Institutiones theologicae ad usum seminariorum. Authore Gaspare Juenin ... Tomus primus septimus

발행: 1704년

분량: 575페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

r 18 InstitTheolog. Pars II.

qua nec quid creatum ac servum reperitur: qui non minus est aeternus,quam sint Pater & Filius ;qui immutabilis & invariabilis est : Atqui ex Gregorio Thaumaturgo , Spiritus Sanctus est hujusnodi: ergo, &c.

g. IL uid de divinitate Spiritus Sanmsens

rint, quarti, quinti, ac sequentium Dchlorum Patres.

CONCLUs Io . Quarti, quinti ., & aliorum sequentium saeculorum Patres docuerunt, Spiritum Sanctum esse Deum. Probatur I. Ath anasius tum in libro ad Serapionem , tum in pluribus suis operibus divinitatem Spiritus Sancti non minus aperte adit ruit contra Pneumatomachos, quam Uerbi divinit,tem adversiis Arianos. Σ. Basilius in libro, quem contra Eunomium inscripsit De Spiritu Sancto, idem dogma fuse demonstrat, ac solvit, quae adversus illud ab haereticis objiciebantur. 3. Eandem Catholicam veritatem tuitus est Ambrosius integro volumine, quod, sicut antea Basilius, de Spiritu Sancto inscripsit. 4. Gregorius Nazianis Tenus oratione 37. ac Pluribus aliis, Macedonianorum haeresim impugnavit. Probatur iterum I. AEgypti Ecclesia post Imperatoris Constantii obitum, Alexandriae sub Athanasio ad Concilium coacta, aperte definiit, Spiritum Sanctum esse Deum : Convenerunt ergo ex diversis eisitaribus Episcopi inquit Socrates hist. lib. 3. cap. q. 9 O de plurimis rebus valde necessari s inter se contulerunt . Ac sancti quidem Spiritus divinitatem illic asseruerunt, eum in comsubstantiali Trinitate eomprehendentes . 2. Tota

Orientalis Ecclesia ad generalem Synodum Constantinopoli sub Theodosio Magno, anno 38 I. congregata, in symbolo a se edito aperte Professa

142쪽

Differt. I. De Existent. SS. Trin. Ias

sessa est : credendum esse in Spiritum Sanctum , Dominum , vivificantem , qui ex Patre procedit, qui eum Patre O Filio simul adoratur se congloria sicatur. 3. Ecclesia Romana, quoad illud caput, admisit Synodum Constantinopolitanam in Concilio,quod sub Damaso celebratum est. q. Aquarto taculo ad haec usque tempora, tum apud Orientales, tum apud Occidentales, illaesa pe mansit fides de articulo, de quo agitur. Eam nimirum fidem profitentur etiamnunc tum Graecitum Latini, quamvis in aliis capitibus dissentiant. s. In octava generali Synodo, quae celebrata fuit adversus Photium , in Lugdunensi, cui Orientales adsuerunt, in Florentina, cui Iosephus Patriarcha Constantinopolitanus , aliique ex Oriente Episcopi aut per se aut per legatos aderant cum ipso Orientis Imperatore, idem articulus definitus ac receptus est. Quaeres I. quid Nicaena I. Synodus edixerit

de divinitate Spiritus Sancti. Resp. I. Nicaenam Synodum nihil statuisse in causa, de qua est quaestio: Nec id mirum est , quippe quod nec ipse Arius, nec aliqui ex illius discipulis, ante Concilium Nicaenum I. blasphemastent c aperte saltem ) adversus divinitatem Spiritus Sancti. Basilii est ea responsio, Epist. nimirum 78. scribit, paulatim progressum habui emata impietatis semina, quae antea ab authore illius haeresis Ario jacta , ab iis deinde qui ipsius propugnanda dogmata male susceperant , ad Ecclesiarum

perniciem nutrita sunt.

Quaeres 2. quid Eusebius Cassariensis, quid Basilius Ancyranus , aliique tum Ariani tum Semiariani senserint de divinitate Spiritus Sancti

Resp. ad I. Eusebium Caesariensem pessime sensiste de divinitate Spiritus Sancti: lib. s. contra Marcellum Episcopum Ancyranum, qui apud Arianos Sabellianus audiebat , scripsit ait

Petavius ) Paracletum nee Deum esse nec Fil1um.

