장음표시 사용
171쪽
nam quod extrinsectis efficitur, non dicitur generari, sed fieri; sic domus non dicitur generata ab artifice, sed facta: unde Scriptura cum de rebus creatis agit, non generationis, sed creationis nomen usurpat: In prineipis s inquit Genesis I. 9 ereaπit Deus caelum terram: E contra vero cum agit de Dei Filio, utitur generationis
nomine: Ex utreo ante Luciferum genui te.
Sequitur a. Verbum divinum esse de Patris substantia; nempe essentiale est ei, qui per gen rationem procedit, ut fiat ex sui principii substa tia: PMd esse tum inquit Basilius libro g. contra Eunomium ) non ex substantia esseientis ex stis: quod autem gignitur, ex ipsemet generantis est substantia. Non est igitur idem efficere ac generare. Nihil magis olim offendit Arianos, quam consequens,quod modo retulimus ; unde sempernegarunt, Uerbum esse ex substantia Patris :Econtra vero Catholici constanter propugnarunt, Patrem Uerbum genuisse de se ipso, de substantia sua, de eo quod est: Non sie cinquit Augustinus Epist. 67. ὶ ex Deo Patre unigenitus Fiatius , quemadmodum ex illo est universa creatura quam ex nihilo creavit. Hune quippe deflua substantia genuit, non ex nihilo fecit, nec eum ex tempore genuit, per quem euncta tempora condidit. Catholici urgere soliti sunt semper hunc Scripturae loquendi morem, Ex utero , ut generationem aereatione, ac qualibet alia estectione discernerent. Asseruerunt, Verbum non esse Filium degenerem: Non est ait Augustinus lib. contra MaX. cap. Iq. ) degener ab uno Deo Patre Deustinisus Filius. Sequitur 3. Verbum esse omnino simile Patri: scilicet est de essentia generationis, ut genitum sit simile generanti: nam homo hominem, leo leonem generat. Ea vero similitudo non est secundum accidentia, sed secundum ipsam nat ram: hincque fit, ut filius qui parentum Vultum Rulla ratione rςsert, parentum tamen imago nun-
172쪽
Differt. II. De Procession. Didiis . Isse
cupetur: Hinc etiam olim contigit, ut Catholic constanter propugnaverint, Uerbum non esse simile Patri bonitate tantum, sapientia, aliisque attributis, quae mens ab essentia distinguit; sed κipsemet essentia, natura, substantia. Sequitur 4. Verbum esse Filium Dei per communicationem naturae divinae: siquidem generatio est origo viventis a principio conjuncto: gen rans vero non conjungitur genito, nisi per pro- Priar naturae communicationem; quae quidem in creatis continetur in semine, quod est pars substantiae quae ex generante decisa est. Sequitur s. idem Verbum esse Dei Filium per communicationem totius naturae divinae: nem-ir cum natura divina sit indivisibilis, oportet,ut, communicetur ut communicari necesse est per generationem tota ac intepra communicetur: Impassibilis est enim ille qui genuit , O im xo inmisibilis Dei est ille qui natus est ait Hilari uxlib. 2. de Trinitate cap. I. Est enim unus ex imo: non est portis , non est defectio , non est diminutis , non derivatis , non protensio , non palo sed vixe
tis naturae ex vivente nativitas est.
Sequitur 6. Verbum esse Omoousion , hoe est Consubstantiale Patri . Quid enim aliud Omoousii , sive Consubstantialis nomine intelligitur , quam res quae ejusdem est substantiae cum eo, a quo procedit λ Hinc mirum nouest, quod Catholici tam diu , tamque constanter pro illa voce contra Arianos decertave
Sequitur 7. Uerbum esse vere ac substantialiter Deum: Ille nimirum vere ac substantialiter est Deus, cui inest vera ac substantialis natura Dei a Sequitur tandem 8. Uerbi generationem esse aeternam: nempe cum Verbum per generationem recipiat este divinum, necesse est, aeternam esse illius generationem . Neque enim alterna natura, seu esse divinum , communicari potest Tom. III. H Per
173쪽
per temporalem generationem. Siquidem per sona cui communicatur esse divinum , neceti rid est Deus ipse ; ae proinde ea persona est necessario aeterna , cum aeternitas sit essentiatis
CAPUT III. Cur Verbi processio dicatur generatio.
