Institutiones theologicae ad usum seminariorum. Authore Gaspare Juenin ... Tomus primus septimus

발행: 1704년

분량: 575페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

tariae .Pist. I. Uaestio, an processiones in divinis sint voluntariae, movctur a theo- Iogis,ut solvant argumentum,quo haeretici, Uerbi ac Spiritds sancti divinitatem impugnabant et qua arte illud proponerent, quave ratione Catholicus quidam illud alias solverit, Augustinus libro is . de Trinitate hisce verbis enarrat: Acu-τe sine quidam respondit harretiso versuti me intem gant, , utrum Deus Filium Tolens, an nolens gemuerri r ut si dicerer, nolens , absurdissima Dei m seria sequeretur: si autem, volens , eontinuo quod insendebas , velut invicta ratione, concluderet , non naturae esse Filiam H ed voluntatis. At ille vigila si mae misissim quaesivit ab eo , Utrum Deus Pater svolens an nolens , sit Deus ruisi responderet, nolens s Iequeretur illa miseria , quam de Deo credere magnas anta est: β autem diceret, volens , respondereteir ergo O vse , Deus est sua voluntate , non na

P Ol. 2. SS. Patres s ut videre est apud Augustinum lib. g. contra Maximinum eap. 3. Nonnunquam asseruerunt, divinas processione x esse voluntarias , aliquando vero ut apud eundem Augustinum lib. I s. de Trinitate, cap. a. o. Videre est θ negaverunt, esse voluntarias :utrumque illum dicendi modum niti veritate patebit ex iis quae in subsequenti nota propo

nentur

Nol. 3. Aliquid dici potest voluntarium ducibus modis. Uno modo inquit Sylvius I. p. quaest. I. voluntate concomitante, sicut aliquis dicitur voluntarie homo , quia vult, eique pla-

202쪽

Differt. II. De Procession. Divin . Igy

pticet,quod sit homo. Alio modo, voluntate amtecedente , hoc est , voluntate quae se habeat per modum p incipii productivi : eo sensu amores voluntarius, quia est a voluntate tanquam a principio sui productivo. CONCLus Io I. In divinis processiones

sunt voluntariae voluntate concomitante.

Probatur. Ex observatis, illud est volunt rium vo luntate concomitante,quod placet, quod non fit ab invito : atqui processiones divinae plaincent, nec fiunt ab invito : Nam I. cuilibet enti placet id quod con seri ad illius Persectionem, ac proinde cum ad Dei persectionem processiones multum conserant, necesse est, eas Deo infinite Placere. a. Divinae processiones sunt generatio Verbi, & Spiratio Spiritus sancti e sed nec ea generatio , nec ea spiratio ab invitis fiunt: neque enim Pater non vult generare Filium, nec Pater S. Filius nolunt spirare Spiritum Sanctum . Co firmatur ex Concilio Sardicensi, quod quidem apud Hilaclum lib. de Synodis , anathemate damnavit eos, qui dicerent, quod neque eonsilia , neque voluntase Pater genuerit Filium . Confirmatur iterum ex Concilii Syrmiensis canoneas. cujus eodem Hilario teste haee sene

verba: Si quis noleme Patre narum dicis Filium , anathema sit. CONCLUSIO 2. Generatio Verbi non est

voluntaria voluntate antecedente.

Probatur. Ex observatis, illud solum est voluntarium voluntate antecedente, quod oritur a voluntate tanquam a principio : atqui generatio Verbi non oritur a voluntate tanquam a principio: neque enim ut superius ostensum est verbum a voluntate, sed ab intellectu tanquam a principio u- , immediate Proeedit . , Objicies. Augustinus lib. I s. de Trinita eam 2o. scribit,nonnullos non ausos fuisse dieere;Ve hum esse de consilio & de voluntate Patris,ne cogerentur ipsum appellare filium eonsilii & volu I talis

