, membri S tamen o - .mnibus iam absolutis: eodem momento infusam animam iam tum omnibus dotibus aeque persectam, atque nunc est in coelo. Similiter quod docent Christum ob constitutionem humani corporis , quam vodunt in eo fuisse multo stibi ilissimam , eoque sensus acerrimi, acerbiores pertulisse cruciatus, quam ullus homo ferre possit, excepto cruciatu eorum , qui in aeternu damnati sunt apud in seros.
Haec & horum similia, sic audiantur, ut hominum piae de Christo con te in optationes, non ut articuli fidei. Talia multa & circa hanc adiecticiam
123쪽
IL EX PL. IN SYMBOLuM particulam quidam commenti sunt, narrantes quos Christus abduxerit,
quos ibi reliquerit, quae quibus ad singulos circulos sit loquutus. Nobis illud satis est , quod semel in carne,
vere natus est homo, vere passus est, vere mortuus ac sepultus est, vere re- vixerit eadem anima in suum naturale corpus reversa. Sequitur: Resurrexit tertio die. Niu Christus resurroxisset, nobis omnis spes immortalitatis fuisset adempta. Resurrexit autem secundum scripturas. Nam hoc addidit symbolu missae. Quem admodum ait beatus Apostolus.T radidi vobis in primis quod accepi, quod Christus pro peccatis nostris
mortuus est, secundum scripturas, quod sepultus est, &quod resurrexit tertia die secundum scripturas.'Porro quum dominica resurrectio tot typis fuerit adumbrata, quorum unum
ipse dominus exposuit, de Iona qui fuit in ventre Ceti tribus diebus ac tribus noctibus, tot prophetarum oraculrs promissa, toties ab ipso Christo evidentibus verbis , nulloque
124쪽
APos T. ET DE CALOG. I 2 stropi aut allegoriae nubilo obscuritatis praedicta , denique tot evidenti- . bus Apostolorum testimoniis confirmata , tamen non defuerunt, qui vere quod dici solet, in sole caligarent. Cerinthus enim dixit Christum nondum resurrexisse , sed olim resurrecturum. Alii finxerunt ipsum quidem
Christum resurrexisse, nostra tamen corpora nunquam revictura et quos Paulus aperte refellit colligens necessario consequi, si Christus non resurrexit, nec nos resurrecturos, & si nos sumus resurrecturi, oportet Christum resurrexisse. emadmodum enim ille pro nobis passus est, ut ab aeterna morte per illum liberaremur: ita& pro nobis resurrexit, ut per illum vitam aeternam consequeremur.
Surrexit ille primitiae dormientium. At qui primus est, solus esse non potest , neque caput deseret sua membra. Quidam , auctore Valentino, spiritus & animae resurrectionem fatentur , corporum negant, quum in Christo proditum sit nostrae resurrectionis exemplar. Totus ille resur-F 3. rexit..
125쪽
rexit. Sed adversus illos non est pugnandum, qui scripturam evidentem sibique consentientem negant. Nihil enim accuratius traditum est ab Euangelistis, quam resurrectionis argu menta. Et beatus Paulus non modo confirmat ubiq; resurrectionem, sed resurrectionis modum Corinthiis lac Thessalonicensibus describit. Naquod Chiliastae somniarunt, nos post
.corporum rosurrectionem mille annis in hoc mundo, omni voluptatum genere, quibus corporis sensus titillantur, affatim fruituros, non est dogma, sed prodigiosum deliramentu.
Porro cavillationes omnes quas humanus sensus gignit, quomodo corpus idem tot modis ex alio in aliud commutatum possit idem numero restitui discutit fides , qua credimus Deum esse, ct omnipotentem este, qui haec operatur, nec e ste subiectum naturae legibus, qui naturam condidit. Quid autem mirum si corpus restituit ex eo quod est, qui primum coelum ac terram & angelos ex nihilo condidit Z Quumque tot mira cula
126쪽
APos T. ET DE CALOG, I 27cula quotidie cernamus in rebus naturae, ex minutissimo semine surgere vastam arboris molem, ex cicadaiam vetula abiecto exuvio provolare recentem , ex moribunda eruca, prosilire suculentam ac volucrem papilionem, quia r videatur quicquam incredibile , quod praeter naturae leges facit omnipotens λ sequitur, Ascea-dit in coelum , sedit ad dexteram Dei
Patris. Nemo, inquit Ioannes, ascendit lacoelum, nisi qui descendie de coelo Filius hominis qui est in coelo. Verbum descendit de coelo , non discedens a Patre, nec mutato loco, quum divina natura sic ubique sit, ut nullo tamen loco contineatur : sed idem verbum quod dispensatione venit in uterum virginis, peracto redemptionis mysterio ia incarnatum revera ascendit in coelum, corporis aspectum subducens discipulis, & a nimos illorum ad coelestia subvehus, ut sese capaces praeberent ventur spiritui. Neque corpus assumptum exuit, atque in sole deposuit, quemadmodum infelix Saleucius delira-F vir.
