Institutiones theologicae ad usum seminariorum. Authore Gaspare Juenin ... Tomus primus septimus

발행: 1704년

분량: 575페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

turalis est , & cuius nullum vestigium , saltem quod prorsas simile sit , extat in rebustreatis, comparari non potest sola ratione naturali : siquidem potentia cognoscens & objectum cognitum, debent e se ejusdem ordinis, cum inter ea debeat esse proportio : atqui mysterium Trinitatis est omnino supernaturale , nullumque illius vestigium , saltem quod omnino simile sit , extat in rebus creatis : ergo, &c. Confirmatur argumentum authoritate Scripturae. Illud mysterium cognosci non potest ratione naturali, quod sola revelatione cognoscitur: atqui mysterium Trinitatis, ex Scripturis , sola revelatione cognoscitur : Haec enim

habet Christus Matthaei xi. Nemo novit Filium nisi Pater , neque Patrem quis novit , nisi Filius ,

O cui voluerit Filius revelare.

Objicies. Cognoscere rem implicite, est cognoscere objectum, in quo a parte rei continetiar: atqui sola ratione naturali cognosci potest , saltem imperfecte, objectum in quo a parte rei Trinitas continetur, nimirum Dei essentia: ergo Trinitas potest implicite cognosci sola ratione naturali.

Resp. neg. maj. seu ut quid cognoscatur implicite, satis non est, ut cognoscatur objectum in quo a parte rei continetur ; sed requiritur Praeterea, ut ex illo objecto cognito per a numentationem colligi possit: at ex essentia Dei cognita viribus naturae , colligi non P test Trinitas persenarum; neque enim sequitur ex essentia sic imperfecte viribus naturae cognita.

CONCLus Io 2. Ex suppositione , quod quis per revelationem didicerit mysterium Trinitatis, potest aliqua, sed multum imperiecta , illius vestigia in rebus creatis invenire

Probatur. Augustinus libro f. de Trinit

152쪽

Differt. I. De Existent. SS. Trin. I 39

te docet, aliquam esse Trinitatis imaginem. inhumana mente . Τria sunt, cum anima semetipsam amat; Notitia sui, ignoti nimirum nul la cupido ; Amor; &ipsa animae substantia et ea autem sunt unum substantialiter, licet rela live distinguantur : litur ait cap. 4. ) ipsa mens, ct amor , O not xia ejus, tria quaedam sunt , in haec tria unum sunt, ct cum perfecta sunt, aequalia sunt. Verum, cum imperfecta sit illa imago, quod

Verbi generationem non exprimat, Augustinus aliam repetit ex memoria, cogitatione & amora quae in anima reperiuntur. Memoria ait ) non aliud est,quam continuata notitia: Cogitatio est actus, quo quis advertit ad rem quam mente reis volvit: Amor est motus ad utendum aut fruens dum re, de qua cogitatur. Cum autem mens de

re aliqua cogitat, format in se verbum sibi simile. 2 Lemo enim c ait S. Doctor cap. 7. 9 volens , aliis quid facit quod non in eorde suo prius diserit, quod

verbum amore concipitur sive creaturae sive creatoris ,

.d est , aut naturae mutabilis , aut incommutabilis veritatis: ergo a Pari, dum Pater se ipsum cogitat , ut revera cogitabit semper & cogitavit ab aeterno, generat Uerbum omnino sibi simile , quia verbum tunc est omnino simile rei cognitar, cum res persecte cognoscitur . Praeterea anima quae se ipsam amat, quae sui ipsius verbum essinxit , movetur, ut illo verbo , aut utatur , aut fruatur; proindeque producit amorem, qui sit utriusque vinculum : ergo a pari Pater & Uerbum moventur ad suimet fruitionem, ac proindὰ

producunt Spiritum Sanctum , qui quidem est utriusque amor: Sicut sinquit Augustinus lib. 9. de Trinitate cap. I 2. 3 Dei Verbum Filium ese , nullus christianus dubitat, ita charitatem esse Spi

ritum Sanctam .

