Desiderii Erasmi Roterodami Explicatio in symbolum apostolorum, & decalogum

발행: 1641년

분량: 274페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

I8a Ex PL. IN SYMBOLuM poenitentiam , quae vix invenisset locum in ecclesia, nisi Paulus eum qui duxerat uxorem patris, iussisset tradi Satanae, & eundem mox iussisset ingratiam & contubernium sanctorum recipi. Apud Afros non nisi semel dabatur reditus in ecclesiam, ne ecclesiasticae disciplinae severitas elanguesceret. Ac seculis aliquot qui ingrave crimen fuissent prolapsi , arcebantur a templi limine , nec nisi per publicam confessionem, severamque ac diutinam satisfactionem recipiebantur. Postea propter divitum pro 'ter vitate mi, qui malebant excitare schisma, quam sese ecclesiae submittere, per episcopos temperatum est poenitentiae remedium ut quod populus audire solet, nunc solus audiat sacerdos, qui longe mitioribus re mediis adhiberet vulneribus medelam. Haec lenitas non solum data est hominum imbecillitati, verum etiam simplicium & innocentium custodiet, quibus expedit multo tum vitiorum

nescire nomina. RA. Circa hunci articulum . nulli extiterunt ei rores t

182쪽

Αpos T. ET D E E A L o G. Ig3c A.Pelagius & Iovinianus docuerunt

infantibus supervacuum esse baptiumum , quod nihil haberent maculae, quae posset ablui. Negabant enim peccatum originis fuisse in quoquam

praeterquam in Adam & Eva. Caeteros nasci puros ab omni peccato. In

illis igitur baptismum nihil aliud es.se quam signum honorificum, quo

reciperentur in adoptionem filiorum& Christianorum affectibus commendarentur. Sed horum dogma reiicit ecclesia sequuta vocem Christi Ioan. 3. Nisi quis renatus fuerit ex aqua & spiritu sancto , non potest introire in regnum Dei. Et Paulus Roman. 3. Omnes peccaverunt & egent gloria Dei. Apud Afros exorti lunr, . qui non recipiebant in Ecclesiet communionem ab haereticis baptizatos, nisi denuo baptismum reciperent ab orthodoxis. Et hanc doctrinam reiecit ecclesia, docuitque iuxta Paulum non esse nisi unum baptisma cuius quivis homo possit esse minister quamvis impius ac malus, modo iuxta ecclesiae mentem tingat per in vo Acationem

183쪽

13 Exp L. IN s YMBOL u Meatione Sanctae Trinitatis. Quanquaubi nulla est necessitas, convenit per sacerdotem aut per diaconos dari baptismum, & tutius est ab Ethni eis

aut Iudaeos tinctos denuo tingere cuhac exceptione, si non es rite bapti-Zaxus, M. In eadem A frica, quae iuxta Graecorum proverbium temper

gignit aliquid novi monstri .exortilant Donatiani, qui iactabant in omnibus e celesiis defeeita baptismigratiam, pr ter quam ipsorum, eoque praedicabant ninil cuique prodesse baptismum, nisi rursus apud ipsos acciperetur. Verum ecclesia iuxta testimoni u Ioannis baptistae, super quem videris spiritum sanctum descendentem hic est qui baptizat, docuit homine nihil aliud esse quam baptismi ministrum, Christum esse, qui verus est auctor baptismi. Cuius vis est exsanguine Christi, capacitas per fide: nec posse ministri culpa vitiari, quod per fidem largitur Deus, nec eam gra riam posse consumi, quum sit inlini-:ta,& abunde sufficiens ad universa cIimina mundi abolenda,euam si de-