143쪽

Sed Petavit pace dixerim, argumentum ex iis verbis desumptum, non multum habere roboris, quia Dei nomine, Eusebius intelligit personam Patris; unde addit: Neque Filius, significans, Spiritum Sanctum personam esse a Patre & Filio distinctam , contra quod sentiebant Sabelliani , quibus Eusebius Marcellum accensebat. Verum impietatem aperte tradit libro f. de Demonstra tione c. q. eo nimirum loci scribit, Christum non solum Davidis esse dominum , sed etiam Spiritus Sancti, adeoque multo magis Angelorum S aliarum rerum omnium creatarum. 3. Agentes de

Verbi divinitate, probavimus, Eusebium Caesaiiensem impense Arianismo savisse r at ex Arianismo evidenter sequebatur blasphemia, de q est hie quaestio : siquidem argumenta quibus Ariani Verbi divinitatem impugnabant , vim habebant adversus divinitatem Spiritus Sancti :nam Praecipuum erat, quod per Verbi consubstantialitatem cum Patre, Sabellianismus in E clesiam inveheretur. Resp. ad a. Basilium Ancyranum circa divinitatem Verbi Catholicum audiisse apud Hilarium

ac multos alios veteres, tum quod Anomoeorumh ostis insensissimus extiterit, tum etiam quod Gdei formula Concilii Ancyrani, cui praesuit, in Catholicum sensum ut superius ostensume explicari possit; tum denique quod oeconomiae

tantum causa vocem, consubstantialis , omisisse visus sit. Tamen Leo quod ab aliis veteribus inter Semi amanos recensitus fuerit, audiit tanquam hostis divinitatis Spiritus Sancti . Verum immerito id erroris adscriptum est ipsi. Nam I. non omnes Semi-ariani, sed ii tantum qui Μacedonio adhaerebant, negarunt divinitatem Spiritus sancti . a. Nullum monumentum proferri potest, quo probetur,Basilium Ancyranum impie sensi ille de Spiritu Sancto. 3. E contra Epiphanius haeresi 73 . quae est Semi-arianorum, testatur, hare verba

legi in Epistola Synodica Concilii Ancyrani, cui

144쪽

Differt. I. De Existent. SS. Trin. 13I

Basilius praefuerat : Credimus igitur in Patrem in Filium O Spiritum Sanctum, non increatorem O creaturam. Aliud est enim creator ct creatura , albud Pater o Filius ; quibus quidem verbis aperte declaratur, Spiritum sanctum non esse Creaturam, nempe ibidem asseritur,non esse credendum in creatorem & creaturam, licet credendum sit in Patrem , Filium, & Spiritum sanctum. Petavio visum est, voces istas, Et vir tum Sanctum , formulae postea insertas fuisse :Sed levia sunt momenta quibus nititur . Non enim obstat, quod in eo Concilio nulla posthac fiat mentio Spiritus sancti, licet copiosa fiat de Filior Siquidem tunc non de Spiritu sancto , sed de solo Filiolis erat: scilicet sermula Concilii Ancyrani edita est praesertim adversus sermulam quae secunda Sirmiensis passim appellatur, &in qua purus Arianisnus ut suo loco dictum est.

fuerat assertus. Quaeres 3. cur Concilium Constantinopolitanum I. Spiritum Sanctum expresse non di Xerit Deum, quemadmodum Concilium Niem num I. expresse Verbum vocarat Deum, Deum

de Deo.

Resp. Concilium Constantinopolitanum I. non obscure in symbolo definiisse, Spiritum Sanctum esse Deum, siquidem definiit, eum simul cum Patre & Filio adorari: Is autem cui exhibe tur idem omnino cultus, qui Patri & Filio, haud dubie Deus est. Addendum est, Concilium in Epistola Synodica quam misit ad Damasum P, Pam , expressis verbis Spiritui Sancto tribuisse eandem quam Patri & Filio divinitatem, ac asseruisse, eum esse coeteris persenis consubstantidilem & coaeternum.