203쪽

etatis Patris: suidam ne Filium eonsilii , vel volun- sis Des dicerem unigentium Verbum , ipsum s. Hium , seu voluntarem Patris idem Verbum ese i dierint. Addit, placere sibi magis oppositum Ioquendi modum : Sed melius , quantum ex stimo , dieitur eonsilium de eonsilio , in voluntas is voluntate , Hur substantia δε substantia , sapientia de sapientia et ergo, ex Augustino, generatio Verbi est voluntaria voluntate antece- ciente , seu oritur a voluntate tanquam a Prin

Resp. dist. ant. Verbum, ex Augustino,dicitur voluntas de voluntate,veluti tanquam causi ma-eteriali, conc. ant. tanquam causa productiva,ne ant. Ratio est, quia Augustinus eum loquendi morem, voluntas de voluntate , usurp at adversus Arianos qui asserebant, Uerbum ex nihilo,ex non extantibus, a Patre productum fuisse, cum Θ con--tra Catholici contenderent, ipsum ex ipsa sub .stantia, ex ipsa voluntate ac sapienrii Patri 1,hoe est ipsa paternar substantiae, voluntatis & sapien-.tiae communicatione,produci nunc, ac ab aeterno productum fuisse. Illi rationi robur additur ex ripsemet Augustino , qui ibidem expresse scribit haereticos abuti solitos suiste hae loquendi ratin me, Verbum est voluntas , consiliam , Sapiemiam iris , quasi Pater habeat a Filio voluntatem, comsiliunt, ac sapientiam: ait ibidem Augustinus ) ab ser ditare illa quam jam refellimus , Alius Heatur Patrem facere sapientiam , vel voluntatem,

si non habet Paιer in sub antia sua eonsilium et v

luntatem.

CONCLUSIO 3. Productio Spiritsi s sancti est voluntaria voluntate antecedente. Probatur. Ex observatis, illud est voluntarium voluntate antecedente, quod oritur a voluntate tanquam a principio: atqui processio Spiritus sancti ab ea sic oritur: nempe sicut Verbum generatur a Patre per infinitam sui cognitionem r

ita c ut superius ostensum est j Spiritus sanctus

204쪽

Dissert. II. De Procession. Divin. Isr

producitur per infinitum amorem, quo Pater αFilius sese mutuo prosequuntur. Objicies . Quod est voluntarium voluntate antecedente, eli liberum: atqui processio sancti Spiritus non est libera: alioquin posset non esse: nempe liberum definitur,Quod est indisterens adesse, aut ad non esse : ergo, &c. Respondet nonnulli negando min. ad cujus Probationem , negant, liberum recte definiri esuod est indisserens ad esse aut ad non esse'. scilicet volunt, libertatem, si sumatur secundum essentiam , non vero secundam statum , hoe est ,

prout in homine per peccatum corrupto reperitur, nihil aliud dicere, quam volitionem eliciis tam cum plena rationis advertentia; unde concludunt, quod licet liberum non stet cum nece L. 1ario naturali sui sunt in homine corrupto prirna motus concupiscentiae θ stet tamen cum necessario, quod plena rationis advertentia comitatur sac proinde inquiunt) cum Pater generet Uer bum cum plena rationis advertentia; cum Patell& Filius cum eadem advertentix rationis Prod cant Spiritum sanctum, Uerbum libere, licet ne cessario, generatur a Patre, & Spiritus sanctus libere a Patre & Filio spiratur, quamvis neceΙsario ab iis producatur. Sed utrum illorum theo- Iogorum sententia veritate nitatur, expendemus agentes de actibus humanis . Satis est, ut hic moneamus , voluntarium nece illarium, quamvis eliciatur ex plena ac integra rationis advenientia,no sufficere ad merendum aut demerendum in statu naturae lapsae, sed praeterea requiri immunitatem a necessitate, non tamen a determinatione causMisperioris, sive sit, in rebus quidem ordinis naturalis , praemotio physica, sive sit, in rebus quis spectant ad salutem, auxilium e flacax ab intrinsseco & ex natura sua: unde Innocent us Papa X. cui subscripserunt omnes orbis Ecclesiae, merito

tanquam haereticam, in sensu obvio cui loqui tuo Inuocentiva Papa XII. in suo Brevi ad Belgaxum I I . . LIVGi .

