Desiderii Erasmi Roterodami Explicatio in symbolum apostolorum, & decalogum

발행: 1641년

분량: 274페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

1 2 Ex L. IN SYMB OxuM ctorum communionem, societatem

sanctorum in coelis triumphantium alii rursus sanctorum communionem exponunt , ecclesiae suffragia cunctis utilia, qui sunt in corpore sanctae ecclesiae: alii sacramenta ecclesiae, quae non prosunt nisi ad ecclesiam sese aggregantibus et alii communionis nomine putant designata Eucharistiam quae Graecis interdum dicitur id est, conciliatio , quod hoc mysterio figuratur & confirmatur arctissima coniunctio mystici corporis cum capite ,& omnium Christi nomen vere profitentium talem societatem mystica, qualis est naturalis omnium inter se membrorum in corpore ei undem animantis : Haec inquam qui commenti sunt, vera quidem praedicant, sed quod his verbis proprie declaratur meo quidem animo non exprimunt, nisi quod in vocabulo sanctae ecclesiae haec omnia tecte comis prehenduntur. Illud extra cotroversiam est, nihil donorum esse in ecclesia catholica, quod illi non defluat a capite Christo, licet aliis membris

172쪽

aliae sunt functiones. ΚΑ. Ne in toto quidem orbe quicqua est boni οῦ quod non manet a Christo. CA. Sic est,

sed non de his bonis loquimur , quae per fidem in Christum , & Ecclesiae

lacramenta conserunt veram pieta-tatem. Alioqui multa commoda lar-

gitur Deus, & impiis & asinis & bubus. EA. Si non sunt in ecclesiae consortio qui vivunt impie, nec nobis constat de plerisque boni sint an mali , qualis est illa societas hominum,

qui se mutuo non noverunt A. Nec

angelorum 'uenqua novimus quum illi nobis inserviant, nec tuam ipsius animam nosti, & tamen illi debes, quod vivis, quod moveris, quod sapis. Nemo cogitur scire, an hic aut ille sit vivum ecclesiae membrum. Satis est credere in terris esse tale quan dam societatem ad vitam pr destinatorum , quam Christus suo spiritu conglutinavit, si ve apud.Indos, sive apud Gaditanos, sive apud Hyperboreos, siae apud Afros. Fieri autem potest, ut in orbe sint aliquae terrae, veriasulae vel continentes, quae non-

173쪽

r EX PL. IN SYMBOLUM dum a nautis aut Geographis reperiet sint, in quibus tamen vigeat fides Chirstiana. Intueri recessus cordium solius est Dei, unde fit ut plerumque incerta sint hominum iudicia. ΚΑ.

QAur igitur quidam eiiciuntur ab

ecclesiar C A. Sunt quaedam crimina manifesta , quae ut Paulus loquitur, praecedunt ad iudicium. De his ut possunt homines pronunciant ob conservandum ordinem publicu. Et tamen interdum fit, ut fur qui in crucem agitur iit expers criminis, iudex qui illum condemnavit sit dignus laqueo. Et fieri potest, ut ex

comunicatus sit in communione ecclesia excommunicator resectus sit

ab ecclesia. Item fieri potest, ut qui pro haeretico pertrahitur ad ignem, sit victima Deo gratissima, qui pertraxerunt sint incendio digni. Κ A. Et iam quum ob confessum & evidens homicidium aut sacrilegium quis elicitur ex ecclesia 3 CA. Scilicet. Nam fieri potest, ut priusquam episcopus fulmen in nocentem torqueat, ille iam vera cordis contritione redierit

174쪽

dierit in gratianv cum Deo. Nec ea res quoniam homines latet, illi prodest, quo minus arceatur ab ecclesiae limine.'ΚA. Quamobrem Deus hoc interim ignotum esse voluit, qui sint

vere boni, & ad vita aeternam praedestinatiὶ C A. Ne mali desperates atro eius peccet, ut boni cautius ac modestius agat. Quum nunc sint lata dissidia, quale bellu esset, si manifestu esset discrimςnὶ Dominus nec proditorem suum reliquis discipulis prodere voluit. Nunc quoniam ignotum est, quos Deus elegerit ad beatam immortalitatem , & qui stant soliciti

sunt ne cadant, & qui iacent, annituntur ut resurgant. Denique qui charitate servent, de malis pariter aebonis student bene mereri de aperte malis , ut resipiscant, de dubie bonis, ut fiant meliores si boni sunt. Ut hiecharitas perdat osticium , non amittit tamen praemium. ΚA. Quae sunt illa ecclesiae' sacramenta, quorum

paulo ante obiter meministi3 Et quid sibi vult sacramenti vocabulum3 CA Qui exactius loquuti sunt,sacramen-H ' tum

175쪽

376 Ex PL. IN SYMBo Lublium appellant iusiurandum, aut obligationem , numinis ae religionis

interventu confirmatam. At maiores nostri vocem eam accommodarunt,

ad significandum id quod Graeci di-

eunt mysterium , quod religiosum arcanain possis dicere. ΚΑ. Quare dicitur arcanum i C A. Quia ab his tractand is secludebatur vulgus. Qua quam hodie multa sunt palam, veluti quum consecratur aqua bapti Dini. Sed hi ritus atque etiam verba quibus id peragitur, celabantur pOpulum, & inter episcopos per manus

tradebantur, quo maior esset sacramentorum veneratio. Simul ut epiΩcopus apparabat consecrare panem& calicem. nulli laico fas erat intra cancel.os remanere. Et quidam Romanus P nntifex Episcopo cuidam

