Desiderii Erasmi Roterodami Explicatio in symbolum apostolorum, & decalogum

발행: 1641년

분량: 274페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

similibus lassecerit hac cautione profiteri, de his credo sicuti credit ecclesia. Hoc tutius quam asseverare, de quo dubites , aut quod non intelligas. TA. sed ii extremo discrimine, num satis est corde tenere fidem, an& voce profitendum est c A. Paulus hic tibi pro me respondebit,Corde, inquit , creditur ad iusticiam, ore autem consessio fit ad salutem. Et

. dominus minatur se non agniturum

eum pro suo milite apud Patrem, qui ipsum apud homines profiteri vel timuerit vel erubuerit. Sed aliud est non profiten, aliud negare. Ubi nulla spes fructus est, quum sit grave periculum , non est necesse ut teipssim prodas , q'emadmodum legimus quosdam ultro In sorum procurrime,

ut cum caeteris christianis occideretur, aut in paganorum solennes panegyres feciae impetum non ut aliquem ad Christum pertraherent, sed ut ab illis occisi referrentur in marty- rum catalogum. Christus Apostolis suis nullam adversus impios violentam defensionem, sed tantum fugam

192쪽

permisit. fugit Pet Ius c carcere, fugit Pagius e Damasco per sportam demulus e moenibus. Verum quoties in eum articulum deducta res erit, ut

apud pios pariter atque impios illustiandum sit nomen domini Iesu, co- temptis: omnibus vel illectamentis vel terioribus alacriter ingenueque

profitendum est, quod tradidit ecclesia. Reiectum est Elcesaitarum dogma, qui docebant tempore per sie-quutionuni fas esse verbis abnegare Chilitum, modo fidei synceritatem servarent in pectore. Quod si verum est , frustra tot lachrymis deploravit

Petrus Apostolus,quod terrore mortis attonitus ter abnegavit Dominii, quum nondum tantum de eo spiri-

tualis cognitionis haberet, quatura nobis aperit lux Euangelii. Tertullianus in diversam parte aequo propen sor, ne fugam quidem concedit in persequutione, dicens tum fugere, genus abnegationis esse. Et quod dicit, in certis circumstantiis possit esse verum: certe levius peccant, qui hi*nsano terrore perculsi Christum ore

193쪽

I9 Ex PL. IN SYMBO LuM tantum abnegant, quam qui tem . poralium commodorum res puctu, ab imperatore cui dedere nomen &corde & lingua desciscunt. KA. Quum

intentan tur cruciatus omni morte

graviores, quid illic faciet humana fragilitas 3 C A. Dominus ipse nobis formam praescripsit: quum irruet ille

pavor, taedium, & agonia , agnoscemus nostratum virium imbecillitate, . & toti dissi si nostris copiis prosternemus nos in terram, magnaque fiducia divini numinis opem implora . bimus , haud quaquam considerantes quam atrocia sint, quae intentantur , aut quam fragilis fit nostra con

ditio , sed quam potens, quamque

misericors sit dominus, cuius auspi ciis militamus : qui non est surdus, - quoties cum fide invocatur, sed auta malis liberat, aut robur addit, ut fortiter perferamus: fides enim res est vere invicta in omni praeliorum genere : neque enim vel inter Chri-ltianos desunt certamina iis qui student pie vivere in Christo Iesu: Oui vero sese in his levioribus quasi veli

194쪽

AΡos T. ET DE CALOG, I9Stationibus quotidie exercent, ad supremum illum conflictum inveniuntur intrepidi. Quare praecipuu Christiani militis studium esse convenit, ut quotidie excitet augeatque fidei vigorem. ΚΑ. Quibus modis hoc assequi licebit ξCA. Primum est quod Dominus ostendit : Petite & accipietis. Sed precationem, ne sit ociola, adiuvet eleemost na , non solum - externa, corpus reficiens, sed etiam spiritualis, amanter monendo erranistem, placide docendo indoctum, clementer ei condonando qui laesit. His accedant sacrae conciones assiduae, ac vicissim sacra lectio, crebra mortis dominicae recordatio , praesertim sumpto corpore S sanguine illius,denique crebra commemoratio virorum ac mulierum qui in tormentis ac mortibus bonam . militiam pro Christo militarunt: his lamentis a- .litur vegetatur, & augescit scintilla fidei, x A. Habeo gratiam spiritui Christi, vir optime, qui me per oro anum linguae tuae tam admirabilem

ocete philosophiam dignatus est, I 2 nisi

195쪽

nisi quid est quod adhuc restat. CA.

Non multum restat quod doceam, sed fortasse restat quod admoneam, si tibi nondum oborta est satietas. Quanquam id obiter iam a nobis factum est antea. ΚΑ. Mihi vero sensim, audiendo crescit audiendi sitis C A. Ergo quod superest proximo colloquio adiiciemus. CATECHas Is VI. ΚΑ. Α D sum , exspectans eXtreinax mum huius suavissimi convivii missum. CA. Supererat ut singula quae Symbolo 'continentur varIis utriusque testamenti testimoniis c 5- firmarentur: nihil enim hic traditum est, quod non ante multa annorum millia, Mosaicae legis typis varie fuerit adumbratum, ac prophetarum oraculis praediistum , quaedam etiam evidenter expressa. Quod genus illud, non esse plures Deos, & ab uno conditum hunc mundum . quicunq, enim & ante legem proditam pie vixerunt, unicum coluerunt Deum, totius

