Institutiones theologicae ad usum seminariorum. Authore Gaspare Juenin ... Tomus primus septimus

발행: 1704년

분량: 575페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

ς8 Instit. Theolon Pars II

tudo: Vocabulum porrosubstantLe , quia pliens ἀ Patribus positum est, ct a. populis senoratur ,

seandalum asseri , eo quod in Scripturis non contia neatur , placuit, ut de medio tolleretur, O nullam

posthae de Deisubstantia mentionem esse faetendam , eo quod saerae Scripturae nus ruam meminere substan- .iae Patris se Filii. Filium autem Patri per omnia. item dicimus, quemadmodum sacra literae dicunt

Quae mox relata est fidei formula, a juratis Arianis promulgata est ; verum id factum fuit opera Semiarianorum, qui cum in Concilio Ancyrano, praeside Basilio Ancyrae Episcopo, secundam formulam Sirmiensem proscripsissent, ab Imperatore Constantio, apud quem plura PO-terant, obtinuerunt, ut secunda Sirmiensis mula proscriberetur, ejusque authores subscri-herent Ancyranae, in qua reiecta fuerat consubsantialis vox, asserta sola similitudo; sic enim habet quartus Concilii Ancyrani anathematis mus : Si quis audiens hoc: suomodo Pater habet via τam in semetipse, similem non dicat etiam Filium P π juxta essentiam , anathema sit. Si c etiam, Epue Phanio teste haeresi 3. habet anathematismus decimus octavus: Si quis Patrem potestate simul , in substantia, Filii Patrem asserens , confub Zausialem, vel ejusdem eum Patre sub untiae Filἰum esse dicat, anathemasit. Verum Hilarius libro de Synodis, non refert, eum anathematismum ab Ancyranis Episcopis latum fuisse; nec enim ex-rabat in Concilii Synodica, quam Hilarius penes se habebat: Literarum cinquit fidem teneo non a Taleis sumptam, sed ab Episcoρis datam. Eoa gumento S. Doctor utitur, ut Basilii, Eustathii, ει Eleusii, qui Ancyrae adversus secundam Sirmiensem formulam convenerant, fidem, quae t men merito multis aliis Patribus dubia visa est ,

rueatur.

CONCLus Io s. Anno 31 9. in Concilio Ariminensi EpiscopiOccidentales ab Arianis te

112쪽

Differt. I. De Existent. SS. Trin. 99

riti& decepti probarunt tertiam formulam, quae Sirmii pio mulgata fuerat. Probatur authoritate Theodoreti, hist. lib. a. c. 16. Athanasii in Epistola ad Africanos, Hilarii in stagmentis, Hieronymi in Dialogo adve sus Luciferianos, ii Patres factum,de quo agitur,

missum a Socrate, literis consignarun t. Hoc tamen inter hanc formulam & tertiam Sirmiensem discrimen est, quod tertia Sirmiensis Filium diacat, Per omnia similem Patri, Ariminensis verod i cat solum, Similem Patri qui eum genuit, secum

dum Scripturas.

Diximus, Ariminenses Episcopos, territos ab Arianis, sormulam, de qua agitur,probasse, ut ni mirum observet lector 1. defuisse illi Concilio libertatem, quae requiritur in judicibus, ut eorum decreta valeant. Addidimus, eos pariter ab iisdem Arianis deceytos fiuisee: nempe arbitrati sunt adversantes sibi Episcopos sincere Arianam haeresim damnare variis anathematismis, quibus subscripserant; decepti praesertim fuerunt a Valente, qui eis author fuit, ut in anathematismo, quo decernebatur Filium Dei non esse creaturam, adderent, Sicut aliae creaturae, ne quod ipsi non adverterunt Verbum e numero creaturarum Prorsus eximeretur. Formulam, quam ut mox

diximus) Ariminenses Episcopi, Arianorum minis territi, & fraudibus decepti probarunt,pinas seu dum libertate seuerentur, unanimi consensurejecerant, ac insuper Valentem , Ursacium , Demophilium,& alios contradicentes Episcopos ab Episcopatu dejecerant. Vide Socratem hist. lib. 2. c. 37. Sozomenum hist. lib. q. c. r9.1 CONCLUs Io 6. Orientales Episcopi in oncilio Seleuciensi, quod eodem tempore ce lebrabatur, quo Ariminense, duplicem proposuerunt fidei sermulam.

