Institutiones theologicae ad usum seminariorum. Authore Gaspare Juenin ... Tomus primus septimus

발행: 1704년

분량: 575페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

1 8 Instit. Theolog. Pars II.

xandro Papa III. Seripsit etiam sinquit Matthaeus Paris in Historia Anglicana anno II 79. Alexandri diebus contra eundem Petrum Lombardum

Abbas Ioachim Florensis coenobii ordinis Cistertiensis in Calabria) libellum , vocans eum hae reticum se insanum, qu od, e. Lis quam dictus Abbas adversus Lombardum moverat, indecisii remansit usque ad Innocentium III. Stetit autem sverba sunt ejusdem Matthaei Paris hae

indeterminata alιereatis a diebus Alexandri Papaer que ad tempora Innocenti. Papae per annos multos , sedentibus inter eos in cathedra Romana Luia eis III. Gregoris VIII. Clemente III. O celestino III. Pontificibus R Omanis. Uerum Innocentius III.

ejusmodi liti finem imposuit in Concilio Later,nensi IV. Et fine quartum Concilium Lateranense Proinscripsit 1. libellum de quo agitur e Damnamus ergo verba sunt capituli secundi O reproba mus libellum , fixe ira Tatum , quem Abbas Io chim edidit contra magistrum Petrum Lombardum de unitate seu essentia Trinitatis, appellans ipsum haereticum o insanum, pro eo quod insuis dixit Sententiis , suoniam quaedam summa res sPater , Filius, ct Spiritus sanctus , O illa non est generans, neque genita , nec procedens r Vnde asserit, quod ille non tam Trinitatem, quam qua ternitatem adpruebat in Deo , videlicet tres personas , O illam communem essentiam quasi quam

tam is

1. Resert ejusdem Abbatis doctrinam , Lotmbardi dictis plane contrariam: Manifeste prope- flans , quod nulla res est quae φ Fater , O Filius O Spiritus sanctus, nee est essentia , nec substantia , nec natura , qua vA concedat, quod Pater o

Filius O Spiritus sanctus sunt una essentia , una substantia, unaque natura. l. Asserit,eundem Abbatem Ioachimum inter Trinitatis personas non aliam unitatem admisis,se,quam unitatem impropriam , ei similem qua inter

192쪽

Differt. II. De Procession Divin. I s

inter multos homines reperitur: Verum unis tem huiusmodi non veram propriam , sed quasi eouemvam ct similitudinariam esse fatetur,quem admodum dicuntur multi homines unus popuIus , se multi fideles una ecclesia , juxta illud Multi udinis credentium erat cor unum se anima

una.

q. Asserit,tenendum esse dogma,quod Ioachimus Abbas damnaverat in Petro Lombardo: Vos autem , sacro se universali concrito approbante ,

eredimus θ' consitemur cum Petro, quod una qυα-

dam summa res est , incomprehensibilis quidem O negabilis, quae veraciteν est Pater se Filius OSpiritus sanctus , tres simul personae , aesingulatim

quaelibet earumdem.

Rationem reddit, cur inde non sequatur admitti debere quaternitatem: Et ideo in Deo nitas est solummodo, non quaternitas, quia qMaeli bet trium personarum est illa res, videlicet substantia , essentia , si re natura divina , quae sola est unia versorum principium, praeter quod, aIiud inveniri

non potest. c. Docet, unam illam rem nec generare nec generari: Et Ela res non est generans, neque geniata , nec procedens: sed est Pater qui generat, FAlius qui gignitur, O Spiritus sanctus qui proce dis , ut distinctiones sint in personis , ct unitas in

natura.

licet essentia nec generet nec generetur : Patere

ab aterno Filium generando, suam substantiam ei dedit, iuxta quod ipse testaturi Pater quod dedi mihi , majus est omnibus: Ae dici non potest, quod partem suae substantiae illi dederit , edi partem re-rinuerit ipse sibi.... Nee diei potest, quod Pater 1m Filium transtulerit suam substantiam generando 'quasi sie dederit eam Filio , quod non retinueris eam pbi. . 8. Solvit argumentum Abbatis Ioachimi, docetque,Verba Scripturae,quae ab ipso laudata fuerant

193쪽

rso Instit. Theolog.Pars II.

rant pro adstruenda in divinis unitate impropria , locum habere quidem in creatis, non autem in divinis: Cum ergo Veritas pro fidelibus suis ad Patrem orat: Volo inquiens9 ut 'sisset unum in nobis , sicut O nos unum sumus: hoc nomen unum , oro fidelibus quidem accipitur , ut intelligatur uniocharitatis in gratia ; pro personis vero divinis , ut attendatur identitatis in natura unitas. Solutionem a se datam confirmat alio Scripturae testimonio : Puemadmodum Veritas alibi ait: Estote

perfecti sicut O Pater vester eoelestis perfectus es rae si dicerei manifestius: Estot perseeZi perfectione gratiae , sicut Pater vestex coelestis perfectus est perfecZione naturae r utraque πιdelicet suo modo, quia ister creatorem O ereaturam non pote)i tanta similitudo notari, quin inter eos major si dissimilitudo

notanda.

s. Prohibet sub anathematis poena,ne quis doctrinam Abbatis Ioachimi audeat approbare: Si quis igitur smtemitam, sive doctrinam praefati

Ioachim, in hac parte defendere , vel approbare praesumpserit, tanquam haereticus ab omnibus con futetur .

