Institutiones theologicae ad usum seminariorum. Authore Gaspare Juenin ... Tomus primus septimus

발행: 1704년

분량: 575페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

gustinus lib. . de Τrinitate cap. 6. P aliud personam esse, sed omnino idem: eui quidem axiomati cohaerent haec verba Concilii Lateranensis IV. cap. 2. In Deo trinitas es solummodo , non qu ffern tas : quia qualibet trium personarum est illaves , videlicet substantia , esentia , sive natura di-

CONCLus Io 2. Relationes non sunt de conceptu essentiae, sumptae secundum nostrum concipiendi modum. Probatur. Illud non est de eonceptu essentia sine quo, saltem explicite cognito, essentia comcipi potest: atqui essentia divina potest concipi sine relationibus. Nam quod prius est secundum nostrum intelligendi modum , potest concipi sine eo, quod posterius est secundum eundem nostrum concipiendi modum: sed esentia divina secundum nostrum intelligendi modum, est quid prius relationibus, S relationes secundam euridem nostrum intelligendi modum , sunt quid posterius essentia : scilicet illud est prius relationibus, cui relationes advenire concipiunrur: at qui relationes concipiuntur advenire essentiae , quia relativum advenire concipitur absoluto; a solutum quippe videtur esse fundamentum rei, livi : ergo, &C. Confirmatur T. Relationes concipiuntur sicut quaedam divinae essentiae contractiones, ac modiis scationes; esentia quippe communior est relationibus, reperitur enim in tribus personιS, cum econtra omnes relationes in qualibet persona

non reperiantur.

Confirmatur 2. ex S. Augustino & S. Τhoma. Ille lib. s. de Τrinitate cap. 7. scribit, relationes

non dici de Deo secundum substantiam,sed ut ad aliquid . uuamobrem inquito quamvis divem sum sit, Par. em esse O Filium esse , non est tamen diaversa substantia , quia haee non secundum substa

tiam disuntur , sed secundum relativum. Lib. 7. C.2. eadem prors.s ratione loquitur. AEn eo verbum

222쪽

Differt. III. De Relation. Divis. 2ost

i ait quo sapientia: Verbum enim reutive, se

pientia vero ossentialiter Atelligitur. S. Thomas 3. P. q. 3. art. 3. haec scribit: Per hune modum , cognoscendi Deum, non ut in se est, potestimetilectus noster intelligere bonitatem O sapientiam diaminam , O alia hujusmodi quae disuntur essentialiae attributa, non intellecta paternitate veI filiatione quae dictimur personalitates . Ex iis autem, tum s. A ugustini, tum S. Thomae textibus, sic eonficitur argumentum. Illud non est de conceptu formali essentiae divinae, quod de Deo non dicitur secu

dum substantiam, seu quod in modo significandi non exprimit substantiam divinam: quod non eo est, quδ est substantia divina i quod potest intelligi sne substantia divina e atqui ex S. Augustino , & ex S. Thom , relationes de Deo non dicuntur secundum substantiam,non eo sunt,qubest substantia divina , substantia divina potest intelligi sine ipsis: ergo relationes non sunt de

conceptu formali essentiae divinae. Confirmatur 3. ratione theologica . Illud potest concipi sine relationibus, quod virtualiter a relationibus distinguitur: propter eam enim ramtionem essentia divina ut prima parte dictum est potest cum fundamento concipi sine attributis absolutis, ut sunt bonitas, sapientia, & alia hujusmodi: econtra vero essentia Dei non potest concipi sine existentia, ouia inter essentiam divinam & existentiam nulla reperitur distinctio virtualis: atqui essentia divina distinguitur vi tualiter a relationibus : siquidem vi ejusmodidistinctionis virtualis solvuntur contradictoria quae de essentia & relationibus praedicantur sseu redditur ratio, cur Pater Filio essentiam divinam communicet , non communicata Pat mi tate, quae tamen est idem realiter actu cum ipsa:

ergo essentia divina potest concipi sine relatio

Objicies I. Si essentia Dei posset eoncipi sine

223쪽

tres nimirum personae & essentia divivina: atqui in Deo concipi non potest quaternitas : In Deo

inquit Concilium Lateranense P trinitas est solummodo , non quaternitas: ergo , &c.