Anglo ni fallor, sciscitanti quid da de

ritibus mysteriorum, quum nonnul- la respondisset, verba quibus oleum consecrabatur non ausus est literis com mittere, ne forte, quod sepelit,

literis interceptis arcanum evulgaretur. Haec causa non quidem omni-

176쪽

ptior est, quod in sacramentis per ρ- gna quidam sensibilia, infunditur insensibilis gratia congruens externis signis. ΚA. Quot sunt istius generis

sacramenta .C A. A veteribus se. ptem nobis sunt tradita, Matrimonium quo nascimur huic mundo, B ptismus quo renascimur Christo, cui adhaeret poenitentia , velut alter Baptismus, quo reconciliamur Deo, non iam omnino gratis, nec absque et ea tricibus sanantur vulnera. Sacra unctio qua confirmatur tyro adversus Satanae tentationes. Ea communiti solet aetas iam. vergens ad peccandi periculum, videlicet post an . num septimum. Mox veluti iuvenescentes ad iusta praelia roborat Ea charistia, per quam excitatur in nobis fidei vigor & copiosa gratia per

sacrae mortis commemorationem locupletamur, mystico more quatenus licet , renovantes nobis uni-

eum illud sacrificium, cui debemus salutem nostram. Rursus quoniam in morae, extrema lucta est, adhibe-

177쪽

I78 EX PL. . IN SYMBOLuΜzur extrema unctio, qua vel convalescat aegrotus si Deo ita visum, vel cum fide bonaque spe obdormiat in

domino. Hic ceu donativis interim consolatur, animatque milites suos

Iesu ducis effusa benignitas, donec

consummato certamine provehantur ad coelestis vitae stipendium. Superest ordo qui confert auctoritatem gerendi sacras functiones. Hoc sacramentum facit ad dignitatem simul de tranquillitatem Ecclesiasticae hierarchiae. Decet en ini ut in Re p. Christiana, non quibustibet delegentur Ecclesiastica munia , sed ad haec seligantur idonei: nec ibi potest esse cocordia, ubi nullus alteri paret , sed quisque sibi vindicat auctoritatem, agendi quae vellet. Nam Paulus inter

dona spiritus commemorat&gubernationis donum. ΚA. Quae gratia . confertur per singula sacramenta ξCλ. Si quis ea sicut decet acceperit, per matrimonii sacramentum accedente sacerdotali precatione, confertur donum spiritus, quo vir diligat uxorem amore casto, sicut Chri -

178쪽

Aro T. ET DE CALOG. ITystus dilexit ecelesiam, mulier vicissim propter Christum amet revereaturque virum suum ut dominum, uterque liberos si dentur, summa cura instituant ad Christianam pietatem. De baptismo non est necesse loqui. Nemo' nescit illic perire veterem hominem, extincto omni peccato, sive dicas Originale, sive personale,&exoriri novum, ab omni labe purgatum per fidem in Christum , quem Paulus appellat novam creaturam. Non oportebat quidem eum qui semel renatus erat& Christi sanguine purgatuς, redire in coeni volutabrur caeterum quoniam in multis refrixiteliaritas, & languet fides, divina benignitas indulsit poenitentiis remedium . de quo mox incidet dicendi locus. Quoniam vero tenera aetas proclivior est ad nequitiam, quam ad pietatem , per confirmationem sacram minuitur ea proclivitas , & augetur docilitas, ad pietatem, ne prius inficiatur victis, quam plane norit quid sit vitium. Porro quoniam post decimum sextum annum diabolus. I H 6 omnes

179쪽

18n Ex PL. IN SYMBOLUM omnes admovet machinas adversus

Christi militem , primum libidinis,

luxus aliarumque voluptatum , mox

ambitionis & iracundiae, iam solido cibo coelestique potu subinde reficitur, ut forti pectore excipiat omnes Satanae assultus , Christum ipsum & spiritu in eius gerens in pectore. Olim infantulis a baptismo protinus dabatur corpus & sanguis domini. Ea consuetudo mutata est : & fortassis expediret mutari consuerudinem quarundam regionum , in quibus infantibus datur eonfirmatio: quod liaec duo sacramenta non sint necessitatis absolutae, quemadmodum baptismus: eoque ad hunc recte properant matres , illa

suo tempore dantur convenaentius,& utilius dantur, si sacramento addaist ut admonitiuncula. Qui vero deliguntur ad mysticas functiones, iis per sacrametum ordinis augetur donum spiritus ad digne administrandum munus delegatum. Quemadmodum legimus Paulo & Barnabae manus fuisse impositas. ut ad Euan

gelii

180쪽

gelii propagationem proficiscerentur. Et Timotheo a presbyteris suin se manus impositas testatur Paulus illi scribens. Tantum obiter de sacramentis attigita sat est. sequitur in Sumbolo , Remissionem peccatorum. Nullus audet in aulam regiam ingredi pannosus ac luto conspersus, multo minus convenit in ecclesiam sancta ingredi peccatis inquinatum. Eoque statim ad ipsum limen datur lavacrum , ut purus ingrediatur. Quod & olim servabatur externo ritu. Aedituus enim pro foribus templi

sacram aquam aspergebat introeuntibus. Veteres autem hunc articulum

reserui ad baptismi gratiam, qua gratis condonantur universa peccata. Et

in sumbolo quod in missa canitur baptilmi fit mentio, poenitentiae nulla. Confiteor unum baptisma in remis sopem peccatorum. In symbolo Λ-thanasii, nec baptismi, nec poenitentiae fit ulla mentio. Quoniam ut antea admonui, non exponit hac Sym-

boli partem. Recentiores recte sub baptismi nomine comprehendunt α

SEARCH

MENU NAVIGATION