Io. Tandem asserit, Abbatem Ioachimum nutilatenus haereticum fuisse : Cum s inquit θ Memnaehim Omnia seripta sua nobis assignari mandam rit , apostolicae sedis judicis approbanda , seu etiam eorrigenda , dictans epistolam , eui propria mamus scripsit , in qua firmiter eonfitetur, se illam mdem tenere, quam Romana tenet Ecclesia , quα c-ctorum fidelium, disponente Domino , mater est Omagistra. Ex iis, quae hucusque relata sunt ex Concistio Lateranensi IV. patet 1.libellum Abbatis Ioa chimi damnatum suille, quod in eo assereretur reproba i debere doctrinam Petri Lombardi conten lentis, in Τrinitate esse rem summam,quae nec gignat uec gignatur . Patet 2. definitum fuisse tanquam fidei articulum, summam illam rem , quae est essentia divina, nec generantem , nec ge nitam s

194쪽

Differt. II. De Proceson. Divin. I 8 r

nitam, nec procedentem esse: ac proinde essentia divina non est principium suo remotum divinarum processionum. Respondent nonnulli ad I. negando min. Ad a. distinguunt ant. Concilium Lateranense definiit, estentiam non generare tanquam principium uuod, concedunt ant. tanquam principium si uo,

negant ant.

Confirmant authores illi suam responsionem ex ipso met Lateranensi Concilio, quod quidem ubi declaravit, essentiam divinam nec generare nec generari, nec procedere, statim subjicit verba,quae probant, hanc illius definitionem: Esentia non est generans , neque genita, neque procedens ,

ad solum . principium suod , restringi : Sed es Pater qui generat , I itius qui gignitur , Spiritus sanctus qui precedit. Confirmant iterum ex scopo Concilii. Sacra Synodus inquiunt θ definiit, ellentiam necesse

generantem , nec genitam, neque procedentem

insensu quo Ioachimus Abbas in suo libello contenderat, eam esse generantem , genitam, ac procedentem : contenderat vero, eam esse generantem tanquam principium suod: Si quidem asseruerat, estentiam non esse quid unum commune tribus personis: id autem quod non est comm ne generanti & genito , non est principium suo, sed principium ui Od: nempe generans, vi actio. nis generativae, debet sibi assimilare genitum in principio si uo, hoc est, in natura Per quam generat 3 imperseete quidem, id est, secundum speciem, cum generatio est imperfecta ut est in creatis ; Perfecte vero, seu secundum identitatem individualem & numeri eam, cum generatio, ut est in divinis, est per tectissima. Hinc autem patet maximum esse discrimen inter generationis Principium uuod, & principium suor Illud nimirum debet esse necessario distinctum realiter a suo termino, ut sunt Pater & Filius, non vero

istud; unde estentia quae est ii; Patre, est idem

ream

195쪽

182 Institi Theolog.Pars II. realiter cum Filio genito , & cum Spiritu sancto

Procedente.

Respondent a. alii theologi ad argumentum quod oblectum est, concessa majore, negando minorem. Ad elus probationem,distinguunt ant. Concilium Lateranense definiit essentiam, sumptam in abstracto, nec esse generantem, nec genitam, n ec Procedentem, concedunt ant. sumptam in concreto. subdistmguunt, nec esse generautem, nec genitam, accipiendo generationis nomen stricte, concedunt antecedens; accipiendo late, negant antecedens.

Ioachimus Abbas inquiunt censuerat, P trum Lombardum in hisce verbis, Summa reses Pater , Filius O Spiritus sanctus , O illa non es generans, neque genita , nec procedens, sumererem illam summam, leu essentiam, in abstracto, hoc est, praecisam a Patre, Filio & Spiritu sancto; unde conclu serat, Lombardum adstruxisse non

trinitatem, sed quaternitatem,quae constaret ex tribus personis & summa illa re, quae nec esset generans nec genita. Eam vero rem summam, seu essentiam, sic acceptam, Concilium Laterane se definiit nec generantem esse, nec genitam, nec

procedentem, quia de facto sic accepta , non existit realiter: essentia quippe realiter est idem cum tribus personis , nec cum illis contra quod tamen finxit Ioachimus in venit in num

rum .