205쪽

Episcopos exponens ejusdem Innocenti i X. &Alexandri VII. de quinque famosis propositioni-hus constitutiones ) merito, inquam, tanquam haereticam damnavit hanc propositionem , Ad merendum O demerendum in statis naturae lapsae , non requiritur ia homine libertas a necessitate , sed suineis libertas a eoactione. Respondendum est igitur ad argumentum , dist. maj. Quod est voluntarium voluntate antecedente, eligeote, est liberum, conc. maj. non eligente, neg. maj. Productio sancti Spiritus esta voluntate antecedente per modum principii naturalis, hoc est, per modum principii quod ipsi necessario tribuit esse, sed non est a voluntate eligente: ut enim sit electio, requiritur, ut id quod eligitur, possit non eligi: id autem ut patet θIocum non habet aut in generatione Uerbi, aut in productione Spiritus sancti.

DISSERTATIO TERTIA.

De Relationibus Divinis.

γυι. I. τοῦ X Logicis , Relatio est habitudo In unius ad aliud . Dividitur in rei

tionem rationis, & in relationem realem. Prior est quae si per operationem mentis, unum cum alio comparantis: Realis econtra est ea quae reveritur in subjecto independenter ab operatione mentis. Nol. 2. De posteriore illa relationis specie, Ieu de relationibus realibus, quaeremuS I. utrum fini in Deo; h. quantus sit earum numerus 3 3. quomodo ab invicem distinguantur 3 an essentia fit de conceptu rellationum, & vὶcissim rei tiones sint de conceptu essentiae; s. an relati

nea sint persectiones ι 6. utrum quaelibet relatio

206쪽

Differt. III. De Relation. Disis. I93

propriam habeat existentiam I 7. tand utrum in divinis sit absoluta subsistentia. .

Quas TIO PRIMA.'rum in Deo sint relationes.

Couc L. I. T Antur in Deo relationes. Probatur 1. Dantur in Deo Paternitas, Filiatio, & Spiratio, quia sui suo loco probatum est adversus Sabelli umὰ dantur in Deo Pater, Filius, & Spiritus sanctus: atqui P ternitas , Filiatio, & Spiratio sunt relationes: Gquidem, ex observatis, relatio est habitudo unius ad aliud: sed paternitas, filiatio, &spiratio sunt ejusmodi: nempe paternitas essentialiter resertur ad filiationem, neque enim Pater concipi potest sine Filio, nec Filius sine Patre, nec Spiritus se

ctus sine principio, a quo realiter Procedit. CONCLus Io 2. Relationes quae in divinis vid mittuntur, sunt reales. Probatur I. Ex observatis, illae relationes sunt reales,quae existunt independenter a creatae me tis operatione: atqui relationes qu e in Deo reperiuntur,existunt independenter a creatae me tis operatione: nemine scilicet cogitante, paternitas, filiatio , & spiratio passiva, sunt in Deo ,

quia, nemine cogitante, in Deo sunt Pater, Filius, & Spiritus sanctus: ergo pariter in eo: sunt nemine cogitante,paternitas, filiatio, & spiratio passiva; sunt enim formae per quas Pater, Filius& Spiritus sanctus constituuntur . . o rProbatura. Datur realiter in Deo id per quod Personae Patris, Filii,& Spiritus sancti realiter dia singuuntur e atqui id non aliud est, quam rei tiones: siquidem non potest esse natura,cum Οm nino eadem sit in singulis personis: ergo sunt re

lationes .

