Desiderii Erasmi Roterodami Explicatio in symbolum apostolorum, & decalogum

발행: 1641년

분량: 274페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

91 Ex PL. IN SYMBohu Mriens ex alto, ut illucescat his qui in tenebris ,&in umbra mortis sedent. Clausa erat haec porta ante partum, clausa fuit & in partu, clausi manse& post partum. Soli Christo principi patuit, qui suo ingressu sanctificavit eam, egressu consecravit, quoniam illa non spectabat nisi ad Orietem unde purissimus emergit sol, sol

ille nunquam occidens , innovans &exhilarans omnia. Spectabat ad viam sanctuarii exterioris, quoniam ea nativitas erat extra vulgarem hominum nativitatem , nihil habens admixtum humanae concupiscentiae.

Postremo quum ipsa sic loquitur Angelo , quia virum non cognosco, satis apexit perpetuum virginitatis propositum. ΚΑ. Atqui quum per se sit honorabile coniugium, culpaque vacet ille connubialis congressus , quae fuisset indignitas, si dominus eo modo fuisset natus, quo nati sunt prophetae caeteri, & omnibus prophetis excellentior Ioannes Z c A. Est quidem honorabile coniugium caste servatum , sed longe honorabilior virgini-

92쪽

irginitas perpetua , modo spontanea & pietatis amore suscepta. Per concupiscentiam, sine qua non concipitur homo, transit originalis mali contagium. At coelestem illum partum decuit plus quam angelica puritas. Age dic mihi si quis templum lapideum semel Deo consecratum per hominem episcopum verteret in ossicinam sutoriam, nonne clamarent Omnes indignissime factum Z KA. Maxime, lapidibus obruerent homine. CA.Non est tamen turpis ars sutoria. Et si quis vas baptisino aut oleo sacro, aliisve piis usibus consecratum, adhiberet prophanis usibus culinae,

nonne videretur intolerabilis contumelia 3 KA. Certe.' EA. Et tamen nihil habet vitii ars coquorum. ΚΑ. Sic est. e A. Quid igitur dicendum, de sacratissimo virginei corporis te-plo t quod non episcopus quilibet oleo sens bili, sed ipse Spiritus Sanctas unctione coelesti dedicavit, in quo tot mensibus velut in thalamo sedit divinus ille foetus, in cuius ossicina tota Trinitas illud Angelicis

mentiri

93쪽

mentibus adorandum mysterium, co-

fecit 3 An non indignissimum videatur, si non dicam homini, sed vel angelo patuisset ξ KΑ. Plane video. CA. Nunc illud reputa, utrum ecclesiae tam consentienti potius sit auscultandum an Iudaeis non hic tantum insanientibus, aut obscuro indoctoque Helvidio, cuius error e scripturis perperam intellectis haustus tam manifestus est, ut vix ullos invenerit discipulos,& priscis ecclesiae doctoribus vix dignus visus sit qui confutaretur. R A. Video quam decuerit eum partum perpetua virginitas. Sed quur dominus e desposa a nasci voluitὶcΑ. Provisum est adolescentulae virgini,

ut haberet custodem , curatorem snutricium & ministrum, sine ulla sinistra suspicione maligni vulgi, haberet & test em gxavissimum integritatis suae sponsum. Summa tranquillitas decebat talem virginem, & Dei

matrem oportuit non solum ab omni

labe purissimam esse, sed ne falsis quidem hominum fabulis attingi con- 'eniebat. Nam ea demum iμsigniter casta

94쪽

easta est, de qua fama erubescit male loqui, Eoque mysterium hoc diu celatum est. Nam probabile est, Mariam & Ioseph, haec mysteria conservasse in corde suo, donec emis coelitus spiritus lucem suam per o-

mnem terram Euangelium diffunderet. Per hunc igitur articulum paucis comprehensum verbis vide quam multa didicerimus : Iesum Christum esse verum Deum ex Deo,& eundem verum hominem natum eX homine ' virgine, citra virilem operam, sed actu divini Spiritus. Venisse in hune

mundum non tantum ut redimeret mundum, verum etiam ut plenissima nos auctoritate erudiret, & va.., riis argumentiS ad amorem coelestis. Vitae accenderet. Nunc mihi consi-

dera, quot errorum spectra lux huius veritatis discusserit. Invitus referoi detestandas blasphemias , cum inauspicatis auctorum nominibus: sed ta- men haec re eo proficiet, ut & firmius teneamus quod tenemus, & u- -

berius agamus Deo gratias, qui nobis tantam luce dignatus est aperire. Multos

95쪽

96 Ex . IN SYMBotu MMultos circa divinam ex patre nativitatem delirasse minus mirandum

est ι Maioris insaniae est,' humanam

nativitatem tot, tam evidentibus argumentis exhibitam, tot opinionum portentis fuisse impetitam. Carpo crates, Cerinthus , Ebion , Paulus Samosatensis, ac Photinus nomine, Scotinus re, fatentur Christum fuisse verum hominem, sed merum hominem ex viro & foemina more aliorum natum, licet animam habuerit

propheticam. Hi Christi personam plusquam dimidio mutilant. Iidem dicunt Christum non dici Filium, nisi per adoptionem gratuitam, quemadmodum pios caeteros homines. Nec omnino fuisse priusquam ex virgine nasceretur. Hos aperte refellit Ioannis Euangelista , pronuncians

hoc ipsum verbum, quod in principio fuerat apud Deum, & erat Deus, factum esse carnem. Et apud eundem ipse dominus, aperte loquitur: Antequam Abraham fieret ego sum. Rursum Paulus Rom. I x. Ex quibus