I t. I. Ovetur haec quaestio occasione ar-
IVL gumenti, quo Macedoniani quon dam utebantur,ut Spiritiis Sancti divinitatem im- Pugnarent: Si ereatura non est inquiunt apud Athanasium Epist. ad Serapionem P neque unusae' angelis , sed a Patre procedit , igitur se sese Filius est, O duo sunt fratres, nimirum ille ipse Spi-,νιtus ct Verbum. suod si frater est, quinam unigemitus est Verbum Idem argumentum adhibuerunt etiam Ariani: Cum enim c ajunt apud Augustinum lib. I. contra Maximinum θ O Spiritum sancta de substantia Patris esse distris , si Filius ex substantia Dei Patris est , de substantia Patris edi Spiritus sanctus , eur unus Filius est, ct alius non est Filius p uuid Spiritus vobis deliquit , cum ex eadem sit substantia , cum aequalis sit Filio, ut d cisis trilat. 2. Patres, antequam illud argumentum
solverent, monuerunt,evidentem rationem reddi
non posse,cur Filii a Patre processio dicatur gene- Tatio potius, quam Spiritus sancti a Patre & Filio processio; cur ille sit Filius, iste vero, licet ex substantia Patris productus, Filius nec sit nec appellari debeat. Augustinus lib. 3. contra MaXi
minum cap. I . Ariano quaerenti, cur unus Filius
sit , O alius non sit Filius, sic respondet: Eccereisondeo, sive capias, sive non capias: De Patre est Filius , de Patre est Spiritus sanctus: sed ille genitus , Oe procedens. suid autem intεr nasci procedere intersit , de illa excellentissima nasura lo-
174쪽
Dissen. II. De Procession. Divin. I 6 I
quens , explicare quis potes ou Omne quod procedit, nascitur , quamvis omne procedat quod nascia rur .... Haec scio: Distinguere autem inter Elam generationem O hane processionem nescio , non valeo ,
3. Postquam veteres monuerunt,non esse quaerendum evidens discrimen inter generationem Uerbi & processionem Spiritas Sancti, conati sunt aliquod reddere, quod verisimilitudine
niteretur. Non eandem tamen omnes viam tenta
runt. Putarunt nonnulli, ideo processionem Spiritus Sancti non dici generationem,quod alioquia sequeretur,eum a duobus Patribus generari: Duo niam apud Augustinum lib. I s. de Trinit. cap.
x s. 9 si Ue Filius diceretur , amborum ut que Filius diceretur , quod absurdismum est FAlius quippe nussus est duorum , nisi patris O m
Alii voluerunt, qua Ilionis de qua agitur, hanc reddi debere rationem, quod Filius Procedat ut Natus, e contra Spiritus Sanctus ut datus: Hiis c apud Augustinum lib. s. de Trinitate cap. I 4. amn quomodo natus , sed quomodo datus; ct ideo non dicitur Filius. Contenderunt aliqui, ejus de quo quaeritur , hanc esse rationem,quod Filius, non autem Spiritus Sanctus , proprie sit imago Dei Patris. DO-cuerunt alii,peti debere rationem ex eo,quod Spi ritus Sanctus a Patre & Filio non recipiat naturam foecundam ; ac proinde inquiunt non potest esse Filius, quia Filius , cum debeat esse omnino similis Patri, foecundam, sicut Pater, naturam debet habere.