196쪽

lhetae munus in Ioanne Baptista ve- ut in utriusque legis confinio constitit: cui contigit, ut quem alii veluti per nebulam e longinquo veaturum ostendebanς, praesens praesentem digito commonstraret. omnium autem prophetarum certissimus propheta sibi fuit ipse Dominus, hoc fa - ctis exhibens & interpretans , quod aenigmatibus vetustae legis fuerat du- liniatum, apud populum per parabOlarum involucra , apud discipulos

. modo tecte, modo aperte. Divinam

naturam factis exhibuit potius quam verbis expressit. Qilis autem intellecturus erat, serpentem aeneum in stipite suspensum adumbrasse Christu mcrucifixum, nisi dominus ipse dignatus fuisset exponere λ Quod dixerat: Solvite templum hoc, da intra triduum excitabo illud, nec a discipu- . lis intellectam est, uisi post resurrectionem. Quis porro suspicaturus

erat , Ionam devoratum a ceto, ac

tertio die vivum redditum, praefigatasse Christi sepulturam ac resurre-Ι 3 ctionem 3

197쪽

I98 Ex PL. IN S.YM BoLu Metionem Z Quum autem propius urgeret mortis tempus, aperte praemonuit suos, fore ut traderetur gentibus illudendus & crucifigendus: sed

eosdem consolatus est, promittens se resurrectaru tertio die. Sic ascensum in coelum ante mortem praedixit obscurius, post resurrectionem evidenter. Similiter praedixit , fore ut granum sinapis, hoc estEuangelica fides, ex minimis initiis per universum orbem diffunderetui, de quid eventurum esset Euangelii praeeonibus. Nec illud tacuit, tore ut abolita Iudaica religione , pietas Euangelica transferretur ad gentes , Iudaeis in sua caligine perseverantibus , donec suo tempore, iuxta beati Pauli vaticipium, ex Iudaeis ac gentibus fiat unum ovile sub unico pastore Christo.

Ne illud quidem siluit, fore ut variis

haeresibus ecclesia impeteretur, non

subverteretur. Quid multi si quum

omnia sic evenerint, quemadmodum

erant praedicta, de supremo iudicio deque piorum & impiorum praemiis quicquam addubitare videtur esse

198쪽

extremae caecitatis. Homini divino credimus , si ter quaterque verum

praedixit: & ei qui in tam multis, ta- que iuxta sensum humanum incredibilibus fuit veridicus, non credemuSin uno quod restat Sed hanc partem quoniam ad Iudaeos ac paganos pertinet magis quam ad Christianos, Ma doctissimis virisTertulliano ac Cypriano diligenter est tradita, in praesentia praetermittemus, conte oti digito commonstrasse fontes , unde queas ista si videtur haurire. Super est admonitio, ut iuxta rectam fide, recte vivamus. Ignea res fides est, ubicunque est , ociosa non est : sed quemadmodu in lucerna oleum alit flammam. ne extinguatur, ita charitatis opera fidem alunt ne deficiant. Fides gignit bona opera, sed illa vicissim nutriunt parentem, eoque infatuarum virginum lampadibus defecit lumen , quia deerat oleum bonorum operum. Quanquam autem bene vivendi ratio, ex omnibus sacris voluminibus peti solet, tamen in hoc quamvis brevi symbolo conti-I ne tur

199쪽

netur Tota pie vivendi philosi, phia

nec ulla est virtus, ad quam non instruat , nec ullum est vitium , adversus quod non armet animum hominis. Obambulat enim calumniator ille per ovile ecclesiar, ta nquam leo rugiens quaerens quem devoret, cui beatus Petrus iubet nos resistere, fortes non fiducia operum aut virium nostrarum, sed fide R A. Armasti me fide, nunc pie facis, quum tyronem doces uti suis armis. cA. Dominus ipse nos docuit universia legis praecepta summatim uno contineri. Diliges

Dominum Deum tuum, ex toto corde tuo, ex tota anima tua ,& ex totis viribus tuis, & proximum sicut teipsum. Nullus autem diligere potest Deum super omnia, nisi credat illo nihil e sse pulchrius, melius, veracius, aut amabilius. Edenim qui credit illo quicquam ab eo divertum es- :se praestantius, aut aequale , non credit esse Deum. In hunc igitur qui se totum coniecit, nihil amare potest

nisi quod amet propter Deum , nihil timere , nisi quod timeat propter

200쪽

gros T. ET DE CALOG. 2or Deum. . Atque hoc statim exordio, credo in Deum, resecantur aut certe mitigantur universae carnis cupiditates: quarum si cui obtemperans negligis Dei praecepta, constat te tibi alium fingere Deum, quicquid hoc est quod illi anteponis. Dominus

Deum ac mammonam, dum duos

appellat dominos , inter se contrarios , quasi duos Deos comparat: &Paulus avaritiam, hoc est pecuniae studium appellat idololatriam. Idem quaestui corporisque deditos emolumentis infami notat elogio , quorum inquit Deus venter e th. Rursus idem Corinthiis scribens appellat instigatorem Deum huius seculi , non quod revera sit Deus aut Dominus,

sed quod illis quodammodo est utramque, qui neglecto vero Domino Deo , semet illi dedunt io servitute. Quod autem de studio pecuniae dictum est, idem sentiendum est de vitiis omnibus; praesertim capitalibus. In fame apud Christianos vocabula inest, apostasia, hoc est defectio. Eemerito sane, nam si a pad eos qui nihil

I s aliud

SEARCH

MENU NAVIGATION