Christus secuudum carnem, qui est super

96쪽

A pos T. ET D EcALOG. 9γsuper omnia Deus benedictus in secula. Nec hic levius insaniunt Manichei, tribuentes Christo partem aliquam divinae naturae, sed asseverantes eum assumpsisse corpus humanti, non verum sed pliantasma eorporis, quemadmodum legimus angelos ac d mones interdum apparuisse hominibus. Hi faciunt Christum praesti

piatorem ac Thaumatopoeum. Sed Uectrum non nascitur ex homine, neque facit ea, quae dominus per omne vitam tot annis egit, edens, bibens , dormiens, lassescens, esuriens, sitiens , loquens , in media luce versans, praebens se palpandum & contrectandum, crucifigendum & occidendum. Ipse quoque Lucae ultimo discipulis expavescentibus, quod putarent se videre spiritum & umbram,

dixit, Aid turbati estis & quq cogi

tationes ascend ut in corda vestra ξVidete manus meas & pedes meos, quia

ego ipse sum; palpate & videte, quia

spiritus carnem de ossa non habet, si- cu i videtis me habere. Succedit his Valentinus aeonum fabricator , qui

97쪽

98 Ex PL. IN SYMBOLuM commentus est; Christum non fuisse natum de substantia virginis , sed coeleste corpus secum attulime de coelis, aut quod mavult insanus Apelles ab elementis in acre sumptum, atque ita per corpus transisse virgineu, quemadmodu liquor & lumen transit per fistulam aut rimam. Atqui istuc non est nasci proprie, sed transire, neque enim radium gignit rima, sed sol, nec liquorem gignit canalis, sed fons. Paulus autem Apostolus ad Romanos, quum ait, qui factus est ex semine David secundum carnem , Et Gal. 4. Misit Deus filium suum factum ex muliere , aperte profitetur

Christum sumpsisse corporis sui substantiam de substantia corporis Virginis. Neque statim quod utcuniaque nascitur ex homine homo. est, alioqui pediculi dicerentur homines: Sed quod concipitur in matrice , de vera hominis substantia, legitimoque tempore nascitur per membra naturalia, notis omnibus hominem

reserens: & quod dicitur Filius, utiq; homo est. Arius hoc miserius deliras... quo

98쪽

quo subtilius , tribuit Christi, corpus humanum, animam humanam detrahit, sed huius loco ait fuisse verbum, ut in Christo non fuerint nisi

duae naturae, corpus humanum &. verbum, quod ipsum tamen verbum Arius vult esse creaturam , caeteris omnibus excellentiorem , sed tamen creaturam. Verum qua fronte confitentur hominem, cui detrahunt potiorem hominis partem Z QAis enim nescit hominem ex duabus substantiis separabilibus esse compositum

corpore velut ex materia, anima veluti forma. Quod si quis spiritus moveat corpus hominis defuncti, nemo vocabit hominem quod videt , sed prodigium ac monstrum. Caditerum quum tot locis ipse dominus meminerit animae suς seque appellet hominis filium : veluti tristis est: anima

mea usque ad mortem, Et, Pater in manus tuas comendo spiritu meum, Et, Nemo animam tollit a me, sed ego pono eam. QIIaeritis me intersi cere hornine qui vera loquutus sum vobis: attestante Paulo, ni ediator . t E a Dei

99쪽

Dei & hominum, homo Christus Iesus : si credunt scripturis , qua fronte audent negare , quod illae tam manifesto pronunciant si non credunt, quo ore volunt haberi Christiani 3 Si

volunt videri philosophi, quis unquam somniavit hoc posse dici homine , quod careat hominis forma: quς quum adest, dat ut homo se, quum discedit, amittit hominis vocabulum quod erat homo. Qui tam prodigiosa delirant, ipsi merito veniunt in pe'

riculum ne non videantur homines.

Nec multo saniora somniavit Apollinarius, qui sic patitur animam tribui Christo , ut illi mentem detrahat. Nam in plantis vivis nonnulla

est anima, alioqui non crescerent, neque dicerentur emori quum marcescunt. Et in brutis anima est, alioqui non sentirent, sed mens quam Graeci νοδ, vocant inter animantia

soli adest homini. Ea est praecipua vis animae, qua diiudicat singula, qua connectit aut dividit, & qua aliud ex alio ratiocinando colligit. Sed quastonte profitentur Christum homi

nem s

100쪽

nem, qui hoc illi detrahunt, per quod potissimum homo differt a caeteris a- .niniantibus t KA. Ergo ne Christimens ratiocinando ex notis colligit ignota CA. Cliti sto nihil fuit ignotum ,&tamen quod ad naturae con- 'ditionem attinet habebat animam rationalem. Neque enim Angeli ratiocinando intelligunt, quemadmodum nos , neque nos intellecturi sumus in resurrectione , quomodo nucintelligimus. Sed perfectio accedens naturae non tollit naturae veritatam. Alioqui corpora glorifieata non ensent vera corpora. Nec tamen impium est animam Christi dicere quaedam, quae praesentia divinitatis Mi-spiciebat, aliter coepisse scire hominum more, non quo ea prius ignoraret , sed quod cognoscendi modus sit diversus. Viderat Nathanahelem cum esset sub ficu. quoniam id certius sciebat, quam quae nos oculis intuemur. Sed post illum corporeis intuens oculis , nihil quidem didicit novi, sed aliter vidit quod viderat.

Addit Apollinarius aliud delirame S 3 tum,

SEARCH

MENU NAVIGATION