Praeterea saddunt i idem authores) Concilium non definiit sol im, essentiam in illo abstractionis statu non esse generantem; sed praeterea definiit , eam etiam in concreto sumptam, nec gene rare, nec esse genitam, accipiendo stricte gener tionis nomen,seu pro actione quae genito tribuat existentiam, ut fit in creatis , in quibus generans & genitum distincta sunt realiter; verum non definiit, eam in concreto sumptam, seu in personis modificatam, non esse generantem, aut ge nitam , aut procedentem, sumendo late gener tiO-

196쪽

Differt. II. De Proeeson. Divin. I 83

t onis nomen, nimirum pro actione per quan communicatur natura, quae Prius Prioritate non

quidem reali, sed rationis tantum, existit. Et sanae sacra Synodus unum tantum sibi proposuit, scili, cet damnare voluit sensium,quem Ioachimus Abin has huic sententiae: Essentia generat se generatu adscribebat: contendebat vero, essentiam in concreto silmptam, seu prout est in Patre, gener te essentiam in Filio, sumendo stricte genex

tionis nomen,seu, pro actione quae tribueret ex

stentiam essentiae Filii . Ratio est, quia Ioachi, mus Abbas afferebat, essentiam Patris esse numero distinctam abessentia Filii: ac proinde necesse erat,ut assereret, essentiam Filii quae ab ementia Patris proprie generaretur cum effet ab ea distincta j existentiam ab ea aecipere: quod qui dem est haereticum . Vide hanc responsionem . fuse pertractatam apud Petavium, de Trinitate libro sexto.

ARTICUL Us III. Verum Relationessent principium Quo di

vinarsem processonum. Non I. I Omine relationum hic intelligun4l tur Paternitas, Filiatio ,&SPir tio activae quaeritur, utrum eiusmodi relationes snt virtus, per quam Pater generat Verbum, &Per quam idem Pater cum Filio spirat Spiritum

cinctum. -

Τ t. 2. Circa propositam dissicultatem tres sunt Scholassicorum sententiae. Prior docet, relationes paternitatis, & spirationis activae effesolum principium Ino tum proximum tiam re motum divinarum processionum. Altera conten' dit,paternitatem & spiratione activam esse Principium in adaequatum earumdem processionum,ita ut ex aequo ad illas cum essentia, intellectit,ac vo luntate divina concurrant. Tertia tandem asserit Tom. III. I rela-

197쪽

relationes non esse principium, sed meram eonis ditionem ad procelliones requisitam 3 & haec ultima sententia est Τhom istarum post Doctorem

Angelicum I. P. q. 4 I. art. s. CONCLus Io I. Relationes paternitatis

S spirationis activae , non sunt adaequatum &solum principium uiso processionum divina

rum .

Probatur . Ex dictis duobus praecedentibus articulis, essentia divina est principium uuo remotum ; intellectus & voluntas sunt principium suo proximum processionum divinarum: ergo falso asseritur, relationes paternitatis & spirationis activae, esse solum earum adaequatum princia pium uno sive remotum sive proximum. CONCLUs Io 2. Relationes Paternitatis &spirationis activae non sunt, etiam inadaequatum ac partiale, principium uiso divinarum proces-

sonum.

Probatur. Prncipium stu', est illud, per quod agens producit sibi simile et nam propter eam Tationem natura humana est principium Ius generationis humanae : atqui relationes paternitatis & spirationis activae non sunt id pei quod agens, seu Pater, seu Filius, producit sibi sumite: revera enim nec Filius est similis Patri in ratione Paternitatis , cum non sit Pater , nec Spiritus sanctus est similis Patri aut Filio in ratione spirationis activae, cum ipse alium Spiritum minime spiret. Confirmatur argumentum. Per id persenae SS. Trinitatis non producunt sibi simile, ver quod distinguuntur realiter ratqui sic distinguuntur per relationeS : ergo,

Objicies r. Illud solum est principium proincessionum , ratione cujus Principium productivum & illius termini realiter distinguuntur;atqui principium productivum SilliuI termini distin-

suuntur tantum ratione relationum paternitatis

di spirationis activae: ergo relationes sunt -

. . Ium

198쪽

Differt. II. De Praeession. Divin. I 8s

lum principium divinarum processionum. Maisjor videtur vera : siquidem principium productivum S illius termini debent ese realiter di- sincta; neque enim aliquid potest semetipsum Producere. Minor non minus est certa, scilicet, Pater qui est principium Filii, non distinguitur a Filio,nisi ratione paternitatis; & sunt liter Filius non distinguitur a Spiritu Sancto,nisi ratione spirationis activae. Resp. ad I. neg. maj. Ad 2. dist. ant. Principium productivum suod , & illius termini debent esse a se invicem realiter distincta, conc. ant. sic Pater, eo quod Filii sit principium productivum quod, realiter distinguitur a Filio: Princi- Pium Productivum uno, neg. ant. Ratio est, quia Principium productivum uno remotum, ut jam superius observatum est, est forma in qua terminus productus redditur similis principio suod producenti: sic in homine natura humana est Principium stuo remotum generationis humanae, quia individuum genitu m redditur simile homini generanti, seu principio uuod, inhumana natura. Ea vero forma in creatis non reddit te

minum perfecte similem principio generanti, sed tantum ratione speciei: econtra in divinis reddit terminum persecte similem in natura divina, ac Proinde non efficit tantum identitatem specificam in natura, sed etiam io dividualem & num

ricam.

