장음표시 사용
71쪽
72 Ex PL. IN SYMBOLuM piam vitam. Quid autem arrogantius istis , qui rationibus humanis de divina natura disputant , quum nullus sit illorum, qui culicis aut araneoli naturam valeat ad plenum astaqui, quum haec quotidie videant Z Qui lcrutator est maiestatis, opprimitura gloria, non aliter quam qui solem istentis immotisque oculis diutius
intuentur caecutientes discedunt, ut iam interdum impingant & in palum obvium. Fidei vero sim pdix columbinus est oculus, hac reverenter contemplans Deum, qua nobis Vo-Iuit innotescere, non curiose scrutans ea, quae nobis voluit interim esse tecta, donec pervenerimus ad illud coeleste theatrum , in quo propius clariusque sese contemplandum praebebit purgatioribus oculis. In hac vita satis est, quod tenes Deum esse , &unum esse natura, triplicem personatum distinctione. Tenes Filium a Patre nasci, Spiritum sanctum ab utroque procedere. Tenes Deum esse non corpus, sed mentem infinitae virtutis , simplicissimam, aeternam, ut quae
72쪽
APos T. ET DE CALOG. 7squae fuerit ante omnia tempora, nec tempore mutatur. Ablaac omnipotente mente tenes mundum univer-
iugi esse conditum & conditum hominis causa. Deus enim nec mundo eget, nec homine, nec prorsius ulla creatura, in sese & ex sese perfectissimus est. Verum quoniam summe bonus est, noluit solus esse beatus, sed felicitatem suam in angelos atque homines & in universam creaturam diffundit, quatenus quaeque res divinae munificentiae capax est. Homini variis modis loquens voluit innotescere. Primitus quodammodo loquutus est humano generi, dum p Filium, qui est verbum Patris, de nihilo creat hanc admirandam mundi fabricam , ut ex opere coniiceremus opificem. Tale enim opus nec homo, nec angelus posset absol vere. Hic erae primus gradus ad cognitionem Dei. Successit lex,quae mentis humanae caliginem nonnihil adiuvit, sed ea praeter quam quod uni genti data est, per typos & aenigmata nobis Deum deli-
73쪽
Ex PL. IN SYMBOLu Mad lucem Euangelicam , quae per Filium nobis illuxit. Naturali lumine ad fastum abusi sunt philosophi, lex plerisque Iudaeis fuit maioris impie
talis occasio. Mundus erat refertus
Idololatria , Iudasi tumebant inani persuasione iustitiae, peccatum impune regnabat in orbe , dum hominum maxima pars imitatur primos humani generis parentes : hic prompsit sese Dei misericordia , quae superat Omnia opera illius. Dignatus est nobis propius per eundem Filium ac familiarius innotescere, ut vel sic in
mutuum amorem illius raperemur, tot tamque mirandis provocati beneficiis. Condiderat quum non essemus. Restituere voluit, quum peris. semus, praestiterat enim non esse qua perire. Post orbem mirabiliter conditum , post legem divinitus datam, post prophetas Dei spiritu afflatos, misit unicum Filium, factum hominem, ut saltem hominem homines amaremus. Misit autem non ultorem, sed servatorem, cuius morte nOS Ie-
vocaret in vitam. Quid amplius po-
74쪽
tuit immensa Dei chai itas Θ Praebuit sese nobis quodammodo palpabilem
seipsum. quatenus licuit in exitium tradidit, ut nos verae saluti restitueret. Omnipotentiam suam praecipue declaravit orbe condito, nunc declaravit immensam misericordiam , Minscrutabilem sapientiam: miserico 'diam quod gratis redemit, sapientiam quod sic redemit. Proinde quariam superest homini tergiversatio, si tam stupendam Dei bonitatem negligat ὶ Hanc partem nunc docet Symbolum, Et in Iesum Christum Filium
eius unicum , Dominum nostrum. ΚA. Qitur istis cognomentis designavit personam redemptoris 3 CA. ut omnibus modis declararet secundam personam , quae proprie carnem assumpsit, esse verum hominem exho- . mine, ac verum Deum, de Deo.
tant Iesum esse Deitatis vocabulum, Christum humanae naturae. In hanc opinionem adducti videntur , quod Iesus Hebraeis sonet servatore, Christus tinctum: Nemo aute potest dare D L salu-
75쪽
τε Ex PL. IN SYMBOLuM salutem aeternam, nisi Deus , & unctio sonat spiritualem gratiam , quae non cadit nisi in hominem, is re vera utrumque vocabulum esthumanae naturae. Iesus est nomen personae sinsularis, hoc est illius hominis qui solus omnium natus est ex virgine, quem Ioannes indicavit digito, ne quem alium pro vero redemptore amplecterentur. Ecce, inquit, agnus Dei. Christus vocabulum est vel regni vel sacerdotii.Nam apud Iudaeos&sacerdotes & reges ungebatur unctione sacra, ct utrique honoris gratia Christi dicebantur. Uterque por ro titulus Christo congruit, qui dictus est sacerdos secundum ordinem Melchisedec, qui ut sacerdos seipsum agnum vere immaculatu ita ara crucis obtulit pro salute mundi, & ut rex post resurrectionem apparens discipulis regaliter dixit, Data est mihi omnis potestas in coelo & in terrae nec aspernatus est latronis vocem regem agnoscetis, Memento mei cum Veneris in regnum tuum. Quanquam Dominus, mur quain externo Chrismate
76쪽
Apos T. ET DE CALOG. 77mate fuit unctus , quemadmodum Aaron Exod. 29. aut Saul. I. Rega O.
