장음표시 사용
61쪽
61 Ex PL. IN SYMBOLuMtium , sed Filium ac spiritum Sanctum abnegantium, quum Dei substantia sive essentia sic una sit, ut eadem , atque ut Dialecticorum more loquar, eodem numero sit in Filio a
Patre genito, & in Spiritu Sancto ab
utroque procedente. Pater clamat enubibus ; Hic est Filius meus dilectus, & Iudaeus dicit, non habet Fi- Iium. Idem clamat per os Iohelis: Effunda de spititu meo super omnem
carnem, Et Iudaeus reclamat, Deus
non habet spiritum Sanctum, sed solitarius est 3 Huic dementiae assinis fuit ὰ,oi ree Noetus & impius Sabellius , a quibus nata est haeresis Patris- passianorum , quae Dei substantiam non in tres personas, sed in treς voces distinxit. Pater, inquiunt, mundum condidit, idem filii nomine carnem assiimpsit, & passus est. Idem commutato nomine iam Spiritus Sanctus venit in distipulos. Sciens ac lubens hic praetereo Basilidis ac Marcionis. plusquam blasphema somnia. Ad Iudaeorum impietatem accedunt Origo istae, qui Filium Dei faciunt crea
62쪽
turam & Spiritum Sanctum creaturae ministrum. Accedit Arius, qui fatetur Filium, sed voluntatis & similitudinis non naturae , quanquam hane similitudinem vult imperfectam esse, qualis est umbrae ad cor pus , quod existimet inter creatorem & creaturam non cadere nisi tenuem & obscuram similitudinem. Huius impietatem vincitEunomius, qui docuit Filium per omnia Patri dissimilem, quod nulla sit assinitas inter conditorem & rem conditam, velut inter infinitum & finitum. Ab hoc sic dissentit Macedonius , ut tammen ecclesiasticae doctrinae non a Dsentiatur. Fatetur Filium per omnia Patri similem , sed ait Spiritum Sanctum nihil habere commune cum Patre & Filio. De Manicheis iam attigimus , qui dum fabricantur duo principia sibi contraria, a quorum altero condita sunt visibilia, ut mala a malo, ab altero invisibilia, ut a bono bona, nimirum ex uno Deo faciune duos, bonum & malum, sicut & gno -' Rici. Synerus dum tria principia facit ν
63쪽
- Ex rL. IN SYMBOLuMcit , totidem facit Deos. Rursus qui Filium aut Spiritum Sanctum a Deo
separant, quum illi natura cohaerear, mutilum Deum nobis obtrudere conantur. Item sunt qui pro Deo sup ponunt naturam , quae si aeterna est& Omnipotens , profecto Deus est, si non est. talis, Dei ministra est, &a Deo condita. Idem desecudis causissentiendum arbitror. Quanquam mea sententia religiosius est, totum hoc vel quod agit natura, vel quod secundariae causae, unius Dei energiae tribuere, quae si cesset, nec sol sit futurus lucidus, nςc coelum volubile, nec ignis calidus, sed repente corruent omnia. Execratur&.Seleucum;
qui mundum fatetur a Deo conditu, sed materiam ait fuisse ab qterno, rem informem & imperfectam Deo aequans. Execratur & Menandrum, qui Platonem imitatus docuit mundum non a Deo, sed ab angelis conditum, angelos appellans quos Plato vocat daemones Deorum telectorum filios:
Atq, his quoque turpius delirantem Saturnium, qui somniavit mundum '
64쪽
Apos T. ET DE CALOG. 6sa septem angelis conditu,& omnium turpissime delirantem Basilidem , qui docuit mundum conditum a trecen tesimo sexagesimo quinto coelo. Sed iam piget errorum, quorum nullus' est finis. In summa quicunque de Deo secus sentit, quam revera est, aut non talem credit, qualem nobis depinxit divinarum scripturarum auctoritas , non credit in Deum , sed in idolo ponit spem suam. Vides quantam philosophiam nos docuit tam brevis articulus, quantisque tenebris ac monstris errorum nos liberavit. e A. Profecto video magnam rem esse , ex animo dicere , Credo in Deu.c A. Istuc etiam magis dicas si reputaris, quanta sit hominum turba , in
quos haeret illud beati Pauli, Profitetur se nosse Deum , sed factis abnegant. Quicquid homo praefert Deo, id sibi facit Deum. Κ A. Quo pactor
CA. Deus dicit, non moechaberis, concupiscentia dicit moechare. Hic qui neglecto Deo auscultat concupiscentiae , nonne quadan tenus Deum
repudiat ,& in eius locum substituit
65쪽
66 Ex PL. IN SYMBOLuM . concupiscentiam λ Κ A. Videtur. CA. Deus dicit noli peierare, avaritia dicit peiera, nonne hic avarus pro De vero colit Mammonam Z Scriptura docet nos ubique Deum praesentem esse, nec quicquam esse absconditum
ab oculis eius. An hi credunt hoc , qui quotidie committunt sub oculis Dei, quod homine teste uoci auderent committere λ ΚΑ. Non videtur. CA. Qui ob mortem liberorum , aut ob ereptas merces confugiunt ad laqueum, num hi credunt omnes res
humanas geri sapienter, ac misericor- diter a Deo gubernariὶ KA. Mirum si vere credunt. C A. Qibi toto pecto re per omnem vita mundo serviunt, laetantes quum male fecerint, & ex inultantes rebus pessimis , an isti creduat Deum nihil malorum inultum relinquere, sed qui hic noluerunt sua scelera per poenitentiam expiare, mitti in ignem aeternum 3 Κ A. Meo quidem animo , aut non credunt aut frigide credunt. C A. Rursus qui considerata criminum suorum magnitudine, desperant veniam, an hi credue Deum