SS. Trinitatis mysterium non consistit solam in eo, quod tres personae realiter distinctae,

sine unus substantialiter Deus , quod Pater. G 3 gene-

153쪽

generet Verbum, quod Pater & FiIius producant Spiritum lanctum , sed quod ea Spiritus sancti productio non sit generatio: atqui ejus circumstantiae vestigium in hominis animil reperitur; nempe mens hominis suum amorem non generat, nimirum amor Partum mentis , seu

productionem verbi , hoc est , imaginis rei quam cogitat, subsequitur: cur itaque amando

se ait ibidem Augustinus in non genuisse dica-sur amorem suum , sicut eognoscendo se , genuit notitiam suam e In eo qMidem manifeste ostenditur hoc amoos esse principium, unde praeedis r ab ipsa quippe mente procedit, quae sibi est amabilis, antequam se amet et atque ita principium est amoris sui suo se amat . Sed ideo non recte dieitin genitusiab ea , sicut notitia sui qua se novis , qu3a n sitia jam inrentum est , q-d partum vel repertum dicisur , quod sepe praecedit inquisitio eo sine qui sura . Ham inquisitis est appetitus tameniendi , quod idem valet si dieas , reperiendi. uuae aurem repenuntur , quasi pariuntur , unde proli I

milia sunt , . ubi vis is ipsa notitia i ibi enim

quasi expressa firmantur : nam etsi jam erant res quas quaerendo Avenimus, notitia tamen ipsa non erat , quam sicut prolem nascentem deputamus .

Sed de ea difficultate, quae haud dubie gravis. sima est, dicemus agentes de Processionibus ;eo nimirum loci prolatis variis antiquorum Patrum sententiis , ex Augustini principiis ,reddemus rationemi cur processio Verbi a Patre dicatur. generatio ; cum econtra processio sancti Spirilsis eo nomine nec appelletur, nec

154쪽

Differt. II. De Procession. Disin. I I

DISSERTATIO SECUNDA.

De Praeessionibus Divinis.

zor. T, E proeessionibus quaeremus I. ut lim dentur in divinis: a. quinam sit e rum numerus: 3. cur prima, quae est Filii a Patre, dicatur generatio: 4. cur secunda, quae est Sancti spiritus a Patre & Filio, dicatur processio simpliciter: s. quodnam sit principium processionum divinarum : 6. denique, utrum sint voluntariae.

Vtrum in divinis dentur processiones.

Nol. I. π Rocessionis nomine aliud non intellia .m gitur, quam emanatio, seu origo mnius ab alio: sic fluvius dicitur procedere a senis te, quod ab eo emanet ae oriatur. 2 Lot. 1. Processio duplex est , transiens re immanens. Prior est ea per quam Potentia extra se ipsam operatur 3 Propter eam rationem Irocessio caloris per quem calefit aqua, appelatur transiens , nempe ignis ex quo calor ille procedit, extra se ipsum, in aquam nimirum, operatur . Posterior est ea in qua potentia , seu principium, operatur in subjectum extra seminime positum, sic visio est actio immanens; scilicet ut oculus videat, non est necesse, ut ex tra se ipsum exeat, seu non est necesse, ut opere tur in subjectum, quod extra ipsum oculum po

situm sit . . - et

Nyl. 3. Processio immanens subdividitur m

155쪽

I 1 Instit. Theolog.Pars II.