Resp. dist. maj. In Deo conciperetur quater nitas,quae existeret tantum in intellectu creato , conc. mai. quae existeret in Deo, neg. maj. In Coneilio Lateranensi IU. capitulo 2. damnatus est Ioachimus Abbas, quod contenderet, ex se tentia Petri Lombardi sequi, esse realiter in Deo S a parte rei, non trinitatem,sed quaternitatem , tres nimirum personas & summam rem, sive essentiam quae nec generaret, nee genita esset, nec

procedens.

Objicies x. Si essentia divina concipi posset sine relationibus, in Deo esset compositio rationis: atqui in Deo non est compositio rationis pnempe repugnat summae illius simplicitati; ergo Se. Probatur maj. Ibi est compositio rationis ubi intellectus concipit potentiam & actum: sed in suppositione de qua agitur, intellectus in Deo conciperet potentiam & actum : squidem comeiperet substantiam divinam, quae posset recipere

relationes, per quas veluti coarctaretur & modificaretur: ergo, &e. ResP. ad I. neg. maj. Ad h. dist. maj. Ibi est eompositio rationis, ubi intellectus concipit potentiam & actum, quae sese invieem excludant , conc. mai. quae sese invicem non excludant, neg.

maj. In Deo silbstantia seu essentia non concipitur ah intellectu quasi excludens relationes, licet non concipiatur prout eas includens; ac proindε non se habet per modum potentiae proprie dictae respectu relationum, 1ed se habet per modum abstrahentis ab illis: ea autem abstractio tantum abest, ut dicat impersectionem in essentia divina , sicut potentia & genus dicunt imperiectionem. in subjecto, de quibus praedicantur, quia eXCludunt actum & disserentiam; quin potius summam dicat persectionem, divinae nimirum sib-

224쪽

Differt. m. De Relation. Divin. 2Ir

stantiae eminentiam,quae quidem tanta est,ut un conceptu attingi non possit ab intellectu creato. CONCLUSIO I. Divina essentia non est de conceptu formali relationum. Probatur. Relationes concipi possunt sine eς sentia divina. Nam r. ab ea virtualiter distinguuntur: 2. Secundum nostrum modum concipiendi, relationes sunt essentia posteriores; siquiauem erius concipimus rem esse, quam ad aliam referri, hoc est prius concipimus ens aliquod exi-sere, quam operari, quam generare, quam Producere. 3. Tam relationes concipi possunt sine essentia , quam non communicari, licet essentia Communicetur; quam multiplicari non multiplicata essentia a quam produci non productia esse tia : atqui relationes non communicantur, licet essentia communicetur; multiplicantur non multiplicata essentia; producuntur, quamvis essentia

minime producatur: siquidem ut ait Concilium Lateranense IV. ellentia non est generans,

meqιse genita, nec procedens.

Obiicies 1. Illud est de conceptu relationum quod de illis essentialiter praedicatur : atqui divina essentia praedicatur essentialiter de relationibus , scilicet haec propositio est vera: Paterni

tas, Filiatio, Spiratio passiva, sunt essentia divina: ergo, &c.

