Institutiones theologicae ad usum seminariorum. Authore Gaspare Juenin ... Tomus primus septimus

발행: 1704년

분량: 575페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

gentiam rei quae in eo recipitur: atqui si in divinis admitti deberet processio , esse divinarum personarum seret esse receptum : nempe personae procedentes reciperent esse a principio a quo procederent : est enim deessentia processionis , ut sit origo seu emanatio , ac proinde receptio esse ab alia uo principio: ergo, &c. Resp. ad I. neg. maj. Ad a. neg. ant. Ad 3. dist. ant. Beatius est magis dare quam recipere , in creaturis, conc. ant. in divinis, neg. ant. Ratio est, quia receptio in creatis sit cum dependentia recipientis ab eo a quo recipitur; in divinis ver fit absque dependentia; nee id mirum est: nam in creatis is qui dat, non dat esse proprium, sed simile tantum: sic homo generans hominem, ei quidem communicat ejusdem speciei naturam, sed non communicat eandem numero ; unde natura humana multiplicatur in individuis , qui sunt sub humana specie: E contra in divinis P ter eandem numero naturam communicat Filio, quam ipse habet; Pater & Filius eandem quoque communicant Spiritui sancto: at natura divina in quacumque persona consideretur, est omnino independens, & cum a persona realiter non distinguatur, efficit, ut persona procedens si independens ab ea a qua Procedit. Ad 4. dist. ant. Este receptum praesupponit in subjecto indigentiam rei quae recipitur, si subjectum sit aliquando sine re quae recipitur, eonc. ant. si nusquamst sine re quae recipitur, neg. ant. Si ergo aliquid est ait S. Thomas quaest. Io. de potentia art. I.

ad I 3. quod receptioni non praeexistis, se em 'erest in recepisse , hoc nullo modo est indigens. Filius autem non sic accipit a Patre, quasi prius non habens , postea aecipiens , sed quia hoc ipsum juod est , habet a Patre; unde nonsequitur, quod sit india

Objicies 4. Explicari non potest,in quo positast natura processionum divinarum: ergo revera non dantur in divinis. Probatur aut. Tria tan

162쪽

Dissere. II. De Procession. Divin. I p

tum fingi possunt, in quibus natura divinarum processionumposita sit ; nimirum vel simplex resultantia ex intellectione& volitione divina, ei similis quae reperitur inter substantiam rei, &Proprietates quae ab ea dimanant, ut patet in calore respectu ignis; vel actio ipsa intelligendi & volendi; vel f ut vult Scotus in actio aliqua, sermaliter ut loquitur ) ab intellectione & volitione distincta : atqui in nullo ex iis tribus processio activa posita est. Non quidem in simplici resultantia s ut vult Suare1 j siquidem, cum Filius & Spiritus sanctus sint personae vere subsistentes, per meram resultantiam produci non possunt . Non est . quoque posita

in ipsa actione intelligendi & volendi , nam alioquin, cum illa actio non miniis sit in Spiritu sancto, quam in Patre & Filio , non minus in eo, quam in illis, esset alicujus personae productiva, quod tamen repugnat fidei Non est tandem posita in actione distincta formaliter ut loquitur Scotus ) ab ipsa seu intellectione seu volitione: scilicet, cum Verbum ex visuae processionis fit essentialis sapientia genita, S Spiritus sanctus ex vi suae processionis sit substantialis amor, seu dilectio Patris & Filii , necessario postulant produci per ipsum intelligendi & volendi actum. Ergo explicari non potest, in quo posita sit natura processionis acti

vae.

pὸ, eum schoIa S. Thomae dicendum est, processionem activam positam esse essentialiter iaipsa intelligendi & volendi actione , hoc est , Filium generari per actum,quo Pater semetipsum intelligit , & Spiritum sanctum produci peractum, quo Pater & Filius sese mutuo diligunt o Nec contrarium probat argumentum: siquidem ipsi met actus intelligendi & volendi in se, hoc est , absolute sumpti , non producunt Perso naa , sed tantum prout per Paternitatem aut

163쪽

stiationem modificantur ; sic actus intellige di non generat Verbum , nisi prout contractus& modificatus per paternitatem ; sic etiam actus volendi non producit Spiritum Sa ctum , nisi prout contractus est ac modificatus per relationes paternitatis & filiationis . Illi solutioni lux affulgebit ex iis quae de Pri cipio divinarum processionum dicentur inse