Probatur ex Socrate hist. lib. 2. cap. 39. eruSozomeno lib. 4. cap. 2I. Nempe scribunt a

thores illi, Episcopos ex quibus constat fyuO

113쪽

I oo Instit.Theolog. Pars II.

dus, in duas partes scissam fuisse. Quatuor supra triginta Episcopi, quorum caput erat Acacius Caesariensis, protulerunt formulam, in quatum Homoousion , tum Homoeusion , tum Anomoeomanathemate damnarunt. rus non refusimus au thentisam fidem, quae Antioehiae an encaen/rs promutigata est ..... Ceterum quandoquidem hae voces, Homoousion, Omoeusion tanquam voces a saeris literis

alienas rejicimus r Anomaeon autem anathemate

damnamus . . Similem autem Natri Filium esto plane confitemur. Quaesti autem Acaciant, in quo eam Filii eum Patre similitudinem ponerent , responderunt, Filium sola voluntate similem este Patri. Alii e contra Episcopi numero quatuor decim supra centum, quorum Principes erant

Basilius Ancyrae , Eleusius Si Zici , in omnibus inquit Socrates ) Nicaenum Contalium suscipi

bant , solam autem dictionem consubstantialis rein prehendebant: unde rejecta Acacianorum sermula, authoribusque ab Episcopatu dejectis, perlectam alteram formulam, quae Antiochiae in en-eaeniis promulgata fuerat, sua subscriptione eo

firmarunt

Non multo post solutum seleuciense Concilium , Acaciani Episcopi numero quinquaginta, favente Imperatore Constantio, aliam fidei se mulam , quam Socrates describit hist. lib. 2. c. I. Constantinopoli promulgarunt: ea autem sormula nihil differt ab ea, quae Ariminii probata fuerat, nisi quod prohibuerit, ut neque hypostasis, neque substantia de Deo diseretur. Aliquibus post annis , Athanasio teste anno nimirum 3s9. formula, quam mox retulimus sAeacianis displicuit, quod Filium Patri similem praedicaret; unde aliam Antiochiae protulerunt in qua aperte prostebantur haeresim Arianam quae latebat in Constantinopolitana sormula: as leverarunt ergo, Filium omnino dissimilem esse Patri, nec ulla ratione esse similem.

Iis fidei expositionibus addi debent duae aliae.

114쪽

DMen. I. De Existent. SS. Trin. I o I

Prior edita est in Pseudo-Concilio Sardicensi, quod Philippopoli celebratum est; in ea Verbum

Deus de Deo dicitur, tum anathemate damnantur qui dicunt, fulse aliquando tempus vel Deulum quando non fuit Filius, aut, Christrem non este Deum. Posterior anno 398. edita est in Concilio Ancyrano, cui Basilius praeerat: ea est, quam de secunda Sirmiensi differentes, superius retulimus. Ita que tredecim vel quatuordecim fidei formulae intra quatuordecim annos ab iis promulgatae sunt qui Nicaenam admittere detrectabant. Octo priores reseruntur a Socrate, aliae vero ab Athanasio

Hilario& Epiphanio. Quaeres, cur Episcopi, qui Nicaenum symbolum non recipiebant, tot tamque diversas fidei formulas ediderint. Resp. id contigisse I. quod mendacium diu sibi constare non possit.: 2. quod ii de quibus agitur Episeopi post Concilii Nicaeni tempora in tres factiones abiissent. Prima factio fuit Anomoeorum , qui Filium

aperte creaturam dicebant , contendebantque

nulla re Patri esse similem, econtra praedicabant in omnibus dissimilem: Uno verbo quaecumque Arius de Uerbo blasphemaverat, blasphemabant&Anomoei, qui & dicti sunt Eunomiani ab Eunomio presbytero, qui in omnibus capitibus ha resim Arianam aperte profitebatur. Altera factio fuit Semi-Arianorum , qui satebantur quidem, Filium esse Patri per omnia, ac

tiro inde substantia similem ; sed consubstantia-em non agnoscebant, aut saltem contendebant adhiberi non debere consubstantialis vocem. Tertia factio inter duas, quae mox relatae sunt , interjecta, eorum erat, qui neque Consubstantialem Filium, neque substatntia similem esse praedicabant eundem creaturam ex caere rarum ordine esse vel negabant, vel inanifeste profiteri non audebant. Anomoeorum capit i suerunt Aetus s

