장음표시 사용
131쪽
I32 Ex PL. IN SYMBOLuM gregabuntur ante eum omneS gentes , &c. Illic fiet evidens aeternaque separatio piorum & impioru , quum sagena pertracta fuerit ad littus. Eadem conesonatur Petrus Actorii Io.
Hic est qui constitutus est a Deo iudex vivorum & mortuorum. Qui
hic iniuste pro nobis iudicari condemnarique sustinuit , illic iudicabit
orbem universum , redditurus cuique iuxta opera sua. KA. Quare Deus voluit eum diem omnibus esse incertum 3 C A. Eadem de causa , qua VO-luit cuique suum extremum vitae dieme ne certissimum,& tamen incertum.
Nemo enim dubitat quin aliquando
sit moriturus, nullus tamen certo novit, quando sit moriturus, ut omni hora simus parati ad emigrandum si Deus hinc evocaverit. Κ A. Quur addit vivos & mortuos Θ Nam corpora mortua quomodo possunt iudicarit C A. Symbolum quoniam to- tum e scripturis desumptum est, congruenter refert verba scripturae. QSidam interpretantur vivos pios, mortuo: impios, verum id coactius est Sym-
132쪽
symbolo quod simplicibus est para
tum, conveniunt simplicia. Probabilius est mortuos accipere eos, qui ante iudicii diem excesserunt E corpore : nam simul ut re vixerint iudicabuntur: vivos vero quos ille dies in carne viventes deprenen det. quos quidam credunt in ipso raptu transituque expiraturos , ac mox revicturos, alii putant eos non morituros, sed tamen ad immortalitatem immutandos. Neutram sententiam reiicit auctoritas ecclesiae, quanquam ea quae sentit tum in carne repertos, . non morituros, sed ad immortalitatem transferendos, magis congruit Pauli verbis I. Cor. II. Et I. Thes. .
Sed non gaudet contentione religiosa pietas. RA. Quid opus erat iudicio, quum animae mox ut emigrarint d corpore iam iudicatae sint : ut aut si purae hinc abierint transeant ad' vitam coelestem, sin obnoxiae crimini , pertrahantur in gehennam : aut si levioribus inquinatae maculis, deferantur in ignem purgatorium uvisa uis. aut qualis is est CA. Fue
133쪽
I3 Ex PL. IN SYMBOLuM runt qui docuerunt nec impios spiritus nec impias animas esse tradendas aeternis suppliciis ante suppemum illum mundi diem, nec piorum animas coelesti vita fruituras ante dictum diem. Sed horum opinionem, reiecit auctoritas ecclesiastica. Illud probabiliter creditur , impiis spiritibus soli illud iudicium augendos esse
cruciatus : impios autem homines plene iam poenas in anima simul &corpore luituros : quemadmodum Sc piorum felicitas tum erit consummata, quum receperint corpus iam glorificatum , ut quod habuerunt ministrum bonorum operum & a flictionum socium, habeant & praemiorum gaudiique consors. ΚΛ. Si omnes homines, qui fuerunt tot annorum millibus ab orbe codito , statuentur ante tribunal Christi, quod tandem erit illud forum, infinitar multitudinis capax t Aut quod tem- .pus sufficiet tot hominum factis discutiendis CA. Scriptura quidem ut admonui, sermonem suum attemperat ad humanos affectus, obsequundans
134쪽
ΑPos T. ET D EcAL G. 73s dans tarditati nostrae, quum ait omnes sistendos ad tribunal Christi. quomodo dicit alios foreneos iudicio, alios consilio, alios gehennae. Item quum ait de omni verbo ocio- .so reddendam rationem in die iudicii. Rursum quum narrat, quid dicturus sit iudex his, qui stabunt ad extris, & quid illi responsuri sint: similiter quid responsuri aut vicissim audituri sint, qui stant asinistris. L
ge aliter peragitur Dei iudicium, at- . que hominum. Neque tamen non vere peragetur quia non peragetur humano more. Illud verissimum est. Christum in corpore glorificato a pariturum omnibus, piis ad solatium, impiis ad terrorem. Hoc enim expresse dicunt in actis Angeli, qui mox ut sublatus est in coelum dominus apparuerunt. Hic Iesus qui assumptus est a vobis in coelum, sic veniet que admodum vidistis eum eunte. Idem veniet, humana specie conspicietur, sed iam immortalitatis gloria re lau. gens. Caeterum totum hoc negotium geretur in mometo punctoque
135쪽
r3ς Ex PL. IN SYMBOLuM temporis. Nec opus erit morosa discussione , quando patebunt arcana cordium omnia, quum sua quemque
damnabit conscientia. Corpora vero tum ad immortalitatem immutara non occupabunt quemadmodum
nunc spacium loci iuxta triplicem dimensionem, longi, lati, & profundi, sed poterunt innumera corpora minimo spacio, contineri. Alioqui demirari posset humanus sensus 'uomodo tartarus, quem probabiliter
constituunti nimis terrae, tot corpo- 'rum futurus sit capax. xΑ. Quur ecclesiasticus chorus hic accinit, cuius regni non ea it finis 3 CA. Ista particu la attexta est ex verbis Angeli apud beatum Lucam ita loquentis virgini. Et dabit illi dominus Deus sedem Pa tris sui ,& regnabit in domo Iacob in aeternum , & regni eius non erit finis. Attexta est autem ob quosdam,
qui prodigiosas quasda blasphemias
somniarunt de periodis Platonicis. unde suum errorem hausit Origenes, si tamen hoc vere sensit, quod in scriptis retulit verius quam asseveravit,