Resp.dist. maj. Illud est de essenti relationum ruod de illis essentialiter praedicatur,tum ut sunt

parte rei, tum ut subsunt nostro modo concipiendi, conc.maj.quod de illis praedicatur tantum ut sunt a parte rei, non autem prout subsunt nostro modo concipiendi, neg. maj. Essentia divina praedicatur quidem de relationibus prout sunt a Parte rei, sunt enim realiter unum & idem cum ea; sed de eis non praedicatur prout subsunt nostro intelligendi modo, hoc est, idea quam inteulectus essingit de substantia divina, reduplicati veprout est substantia, seu ut est radix & subjectum

attributorum, tum absolutorum, tum relativoru,

225쪽

non est idea, quam efformat de relationibus , re- duplicative prout sunt relationes, id est, prout sunt habitudo unius ad alterum. Confirmatur solutio ex S. Thoma, qui quaest. s. de Potentia articulo 2. ad sextum sic loquitur: Fer se praedicatur aliqGid de aliquo , quod prae Leatur de eo secundum p 'opriam rationem e suod vero non secundum propriam rationem praedicatur , sed propter rei identitatem , non etiam praedicatur per

se. Cum ergo dicitur: Essentia divina est patrenitas, mon praedicatur paternitas de Usientia divina propter Mentitatem rationis , sed pro'ter Mentitatem rei a similiser essentia de paternitate , quia alia est ra sis esentiae ct relatAn s. Objicies a. Idea, seu conceptus relationum estidea entis increati; non enim esse potest idea entis creati: atqui idea entis increati, est idea estentia divinae: nempe idea essentiae divinae non aliud est, quam idea entis increati, hoc est, existentis per se & independenter a quovis alio: ergo idea, seu, conceptus relationum, est idea, seu, comceptus essentiae divinae. Resp. I. Ideam relationum nec esse ideamentis increati, nec ideam entis creati, sed id eam rei ab utroque abstrahentis; hoc est, licet intellectus , dum concipit relationes , concipiat a parte rei ens increatum; tamen illud non concipit sub ratione entis increati, sed tantum sub x tione cujusdam habitudinis unius ad alterum. Resp. z. concessa majore, disting. min. Idea entis increati est idea essentiae divinae, prout estens increatum& actus purus, conc. maj. Pro ut

est essentia, sub ratione substantiar, neg. maj. Equidem idea paternitatis v. g. est idea essentiae divinae, prout ementia consideratur ut ens incre, tum & actus purus, sicut modi entis sunt Ens

consideratum Praecise ut ens : at vero non estidea essentiae sub ratione substantiae &naturae ,

ruta sub ratione substantiae & naturae, est veluti ubjectum,in quo relationes recipiuntur, & Cui ,

226쪽

Dissere. III. De Relation. Divin. 2I3

secundum imperfectum nostrum intelligendi modum, advenire concipiuntur. Vide quae harum Institutionum tomo I. diximus, agendo de attributorum distinctione ab essentia, & vicissimeaentiae ab attributis.

QUI AE s T I o V. Vtrum relationes sint perfectiones .

2b. I. YN relationibus divinis duo possunt L considerari, esse In, ut loquuntur s& esse Ad. Esse is, est relatio considerata, prout afficit subjectum in quo reperitur. Esse Αι, est eadem relatio, prout respicit terminum ad quem

resertur a

Pist. 2. Certum est, relationes divinas esse perfectiones, si considerentur secundum esse In : sic enim consideratae, sumimtur vel ut sunt idem realiter actu cum essentia divina, vel prout ab ea virtualiter distinguuntur : at utroque modo spectatae, sunt persectiones . Nemini dubium est , eas esse persectiones priore modo spectatas : nimirum essentia divina est infinite per secta . Eas quoque altero modo consideratas, Persectiones esse, Patet ex eo, quod secundum nostrum concipiendi modum sic spectatae , coarctent , modificent, & determinent naturam divinam ad esse Patris aut Filii aut Spiritus sancti. Lot. 3. Licet theologi passim conveniant, relationes secundum esse se, spectatas, esse perfectiones , non conveniunt tamen , eas eodem

frui jure, si secundum esse Ad, considerentur . Pluxes e schola Thomistarum contendunt,eas sic spectatas non esse persectiones: econtra Plures alii ex eadem schola, quibus subscribit Sylvius , asserunt, eas etiam in eo statu, seu, prout dicunzΚ respe-