115쪽

Singi doni , Germinius , Auxentius, Caius, Demophilus. Inter Seini-Arianos praecipui erant Basilius Ancyranus, Georgius Laodice nus, Sylvanus Tarsensis, Eleusius CiZicenus, &Macedonius Constantinopolitanus,qui postea in Spiritum Sanctum blasphemavit, ut suo loco dicemus . Τertiae factionis princeps fuit Acacius Caesariensis, cui suffragati sunt Episcopi, qui post Concilium Seleuci ense sormulae Antiochiae promulgatae subscripserunt: hi non re, sed nomine tantum sui patet ex dictis superius) a puris Ari nis differebant. Vide Petavium lib. I. de Trinitate, capite X.

g. III. .

De Oso Cordubensi Episcopo.

Non De Osio Cordubae in Hispania Episcopo

hic tria quaeremus: I. quid adversas Arianam haeresim egerit: χ. an in fide Catholica propugnanda constans fuerit semper: 3. utrum catholicus , an verδ haereticus obierit. Co MCLvrs Io I. Osius plura egit adversus Arianam haeresim . Probatur brevi enumeratione. r. a Constantino Magno circa annum 323. Alexandriam missus

est, ut ortas in AEgypto de fide & disciplina lites componeret: 2. Silvestri Papae nomine praefuit Concilio Nicaeno primo: 3. Iulii Papae nomine praefuit quoque Concilio Sardicensi , in quo Nicaena fides confirmata suit: q. Cordubar Concilium celebravit, in quo proscripti sunt ii omnes quos Sardi cense Concilium proscripserat, & absoluti quos absolverat. s. Ab anno 3 s s. ad plures alios,gravi stimas ab Arianis persecutiones passus est. Pro nihilo sunt tanta opera verba sunt Arianorum ad Constantium, apud Athanasium in Epistola ad Solitarios ) neque quidquam profecν

116쪽

Differt. I. De Existent. SS. Tris. Io 3

Ite A suis agit, omnes in suis Ecclesiis agere videntur . Potes ille O verbis O authoritate fidei suae omnes contra nos inducere. Hic princeps est Synod rum , Osi 'uid scribit, ubique audisur. His se mulam fidei in Λbeaena S nodo concepit, o Arianos Dbique pro haeretieis traduxit. 6. Arianorum factione tandem pulsus fuit in exilium, in quo plurimas aerumnas perpessus est. Co MCLus Io 2. Osius Sirmii exul eo m- municavit cum Amnis, subscripsitque secund χformulae , quam Ariani in Concilio Sirmiensi PromulgaUerant. Probatur I. authoritate Socratis, qui hist. lib. 2. cap. 3I. de Osio sic loquitur: Necessitate eominpulsus c Concilio Sirmiensi) adfuit invitus. Sed

cum consentire renueret , verbera se tormenta inflixerunt seni & quidem centenario , ut scribit Athanasius in epist. ad Solitarios: in itaque vi Onecessitate adactus , editis tum Dei expositionis consensist atque subscripsit. 2. De eodem lapsu su- se tractat Hilarius lib. de Synodis, vocatque sormulam, eui subscripsit Osius , blasphemiam perinum o Potamiam conscriptam. 3. Ossi lapsum recenset pariter Athanasius in Epi stola ad Solitarios : Tantam vim Constantius Imperator intulit seni, inita eum arcte tenuit c verba sunt Athanasii in Epistola ad Solitarios P ut afflictus attrituseque malis, tandem aegreque eum Vrsaeis se Valente communiearet, sed tamen contra Athanasium non

subseriberet. ICONCLus Io 3. Osius Cordubensis in ha resi & impietate Arianorum non obiit. Probatur ex s. Athanasio. I. S. Doctor in libris post Osii mortem conscriptis , de Osio semper cum honore loquitur. 2. haec de eodem habet idem Athanasius in Epistola ad solitarios: Verum ne is a quidem eam rem pro levi habu tr m rituriss enim protestatus est, se Arianam haeresim condemnavit, vetuisque, eam ὰ quoquam probari ,

117쪽

ro Institi Theolog.Pars II.

