Desiderii Erasmi Roterodami Explicatio in symbolum apostolorum, & decalogum

발행: 1641년

분량: 274페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

zo2 Ex PL. IN SYMsoLuM' aliud sunt quam homines abominandum est transfugae nomen, quant ignominiosius est a tali imperatore, cui tot sacramentis . tot donariis, tot auctoramentis astricti sumus ultro deficere, non ad meliorem aut parem, sed ab omnium optimo ad omnium pessimum. Et apostatae nomen horrent fere Christianorum aures, sed utinam animus similiter abhorreat are. Porro Satanas tribus fere machinis nos impugnat, ignorantia, spe

commodorum , ac metu contrario

rum. Iam syncera fides, ut dictum est, omnem depellit mentis calliginem :caeterum nec spes blandiens fallit, nec metus territans de gradu deiicit eu, qui tota fiduciam collocavit in Deo:

Quam misere torquet multos amor

cognoscendi futura. Alius optat ongam vitam ., horret mortem, consulit genethliacos . At vere credenSDeu , securus dicit cum Paulo, mihi vivere Christus est, & mori luctu. Alius habet in mari navim onustam preciosis mercibus, consulit astrolo

Sos: pius autem dicit, Dominus

202쪽

prosperet negatiationem si iudicarit expedire: sin minus , quod ille pro hoc damno dabit , melius est omnibus mercibus. Alius urgetur morbo , &accersit incantatorem : pius dicit, Domnus est , Pater est , flagellet me pro suo arbitratu, modo agnoscat me inter filios suos, & aeternae felicitatis haeredes. In summa, leviter χrmidat quicquid habet haec vita terrificum, qui vere timet illum, qui offensus animam & corpus mittere potest iagehennam : leviter sperat huius mu-di commoda, qui cogitat Deum post

hanc vitam momentaneam promittere vitam aeternam. Quis autem tam amens est , ut ullum hominem

fastidiat, si cogitet se totum ad illam

inenarrabilem maiestatem minus es-- se , quam culex sit ad elephantum Aut quomodo vilem potest habere illum, quem Cluastus minime stultus negociator non gravatus est suo sanguine redimere ξ Si praeclarus cst

habere principem benevolum,hic est omni u principu princeps : si periculosum est in re is iram incurrere, hic I s ' est

203쪽

2οι Ex PL. IN SYMBOLu Mest rex regum&'dominus dominantium. Multos contristat generis i gnobilitas, sed erigit fides, admones eos vere nobiles cise , quos Deus agnoscit pro filiis & haeredibus, & a

quibus gaudet audire Pater. Alios tumefacit maiorum claritas, sed si des ostendit illis Smnium communem patrem , apud quem non est discrimen principis ac plebei, pauperis ac divitis, servi ac liberi. Quo qui Gque illi pietate commendatior est, hoc est nobilior, potentior, ac ditior. Hanc unicum dominum ostendit nobis Christus , quem merito timeamus : hunc ostendit patre, quem amemus, cui citra resposatione obtE- peremus, quem ut filii non degeneres .imitemur. Estote, inquit, perfecti, queadmodu pater vester coelestis peris. 'fectus est, qui sole seu oriri facit suis per bonos ac malos, & pluit superiustos& iniustos. Quibus affluut huius seculi commoda, opes, honores, clari tas, potetia,forma,aut si qua sunt alia quibus animus solet intumescere, his continuo tumor vertitur in tremore,

204쪽

si cogitarim cui domino debeant illa omnia, cui in manu quadocunque velit ingratis eripere, quod gratis de- dit, cuiq; de singulis sciant redde damcise ratione,& a quo protinus audiat, quid superbis terra & cinis 3 Qgid te plumis alienis venditas i Duc audes' proximum dispicere, vetit ignobilem , qui cum habes communem patrem , & communem dominum ΤQuur aspernaris ut servum, quum ille sit eodem precio redemptus quo.

tu Z Quar ut pauperem contemnis, cuius curam gerit pater omnium rerum dominust An illi pauperes erane

quibus scribit Apostolus: Omnia veis stra sutit, vos autem Christi 3 Quurti bissiordet ut tenuis, qui pariter in aeternae vitae haereditatem asscriptus est , hae in parte fortassis te potior habiturus λ Si quidem in Evangelio

de tenuibus adversus divites dictum Est, ut vos reci piant i n aeter na taber nacula sua. Ille quem tu ut servum premit, conservus tuus esi : quem ut

ignobilem despicis: frater est: quem ut inopem ac destitutum negligis, an

gelos

205쪽

gelos habet sibi ministrantes. Tu sa-perbus palatio ε derides pauperis

ανσοὐ tugurium , at illi pauperi communis pater totius mundi regiam construxit, illi lucent sydera, illi volvuntur orbes, illi germinat terra aeque ac tibi. Ad hunc modum eadem fides effecit, ut nec huius mundi pro speritas adserat insolentiam, nec adversae res pariant desperatione. Quinquis autem Deum esse credit, omnia gubernantem, is credit illum singulis nostrum magis esse praesentem quam

quisquam adest sibi , exactiusque perspicere latebras cordis nostri , quanos in media luce cepuimus corpuSoppositum oeulis ; qui igitur fieri potest ut homo, sive in tenebris agat sive in ilice, si ve solus si ve cum mul-

tis, non cum multo tremare multa que xeverentia componat actiones

tuas, ne quid sit quod offendat ocu: los patris ac domini , atque etia in iudicis : Totus hic mundus tem'

plum est Dei, in quo praesidet ipseqquod si nos pudeat in templo lapideo quicquam indecori committere,