227쪽

respectum ad alias personas, esse veras persectiones e quid nos de ea scholastica controversu sentiamus, conclusio sequens aperiet. ι CONCLus Io. Relationes in divinis, etiari consideratae secundum esse Ad, hoc est, providicunt respectum ad alias personas, sunt peris ctiones a Probatur I. Esse Patris ut Pater est, esse Filii ut Filius est, sunt esse relativum : neque enim . concipi potest patela quin concipiatur respectus ad filium: nee viei sum filius sine respectu ad patrem : unde merito sic loquitur Augustinus lib. 6.

de Trinitate , eap. I i. Dicitur e o relative Pater,

iidemque relative dicitur principium , O si quid forte aliud a sed Patere ad Filium dicitur , princ

pium vero ad omnia quae ab ipsemet funa. Item die των relative Filius , relative dieitur O Verbum imago , O in omnibus his vocabulis ad Patrem ν ferture atqui esse Patris ut Pater est, esse Filii ueFilius est,siunt persectionesmam illud est persectici sine quo divinitas esset imperfecta: sed divinitas sine esse Patris, esse Filii, esse Spiritus sancti , foret imperfecta : Non potes c inquit Cyrillus lib. 2. Thesauri, cap. I. esse perfecta divinitas , nisi Filium habeat, infructum ex se pariat. Cyrillo subscribit Angelicus Doctor : Mn posset si

quit in opusculo I. contra errores Graecorum

cap. 7. esse Pater perseetas , nisi Filium haberet, quia nee Pater sine Filio esset, nee esset Deus perfectus , nisi haberet Verbum . Probatur I. Quod distinguit & constituit per sectiones, est essentialiter aliqua persectio: Propter quod enim unumquodque tale, & illud magis : atqui relationes secundum esse Ad, seu prout dicunt respectum ad alias personas , disti guunt& constituunt veras persectiones, Personas nimirum &hypostases, ut subsequente dissertatione dicetur: ergo sunt verae persectiones . Confirmatur argumentum I. ex eo, quod rei

tioues, etiam secundum essem, sint aliquid re te

228쪽

Dissertim. De Relation. Disiu. 2Isti, scilicet nemine cogitante, est respectus primae personae ad secundam & tertiam: Sed quidquid est reale in Deo, est Persectio . 2. Rel tiones prout sunt respectus ad alias personas ,

sunt in Deo: at quidquid est in Deo, est persectio: ergo, &c. Objicies r. Augustinus lib. 7. de Τrinitate cap. r. sic loquitur: Deus adse dicitur O magnus, O bonus, ctis ius r unde sic arguitur: Ex Augustino , omnis persectio in Deo est absoluta Q ad

se enim dicitur : ergo relationes, cum non sint quid absolutum , reduplicative prout sunt relationes , non sunt persectiones in di vinis. Resp. neF. maj. scilicet Augnstinus eo loci loquitur tantum de persectionibus absolutis, ut sunt magnitudo, bonitas, justitia, quarum exem

plum adducit, ut probet, in divinis persectiones dici ad se, non autem ad aliud o. Objicies a. Si relationes essent persectiones

plura sequerentiIr absurda: nam I. essentia sola non esset infinitὰ persecta, ei nimirum deesset persectio relativa: a. Tres personae simul sum Ptae, plus continerent persectionis,quam una sola persen4: 3. Filius esset persectior Spiritu sancto : nam ei duae relationes conVeniunt, ad PDtrem nimirum cujus est Filius, &ad ipsum Spiritum sanctum cujus est principium; cum eco n-tra una tantum relatio, passiva nimirum, Spiritui sancto conveniat. Resp. ad I. Deg. mai.Ad cujus probatione, negandum est sequi absurda, quae contra thesim o

jiciuntur. Ratio est, quia infinita perfect io sive

trium relationum simul. sive cujusque in particulari spectatae, eontinetur in essentit divini, eo quod relationes sint actu realiter idem eum ipsa: ita ut sicut quaelibet trium rμlvionum in ipsamet essentia divina,ita etiam essentia divina sit quaelibet trium relationum. Eo principio nixus sanctus Augustinus lib. 6. de Trinitate, cap. 8: doceis rara