Objicies. Faustinus & Marcellus presbyteri Luciferiani, in libello quem Imperatori Theodosio porrexerunt, asserunt I. Gregorium Illiber, tanum Episcopum noluisse cum Osio, qui ex existio redierat, communicare: a. Osium ob id te lasse Gregori i depositionem , sed tentatam cum

vellet exequi , e sede sua divinitus dejectum &elisum fuiste. Iis authoribus subscribit Isidorus Hispalensis, libro de Viris illustribus cap. 14. Ergo, &c. Resp. nec Faustinum, nee Marcellinum testes ess e,qui fidem mereantur,nempe I. libellus quem obtulerunt Theodosio, variis in Athanasium calumniis scatet: h. Neminem iugit, Luci serianos ut erant Faustinus & Mareellus ) odisse Episco-Pos omnes, qui clericos sub Constantino lapsos eum suis ordinibus receperant.

g. IV.

De Liberio Papa.

Pist. Hic quan emus r. quid Liberius pro causa fidei egerit adversus Arianos: a. cui en Sirmiensibus sermulis subscripserit. C o N CL Us Io I. Liberius plura egit pro Catholica fide adversus haeresim Arianam. Probatur . Liberius , primo , in Epistola ad Osium damnavit Arelatense Concilium, in quo annuentibus ejus legatis, Uincentio Capuano& aliis, an. 333. decreta fuerat Athanasii damnatio . Secundo, anno 33 s. sortiter restitit eunuchis quos Constantius Imperator Romam miserat, ut eum ad damnandum Athanasium induceret. Ter

ιιο, pro scri psit Concilium Mediolanense, in quo major episcoporum pars, Costantii minis territa sese ab Athana ii communione sejunxerat. sua το, cum nec minis nec blanditiis Constantii, Mediolani ubi cum eo colloquium habuit, flecti potuisset, Beroeam Thraeue iii exilium missus est.

118쪽

Differt. I. De Existent. SS. Tris. Ios

Verum qui, Theodoreto teste hist. lib. 2. cae.16. dixerat : Leges Ecclesiasticas obseriare pluris faciendum censeo , quam Romae domicilium habe-νe , biennio post , tardio astectus , & recuperandae se dis studio exaestuans, ab Athanasii cominmunione se sejunxit , subscripsitque fidei sormulae, quae in Concilio Sirmiensi promulgata

fuerat.

CONCLUs Io 2. Liberius Papa , cum adhuc Beroeae exul esset, non subscripsit secundae Sirmiensi formulae , sed tantum Primae. Probatur prior pars, seu, Liberium uni ex sormulis,quae Sirmii editae fuerant, subscripsisse, fidem facit Epistola , quam dedit ad Episcopos Orientales; sic enim in ea loquitur: DOmisus edifrater meus eommunis Demophilus Beroeae Episcopus qui dignatus est prosua benexolentia sidem etholicam exponere, quae apud Sirmium a pluriabus fratribus'eoepiscopis nostris tractata , exposita , Os cepta est ab omnibus qui in praesenti fuerunt, hane ego libenti animo suscepi, in nullo

contradisi , consensum accommodavi, hanc sequor ,haee a me tenetur: Eam autem Epistolam, cum adhuc Beroeae exul versaretur, scriptam fuiste, demonstrant haec verba, quae mox laudatis subjiciuntur Sane petendum credidi sanctitatem v fram , quia jam pervideris, in omnibus me vobis consentaneum esse , dignemini communi consilio aestudio laborare , quatenus de exilio dimittar ad Sedem, quae mihi divinitus credita est , revertar. Probatur altera conclusionis pars,seu fidei sormulam, cui Liberius subscripsit, non esse secundam , sed primam Sirmiensem . Primo, Hilarius in stagmentis recensens Epio copos,a quibus edita fuerat formula, quam Liberius probavit, recenset plures Homoeusianos , quorum caput erat Baslius Ancyranus . Permdiam autem apud Sismium desieripi m , quam d/eis Liberius Catholicam, O ὰ Dem Asbi e ομ - , hi sunt qui conscripserunt, Narcissus, Theo.