Τandem alii quibus subscripsit S. Thomas ,
asserunt, rationem quae hie investigatur, peti debere ex eo, quod secunda persona SS. Τrinitatis Producatur per intellectum , cujus operatio est productiva imaginis, quae objecto intellecto planest similis ; econtra Spiritus Sanctus procedat Per Voluntatem, cujus actus ex se non producit imam H α ginem
175쪽
ginem obiecto,quod amatur, similem. Culnam ex iis sententiis adhaerendum sit, subsequentes
conclusiones aperient. CONCLUSIO I. Ratio quam assignat prior sententia, satis non est ad explicandum discrimen generationis Verbi a processione Spiritus Sancti. Probatur. Ea ratio satis non est, quae non explicat, cur is qui a duobus procedit, non sit duo-Tum Filius, quemadmodum Filius unius est qui ab uno procedit, atqui, &c. ergo, &c. V- valet quod reponitur, scilicet, ubi duo concurrunt ad generationem, unum vocari Patrem, alterutri Vero nominari matrem. Non valet cinquam Is quidem licet id verum sit in rebus creatis, non sequitur, quod in divinis locum habere debeat :nempe divinae generationis conditio diversa est Omnino a qualibet creata generatione 3 undoe multa ei propria sunt, quae creatae nullo modo
CONCLUs Io 2. Sententia quae docet, ideo Verbum este Filium, quod procedat ut natum , non satis explicat discrimen, quod reperitur inter Verbi processionem a Patre , & Processione nuisi ritus Sancti a Patre & Filio.
Probatur. Sententia de qua agitur, non explicat , cur Filius, non autem Spiritus Sanctus, Pro- Cedat ut natus , quamvis tamen utrique divina Patris natura ex aequo communicetur.
CONCLUSIO 3. Sententia quae docet, ideo Verbum esse Filium, quod sit imago Patris, satis non est ad constituendum discrimen, quod reperitur inter processionem Verbi, & processionem Spiritus Sancti.
Probatur. Ea sententia satis non est, quae pra supponit aliam rationem qua nitatur: atqui sententia de qua agitur,pra supponit aliam rationem qua nitatur: Scilicet ab eo qui assereret, Verbum
ideo generari, quod sit imago Patris,quaeri Posset cur Verbum sit potius imago Patris, quam Spiriini tus
176쪽
Dissert. II. De Procession. Divin. I 63
tus sanctus, cum uterque ratio ne naturae persecte reserat Patrem aeternum.
CONCLUs Io 4. Sententia quae docet, ideo Verbum, non autem Spiritum Sanctum , este Filium, quod a Patre recipiat naturam foecnndam, quae quidem econtra sterilis est ita Spiritu Sancto, satis non est. Probatur. Primo, ea sententia non redd i r tionem, cur eadem natura, quae kecunda est in Filio , si sterilis in Spiritu Sancto . 2. Uxquis sit alicujus filius, non est necesse, ut ab eo naturam foecundam recipiat: quamplures enim sunt filii, qui nullo modo generare Possunt: edigos &c. CONCLus Io s. Caeteris omnibus proba bilior est sententia quae asserit, secundam Perso nam SS. Trinitatis ideo generari , quod a Patre Procedat peractum intellectus. Probatur . Primo, secundam SS. Ginitatis Personam procedere a Patre per actum intellectus , seu Per actum quo Pater aeternus seipsum cognoscit, Patres docuerunt: cur Verbum
dieitur quaestio est quam sibi proponit Basilius hom. in initium Euangelii Ioannis) ut ostendo eur c respondet ) ex mente processisse. Eadem raetione loquitur Gregorius Nazianzentis Orat. 36.