Objicies x. Illud solum est principium processionum in divinis, per quod Pater & Filius

constituuntur formaliter in esse principit: atqui Pater & Filius constituuntur formaliter in esse Principii per relationes paternitatis & spirationis activae: ergo, &c. Resp. conc. maj. neg. min. siquidem Pater ει Filius constituuntur in esse principii si uo , Per essentiam , per intellectum ac voluntatem : Per relationes verδ paternitatis & spi-xationis activae , constituuntur in esse supposi I x ti '

199쪽

ti ac personae , ut subsequenti conclusione di

cetur .

Objicies 3. Si personae non constituerentur in ratione principii productivi per relationes , in ea constituerentur per aliquid absolutum ; non enim in divinis datur medium inter relativum &absolutum: atqui personae non constituuntur in Tatione principii productivi per aliquid ab Iurum: in ea nimirum suppositione , Spiritus sanctus esset principium productivum , cum nihil absolutum sit in Patre aut in Filio, quod in Spiritu sancto non reperiatur. Resp. ad T. conc. maj. neg. min. Ad 2. neg.

ant. Ratio es quia principium productivum , ad aequale sumptum, duo dicit , unum quod praecipue R in recto significatur per potentiam producendi ; & alterum quod per eam minus praecipue & in obliquo tantum significatur. Id vero quod significatur in recto & magis praecipue, est essentia divina , id e contra quod significatur in obliquo & minus praecipue, est relatio, seu con- notatio ad certam personam; cum autem in qualibet persona non sit ejusModi connotatio , mirum non est, quod quaelibet non sit principium productivum , sumendo principium producti-Vum adaequate , seu tam pro eo quod dicit in recto, quam pro eo quod dicit in obliquo . Solutio illa est S. Thomae qui I . P. q. 4 I. art. s. ad 3. sic loquitur: Ad tertium dicendum, quod cum dico: potentiam generandi , potentia signfficatur in recto , O generatis in obliquo , sicutsi dicerem essentiam patris. Vnde quantum ad essentiam quae significatur,

potentia generandi communis es tribus versonis rquantum autem ad notionem quae connotatur, propria est persenae Patris. .

Oblicies 4. Illud est principium sivo divinarum processionum, per quod Pater constituitur Pater , & Filius constituitur Filius: sicut illud est Principium 2Dο creationis, per quod Deus con- stituitur creator: Atqui Pater constituitur Pater,

200쪽

Differt. II. De Procession. Divin. 187

& Filius constituitur Filius per aliquid relati-Vum, non autem per aliquid absolutum : ergo principium auo divinarum processionum est albquid relativum. Resp. neg. maj. Ratio est, quia id ver quod P, ter constituitur Pater, distinguitur a termino generationis: at principium quo generationis distingui non debet a suo termino secundum speciem in rebus creatis, nec secundum numerum in divinis, eo quod principium θυο generatio

nis tendat ad reddendum terminum sibi similem , & quidem perfecte, si generatio, ut in divinis contingit, sit persectissima. Co MCLus Io 3. Principium stuo divinarum

processionum includit relationem tanquam conditionem , per quam modificetur. Probatur L Illud non est principium suo dia vinarum processionum sine relatione, quod abstractum a relationibus nec generat nec Prod cit: atqui ut superius adversus Ioachimum A hatem ostensum est in natura, seu essentia, abstracta a relationi bus nec generat nec Producit: ergo

principium uuo divinarum processionum quod quidem, ut dictum est, non aliud est quam n tura) includit relationem tanquam conditionem Per quam modificetur. Confirmatur ex eo, quod principium ut o i eludat aliquid,per quod producens aliquo modo distin suatura producto: neque enim idem potest esse sui ipsius principium : atqui id per quod produeens distinguitur a producto, non est natu ra, cum natura ex se tendat ad reddendum terminum productum sibi similem, & revera eadem sit numero in singulis SS. Trinitatis personis, ergo principium quo in divinis includit relationem . Hinc que patet, cur in Patre natura generet, non autem in Filio ; cur in Patre S Filio spiret, non autem in Spiritu sancto. Vide Concilium Laterane usu IV. cap. Damnauins.

SEARCH

MENU NAVIGATION