장음표시 사용
141쪽
I L EX PL. IN SYMBOLu Mut vivamus iuxta meliorem nostri portionem. Rursus quoniam hic spiritus xes quaedam videtur immitis, dum excitat maria , dum concutit terram , dum distringit arbores, sancto spiritui tribuunt bonitatem. TA.
Quur appellatur sanctus λ CA. Addiscretionem aliorum spiri tuum. Legimus enim in scripturis, Sauli fuisse spiritum a domino malum , & spiritum mendacem in ore prophetarum,
spiritum vertiginis , spiritum Pytho. nicum , spiritu Zelotypiae, spiritum pessimum, spiritum fornicationis,lpiritum nequam , spiritum immundum , spiritum huius mundi, sipiritum satanae, & spiritus hominis tuis
ruinam exaltabitur spiritus. Ab si is omnibus secernitur spiritus sanctus, qui reddit mites, pro ferocibus , qui eximit ab omni consortio Satanar qui inspirat huius mundi verum contemptum qui per fidem purificat
corda, qui dispellit omnem malitia, qui largitur ,eram charitatem quae non es uspicax, nec cogitat malum, qui
142쪽
Α Ρos T. ET DEcALoo. I iqui revelat scripturarum arcana, qui
deducit in omnem veritatem. KA.
Nonne & Angeli dicuntur spiritus utique sancti CA. Et sunt. Sic &hominis spiritus recte dicitur sanctus, sed unicus est spiritus natura sanctus , & ex se sanctificans omnia, quae vere sancta sunt. Quicquid iu- corporeum est, generali vocabulo spiritus dicitur. Sic Deus in Evangelio spiritus dicitur, quod omnibus personis iuxta naturam divinam comune est: sed quum tertiam personam proprie designamus, appellamus spiritum sanctum, spiritum Dei, spis ritum Christi, & spiritum patacletu,
hoc est, consolatorem . si ve advoca- . tum, & spiritum veritatis. Adversus eos vero qui negabant prophetas af--flatu divinis spiritus edidisse vaticinia, sed phanatico spiritu, Nicena, sive Constantinopolitana Synodus addidit, qui loquutus est per prophetas, ut intelligamuS utrumque te-- stamentum eodem spiritu fuisse proditum , nec alium fuisse spiritum qui locutus est per ora lanctorum pro-υ pheta-
143쪽
3 4 Ex PL. IN SYMBOLuM phetarum, ab eo qui in specie columbae descendit super dominum, & in specie ignis venit in discipulos, &hodie requiescit inter ubera spontaecclesiae. KA. Assumpsit ne spiritus corpus in quo apparuit, quemadmodum Christus Z CA. Nequaquam. Christus enim assumpsit corpus humanum in unitatem persona'. Spiritus sic assumpsit corpus, quemadmO- dum Angeli frequenter apparent in specie hominis. Ea corpora sunt asisumptitia, non naturalia. Addidit Rhaec: Qui eum Patre & Filio simul adoratur , conglorificatur, quo magis excluderet eorum blasphemiariti. qui spiritum faciunt inferiorem filio.
Glorificantur enim & adoratur cre
turae, sed cum Patre & Filio, nihil adoratur nisi Deus: sub Deo, & propter Deum honorantur sancti homines, cum Deo glorificatur quod idem eum illo est. Eodem pertinet, quod adiiciunt, qui ex Patre Filioque procedit., Sicut enim Filius arguitur eiusdem esse substantiae cum Patre , quod ab eo nascatur: ita colligitur M
144쪽
Apos T. ET D EcALOG. I sspiritus Sanctus, quoniam ab utro
que manat,eandem cum utroque na
turam habere. Quanquam videtur a Latinis adiectum filioque, quemadmodum & in Symbolo Athanasii: quod haec particula nec habeatur in Graeco symbolo , quod editione secunda novo testamento praefixeramus, nec in ullo symbolo quod refertur in volumine canonum . nondum enim tum opinor receptum e.
Iat , praesertim apud Orientis Ecclesias, spiritum sanctum ab utroque procedere : nec hoc exigebatur a Christianis r satis erat a Patre procedentem , & in Filio manentem profiteri , sicut exprimitur in vita Andreae Apostoli. Non quod negarentillum & a Filio procedere, sed quod
non auderent asseverare , donec &hoc dominus revelaret. Neque imstatim ab eius substantia procedit, quod ab aliquomittitur. Alia est. misso temporaria, alia aeterna processio. Κή. Quum tot verbis patres studuerint inaequalitatem excludere., quin compendio & exerte pronunciarunt
145쪽
146 EX PL. IN SYMBOLu Miltu eum ex Deo procedere, quum id diligenter expresserint de Filio, Deum de Deo , lumen de lumine , Deum verum de Deo vero. Sic enim exesusa fuisset omnis tergiversatio.