207쪽

Confirmatur argumentum ex Concilii Florentini sessione I 8, in qua theologus, qui Latinorum partes agebat , sic discurrit : Sola relatio apud Omnes tam Graecos quam Latinos doctores , divinafrocessione personas multiplieat. In Concilio ΤΟ-Jetano XI. haec etiam in fidei professione leguntur: In relativis personarum nominibus, Pseter ad Filium , Filius ad Patrem , Spiritus sanctus

ad utrumque refertur. suae cum relative tres personae dicantur, una tamen naturalis se stantia ere

ditur . Ex iis tum Florentini tum Toletani Co cilii textibus se confici potest argumentum tQuod pei sonas in divinis realiter multiplicat, id 'per quod personae referuntur ad invicem, id per uod constituitur personarum numerus, datur in Deo realiter: atqui, ex Concilio Florentino, di ex Concilio Toletano, relationes in divinis re Iter multiplicant personas, per relationes Per mae ad invicem referuntur , per relationes constia vultur numerus Personarum : In relatisne cinquit Concilium Toletanum XI. personarum m-

Probatur 3. Ibi dantur relationes reales,ubi r&Periuntur reales processiones : siquidem realis Processio est origo unius ab alio: ex reali autem Urigine unius ab alio, relationes necessario si quuntur ; habitudines nempe principii ad princi statum, & vicissim principiati ad principium eatqui s ut dissertatione a. demonstratum est in Deo reperiuntur reales- processiones, Filii nimi-,Tum a Patre, & Spiritus sancti a Patre S Filio. Objicies I. i Id in Deo non reperitur realiteT, quod redderet personas a se in Wicem dependerinqui a , cuin unaquaeque persona sit Deus , in clependere non pos unτ: est enim de euentia Dei, ut sit ab omni alio prors hs indepem 'dens: atqui relationes tredderent personas a se Iavicem dependentes: scitreet relationis extre ut sexene personae 9 a se invicem depen- αςut: ergo, Sc ./ l- Ο . Resp.

208쪽

Dissert. III. De Relatsin. Dissiet. Is

Resp. ad i. conc. maj. neg. min. Ad a. dist. ant Extrema relationis a se invicem dependent per modum simplicis termini, conc. ant. suppositione nimirum quod inter duo sit mutua relatio transcendentalis, unum non potest esse sine alior Penderent per modum estectus, aut Per modum causae, neg. ant. Relationes quae reperiuntur in divinis,efficiunt quidem, ut personae,quς sunt e rum termini,sibi invicem coexistant.si quidem ex suppositione quod Deus sit pater, necesse est, ut habeat filium; sed non efficiunt, ut personae a se invicem pendeant,tanquam estectus a causa Pens

det , quia cui supra dictum est) producuntur actionibus,per quas unicuique personae productet

communicatur eadem numero natura quae in Patre reperitur, ac proinde natura Prorsus independen S.

Obs icies a. Relatio realis praesupponit extro ma realiter distincta: atqui relationes in divinis non praesupponunt extrema realiter distinctarnam illud non praesupponit extrema realiter diet sincta , quod efficit resem extremorum disti ctionem : atqui relationes in divinis efficiunt e tremorum a se invicem distinctionem : scilieee in divinis extrema , seu personae , non disinguuntur per essentiam, sed tantum per relatio

Resp. dist. maj. Relatio in creatis praesupponit extrema realiter distincta, conc. maj. in divinis , neg. maj. Ratio disparitatis est, quia relationes quae in creaturis reperiuntur, sunt accidentia; ac proinde supponunt subjectum , cui inhaerent, prius existens: econtra in divinis, relationes non sunt accidens, sed substantia;& consequenter non

supponunt suum subjectum praeexistens; unde non per aliud, sed per seipsas, a se invicem dim

stinguuntur. I .

i Objicies 3. Relatio est ordo unius ad aliud ratqui in Deo non est ordo unius ad aliud ; qui in quid enim est in Deo, Deus est. Confirmatur eri

209쪽

r 6 Instit. Theolog. Pars II.