2 t. o Rocessio duobus modis sumi potest,

ad active nimirum & passive . Sumpta priore modo est actus quo datur esse divinis Personis: accepta vero posteriore modo est receptio esse, quod datur per processionem acti-Vam , seu est terminus qui per processionem activam producitur. Hic igitur quaerendum est I. quot sint processiones passivae, Σ. quot sint

activae .: CONCI. us Io I. Duae sunt tantum in divinis processiones passivae. Probatur . Tot sunt processiones passivae quot sunt termini producti per processiones activas : atqui duo tantum sunt termini producti per processiones activas , Verbum nimirum & Spiritus Sanctus : Cum enim P ter ut superius observatum est ex traditione P sit fons , origo ac principium totius deitatis , a nulli alii persona generari aut produci potest . ac proinde Filius & Spiritus Sanctus sunt solae personae , seu termini qui per processiones activas in divinis prod

164쪽

Differt. II. De Proce m . Divin. Is I

. CONCLus Io 2. Processio activa , sumpta realiter&a parte rei, est una tantum. Probatur. Processio activa, ex observatis ,

est actus, per quem datur esse Verbo & Spiritui

Sancto: atqui unus tantum est realiter&a Parte rei actus ille: siquidem actus in Deo non distinguuntur a parte rei; omne enim absolutum quod in Deo reperitur, est una ac maxime sim plex substantia. CONCLUs Io 3. Duae tantum sunt in divinis processiones activae , virtualiter distin

ctae . - .

. Probatur I. Ex observatis, processiones activae sunt actus, per quos aliquae personae in divi. nis producuntur : atqui illi actus sunt tantum duo, virtualiter distincti: nam tot &non plures sunt actus illi, quot in Deo sunt actus immanentes, a se invicem virtualiter distincti : sed actus immanentes virtualiter a se invicem disti cti, in divinis sunt duo tantum, intelligere scilicet & velle; alii enim omnes actus qui in Deo

cogitari possune, sunt transeuntes, ut sunt creatio , conservatio, destructio rerum , dc alia hujusmodi: ergo, &c. . Probatur 2. Tot sunt processiones activae vi tualiter distinctae, quot sunt earum termini r neque enim actus Dei immanentes virtualiter distinguuntur, nisi ratione terminorum qui per eos producuntur: atqui fide constat,duos tantum esse terminos divinarum processionum, Filius & Spiritus Sanctus ergo sunt tantum duae processiones activae virtualiter distinistae. - Objicies I.Si essent in divinis plures processiones activae, quaelibet earum non esset infinita in genere processionis sed absurdum est conseques: ergo & antecedens. Probatur maj. Illud non est infinitum in genere processionis activae , quod

non continet omnes processiones activas r atqui

quaelibet processio activa in divinis non contineret omnes Processiones activas: si enim con-

165쪽

tineret omnes , non esset multiplex , sed una tantum processio , quod est contra suppositio

nem.

Resp. ad I. neg. maj. Ad 2. neg. min. Ad I. dist. ant. Si una processio contineret omnes Processiones, non esset multiplex processio realiter Nactu, conc. ant. non esset multiplex virtualia ter, neg. ant. Generatio Verbi, & productio Sp,

rilsis sancti non sunt duae entitates realiter & actu distinctae, sed una, & quidem maxime simplex, quae tamen est virtualiter multiplex: nempe idem praestat, ac si revera essent duae actiones a parte rei actu distincta', hoc est, producit duplicem terminum, seu duas persenas, tum a se invicem tum a Patre realiter distinctas. Vide quae harum Institutionum Tomo r. dicta sunt de distinctione attributorum a se in invicem, & quae dicentur inferius de distinctione relationum ab essentia di

vinas

Objicies x. Non est potior ratio, eur ex intellectione & volitione oriantur aliquae Processiones, quam ex potentia & bonitate: atqui ex potentia & bonitate non oriuntur aliquae processiones , alioquin quatuor processiones in divinis admitti deberent, quod quidem est contra thesin: ergo nec aliquae oriuntur ex intellectione& volitione. Resp. neg. maj. Ratio disparitatis est I. quia actio potentiae est ad extra , e contra processios ut patet ex observatis ) est ad intra. Σ. Bonitas ex se& secundum suum conceptum non dicit aliquam actionem, e contra vero processio est activa, eum per eam Verbum & Spiritus sen-ctus producantur.

166쪽

D issen. II. De Procession. Divin. I 33 7 AE s T I o III. De processone Verbi a Pat re.

Not. E processione Uerbi a Patre quaeren-L dum est l. utrum dicatur generatio: a. quamam sit Pro pria generationis idea: 3. utrum

reddi possit ratio, cur verbi processio dicatur generatio .