C a. Hic nihil habeo quod respondeam, nisi priscorum admirabilem de divinis loquendi religionem, &quorundam impiam garrulitatem fuisse in causa, ut Dei cognomen maluerint demonstrare quam exprimere, quo simul mentes intelligerent mysterium, & impii non irritarentur
ad blasphemiam. Sed quod circumlocuta est illa Synodus , hoc exerte pronunciat Athanasius. Deus pater, Deus filius, Deus spiritus sanctus, &tamen non tres Dii, sed unus est Deus. K Α. Quur Spiritui Sancto alia tribuunt bonitatem & charitatem C A i Ioniam ad bonitatem sive benignitatem duae res pertinent, condonatio peccatorum largitio donorum, adcliaritatem pertinet conglutinatio. Quemadmodum membra corporis nQstri cohaerent integra
beneficio spiritus, ita corpus Christi mysticum
146쪽
mysticum conglutinatur per spirictim sanaum, Enristus in spiritu Dei
eliciebat daemonia. Digitum autem Dei vocat spiritu fra sanctum. Per peccatum vero mali spiritus regnant in homine , quemadmodum dominus manifeste docuit in parabola ., de spiritu eiecto. & in domum vacuam reverso cum septem spiritibus ipso nequioribus. Congruenter itaque spi-xitus bonus abolitis peccatis eiicere malos spiritus dicitur. Quo facto non sinit domum esse vacuam , sed variis dotibus ornat eam , ne sit eiectis vitiis roditus. Eoque blasphemia, qua committitur in Spiritum Sanctum, in Evangelio dicitur incondonabilis. Quam enim remissionis spem sibi facit reliquam, qui pro Vocat remissionis auctorem λ Charitas enim , ut ait beatus Petrus , oderit multitudinem peccatorum. Et Euangelicae peccatrici remissa sunt peccata multa quoniam dilexit in altu. Ad haec dominus traden in Apostolis auctoritatem remittendi peccata.
suffla it iii eos dicens , Accipite spi-
147쪽
r 8 Ex PL 1N SYMBOLuM ritum sanctum,&c.denignitas in hoc declaratur, quot dona quae multa variaque recenset Paulus, appellantur
unius spiritus esse beneficia, qui iuxta fidei modum cuique partitur suo arbitratu. Triumphantium est e sublimi missilia in populum spargere. Ita Christus posteaquam triumphans ascendisset in coelum , iuxta psalmographi vaticinium, captivam duxit
captivitatem, secum abducens quos ab inseris eripuerat: nec hoc comen
tus, dedit dona hominibus in terra relictis, dona prophetiae, dona linguarum , dona scientiae, dona sanationum, dona depulsionum adversus venena & impios spiritus, breviter
chorum omnium virtutum, quae o
mnia Christus suis delargitus est, αhodie dilargitur per spiritum suum.
Bonus autem interdit Latinis sonat, mitem & vilementem, interdum benignum & liberalem. Proinde Paulus Galatas a vindicta ad humanitarem provo ans, spiritus nomen inculcat dicens. Si spiritu vivimus ,
spiritu& ambulemus fratres: si quis
148쪽
praeoccupatus fuerit in aliqdo delicto, vos qui spirituales estis corripite huiusmocli in sperita lenitatis. David dicit, spiritus tuus bonus deducet me
in terram rectam. Et Paulus, charitas Dei diffusa est in cordibus nostris, per spiritum sanctum qui datus est nobis. Et Romanis scribens, appellat illum spiritu , ae, per quem clamamus abba pater. Similia scribit
Galat. Quoniam estis filii Dei, misit Deus spiritum Filii sui in cordibus
nostris clamantem abba pater. Filius& Pater charitatis vocabula sunt , quae nemo potest vere pronunciare, nisi beneficio spiritus sancti. Quem admodu iuxta Ioannis testimonium, nemo Iesum appellat Dominum, nisi in Spiritu Sancto. Qui spiritum habent huius mundi, falso elamant abba pater . falso dicunt Christo, Domine Domice , cuius spiritus carent. Qui enim Christi spiritum non habet, hic non est eius. Qilem admodum autem spiritus sanctus nexus Est ineffabilis , quo aeterna concordia
inseparabiliter sibi iunctae sunt tres G 3 perso-
149쪽
personae, ita idem in dissolubili vinculo sponsam Christi iungit sponso
suo, omniaque mystici corpori. mε-bta sempiterno foedere inter sese copulat. ΚA. Si Spiritus Sanctus e substantia Dei Patris ac Filii procedit quid obstat, quo minus dicatur Filius Z CA. Cypriano, Hilario & Au- mastino satis erat ad hanc respondere quaestionem , quia scriptura secundam personam appellat Filium,& nasci a Patre praedicat. Spiritum sanctum nec nasci , nec Filium usquam memorat. Quod tantis viris satis erat, tibi quoque satis esse par est. Si
e duobus sontibus emanaret unus fluvius, recte diceretur ab utroque proficisci sive mitti . Gutrius tamen
Filius diceretur. Κ A. Satis est igitur hoc quod tradidisti credere de spiritu sancto C A. Non. Sed oportetere de re quod hic spiritus a prophetis praedictus , a Christo promissus die pentecostes descenderit in disci polos, sicuti refert beatus Lucas: ob quorundam impiam arrogantiam, qui non verit, sunt dicere : Ego sum
150쪽
A posτ. ET D EcALOG. III ille paractetus a Christo promist us, ut deducat vos in omnem veritatem. Sive is suit Manichetus , sive Basilides,si qe Montanus , execranda nomina.-κA. Quod descendit in discipulos , quodque per impositionem manus Apostolicae tradebatur baptismo tinctis , utrum erat ipsa spiritus substantia, an donum aliquod & energias, iritus i CA. Probabilius est spiritum, qui iuxta divinam naturam implens omnia manet incomprehelas, illic peculari quadam ratione sub visi bili signo fu i de iuxta personae proprietatem. Verum ista nunc tractare est, quod dici solet septa transilire. Didicisti spiti tuis omnia sanctificantem, nunc accipe ecclesiam ab illo sanctificatam. K A. Si ab exordio mundi fuit sanctorum omnium societas, & piis omnibus adsuit spiritus sanctus, quur ante legem nullum fuit huic arcanae soliditati nomen λ Post legem editam dicta est synagoga, post Euangelium proditum, mutato nomine dicta est Ecclesia. c A. Quod nomen fuerit ante legem veterem,