127쪽
vit. sic qui iuxta divinam naturam semper fuit in eadem gloria, in qua
Pater, nunc etiam cum humana natura, consedit in gloria Patris factus omninm quae ita coso & in terra sunt Dominus. Κ A: Non videtur absurdum Christo iuxta corpus tribuere dextrum aut sinistrum, sed in Patre imaginari tale quippiam , videtur ad
An inropomorphitarum errorem accedere. c Λ. Sedere ad disteram hic non sine tropo dictum est, ut intelligas honoris aequalitatem regnique consortium. R A. Verum quin potius istam sententiam verbis simplicibus ac propriis expresserunt, ascendit incoctum, ubi regnat aequalis Patri. CA. Iam admonui seripturam frequenter linguam suam ad nostros affectus de mittere. Symbolum autem retulit verba scripturae mysticae. Sic enim in Psalmis de Deo Patre Sc Christo glorificato loquitur Spiritus Sanctus: Dixit Dominus Domino meo, sed ea dextris meis. Et ipse Dominus in Evangelio : Verum ramen dico vobis, a modo videbitis Filium hominis
128쪽
A pos T. ET D ac o c. I ab sedentem a dextris Dei. Itidem Petrus Apostolus de Christo loquens ait. Qui est ad dexteram Dei sedens in coelis. Similiter Paulus scribit Ephesiis: Secundum operationem potentiae virtutis eius, quam operatus est in Christo Iesu , constituens eum ad dexteram suam in coelestibus super omnem principatum & potestatem & virtutem & dominationem,&Omne nomen quod nominatur non
solum in hoc seculo, sed etiam in futuro. Quin & Stephanus in Actis vidit coelos apertos, & Iesum stantem a dextris Dei. x A. Quomodo illi visus est stare, qui aliis locis dictus est sedere A. Agnosce & hic tropum. Sedere quiescentis est , regnantis ac iudicis, Stare auxiliantis. Sed et qui sine solicitudine gubernat universa. Stat paratus ad opitulandum omni bus ipsum implorantibus. Ut iudex
sedet, & advocatus stat. Habemus, inquit Paulus, advocatum in coelis. κ A. Sed Christus iuxta naturam humanam non est aequalis patri. C A. Qui ponet creatura par esse creatori F. 1 sed
129쪽
ii O EX PL. IN SYMBOLuM Sed ob personae unitatem recte Christo tribuuntur omnia, quae competunt in eum iuxta natura humanam, dummodo utamur vocabulis personae, aut, ut alii loquuntur , suppositi. ΚA. Quum Cluistus profiteatur se nobiscum mansurum usque ad consentationem seculi, quur videntibus discipulis omnibus, corpore sublatuscit in coelum Z c A. Ad istam quaestionem respondet Apostolus Colos. Quae sursum sunt quaerite , ubi Christus est in dextra Dei sedens. quae sursum sunt sapite. Exhibitum est hoc spectaculu oculis corporeiS,
ut animos nostros a terrenis curis ad coelestis vitae desiderium accenderet. Quod igitur Deus nostrae salutis gratia filium suum misit in terras, eumque tradidit in mortem crucis, certos
nos reddit, quod per eum liberati sumus a regno Satanae, & ab oblitatione peccatorum. Quod resurrexit, addita est nobis certa fiducia fore, ut iis illo die quem Deus nobis ignotum este voluit iisdem corporibus quae nunc gestamus , reviviscamus.
130쪽
Quod ascendit in eoelum, evidenti argumento docuit nobis hic non esse quaerendam veram felicitatem, sed
utendum hoc mundo velut in transitu, tanquam non utamur , omnesque curas ad illam coelestem aeternaque vitam transferendas. Qt,od autem sedet ad dexteram Patris, magnam nobis parit securitatem ad verisii is omnia terriculamenta mundi , quod tam amicum tamque potentem advocatum habemus in coelis. Caeterum ne tanta domini bonitas nos invitet ad licentius peccandum, additur: Inde venturus iudicare vivos& mortuos : ut intelligamus illic expectandam iudicis inexorabilem severitatem iis, qui hic redemptoris benignitatem neglexerunt. Quo plas donatum est nobis, hoc plus a nobis exigetur. Veniet enim non iam inhabitu servi, sed in maiestate patris, quemadmodum evidenter ipse loquitur apud Matthaeum. Cum vene
rit filius hominis in maiestate sua , Momnes Angeli cum eo , tunc sedebit super sedem maiestatis suae, & con-