119쪽

Grus , Basilius, Eudoxius, Demophilus , cecropius, Silvanus , Vrsacias , Valens, Evagrius , mrenius , Lxuperantius, Terentianus , Bassus , Gaudentius , Macedonius , Martinus, Actius, Iulias, Surinus , Simplietas ct Iunior. At ab Homoousianis edita non fuerat posterior Sirmiensis formula ; econtra ubi primum ad Homoousanorum notitiam de venit, eam, coacta Ancyra Synodo sub Basilicidamnarunt. Nec obstat,quod formulae,cui Liberius subscripsit, subscripsissent non solum Ηο-moousani, sed etiam Hilario teste9 Anomoei: siquidem ad id a Constantio coacti fuerant, apud quem Homo ousianos plura potuisse, scribit Socrate s lib. 2. historiae, c. 24.

Seeundo, Liberius, dum adhuc Beroeae esset , subscripsit formulae quae conveniebat cum ea , quam Sirmii, quo Beroea ab Imperatore voeatus fuerat, probavit postea: neque enim verisimile est,eum intra brevissimum tempus, Probaturum fuisse duas sormulas sibi invicem oppositas: atqui prior Sirmiensis,non autem posterior, conveniebat cum ea, quam Liberius coram Constantio Sirmii probavit: utraque nimirum similitudinem Filii cum Patre profitebatur ; cum e contra posterior dissimilitudinem assereret, damnaretque

similitudinem. .

Confirmantur, quae mox dicta sunt, ex Sozonneno, qui lib. q. hist. cap. I s. recenset I. Liberii ex urbe Beroea ad urbem Sirmium evocationem: Non multo post Imperator inquit 9 ab

urbe Roma Sirmium reversus , cum Occidentales

Episeopi legationem ad ipsum misissent, Liberium

Beroea ad se aeter bis . Recenset 2. Constantium conatum fuisse suadere Liberio, ut consubsantialitatis terminum damnaret: cumque adesesne legati Episcoporum Orientis , convocatis facem dotibus, qui in comitatu erant, Liberium coepit compellere , ut Filium Patra non esse eon*bstantialem profiteretur . Recenset 3. formulam, cui

tunc Liberius consensit: Instabant autem , Oim i

120쪽

Differt. L De Existent. SS. Trin. To7

peratorem ad hoe impellebant Basilius , Eustathius , in Eleusius c Homo ousianorum principes qui praecipua apud ipsum authoritate pollebant . uni

cum ea , quae contra Paulum Samosatensem O eo

tra Photinum Episcopum Sirmis decreta fuerant , ac praeterea fidei formulam in dedicatione Anti chensis Basilicae editam , in unum tune libellum

feci seni ; perinde quasi quidem sub obtentu voeabuli consubstantialis, propriam haeresim stabilia

e conarentur , essecerunt, ut Liberius, O Athanasius , Alexander , Severianus , O Crescens Ast eae Episcopi , ei formulae eonsentirent. Consenserunt pariter Vrsaeius, O Germinius Episcopus Sirmis edi Valens Mursae, O quotquot ex Orientis partibus aderant Epis vi. Recenset q. consessionem a Liberio iisdem Episcopis propositam: Sed se eonfessionem l ait 3 a Liberio vicissim fusiceperunt ,

qua eos, qui Filium secundum substantiam se per omnia Patri similem non esse assererent, alienos ab Ecclesia pronuntiabat. Ex ea SoZomeni narratione patet r. in formula cui Liberius Sirmii subscripsit , damnatam non fuisse Consubstantialitatem , licet Consubstanti lis vox omissa fuerit, quod quidam s Sabelliani nimirum , ac Pauli Samosateni discipuli 9 sub illius vocis obtentu propriam haeresini stabilire conarentur. Patet 2. a Liberio damnato ς fuisse Anomoeos, qui in altera Sirmiensi formula Filium Patri dissimilem asseruerant. Patet 3. eundem Liberium propugnasse Filii cum Patre per Omnia, etiam secundum siubstantia similitudinem: Ita vero sese tunc Liberius gessit , quod Anomini ex oecasione sormular, cu Beroeae subscripserat , divulgassent, Consubstantialitatem & similitud, nem a Liberio fuisse proscriptas. Nam cum Eu

Gxius verba sunt Sozomeni O qni eum illo opinioni Aetii favebane , Antiochiae Osii Epistolam hoc est subscriptam ab eo secundam for mulam Sirmiensem ) aeeeρissent , sparsis rumori bus disiagaverant , Liberium quoque consubstan italis

SEARCH

MENU NAVIGATION