145쪽

131 InstitTheolog.Pars II. ARTICUL Us III.

Solvunt str argumenta qui bus impugnatur

divinitas Spiritus Sancti.

2 ot. Rgumenta quae pro Macedonianis objici possunt adversus divinitatem Spi ritus Sancti, reducuntur ad quaedam tum Scripturae tum Traditionis argumenta, quae breviter hic expendenda sunt. Objicies 1. Quae dissimili modo in Scripturis exprimuntur, diffundis sunt naturae: atqui Pater, Verbum, & Spiritus Sanctus dissimili modo exprimuntur in Scripturis, nempe Pater exinprimitur per praepositionem Ex, Filius per prinpositionem Per, & Spiritus Sanctus per praepostionem M'. Ita apud Basilium lib. de Spiritu Sancto c. 2. Aeliani ratiocinantur, nixi hac Apostoli loquendi ratione primae ad Corinth. 8.

bis tamen unus Deus Pater, ex quo omnia , O nos in

illum , unus Dominus Iesus Christus, per quem omnia , O nos per ipsum , ct unus Spiritus sanctus

in quo omnia. Resp. dist. min. Pater, Uerbum, & Spiritus Sanctus aliquando dissimili modo exprimuntur , transeat min. eodem modo semper exprimuntur, neg: min. Scilicet saepius cum una ac eadem Persona tres illae praepositiones conjunguntur, ut videre est in hac Apostoli sententia ad Roman. XI.

suoniam ex ipse , o per ipsum , O in ipso sunς

omnia.

Objicies et. Ille non est Deus, qui nusquam in Scripturis dicitur Deus ; quem Scripturae nusquaasserunt adorari debere: atqui Spiritus Sanctus nusquam in Scripturis dicitur Deus; Scripturae nusquam asserunt,eum adorari debere: ergo non est Deu S. Re P. neg. maj. Ratio est, quia solum scriptum

146쪽

Differt. L De Existent. SS. Trin. 13 3

ptum Dei Verbum non est principium, ex quo eruantur fidei veritates; id enim virtutis habet

etiam traditio, quae est non scriptum Dei verbum s ac proinde non sequeretur, Spiritum Sanctum non e sic Deum, praecise ex eo, quod illius divinitas in Scripturis non contineretur. Resp. 2. data maj. disting. min. Spiritus Sanctusntisquam in Scripturis explicite dicitur Deus, conc. min. nusquam implicite dicitur Deus , neg. min. scilicet Scripturae testantur, Spiritum Sanctum a Patre procedere, ipsum esse primarium fidei objectum, eandem cum reliquis personis e meientiam habere, inhabitare tanquam in templo in creaturis ratione praeditis: ea autem

omnia ut superius ostensum est demonstrant illius divinitatem. Objicies 3. Ille non est Deus, quem Scripturae

testantur gemere , interpellare , postulare pro nobis: nempe gemitus Deum dedecet ; postulatio ac interpellatio inferioritatem arguunt res Pectu ejus, a quo oratur ac interpellatur e nam propter eam rationem Christus, qui in coelis ut

ait Ioannes θ apparet vultui Dei pro nobis, sub

ea ratione ,sub qua orat, seu prout est homo, inserior est Patre: Atqui Scripturae testantur, Spiritum Sanctum gemere , interpellare, postulare

pro nobis: Ipse Spiritus verba sunt Apostoli ad Roman. 8. postulat pro nobis gemitibus in eis

narrabilibus rResp. disting. mai. Ille non est Deus, quem

Scripturae testantur gemere pro nobis,interpellare, postulare, proprie, conc. maj. gemere, in te

Pellare , postulare, metaphorice , ne g. maj. Propter rationes in argumento propositas Spiritus Sanctus proprie nec gemit, nec interpellat, nec Postulat pro nobis : at vero gemit, interpellat, Postulat metaphorice, quia nos gementes & p O

stulantes e ficit, seu s ut loquitur Augustinus Episs ios. 9 nobis interpellandi S gemendi inspirat affectum: Dictam est caitP interpellat Iro San