206쪽

quanto maiore religione decet in hoc versari temploὶ Vana sunt iacula quibus nos impetit tyrannus ille, sed adversus omnia sufficit unicus clypeus. credo in Deum. Si te petitiaculo superesae , obiice clypeum. Credo in Deum, qui quam oederit elatas mentes in Lucifero declaravit: si stimulat ira ad vindictam , responde , Credo in Deum , qui sibi ius vindicandi sex vavit, clamans, Mea est ultio, & ego rependam. Si livor urit animum, dic, Credo in Deum , qui sua bona dispertitur cuique pro suo arbitratu. Quur invideam fratri & conservo , communis patris ac domini benignitatem ὶ Quanto aequius est, illi duplici nomine gratias agere, α quod mihi tam multa largitus est supra meritum, dc quod per fratrem ina quo,

que largitur Z ..Quicquid enim uni

membrorum datum est . totius cor poris & lucrum est & ornamentum.

Si avaritia scilicitat ad fraudes α rapinas dicens , nisi properas per fas nefasque facere rem senem opprimet egestas, mendicabunt liberi et respon-

207쪽

Log expL. IN SYMBOLuMde, non faciam, quia credo in Deum: qui vestit passeres, qui alit lilia agrorum , non sinet militem suum perire fame. Si concupiscentia solicitabit ad luxum, dic, absit ut faciam, quia credo in Deum cuius munificentia haec mihi indulsit, non ad intemperantiam, sed ad sobrium usum: quicquid hinc impenditur concupiicentiae, furtum est, rapina est i, imo sacrilegium est & idololatria: quicquid

supererat necessariis . pauperum reserat, Christi membris debebatur: Scquod temulentiae, crapulaeque insumitur, in Dei contemptum daemonibus immolatur. Si libido prouu-cat ad stupru & adulterium, despue dicens , credo in Deum Patrem, cuius oeulis ista displicent: non committam, ut ob tantillum voluptatis, excidam ab haereditate coelestium audiorum. ac securitate mentis sibiene consciae: Stultus negociator est qui talem admittit permutationem. Si quid tale puderet committere teste di arbitro patre terreno, quanto ma

Si. oportet vereri oculos patris illius coelestis 3

208쪽

coelestis Iam si veniamus ad Christu, qui nobis familiarius exemplum pie vivendi proposuit, quae pars est Chiistianae .philosophiae, quam non hinc abunde liceat discere λ quis non accendatu ad virginitatis ac pudicitiae studium, quum audit Christum natum ex virgine, qui nobis in suo

quoque corpore virginitatem comis mendavit Z Quem non pudeat coniugium adulteriis inquinare, aut ita coniugio servire libidini, quum reputat Mariae dc Ioseph omni virginitate castius matrimonium ὶ Ad harequum cogitaverit , tantum honoris habitum humanae naturae, ut ad divinae personae consortium in Christo sit recepta, sedeatque ad dexteram Pallisa non vereatur sese ad pecunias Voluptates . ventris & inguinis abiicere Agnoscunt angeli ac veneran- tur hoc mysterium , quemadmodum testatur Petrus in epitholae prioris capite primo. Eoque iii Apocalypsi ly.

Ioannem procidentem ut adoraret, an eius vetuit dicens , vide ne feceris , conser vir; tuus sumi& fratrum

tuorum

209쪽

MO EX PL. IN SYMBOLuM tuorum habentium testimonium Iesu. Atqui ante Christum incarnatu, non idem audivit Abraham aut Daniel adorans angelum. Quum igitur 'humanae naturae dignitatem agnoscant angeli, quam indignum est nos eam abiectissimis vitiorum sordibus conspisrcare Z Quin potius audimus

Petrum hortantem, per quae maxi ma & praeciosa nobis donavit, ut per haec ericiamur divinae consortes naetturae , fugientes eius quae in mund est concupiscentiae corruptionem.

Iam qui syncera fide profitetur illum dominum, qua fronte audebit aliquid sui suffuratus largiri Satan , qua totus sit illius cui se totum in baptismo dedicavit 3 Q illi se Iesu profitetur

esse, quur aliqnde venatur salutem Qui Christum profitetur regem a C sacerdotem summum, qua fronte negligit illius leges, quo ore patitur illam adorandam victimam pro se frustra oblatam, quam ille voluit omnibus eme saluti seram Θ Dei filius amore tui factus est homo, ut te ex homi- ne faceret Deum, & tu in contem-t pium .

210쪽

ptum illius temetipsum ex homine facis animal, omni pecude abiectius Quid porro est tota vita , mors , &reiurrectio Christi, nisi elatissimum speculum Euangelicae philosophiae ξNon sine causa magna habet laudem obedientia i ea sine exceptione primum debetur Deo : ille Patri obedivit usque ad mortem, mortem autem

crucas, proxime parentibus : factus est illis subditus, quum ab eis non . intelligeretur, Lucae 2. Debetur autem & nonnulla publico munere fua- gentibus , etiam si mali fini: ille noni duxit se iudicio, sed adiuratus a Caipha, respondit, nonnulla respon dit & Pilato. Herodem contempsit, quod is non fungeretur illic auctoritate publica, sed tantum animi causa venabatur ab illo miraculum. S ta

nam tentatorem reiecit in omnibus ,

a spiritibus' immundis ne praedicari quidem sustinuit. Magna virtus est humanae gloriae conleptus, ille quum esset Deus, servi persona gessit in terris , regnum delatum refugit, doctrinae miraculorumque gloriam ad pa

trem

SEARCH

MENU NAVIGATION