184쪽

eem essent mundi, hoc longe inquinatiores. Ante hoc fuere Seleuciani, qui non recipiebant aquam baptismi, fed tantum spiritus. Nec defuerunt

qui adhiberent baptismu ignis , quod Matth. 3. dicat Baptista, ipse vos baptizabit in spiritu & igni: quum ille per spiritum intelligat gratiam fidei

occultam.quam solus spiritus sanctus infundit: per ignem, charitatem, si- ne qua mortua est fides. Omnium primi fuere Iu dari, qui falso docuerunt baptismum & fidem non fassicere ad salutem consequendam, nisi a ςederet circumcisio. Morum error ab ipsis Apostolis praecipue Paulo reiectus est , ut iam non sit opus ulla confutatione. Novatus & Mont nus non recipiebant in ecclesiae consortium, qui post baptionum enormi ac manifesto crimine dehonestasset & contristasset ecclesiam , non ut opinor, quod talibus adimerent omnem spem salutis, sed quod ad terrorem aliorum honore consortii privarent. Quod evidenter testatur Divus Augustinus , de iis qui semel per

185쪽

186 EX PL. IN SYMBOLuM poenitentiam ecclesiae reconciliati, in

idem aut fimile crimen filissent prolapsi. Templi fores homo potest homini occudere, coelum nemo potest claudere nisi Deus. Sic apud Priscos qui diaconi aut presbyteri crimen evidens admisissent, sine spe reditus desericorum albo radebantur. Idem fiebat Esse opis. Sed haec quoque severitas a posterioribus mitigata est. De confessione ac satisfactione, M

quondam magna fuit concertatio, Ahisce temporibus renoxata est. Eoo ut tutissimum ita ad tuendum pu-ῖlicam concordiam accommodatius

arbitror simplici obedientia id sequi

quod nobis tradidit ecclesiae auctoritas, hoc est , vere iuxta Graecorum proverbium ad felicius inclinare latus , & ab his abstinere de quibus dubites.' Restat ultima Symboli pars , Camis resurrectionem. Hic audis consum matronem' seculi, quum se. parabuntur boni a malis , sic ut malis nulla lit spes finiendi cruciatus, bonis nec dolor ullus, nec ullus mali metus, quum & ipsa creatura quu

m . nunc

186쪽

ΑFos T. ET DE CALoci. It 7 nunc congemiscit .nobis , liberabitur ab omnibus incommodis. Erune Omnia nova, non mutata substantia, sed qualitate. Carnem appellat corpus humanum, resurrectionem reviviscentiam. Omnes quidem articuli sunt inconcussa fide tenendi, sed hie praecipue qui praecipuum adfert solatium piis in hoc mundo afflictis e co-tra, impiis terrorem , qui sine modo prolaberentur in omni; scelera, si post hanc vitam non per sol 'erentur pietatis & impietatis praemia. Haec est basis totius fidei nostrae, quam Oportet esse solidissimam, quae si vacillet , reliqua pene frustra creduntur. Valeant igitur infelices Sadducaei, qui adeo non credunt corporum resurrectionem , ut nec angelos

nec spiritus esse credunt, quasi nihil sit in rerum natura , nisi quod patet corporeis sensibus, quum ea maxime sint, quae longissime absunt a sensibus , a quibus nulla res magis semota est, quam ipsa Deitas. Valeant qui

profitetur animas resurrecturas, corpora nequaquam, quum anima quoniam

187쪽

188 Ex PL. IN SYMBOLu Mniam est immortalis, tam non possit reviviscere quam non potest mori. Sed illi resurrectionem animaru appellant, quum E latebris in quibus ad certum tempus reconditae fuerant, iuxta illorum somnia, evocabuntur ad beatitudinem. Valeant qui negant hoc corpus quod gerimus revicturu, sed aliud multo praestantius singulis reddendum. At non erimus iidem homines, si non recepimus eadem corpora. Quid porro opus est nova

creare corpora, quum Deus nutu Ο-mnipotenti, possit haec corpora ad seminam claritatem A beatam immortalitatem restituere, non mutata corporis substantia sed in melius commutatis qualitatibus. Valea ne