pro ccssionem unius ab alio tanquam a causa, di in processionem unius ab alio tanquam a mero principio. Illa dicit in termino receptionem esse cum dependentia a principio ex quo oritur , ut patet in processione luminis a sole ;ista vero dicit receptionem esse, sed absque dependentia. 2s G. 4. Nihil hie ilicemus de processione tram unte: quae enim ad eam spectant, referimus in harum Institutionum partem tertiam, tu qua de Deo creatore disseremus. CONO Lus Io I. In divinis non datur Pr eessio unius ab alio tanquam a cauSa. Probatur. Id in divinis non datur, quod Deci Tepugnat: atqui processio unius ab alio ranquam a causa, Deo repugnat: nempe tollit divinitatem ipsam: Deus enim est estentialiter independens, cum essentialiter sit ens a se. Objicies. Multi veteres videntur admisisse in divinis processionem unius ab alio tanquam a causa: Iustinus in disogo cum Tryphone scribit, Deum Patrem esse Filio causim cursit. Constantinus Magnus in oratione ad Sanctorum coetum , apud Eusebium sic loquitur : Pater quidem Filii eausa est , Filius vero est causatum 1 si aetiam Basilius lib. I. contra Eunomium : Plas autem secundism causarum habitudinem ad ea , quae ex illis oriuntur , Patrem collocari ante Dium asserimus: haec etiam habet eodem in libro

idem S. Doctor : Vox ipsa Patris quid aliud semifera , nisi hoc, quod causa est O principium ejus qui ex ipso genitus est Haec quoque leguntur

apud Gregorium NaZian unum orat. 29. Deus

quidem de Patre loquitur ) est Deus , siquidem Filius O Spiritus Sanctus ad unam causam Υeferuntur . Ergo , ex SS. Patribus , admitti

debet in divinis processio unius ab alio tanquam a causa , Fi lii nimirum & Spiritus sancti a

Patre.

Resp. dist. conseq. Admitti debet in divinis

156쪽

Dissert. II. De Procession. Dirin. I 3

processio tanquam a causa, improprie sumptρ, conc .conseq. Proprie sumpta, neg. conseq. Causa priore modo sumpta, est simplex communicatio esse, abstrahendo, an Per eam communicationem terminus Pendeat a principio , aut ab eo minime pendeat. Iam vero quod scriptores in argumento laudati causam in eo priore sensu , non autem in posteriore, sumpserint, demonstratur ex eo, quod ii scriptores conceptis terminis docuerint, Verbum esse vere ae substantialia ter Deum, ac proinde non esse terminum quia suo principio, Patre nimirum, tamquam esterictus a causa pendeat. Usi sunt autem ea loque

di ratione, ut adversus Sabellianos aliosque similes haereticos personarum in divinis distinctionem adstruerent.

CONCLUs Io 2. Admitti debet in divini processio immanens unius ab alio tanquam a principio. Probatur I. ex Scriptura. Processio tanquam a principio, ex observatis, est origo seu emanatici unius ab alio: atqui in divinis admitti debent ejusmodi origo, ejusmodi emanatio: Si quidem

I. Scripturae conceptis terminis ejusmodi oris nis , emanationis , ac processionis meminere

cum de Filio & Spiritu Sancto loqMuntur: Ioan nis8. sie Christus de se ipso loquitur: quatenus Uerbum ) ex Deo praeessio veni Ioannis16. Christus haee ait de Spiritu Sancto: Spiritus qui a Patre procedit. 2. Eaedem scripturae farinpius Verbum vocant Dei Filium ; asserunt ipsum esse genitum: atqui qui Filius est, emanata Potre, qui genitus est, ab eo oritur, a quo Tenera tus est. 3. Ex iisdem Scripturis constat, alteram Τrinitatis personam mitti a prima , tertiam verost prima & secunda: sed stlo ut dicetur inferius ) processionem praesupponit: ideo enim nusi qua Scripturς asserunt, Patrem mitti. quod a nul ia alia persona procedat. Ia vero quod eae proces siones sint emanatio abiq; depe dentia,Patete ii . t . G s quae

157쪽

r 4 Institi Theolog. Pars II.

quae ad prioris conclusionis probationem dicta

sunt.