229쪽

Ium Spiritum sanctum , quantum tres personae stamia sumptae. Objicies 3. Thesis qua doeetur, relationes eΩse perfectiones, destruit aequalitatem persona rum: scilicet eae personae non sunt aequales, quarum una habet Persectionem,quam altera nec habet , nec habere potest : atqui una ex divinis pedisonis habebit persectionem, quam altera nec ha het, nec habere potest: prima persona v. g. habet persectionem paternitatis, nec tamen habet, aut habere potest persectionem filiationis, quia paternitas excludit filiationem : neque enim eadem

persona potest esse simul Pater & Filius, cum nullum ens possit se ipsum producere.

Resp. ad I. neg. ant. Ad 2. neg. min. Ad 3. dist. ant. Prima persona nec habet sermalitetvee habere potest filiationem , concis anta nec habet, nec habere potest virtualiter seu emine ter, neg. ant. Ratio est , quia relationes non

sunt perfectiones simpliciter simplices , ut I quuntur scholastici ; sed persectiones secundum quid, tum quiae non sunt meliores ipsae, quam non ipsae: nec enim in divinis melius est habere paternitatem,quam filiationem; tum etiam quiant persectio sit simpliciter simplex, requiritur, ut

non excludat aliam aut majorem aut aequalem; ac proinde cum relationes sese invicem exes dant, non Possunt esse Persectiones simplici tecfimplices. sobjicies . Si reIationes sint persectiones, tremus erunt in Deo: sed in Deo non sunt tres res, alioquin essent tres substantiae , quod damnatum est in Ario. Resp. dist. maj. Tres res reIativae erunt in Deo, Onc. maj. nelnpe cum tres personae sint realirecdistinctae, revera sunt tres res relativae : Eri ne tres res absolutae, neg. mai. Damnatus est SaberuliuS quod tres res relativas non admiserit, Aricia

vero,quod tres res absolutas asseruerit : mense,

scit Augustinus lib. 7. de Trinitate, cap.

230쪽

naretur humana inopia loquendo proferre ad hominum senseus , quod in secretario mentis pro eaptu tenet, de Domino Deo creatore suo , timuit disere tres essentias , ne intelligeretur in illa summa aequalitare tilla diversitas. Rursus non esse tria quaedam , non

poterat disere , quod Sabellius quia dixit, in haere-

m lapsus est. I AE s T I o VI. Vtrum cuilibet relationi propria conveniat existentia.

2θt. I. Emo revocat in dubium quin ium Deo ante relationes intellecto , uniea sit existentia, & quidem absoluta: siquidem in illo priori Deus concipitur essentiam ab solutam habere , ac proinde existentiam abso Iutam , cum ut harum Institutionum tomo II. dictum est ne per mentem quidem essentia Dei

distincta sit ab illius existentia.

Non 2. Licet omnes theologi lateantur, in illo priori, in quo Deus ante relationes concipitur, unicam existentiam esse; non conveniunt tamen unam esse tantum, si cum relationibus intellia gatur : scilicet nonnulli contendunt, tres ita Deo, si consideretur in illo statu , existentias, non absolutas quidem , sed relativas admitti debere; econtra docent alii, nullam in Deo sic concepto existentiam esse relativam, sed unam

tantum absolutam, quae tribus relationibus co veniat. Q NCLUs Io . Deci concepto cum relationibus, nulla convenit existentia relatiFa. Probatur. Nec Scripturς nec PatreS cum agunt

de SS. Trinitate, usquam meminerunt ex is emtiae relativae. Primo, quoties Scripturae Deo tribuunt eΚ,

SEARCH

MENU NAVIGATION