Chiliasue, qui ex Apocalypsi Ioannis

perpetram intellecta, somniarunt futurum ut aliquando reviviscamus, &per mille annos omnibus huius mundi voluptatibus fruamur affatim. Nos credentes verbis beati Iob dicentis: Et rursum circumdabor pelle mea, Min carne mea videbo Deum meum,

'Rem visurus sum ego ipse, & oculi

188쪽

mei conspecturi sunt, & non alius: auscultantes Paulo qui scripsit: Qui suscitavit Iesum a mortuis ,& nos cum Iesu suscitabit: pet sit asissimum habemus omnes homines iisde sorporibus quae gerunt in terris, revis cturos in fine mundi,nec aliter resu recturos quam resurrexit Christus, qui conformabit corporanostra, corpori suo glorificato. Corporum immortalitas erit piis atque impiis comunis. Sed impiis immortalitas adferet aeternos cruciatus, piis aeternam beatitudinem. Quanqua impilarum verius appellatur aeterna mors quam

immortalitas. Eoque quod quidam ESymbolo missae adiecerunt vitam aeternam ad pios tantu pertinet, quum Iesurrectionis vox pertineat ad bonos pariter ac malos. Tametsi haec quoque vox nonnunquam sic usurpatur, ut ad pios tantum pertineat, velutiquum Dominus ait apud Ioannem.

Ego sum resurrectio & vita. me admodum Paulus vix usquam usurpat hoc nominis nisi in bonam partem. Dominus aute distinguit apud

189쪽

I 'o EX PL. IN SYMBOLu M. I Oau. s. Et praecedent qui bona sece, runt in resurrectionem vitae, qui ve- Io mala egerunt in resurrectione iudicii. Iuclicium enim appellat condemnationem. Id explanatius dicitur in Symbolo Athanasii. Ad cuius

adventum omnes homines resurgere habent cum corporibus suis,& reddituri sunt de factis propriis rationem, & qui bona egerunt, ibunt in vitam aeternam, qui vero mala in ignem aeternum. Sic & Paulus Rom. 8. Stipendia peccati mors, gratia autem 'Dei vita aeterna in Christo Iesu Domino nostro.AE ternam addidit, quod ut damnatis nulla erit spes relaxationis , ita piis nullus erit metus, ne quando vel finiatur vel minuatur ea felicitas, cujus iucunditatem vehementer augebit illa sanctorum ci-mnium communio. Charitas. enim.

ruae non excidit . illic erit ferventis

ma. Charitas autem non minus

gaudet de bonis alienis quam de suis. Nec est quod hic imaginemur voluptates corporum , quae cibo, potu , aut Veneris usu constant. Tum enim harum

190쪽

harum rerum nullus erit usus , sed erunt corpora spiritualia.in quibus vi- vemus ut angeli Dei. Angelorum autem felicitas est, videre fasiem patris, qui in coelis est. Et Dominus: idem apud Ioannem : Haec est autem

ita aeterna, ut cogposcant te solum

verum Deum , & quem misisti Iesum Christum. Ea cognitio hic incipit, per fidem: Ibi consummabitur , quum gloriam illius conspiciemur Ie Velata. , facie. Κ Α. Sunt ista ad consequen dam salutem satis3 CA.A4 consequendum baptismum ista credere satis est homini laico: eruditis μc provectio-

ribus omnia credenda sunt quae sacris voluminibus. expressa sunt, aut, quς illinc evidenter colliguntur: prPterea quicquid universali perpetuoque consensu comerobavit ecclesia catholica : quae si quid hoc pacto statuit probabile est, aut ab Apostolisper manus fuisse traditum, aut ὁ scripturaru nobis occulto penu depromptum, aut a spiritu sancto pro rationem temporum suggestum: in contentio-

s autem & obscuris dogmatibus,tui simili-

SEARCH

MENU NAVIGATION