CAp UT PRIMUM. An Verbi processio nominetur

generatis. Di. A Riani constanter negarunt,Verbi processionem nomi ari debere generationem : nec mirum ; cum enim nollent Verbum esse vere Deum ac Patri consubstantiale , consequens erat ut assererent, ipsum Vera generatio ne non produci: nempe quae generatione producuntur, ejusdem, saltem secundum speciem, sunt naturae, ut videre est in homine qui ab alio generatur. Econtra Catholici quovis saeculo Verbi processionem a Patre vocarunt veram ac Proprie dictam generationem, indeque desumpserunt invictum argumentum pro consubsta tialitate Uerbi. CONCLUs Io I. Processio Uerbi a Patre dicitur generatio. Probatur I. ex Scriptura. Psalmo 3. sic Pater Verbum alloquitur: Filius meus es tu, Ego hodie genui te. Nec obstat, quod Apostolus Actorum 13. iis verbis utatur ad probandam Christi r surrectionem, quae suit illius altera veluti generatio: Nam ad Hebraeos I. iis etiam utitur, ut eidem Christo divinitatem afferat: cui enim dixis aliquando angelorum e Filius meus es tu, ego hο-

167쪽

die renui te Nec mirum est, quod verbis de quibus agitur, Apostolus duplicem sensum tribuat: tanta scilicet est Scripturae vis, ut plures sensus etiam literales contineat. Psalmo Ioς. sic quoque Deus Verbum suum alloquitur '. In splendoribus sanctorum ex utero ante Luciferum genui te. Eam autem sententiam de Christo intelligit Apostolus ad Hebraeos s. ut illius sacerdotium supra Aaronicum extollat : Ham inquit in Christus non semetipsum clarificavit, ut pontifex sieret , sed quἰ locutus es

ad eum : Filius meus es tu , ego hodie genui

De eadem processione intelligi debent haee . verba , Ictiae s 3. Generationem ejus quis enarrabit' scilicet temporalis enarrari potestac intelligi , saltem a beatis . Ioannis 3. Verbum vocatur Fulius unigenitus: Sic Deus dilexit mundum, ut FAliam sui m unigenitum daret. In pluribus locis prima persona SS. Trinitatis vocatur Pater: Testimonium perhibet de me s ait Christus Ioannis 8. qui misit me Pater. Ex iis vero Scripturae textibus sic conscitur argumentum. Illius processio recte dicitur genera tio, qui in Script uxis dicitur Filius genitus a Deo Patre; cujus generatio est sive beatis sive viatoribus inestabilis; qui est Dei Filius unigenitus; qui Deum habet Patrem, ideo enim Pater est, quod generet Filium : ergo Scripturae docent Verbi processionem debere nominari gener

tionem .

Probatur a. ex traditione. Patres qui Concilium Nicamum I. praecesserunt, non raro generationis nomen explicite aut implicite usurpant

ut Verbi processionem designent; nonnunquanI enim Verbum vocant Dei Filium: at nemo Filius est, nisi per generationem . Saepius dicunt apsium a Deo genitum: Sin proprie ait Iustinus Apolog. 2. 9 etiam prater communem natis Matem genitum ipsium ex Deo Verbum Dei dicimus.

Idem

168쪽

Dissert. II. De Procession. Divin. 13 s

Idem diuthor ut videre est hujusce tom. pag. 43. in dialogo cum Tryphone explicat modum divinae generationis Uerbi. Dionysius Alexandrinus in Epistola adversus Paulum Samosa enum sic loquitur: Deus enim manifestatus est

.n carne , factus ex muliere : qui ex Deo Patre genitus est ex utero ante Luc Nerum , velut e corde Verbum ex Patre editum . Sic etiam Alexander

Episcopus Alexandriae in Epistola ad Alexandrum Constantinopolitanum Episcopum : uuid

illud , Ex utero ante Luciferum genui te , nonne palam ostendis natumalem 'artus paterni sitietatem Concilium Nicenum I. aperte profitetur in symbolo, Verbum este genitum , non laetum . Patres qui post illud Concilium floruerunt , unanimi consensu hane Psalmi sententiam: In splendoribus Sanctorum ex utero ante Luciferum genuite , explicarunt de aeterna Verbi processione a Patre. Vide Basilium lib. v. contra Funomium, Epiphanium haeresi 60. Cyrillum Hierosolymitanum Catechesi xI. Augustinum I b. 2. contra Maximinum cap. I. Fulgentium qui libro Res ponsionum ad Objectiones Arianorum Res