Probatur 1. authoritate Patrum,qui floruerunt ante Concilium Nicaenum I. Nimirum imitati Scripturarum loquendi morem, tapius Verbum vocant Dei Filium, ut patet ex textibus, quibus superius Verbi divinitatem adversas Arianos asseruimus. Communem illorum mentem, tritum loquendi moduNovatianus, seu author libri de Dinitate, qui reperitur inter opera Tertulliani , cap. 3I. hisce verbis expressit: suidquid est FALus , non exse est , quia nee innatus est, sed ex Parre est , quia genitus est; sive dum Verbum est, Dedum virtus si sive dumJapientra est , sive dum lux

est, με dum Filius est , O quidquid horum est ,

non aliunde est , quam ex Pure , Patrisuo originem suam debens. Iidem Patres passim , cum de Deo Patre I quuntur , eum absolute ac sine addito Deum appellant; nonnunquam cum eo conjungunt PronΟ-men , illum Deum ; aliquando vocant Deum c Patrem omnium : Econtra cum nominant alias

Trinitatis personas, Filium v. g. eum designant titulo vel Glii Dei , vel Servatoris , vel Domini . Eam loquendi formulam legere est apud Tertul- Iianum libro adversus Praxeam cap. IJ. Aposts-ἐumsequar inquit in in si pariter nominandi fuerint Pater , Filius , Deum , Pareem appellem , O Iesi,m christum , Dominum nominem . Solum aucem Christism potero Deum dicere , sicut idem Apostolus τ

υ quibus Christus, qui est inquit Deus Duper

omnia benedictus is aevum omne. cam O radrum solisseorsum , Solem vocabo; Solem autem nominans, cujus est radius , non statim O radium , Solem ap-

Eodem referri possunt eae sormulae, quibus nonnulli ex Patribus trium priorum iaculorum ii fi sunt adversus Sabellianos. Scilicet nonnumquam dixerunt, Patrem esse causam Filio,cur sit; ece sontem, ex quo Filius & Spiritus sanctus

158쪽

oriuntur . Eorum Patrum textus retulimus in objectione adversus priorem hujusce capitis con elusionem. Huc quoque reserri possunt loca qui bus eorumdem temporum scriptores asseruerunt Patrem esse majorem Filio, etiam quatenus Filius est Deus: neque enim alio sensu Pater potest esse major Filio, etiam qua Deus est, quam quod sit principium, ex quo Filius oritur. Ex iis autem omnibus sic conficitur argumen tum, Illi docuerunt admitti debere processionem in divinis, seu originem unius ab alio tanquam a principio, qui Verbum 'ocarunt ilium Dei; qui

dixerunt, ipsum non esse innatum ac ingenitum, imo natum & genitum ex Patre; qui de Patre ac de aliis petionis simul loquentes, illum, non autem alias personas, appellarunt D eum absolute, Deum praeposito pronomine, Ilisvi; qui dixerunt illum esse Filio causam cur sit ; qui asseruerundPatrem esse majorem Filio, etiam qua Filius est Deus: atqui Patres trium Priorum saeculorum se se gesserunt: ergo docuerunt, in divinis admi ti debere prόeessionem, seu originem unius ab alio tanquam a principio. Probatur 3. aut horitate Patrum qui post exortam Arianorum haeresim scripserunt. I. Processionem de qua agitur, aperte tradidit Conciliu in

Nicaenum I. credimus verba sunt symbolo intinum Dominum Iesum christum, natum de Patre unigenitum , Deum de Deo , lumen de lumine , Deum verum ex Deo Tero, genisum non sacrum ..2. Nonnulli scriptores Patri, Arectoris nomen respectu Filii tribuerunt. Hilarius in haec Psalmi

44. verba, Proptereὰ unxit te Deus , Deus tuus ,

sic loquitur lib. . de Trinitate: ses, relatremes ad auctorem e Te verὸ , ad ejus , cui ex aDctores , signifieationem . v enim Deus ex Deo . g.

Gregorius NaZianzenus orat. 3 s. quae Prima de .

Filio dieitur , hane sibi quaestioneia proponit: suomodo igitur non sunt Filius & Spiritus sanctus ) simul cum Patre principii expertet, 'qui

159쪽

dem aetema sunt ' Eam autem sic solvit : suia inde procedunt, etsi non post illum sunt. Datae a sosolutionis hanc reddit rationem : Equidem quod principio earet , etiam aetemum est r quod autem elemum est, non protinus omni caret priseipio , quamdiu ad Patrem, velut ad prine pium, refertur. Ergo illi, quantum ad causam , non carent principio. 4. Athanasius oratione contra Sabelli gregales , Concedit, Patrem jure merito dici solum Deum

uia solus ingenitus sit , o solus fons Deit

iis.