66쪽
Deum esse infinitae miseri ordiaeὶΚΑ. Non est: verisimile. C A. Plurimundi igitur habet momenti ad pie beateq; vivendum, vivida fide verum nosse Deum. Qui ex animo credit illum esse sium me bonum summeque pulchrum , qui poterit aliquid amare supra illum Z Qui credit omnipotentem , non conabitur illi resistere, qui vinci non potest. Qui credit summe sapientem , nunquam illi obmurmurabit in rebus adversis. Etenim utimprobus omni u iudicio videatur qui , quum sit idiota, medicum reprehendat, quod variis corporibus di*ersi praescribat: ita prorsus excors sit, qui Deum perinde iudicgi, quasi nesciat, quid cuique sit optimum. Medicus
alium ungit ac lavat, alium urit ac secat, alii venam incidit, alii proluit alvum, alii sistit, alii piae scribit inediam, alii cibum, alium iubet dormire, alium vetat, & dicimus, medicus est, novit quid expediat aegroto:& quum Deus huic largitur opes, alii adimit, alii dat liberos, alii negat, huic dat prosperam valetudinem, illi
67쪽
68 Ex PL IN SYMBOLuM corpus obnoxium morbis, dicimus quur Deus ad hunc modum tractae homines. , ac non potius dicimus, Deus est, novit quid cuique expediat. Qui credit summe iustum, nunquam sibi promittet malefactoru impunitatem. Qui credit omniscium, non
apud bonum virum erubescere Tace
re. Qui credit summe veracem, horrebit impiis intentata supplicia & ad aeternam beatitudinem promissam piis aspirabit. Qui credit hunc mu-dumbo minis causa conditum, quocunque se verterit, excitabitur ad adorandam tantam numinis indulge tiam , & a Deo concessis uti verebitur secus quam ad illius gloriam. Sed sit hic huius colloquii finis : posteaquam oraveris, & haec tecum velut animal mundum ruminaveris , ad me redito.
facile committet illo spectanteinuod
68쪽
Κ A. C Entio granum sinapis in ani
mo meo per te satum magis ac magis exerere vim suam. CA. Utinam me plantante ac rigante dominus det incrementum usque ad legitimam maturitatem. Κ A. Sed inter
cogitandum hic scrupulus pupugit animum meum, quam ob causam,
quum in disciplinis initia sumi soleant a facillimis, nostrisque sensibus familiariter notis , haec philosopbia
protinus a Deo coeperit exordium, quo nihil magis arduum , aut ab humanis sensibus remotius t CΑ. -oniam haec philosophia fidei est, non disquisitionis. Disquisitio per longas ambages, ac sinuosos Maeandros ducit hominis mentem, ac sta penumero seducit. Fides compendio subvehit ad summum, ac velut in sublimi specula collocat animum nostru, unde certius ac plenius diiudicet haec inferiora, ad Deum omnia referens, in quo est initium, incrementum, ac perseis
69쪽
o ExpL 1N SYMBOLuM persectio omnium. Cognitio quae nascitur e sensibus , interdum incerta est,quod non raro fallant sensus,veluti quum sol nobis videtur bipedalis , quum sit maior tota terra, quum fulmen prius videmus quam audimus tonitruum,& tamen visus & auditus inter sensus externos praecipui sirint. Nec semper certa est cognitio , lumcolligitur ex causis, sive principiis de monstratoriis, quum videamus iapientiae professores aliquoties & de principiis ambigere. Porro quoniam fides a Deo veniens superat & sensuum & principiorum omnium certitudinem , nulla est certior cognitio quam per fidem, ac nulla etiam co- pendiosior faciliorque. Accipe argu mentum: quot hodie sunt textores ac
textrices , qui melius philosophantur de rebus divinis , quam philosophoru praecipui Plato & Aristoteles Quorum prior ille quam multa delirat de Diis selectis ac d montis Deorum filiis, de mundo a daemonibus
condito, de animabus e coelo dela-
si Hic posterior quoniam ab imis
70쪽
APos T. ET D EcALOG. Trrad summa conatur emersere , per
quot disciplinarum ambages ducit ingenium , quamdiu remoratur nos in dialecticis, in poeticis, Rhetoricis, Physicis, meteorologicis, priusquam veniat ad ultra mundana 8 Nec tame ad Dei cognitionem, cuius gratia tot gradus iacti fuerant, pervenit: ad quam nunc per fidem, & cito &facile provehuntur adolescentes, nullis humanis instructi disciplinis. Prς-cipumphilosophia, quae veram beatitudinem conciliat homini, est nosse Deum,& a Deo missum Iesum Christum. Ad hanc quoniam maxime secundum naturam est, omnis quidem sexus, omnisque aetas docilis est, sed ea praecipue quae nondum est pravis infecta cupiditatibus. In tantum vero secundum naturam est religio. ut huius seosus aliquis elephatis aliisque brutis animantibus inesse credatur. Κ A. At qui simpliciter credit, . quae de Deo prodita sunt non poterit cum philosophis & hqreticis congredi. C A. Neque enim haec philoso