Concilio Lateranensi IU. quod quidem e Itulo a. sic loquitur: Licet igitur alius sit Pater,alius Filius , alius Spiritus sanctus; non tamen aliad ,

sed id quod est Pater, est Filius se Spiritus sanctus r

dem omnino , ut secundum orthodoxam O eathol eam sidem eonsubstantiales ese credantur.

Resp. dist.maj. Relatio est ordo unius ad aliud, sumendo vocem, Aliud, aut adjective aut substantive, cone.maj. sumendo sitbstantive tantum, neg.maj. Uox, Aliud, acceptasubstantive, disti ctam essentiam significat; adjective vero sumpta dicit distinctam personam . Priore sensu vox Abia,admitti non debet in divinis, sed in eis locum habet accepta posteriore sensu , nempe proin ut significat personas a se invicem distinctas. Objicies 4. Relationes non possunt diei realiter de subjecto, nisi aut secundum substantiam , aut secundum accidens: sed neutro modo sunt in Deo : Non quidem secundum substantiam, cum enim relationes essiciant distinctionem, essie rent,ut essentia divina non eadem esset in singulispersonis : Non etiam secundum accidens , quia accidentia locum non habent in Deo, alioquin non esset actus purus, non esset ens omnino simplex ac immutabile. Resp. I. illud argumentum ab Arianis olim fuisse propositum adversus Catholicos: uuidquid de Deo dieitur, vel intelligitur sinquiunt apud A vigustinum lib. s. de Trinitate,cap.3.) non secun maeeidens , sed secundum substantiam di tur: uis propter νngenitum esse Patri, saeundum substantiaras

est , O gen tum esse Filio, seeundum substantiam

est. Daversum est autem ingenisum esse, genitum esset diversa est ergo substantia Patris se Filia . . Resp. t. neg. mai. . Ratio est , quia interdiei secundam substantiam , aut dici secunditinaccidens , datur medium , nimirum dici secundam esse relativum : nam esse relativum

Praecisὸ ut relativum , abstrahit a substan

tias aut accidente , inippe nihil aliud di

210쪽

Disserti Im De Relation. Divis. I97

cit in suo conceptu , quam referre unum ad aliud. Quod mox traditum suit responsum, desiim-ptum est ex Augustino: Si sinquit lib. s. de Τrinitate, cap. 3 . quidquid de Deo dicitur , secundum substantiam dicitur , ergo quod dictum est, Ego se Pater unum fumus , secundum substantiam quod tamen negabant Ariani) dictum est. Vna est igit e substantia Patris O Filii . Aut si hoc non secundum substantiam dictum est , dieisur ergo aliquid de Deo non secundum substantiam , ιρο ideo jam non eo murs eundum substantiam Atelligere ingentium in genitum . Ibi S. Doctor ostendit, non omnia de Deo dici secundum substantiam , demonstrat nihil prorsus de eo diei secundum accidens :Accidens ait c. 4. non solet diei, nisi quod aliqua

mutatione ejus re. eui aetarit , amitti potest.....

TV it itaque accidens in Deo , quia nihil mutabile aut amissibile. Verum si nonnulla sint quae in Deo

dicantur , nec tamen dicuntur aut secundum substantiam, aut secundam accidens, qua ratione dicuntur λ Augustinus respondet, dici secum

dum esse relativum: Dicitur enim ad aliquid ait cap. s. in sicut Pater ad Filium O Filius ad Patrem , quod non est accidens, quia in ille semper Pater, in ille semper Filias. Illud autem, Ad aliquid, S. Doctor sub finem capitis vocat esse relativum: uuamobrem quam is diversum sit, Patrem esse , o Filium ese , non est tamen diversa substantia , quia haec non secundum substantiam dicuntur , sed secundum reuiserum , quod tamen relat vum non est ace dens , quia non est mutabile. Ad pIeniorem eorum

quae liu usque dicta sunt, intelligentiam, vide totum ejusdem Augustini librum quintum de

SEARCH

MENU NAVIGATION