ponsione nona sic loquitur de Psalmi textu de quo agitur : Multum fallitur, qui hujus seriapturae locum dixime nativstati non credit convenire. Concilium Toletanum XI. ex eodem tex-ru colligit, Uerbum ex nihilo non prodiisse :Nee enim cinquit 9 de nihilo , neque de aliqua alia substantia, sed de Naeris utero; id est, desubinstantia ejus , idem Frlius genitus , vel natus ese credendus est. Obiicies. Vox haec Generatio, apta non est ad exprimendam processionem Verbi a Patre . Primo enim includit ideam principii mutabilis; quia generatio non fit ni si in tempore , nec sine principii generantis mutatione: 2. impor tat divisionern , sectionem ac decisionem substantiae principii generantis 3 scilicet in anima iis v. g. non fit generatio, nisi per semen , quod

169쪽

quidem est pars decisa ex substantia generaniis: ergo , &c. Resp. I. Arianos iis ratiunculis olim usos suisse, ut Catholicis invidiam sacerent: scilicet contendebant, ex Verbi generatione quam Catholici protitebantur, sequi absurda, quorum meminit obiectio. Arius ea salsa suppositione nixus, in Epistola ad Eusebium Nicomediensem conquestus est, se ab Alexandro Episcopo Alexandrino damnatum fuisse, quod ei assentiri noluisset ista Praedicanti: Semper Deus, semper Filius , simul est Pater , simul est Filius . 2raque cogitatione , n que momento aliquo Filium Deus antecedit, semper Deus , semper Filius , ex ipso Deo Filius est. Ibidem asserit, se credere Filium non esse ingenisi ullo

modo partem.

Resp. 2. dist .ant. Vox haec Generatio , includit ideam principii mutabilis, divisionem su

stantiae, in creatis, conc. ant. in divinis , neg. ant. Ratio est,quia proprietates rerum creatarum

Deo non tribuuntur, nisi seclusis imperfection hus : Hinc sequitur, generationem, cum de Deo passive dicitur, nihil aliud significare, quam originem viventis a vivente in siluilitudinem n turae z cum autem active, non aliud in Patre diacit , quam substantialem ac persectam naturae divinae communicationem.

Confirmatur responsio ex ipso Scripturarum usu et nempe ad significanda varia Dei attributa nonnunquam iis vocibus utuntur, quae secundum sensum quem sillabae prae se ferunt, impersectionem important, & tamen de Deo nonnis perfecte, hoc est , seclusis impersectionibus,praedicantur : Scriptura ait Gregorius Nyssenus lib. I. contra Eunomium P oculum, supercilia , digitos , O manum , O dextram , O brachium , ac pedem, cadceamenta cct ejusmod; alia de Deo namVM s quorum nihil secundum usitatam intelligen-giamrn divina natura deprehenditur. Sed id quod

facii. a nobis preeipi potest , disciplinam perd-

170쪽

r Dissere. II. De Processon. Divin.

cens, tritis hominum consuetudine voesius res Π-,las, quae significationem excedunt omnem , desinit; dum troportione quadam per singula , quae de Deo prαdicantur , ad altiorem quemdam sensum evehia

CAPUT ILDe germana divinae generationis idea.

TTT cum methodo proponatur divinae generationis idea , quaerendum est I. utrum generationis idea conveniat proces noni Verbi a Patre: 2. Quid ex ea idea consequatur.

CONCLUs Io I. Generationis idea convenit processioni Uerbi a Patre. IVobatur. Idea generationis continetur hac illius definitione,quam tradit S. Thomas I. p. q. 27. art. a. origo alicujus viventis a principio v πente conjuncto, secundum naturae similitudinem ratqui ea generationis definitio convenit. proces. soni Verbi a Patre. Nam I. ea processio est verira Origo viventis, nempe Verbum sumit suum esse a Patre: 2. Est a principio vivente, Patre nimirum aeterno: 3. Est a principio conjuncto non quidem per partitionem sui esse, ut fit in creatis, per semen nimirum decisum ex substantia principit; sed integre ac perfecte, hoc est Per totius naturae communicationem : 4. Est in similitudinem naturae : nempe Verbum in Scripturis appellatur imago Patris , & quidem Persecta, cum eum perfecte referat, utpote eam clam a Patre recipiens naturam, qua ipsemet Pinter est Deus. CONCLUs Io 2. Varia consequuntur ex eo quod verae generationis idea conveniat proces Doni Uerbi a Patre. Probatur enumeratione. Pr/mo, sequitur, dibum non esse aliquid eflectum exterius a Patre 'nam

SEARCH

MENU NAVIGATION