147쪽

134 Institi Theolog.Pars II.

Ah, quia interpellare Sanctos faeis , Mut durum

est: Tentat vos Dominus Deus noster, ut se at si diligatis eum , hoc est, ut scire vos faciat. Instabis. Si Spiritus Sanctus eo sensu gemit, interpellat, ac postulat pro nobis, quod nos gementes, interpellantes, &postulantes faciat , Pater eodem sensu recte dici poterit gemere, interpellare, postulare pro nobis: si quidem effectus ad extra, ut est inspiratio aflectus ad geme dum &postulandum, communis est toti Trinia tati : Sed absurdum est consequens: neque enim unquam apud sacros scriptores obtinuit ille loquendi modus, quo Pater diceretur gemere, in terpellare, ac postulare pro nobis. Resp. neg. maj. Ratio est, quia invaluit ustis,& quidem Scripturarum consuetudine confirma tus , ut quaedam opera, licet toti Trinitati communia, certo quodam modo , quem theologi appropriationem vocant, uni Personae, non autem alteri, tribuantur: sic, quod Pater sit fons ac origo totius Τrinitatis , omnipotentia ei adinscribitur; quod Filius sit Verbum Patris, dicitur Sapientia , tandem quod Spiritus Sanctus per

mutuum Patris ac Filii amorem producatur,ope rationes quae ad nostram sanctificationem spectant, speciali ratione ei tribuuntur. Objicies 4. Ille non est Deus, qui nec est genitus , nec ingenitus: atqui Spiritus Sanctus non est ingenitus ; id enim soli Patri convenit : non est quoque genitus, alioquin esset Filius : nempe terminus qui ex generatione resultat, est Filius, quia producitur in similitudinem natura . Resp. neg. maj. Ratio est, quia inter genitum& ingenitum datur aliquod medium , scilicet Procedens alia via, quam per generationem: de ea processionis specie, dissertatione secunda i serius su se dicetur.

Objicies Qui a semetipso non loquitur, &ea tantum Profert, quae audit ab alio, non est

Deus; iungitur nimirum legati ossicio, quod qui dem

148쪽

Differt. I. De Existent.SS. Trin. 13 s

dem Deum dedecet : atqui dicente Christo

Ioannis I 6. Spiritus sanctus non loquitur a s metipso, sed tantum quaecumque audit, loquiis

tur: ergo non est Deus.

Resp. disting. maj. Qui non loquitur a se ipse,

tanquam legatus alterius, non est Deus, concisma j. tanquam non legatus alterius, neg. maj.

Spiritus sanctus non est legatus aut Patris aut Filii, quia non minus quam Pater & Filius, proprio nomine loquitur. Non ita tamen proprio nomine loquitur, ut suam sapientiam, &suum esse a Patre & Filio non receperit: i md quaecumque loquitur, ea simul cum essentia sua ab eis a cepit. 2 ἰοn ergo loquetur a semetipse ait Augustinus tractatu 99. in Ioannem , in sed quaecumque audiet , loquetur . Ab illo audiet, a quo praeerit. Audire , illis e re est: seire vero esse. Duia ergo non

est a semetips , sed ab illo, a quo procedit, a quo illi

est estentia , ab illo Hientia , ab illo agitur audiemtia, quia nihil est aliud, quὰm scientra. Objicies 6. Basilivs Epist. 42. apud Petavium lib. I. de Trinitate cap. I . haec habet dμ Dionysio Alexandrino: Hune de Spiritu lancto loquitur ) ab adorandae deitatis consertio segregase , si

ereatae ac servili naturae amnumerase fertur. Idem Basilius non videtur credidissh, semper Spiritum sanctum esse Deum, non enim in omnibus suis operibus ausius est eum appellare Deum : cum autem eam omissionem Gregorius NazianZenus orat. XX. commendet, sequitur, articulum de

divinitate Spiritus sancti ad fidem non pertinuisse , eo saltem tempore, quo florebant laudati