Verbum cinquit 9 appellaxur, quoniam sis se ha
het ad Patrem , ut Verbum ad mentem . Idem
passim asserit Augustinus in libris de Trini
Secundo, actum intellectus esse causam , cur processio de qua agitur, Vocetur generatio, sic ostenditur. Ille actus est causa,cur processio dicatur generatio , vi cujus secunda persona SS. Trinitatis producitur in similitudinem divinae naturae; in eo enim posita est generationis essentia :atqui secunda persona SS. Trinitatis producitur in similitudinem naturae vi actus intellectus: siquidem producitur in similitudinem naturae vi
177쪽
objecti quod intelligitur: sed actus intellectus ex se tendit ad estormandam imaginem objecti quod
intelligitur ; unde dicitur, ad se attrahere objectum de quo cogitat, cum econtra volitio eXeat ad objectum quod amat, imo & in ipsum aliqua ratione transformetur : idque patet experientia qua docemur, nos de nulla re cogitare , quia ejus in nobis exprimamus similitudinem , quae quidem similitudo dicitur verbum mentis, seu interna mentis locutio. Idem ostenditur authoritate Patrum. Secunda persona SS. Trinitatis generatur vi illius actus, vicujus est& dicitur Filius, nempe filius est te minus. generationis: atqui dicitur, &est Filius vi actus, quo Pater se ipsum intelligit: est eniti Filius, quia Verbum est Patris: at ideo est Uerbum Patris, quod Pater semetipsum intelligat ;quippe non alia ratione, quam semetipsum inteuligendo, exprimit Verbum. Augustini est illud argumentum ; scilicet Epistola 40. di serte scribit, Christum diei Verbum Dei, per quod facta sunt
omnia, ct ideo Filium quia Verbum , nec Verbum dictum , atque transactum , sed apud incommutabia Iem Patrem Acommutabile ipsum , atque incorruptibiliser manens. Eodem modo loquitur Ath nasius impugnans Arianos, qui cum faterentu secundam personam SS. Trinitatis esse Verbum, nolebant tamen concedere esse Filium: Ac De. quidem omnino esse Verbum inflatari nolunt, C inquit in lib. de Decretis Synod. 9 hoe vero esse
Dei Filium nolunt confiteri. Sed illud est ignoratio veritatis o sacrarum Scripturarum inscitia. Acam si omnino Deus est Verbi Pater , cur non se hoc quod gign/tur , Filius est Rursus vero Dei Filius quis
esse potest, nisi orta ex sese progenies e Similis est loquendi modus apud Basilium & Chrysostomum: Propterea s ait Hom. 2. in Ioannem. Verbum etiam ipsum nominavit. Π am quia illud edoctarus. erat , Verbum hoc ungenitum esse Fialium Dei et ne quis patibilem putaret esse gener
178쪽
Differt. II. De Procession. Divin. I 6s
tionem , appellatione illa Verbi occupavit, pravam antea suspicionem aufert, cum ex ipse ese demo se ans, tum sine passione Filium . Ambrosius haeeetiim habet libro de Incarnatione cap. 3. Si multa Verba, multi Filii. Objicies I. Secunda persona vi illius actus non
generatur, per quem non accipit esse verum &reale: atqui vi adi us intellectsis non accipit esse verum & reale: nempe esse quod habetur peractum intellectlis, est esse fictum & intentionale , quod quidem non aliud est, qciam idea seu imago objecti, de quo mens cogitat: unde nemo dixerit lapidem habere esse verum & reale, eo quod homo aut angelus de eo cogitent: ergo secunda persona SS.Τrinitatis non generatur vi actas,per quem Pater aeternus seipsum co gnoscit. Resp. ad I. neg. min. Ad a. dist. ant. Este quod habetur per actum intellectus creati, nota est verum & reale, conc. ant. Esse quod habetur Per actum intellectus divini, neg. ant. Ratio dis. Paritatis est , quia cum intellectus creatus non sit perfectus in ratione intellectas, non potest exprimere, seu producere persectum verbum, seu persectam imaginem objecti, de quo cogitat: eco travero, cum intellectus divinus sit infinite perfectus in ratione intellectos, debet necessario