136쪽
sore ut post multa annorum millia,edaemonibus fiant Angeli, ex Angelis
daemones, utque qui gehennae addicti sunt aliquando liberentur a suppliciis ,& purgati ad felicitatem redeant , denique ut Christus iterum crucifigatur. Itaque regnum quod Christus sibi morte sua paravit haberet aliquando finem. Stolidior est blasphemia quam ut sit refellenda,
sed quoniam apud Graecos erant, qui huic somnio nonnihil tribuerent, Orientis Ecclesiae adiecerunt, & regni eius non erit finis. Diaboli regnum ad tempus dissimulatum est, qui nunc quoque rebellat regno Christi. Similiter Antichristi regnum erit tem porarium. At Christi regnum ubi purgatum erit ab omni rebellione
malorum , perseverabit in aeternum, quemadmodum evidenter praedixit Daniel . Posteaquam enim adventum illius cum maiestate, ae multis angelorum millibus, mox formidabile iudicium descripsit, subiicit: &dedit ei potestatem & honorem& regnum, & omnes populi tribus lin
137쪽
138 Ex PL. IN SYMBOLuMguae, servient ei. Potestas eius potestas aeterna quae non auferetur, ®num eius quod non corrumpetur. Hactenus sussiciebat hoc symbolum, si mundus simplici fide tenuisset quod erat traditum. Sed quoniam de tertia per na quae est Spiritus Sanctus quaciam impias opiniones in vexit haereticorum perversitas , &de dispensatione ecclesiae in hoc seculo videbatur obscurius significatu, adiecta est haec pars, quae & Spiritui
sancto clarius asserit divinam naturam, quam habet cum filio patreque communem, &quaesit per Spititum Sanctum in Christi corpore gubernatio dilucide exprimit. Repetit igitur tertiam personam; Credo in Spiritum Sanctum, ut iisdem verbis illum tertio loco profitens, declare e trium personarum iuxta proprietates distinctionem, iuxta naturam aequalitatem. Quemadmodum nemo
credit fide Chi istiana, hoc est, nemo summam fiduciam collocat in creatura , sed in unico soloque Deo, qui profitetur se credere in Spiritum Sanctu mo
138쪽
λ ctum , utique profitetur illum esse. Deum, non alium , sed eundem. idam dixerunt Spiritum sanctum non esse substantiam, sed concitationem piae mentis. At ea concitatio nostrae mentis proficiscitur quidem
a Spiritu, sed non est ipse Spiritus: quemadmodum imaginatio proficisicitur ab anima, non est tamen ipsa anima. Nam ea concitatio in nobis est accidens, quod autem Deu& est, . nec est accidens, nec accidenti permixtum est. Alii dixerunt Spiritum Sanctum esse creaturam, filio, quem& ipsum faciunt creaturam , in ministerium additam. Et hi palam negant Spiritum Sanctum esse Deum. Dominus autem quum in baptismi formula iungit Patrem, Filium & Spiri-
. tum Sanctum, non commiscet creaturam cum creatore, nec accidenScum substantia, sed unius essentiae tres personas expressit. Quoniam autem errores de Spiritu Sancto non perinde labefactarunt Romanam Ecclesiam, sed inter Graecos potissimum debacchati sunt, Constantinopolita-
139쪽
I o Ex PL. IN SYMBOLu Mnum Symbolum voces aliquot addidit de Spiritu sanctomominum eum appellans & virificatore, in eo quod Dominum appellat illum, Filio aequat , excludens ministri nomen , que enim plures sunt Domini. Filius enim non dicitur Dominus sancti spiritus, sed Dominus omnium rerum conditarum , quod dominium
est trium personarum commune. Q Ianquam κύω,t Graecis non semper dominii vocabulum est, sed interdum auctoritatis. Spiritus autem auctor
est omnium scripturarum, quas pro divinis habet Ecclesia, & quarum inviolabilis est auctoritas. Quoniam autem in Evangelio Pater deFilio testifieatus est, hic est Filius meus dilectus , ipsum audite , tribuens illi
summam auctoritatem , ne quis puraret minorem esse spiritus auctoritatem , quam Filii , adiecerunt πνεύμα κυνον. Quod autem appellae Vivificatorem, rursus aequat illum filio & patri. Dominus enim apud Ioannem loquitur, sicut Pater vivificat mortuos , sic & Filius quos vult
140쪽
APos T. ET DE CALOG. I ivivificat. Ne quis igitur crederet hic exclusem spiritum, addiderunt & vivificantem. Quemadmodum vero hoc interest, quod filius palam in carne loquutus est , spiritus per prophetas , & idem hodie per ecclesiam occulte loquitur: ita filius excitavit
corporaliter mortuos auctor ac primitiae resurrectionis, spiritus vero sanctus condonans peccata, spiritualiter vivificat. Peccatoru enim mors animae est, unde revocare maius est, quam Lazarum quatriduo mortuum
E monumento luscitare , nisi quod Deo omnia sunt atque facilia. Quoniam autem spiritus hic externus res est inconstans , volubilis & instabilis , ne quid simile imaginaretur de
Spiritu Sancto , appellarunt eum κυριον. hoc est solidae & inviolabilis veritatis :& apud Ioannem ipse D minus appellat eum spiritum veritatis. Hoc ad differentiam. Contra quoniam reciproco flatu ac respiratione spiritus aerei vivimus iuxta carnem , congruenter appellatur