Resp. ad T. Baslium non asserere, se id quod objicitur, legisse in operibus Dionysii Alexandrini , sed quodam tantum rumore didicisse: Serviali naturae cinquit annisnerasse fertur. N Oc mirum est, quod Basilius non laudet Dionysii Alexandrini opera, scilicet in iis ut superius ostensum est aperte Spiritus sancti cum caeteris personis com. . III. G sub

149쪽

I 6 . Instit. Theolog.Pars II.

substantialitas adstruitur. Textibus, quos ex iulius ad cognominem suum Dionysium Romanum apologia suo loco laudavimus, adiungi posisunt haec verba, quae habentur in illius responsione ad propositiones Pauli Samosatent: ston pune feret, is qui adversus benignum Spiritum se Etam blasphemus est , Spiritus autem est Deus. In Epistola ad eundem Paulum Samosatenum, sic etiam idem Dionysius Alexandrinus loquitur: ris enim esset christus Deus Verbum , non potuissedimon esse peccati obnoxius. Nullus enim non obnoxias est peccato , nisi unus Christus, ut O Pater chriapi, o Sanctus Spiritus. Resp. ad 2. negando, Basilium non semper credidisse divinitatem Spiritus sancti. Equidem fatendum est, S. Doctorem prudenti oeconomia aliquoties expressis verbis non dixisse, Spiritum sanctum esse Deum : Illi ait Gregor i us N

aeia Tenus orat. xx. nudam O aperiam vocem do

Spiritu sancto , quod Deus esset, arripere studebanes quod quidem tametsi ve um eras , impium tamen silis , atque improbo impietatis antistiti videbatur

in eum quidem cum theologiea lingua eivitate pellerent, ipsi autem Eeelesiam Oeeuparent. Verum eodem tempore, quo Basilius a voce, Deus, abstinebat, ne impii illius aemuli Ecclesiam,cui praeerat, invaderent, implicite asserebat, Spiritum sanctum esse Deum: Nimirum I. expresse profitebatur, eum non esse creaturam: 2. utebatur

glorificationis hymno, quo illius divinitas nota

obscure innuitur. Nec obstat, quod nonnunquam sic eundem glorificationis hymnum exprimeret: Gloria Patia per Filium in Spiritu Sancto. Nam praeterquamquδd eum pariter se expresserit, Gloria Patri eum Filio'eum Spiritu Sancto, necesse fuit,ut siese gereret propter adversarios, quorum animos postrema haec glorificationis sormula solebae offendere . Praeterea Gregorio NaZianZeno ,

amicorum intimo, author fuit, ut i quod minda

quam

150쪽

Differt. I. De Existent. SS. Trin. I 37

quam ipse, invidiae pateret Spiritas sancti divinitatem publice profiteretur , dum ipse tem- Porum iniquitati serviens, nomen taceret, licet rem adstrueret. Addendum est, Basilium eam Ceconomiam non adhibuisse semper, quia quovis in casu necessaria non fuit '.. Confitendum est

inquit Epistola r I. 9 Deum esse Patrem, Deum Filium, Deum Spiritum sanctum r quemadmodum ornae Scripturae , O qui sublimiora contemplati

sunt, domerunt.

sci possit.

Wol. I. λπYsterium aliquod duobus mossis ira cognosci potest, implicite nimirum & explicite : Implicitὸ quidem, cum co gnoscitur id, in quo continetur a parte rei, & ex quo deduci potest: se qui aliquam habet cognitionem essentiae divinae, habet implicitam attributorum, quae in ea continentur Sex ea colliguntur I explieite veru, cum illud mysterium distincte cognoscitur. 2 't. a. Cognitio sive implicita sive explicitarei alicujus, duobus modis comparari potest , ratione scilicet & revelatione. Hic igitur quin rendum est I. utrum Τrinitatis cognitio , sive implicita sive explicita , acquiri possit ratione aut revelatione: χ. utrum ex suppositione quod sola revelatione comparari possit , aliquibus eXemplis, quae ex rebus creatis desumpta sint , possit illustrari. CONCLus Io I. Nulla Trinitatis cognitio, sive implicita, sive explieita, potest comParari sola naturali ratione. Probatur. Cognitio rei quae omnino suPerna

SEARCH

MENU NAVIGATION