exprimere persectum verbum, seu Perfectam imaginem objecti, de quo cogitat; id autem non est persecta Dei imago, quod habet tantum esse inintentionale & creatum: oportet igitur, ut Pater aeternus, qui se ipsum perfecte intelligit, pers ctum sui verbum exprimat ac producat, ac Pro inde verbum , cujus este sit divinum ac reale . Confirmatur ex eo, quod Patris intellectio sit actus purissimus, qui proinde non possit recipere species a seipso substantialiter distinctas: ergo species sui ipsius, quam etarmat, dum seipsum intelligit, debet esse substantialiter idem cum illius intellectione. Vide S. Thom. I. P. q. q. artet
179쪽
Objicies 2. Τota ratio, cur proeessio Uerbi sirgener alio, Petitur ex eo, quod procedat vi in te, lectionis quae ex se tendit ad productionem rei plane similis objecto quod intelligitur : atqui illa ratio nulla est: siquidem cum intellectio &volitio in divinis sint omnino idem substantial ter , Verbum tam dici potest produci vi volition riquam vi intellectionis ; ac proinde cum volitio non sit generativa, ita nec intellectio debet ellegenerativa: ergo, &c. Resp. ad I. neg. min. Ada. dist. ant. Intellectio & volitio in divinis sunt omnino idem adhu , Onc. ant. Virtualiter, neg. ant. Se habent Dei .perationes ad intra, sicut illius attributa: quemadmodum igitur sui harum institutionum prima parte dictum est attributa Dei a se invicem distinguuntur virtualiter : ita etiam intellectioci volitio. Cum autem ut ibidem observatum est distinctio virtualis emctat,ut idem attributum propter suam infinitatem ac eminentiam aequiraleat multis attributis, realiter actu di- sinctis, sic etiam essicit ut una operatio aequi- valeat multis operationibus , realiter actu di- sinctis; ac proinde eadem operatio potest sub una sermalitate, seu sub una ratione, considerata producere terminum, quem non producit considerata sub alia ratione seu formalitate: Hinc-que sequitur, eandem entitatem reduplicative prout est intellectio, producere Verbum, licet reduplicative, prout est volitio, ipsum minimo
Argumenta quae ex Spiritus Sancti processione moveri possunt adversiis conclusionem nostram vide pertractata ac soluta subsequetue capite
180쪽
Differt. I. De Existent.SS. Trin. I 67
Cur processio Spiritus Sancti non dicatur
generatio. Nnt. Ria hic expendenda sunt I. an proces, A sio Spiritus Sancti dici possit generatio : 2. cur non possit dici generatio: 3. denique cur appelletur processio simpliciter ac sine addito. CONCLUs Io I. Processio Spiritus Sancti non potest dici generatio . Probatur. Si processio Spiritus sancti dici posiset generatio , Spiritus Sanctus dici posset Filius Patris ac Filii; nimirum ab utroque procederezPer generationem,cujus terminus essentialiter est filius: atqui Catholica fides docet,Spiritum Sanctum dici non posse Filium Patris & Filii . Scilicet I. nec Scriptura nec Patres aliquando Spir, tum Sanctum vocarunt Filium: 2. econtra eadem Scriptura docemur, unicum este in Trinitate Filium : his enim similibusque sententiis Scripturae rassim utuntur: Sic Deus dilexit mundum, ne F sum suum Vnigenitum daret. Unigenitus qui est in sinu Patris , enarravit nobis. CONCLUs Io a. Ideo processio Spiritus Sancti non est generatio, quod Spiritus Sanctus procedat per actum divinae voluntatis. Probatur. Primo, Spiritum Sanctum procedere per actum voluntatis, ostendunt Scripturae ac Patrum textus, in quibus dicitur charitas, donum , amor Patris ac Filii : ii enim textus significant, eum esse terminum charitatis Ramoris, quibus Pater & Filius sese mutuo dili
Secunia , ideo processionem illam non esse generationem, quod fit per actum voluntatis a se ostenditur. Per id Spiritus Sancti processio non est generatio , per quod ex Patre & Fb