Sed hic erat quem singulariter unxit Deus plenitudine spiritus sui. Quanquam Iesu vocabulo praeterquam quod singularem designat personam,
revocatur in memoriam veteris te
stamenti figura. Nam Iesus ille Nave, gessit Iesu redemptoris imagine. Moles qui typus est ceremoniarum, non potuit populum Israeliticum in terram repromissam perducere. Sed illi succedens dux Iesus eo perduxita Neque enim est aditus ad veram felicitatem, nisi per fidem & gratiam, ruam omnibus detulit Iesus virginislius. In cognomine Christi, quod in Evangelicis & Apostolicis literis
frequenter inculcatur , Iudaeis exprobratur stulta & pertinax incredulitas, qui in hunc usque diem exspectant suum Messiam. Nam quem Latini vocant unctu , Graeci Christum, Hebraei Messiam appellant. Exspectant autem regem opibus, copiis reliquisque mundanis praesidiis affatim initructum , qui Iudaicam gente
77쪽
8 EX PL. IN SYMBOLUM nunc ubique reiectam & exulem in libertatem ae regnum restituat. Ei
hac inani spe infelix illa natio consolatui suam calamitatem. At nos Christiana fides docet hunc esse vere Mensiam illum unicum a prophetis olim promissum, qui non unain gentem sed per omnes mundi plagas veros Iudaeos, hoc est, Christi nomen profitentes, & corde circumcisos, non armis corporalibus, sed sanguine suo liberaret a tyrannide Satanae, δc condonatis peccatis omnibus restitueret verae libertati, ac tandem coelestis regni sibi cohaeredes & consortes ascisceret.'Iesus igitur expressus est, ne sit error in persona: Christi cognomeadditum eit, ne quis Iudaissans exspectet alium Messiam, aut alium redemptorem . semel venit, semel perseeit sacrificium illud unicum & ad
mirabile, cuius mystica commemoratione voluit nos ali fulcirique, donec denuo veniat, non iam re dcmptor , sed iudex ac remunerator. Primum igitur indicavit nobis verum
hominem illum admirabilem, inhoc
78쪽
APCs T. ET DE CALOG. γ' ab laeterno destinatum , ut per eum mundus redimeretur. Mox in eodem indicat nobis verum Deum. Filium eius unicum , Dominum nostrum.
Ex Deo nihil proprie nascitur nisi
Deus , quemadmodum ex homine iuxta naturae cursum nihil nascitur nisi homo. x A. Atqui Scriptura frequenter homines pios appellat Filios Dei. C A. Et ideo addidit unicum si-Ve unigenitum, ut hunc natura Filium Dei, ternat a Filiis per adoptionis gratiam in hunc honorem a- scitis. K A. An est nefas Christum iuxta naturam assumptam appellare Filium adoptionis λ cA. Religiosius est a talibus abstinere titulis, tae qua ansam demus Arianis. Adoptatur qui prius non erat Filius , quemadmodum nos, qui nati Filii irae, per fidem in Christum facti sumus Filii Dei. At Christus nunqua non fuit Filius Dei, sed ut conceptus est de Spiritu Sancto, scelix illius anima simul creata est:omnis gratiae coelestis plena.
QS quam autem Dominus bis natus est ex Patre sine tempore, ex vir-
79쪽
go Ex PL. IN SYMBOLulis gine tempore praefinito a Deo, non sunt tamen duo Filii, sed unicus est Filius, non alius , sed idem aliter natus. De substantia virginis natus est,
ut agnoscamus humanae naturae veritatem : quodautem citra virilem operam de Spiritu Sancto conceptus,& illaesa matris virginitate natus est, praerogativa erat dignitatis. TA. Quut addidit Dominum nostrum C A. Hoc cognomento frequenter illum honorant sacrae literae, prςsertim novi testam eti. Quatenus erat Deus de Deo, Dominus erat omnium, non alius Dominus a Patie, quemadmodum nec alius Deus. Sed peculiari ratione dicitur Dominus electorum, quos asseruit a domInatu Satanae, Mubi fecit populu acquisitionis. Quicunque enim committit peccatum,
servum se constituit illius : per peccatum autem tyrannidem obtinet Satanas. Ab hoc igitur tyranno crudelissimo translatum esse dominium in Iesum Christum multo clementiusimum admonet nos Symbolum: quo titulo novi testamenti literae freque
80쪽
ter designant Filium Dei , ostendentes cui sese totos dedicet, qui baptismum accipiunt, & cuius imperatis postea per omnem vitam absque ulla responsatione parendum sit, & sub cuius tutela securi possint vivere.
Nullus enim illi quod possidet potest
eripere. R A. Domini cognomen quomodo competit in Christum, iuxta divinam naturam, an iuxta humanam, an iuxta n tramque 3 c A. Iuxta utramque sed non eodemnodo. Iuxta superiorem naturam Dominus
fuit omnium ab exordio mundi , iuxta assumptam per mortem & ignominiam promeruit intrare in gloria, datumque est: illi nomen, quod est super omne nomen ,ut in nomine Iesu sese flectat omne genu, coelestium, terrestrium , & inferorum. TA. Eringo ut homo do ininus est angelorum Zc A. Maxime. Daemonum quoque. KA. utro refertur, vox unicum , ad
Filium qui praecessit, an ad Dominu, qui sequitur Z CA. Ambigue quidem in confinio posita est ea vox, quod utrique congruat. Nam ut est unicus