Ex iis vero Patrum locis sic arguitur. Illi j dicarunt, in divinis admitti debere processiones

seu emanationes ac origines unius ex alio tamquam a principio, qui docuerunt, Verbum esse Deum de Deo ; ipsum vere genitum este, non fa-etum; Deum Patrem esse Filii auctorem, Filium S Spiritum Sanctum non esse expertes principii eo quod a Patre procedant; utrumque referri ad Patrem tanquam ad principium ; Patrem recte dici solum Deum, quod solus sit ingenitus, quod colus sit sons Deitatis: atqui id docuerunt Patres qui post exortam Arianorum haeresim scrips a lint: ergo, &c. Objicies I. Processio sapponit prius & postea ius, nempe principium est prius termino,qui ab eo procedit: atqui in divinis non datur prius &Fosterius, non enim dantur inter ea quae sibi invicem coexistunt: sed omnes persona SS. Trinia eatis sibi invicem coexistunt, cum omnes sitat

aeternae: ergo, &c.

Resp. dissi maj. Processio supponit prius reposterius aut temporis, aut originis , conc. ma, Eemporis tantum, neg. maj . In divinis prioritas

temporis locum non habet, eo quod ut dictum est in argumento θ singulae personae sint essenti liter aeternae, sed admitti debent prioritas & p sterioritas originis . Pater tutici argumentix omnibus, quibus conesusio secunda confirmata

fuit, ac praesertim ho*-qui laudatus est ex

160쪽

Dissen. II. De Proces n. Divin. 1 7

Gregorio Nazian Zeno: mod autem aeternum est non protinus omni caret principio . Confirmatur ex eo, quod si supponeretur, solem esse aeternum , sequeretur, lumen quod profundit, fore pariter alternum: in ea tamen suppositione esset prioritas inter solem & lumen, quod ex eo productumia i siet ab aeterno. Objicies r. Si inter personas divinas admitteretur processio, solus Pater elset Deus a se ipso: siquidem solus a se ipso divi uitatem haberet, aliae Personae eam ab ipso reciperent: atqui solus Pater non est Deus a se ipso, nempe si solus Pateresset Deus a se ipso, aliae personae non essent

Deus; siquidem est de essentia Dei, ut sit Deus a se ipsi, , hoc est , independenter a quolibet

alio: ergo, &c. Resp. ad I. conc. maj. neg. min. Ad 2. neg. an P. Ad . dist. ant. Est de essentia Dei, ut sit Deus a seipso, hoc est, independenter ab aliqua causa EXtrinseca, conc. ant. independenter a principio originis, neg. ant. Non est quidem de essentia .Dei, ut habeat Principium; nam alioquin Patex

qui est innascibdis& improducibilis , non ςsset Deus; sed non est quoque de illius essentia, ut careat principio originis. Id persuasum fuit Patribus Nicaenis, qui Christum dixerunt Deum de

Deo, Deum Ῥerum de Deo vero , genitum no actum .

Doetrinam illam Nicaeni Paties docti fuerant ab iis qui vixerunt tribus prioribus seculis: siquidem ut de Verbi divinitate disserentes ostendis mus) asseruerunt,Verbum se habere respectu P tris , sublatis tamen impersectionibus in sicut se habet radius respectu solis, sicut fluvius respe, ctu sontis. Vide quae dicta sunt superius pagbnis ς 9. ω. 6 I. Objicies 3. Esse personarum divinarum non potest osse receptum: nam esse receptum, est esse im persectum, tum qui a s dicente Scriptura ) beatius est magis dare quam recipere, tum etiam

quia este receptum praesupponit in subjecto in Go

SEARCH

MENU NAVIGATION