Institutiones theologicae ad usum seminariorum. Authore Gaspare Juenin ... Tomus primus septimus

발행: 1704년

분량: 575페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

r98 iustiti Theolog. Pars II.

IXOt. Ertum est, nullam esse in Deo relatio- nem realem Ortam ex eo, quod entia fluxae ac labentis naturae creaverit,& nunc etiam conservet: nam licet creaturae realiter in Deum referantur, ipse tamen ad eas non resertur per relationem quae in eo sit, sed tantum per actionem transeuntem, quae in eisdem creaturis recipitur. Status igitur quaestionis est de relationibus, quae inter divinas personas reperiantur . CONCLUSIO I. Quatuor sunt in Deo relationes reales.

Probatur I. Τot sunt in Deo relationes reales quot sunt ordines, seu respectus: nempe relatio definitur,ordo, seu respectus unius ad aliud: Sed in Deo quatuor sunt ordines, seu respectus , Ρ ternitas nimirum, Filiatio, Spiratio activa,& Spseratio passiva: neceilario enim paternitas refertur

ad filiationem , filiatio ad paternitatem, spiratio activa adspirationem passivam, &vicissim spis

ratio passiva ad spirationem activam. Objicies . Si essent in Deo quatuor relationes reales, estet in eo non trinitas, sed qua temnitas : atqui non est in Deo quaternitas . Ira Deo inquit IU. Concilium Lateranense capitulo 2.ὶ trinitas est solummodo , non quaternixas t. ergo, Sc. Resp. ne g. mai. Ratio est, quia spiratio activa, quae non aliud est quam actio productiva Spiritus sancti, non distinguitur realiter a paternitate aut filiatione; ac proinde quartam rem in Deo non constituit. CONCLUSIO 2. In Deo non plures iunc

212쪽

Dissere. III. De Relation. Divin. I99

' Ρrobatur . Non plures sunt in Deo relationes quam quae ex processionibus resultanti siquidem

Proceruones sunt fundamenta relationumr atqui quatuor tantam relationes resultant ex processionibus: nempe ex processione per intellectum uς generatio dicitu resultant paternitas & fili,etio: non enim potest esse generatio, quin illius principium sit pater, & illius terminus fit filius. Ex processione per voluntatem resultant spiratio activa&passiva: scilice si sit principium spi .rans, est necessario terminus spiratus; ac proinde est relatici inter principium spirans & terminum

spiratum; & vidissim reperitur inter terminum spiratum , α principium a quo spiratus est.

De distinctione relation m A se invicem , ct ab essentia divina.

Non I. ποῦ X logicis, multiplex est distinctio, XL realis nimirum, modalis, formalis,

scolistica, virtualis, seu rationis ratiocinatae, &tandem rationis ratiocinantis. Prior reperitur imter rem & rem; altera intera inter rem & ejus modum ; tertia inter Varias formas ad idem subjectum pertinentes; quarta inter ejusdem subj ecti formas , sed cum fundamento in re; unde secundum se est opus mentis, unum ab alio, cum quo tamen est idem realiter, distinguentis; at secundum iundamentum est realis,seu independens Gob operatione mentis; quinta denique est opus solius rationis,objectum absque ullo fundamento in diversos conceptus dividentis . : Lot. 2. Gilbertus Porretanus, Episcopus Pici, eaviensis, docuit,inter essentiam divinam S re lationes admittendam esse distinctionem realem. Durandus contendit, inici eas reperiri distinctionem

213쪽

aoo . Instit. Theolog. Pars II.

nem modalem : Scotus asseruit, in eis locum habere distinctionem actualem formalem : Nominales voluerunt, satis esse distinctionem rationis ratiocinantis: Thomistae requirunt praeterea di- sinctionem virtualem, seu distinctionem sut v cant ) rationis ratiocinatae, hoc est, quae supponat reale fundamentum ex Parte tum essentiae diu, nae, tum divinarum relationum. CONCLUs Io I. Relationes in divinis a se invicem realiter distinguuntur. Assertio haec est de fide certa contra Sabellianos. Probatur. Formae per quas Personae a se in vicem realiter distinguuntur, a se invicem distinguuntur realiter; nam Propter quod unumquod'

que tale,& illud magis: atqui relationes sunt se mae per quas personae a se invicem realiter disti guuntur : siquidem ideo prima persona disti fuitur a secunda,quod sit Pater; secunda quod sit ilius; tertia quod sit Spiritus sanctus: Sed prima, secunda, tertia persona sunt Pater, Filius& Spiritus sanctus per relationes,prima nimirum per paternitatem, secunda per filiationem, tertia per spirationem passivam: ergo relationes quae quidem sunt paternitas, filiatio,& spiratio passiva j sunt sermae, per quas personae SS,Trin1tatis

sunt Pater, Filius & Spiritus sanctus , disju

relationes admitti non debet distinctio realis: est de fide contra Gilbertum Porretanum. . Probatur 1 . Si relationes realiter ab essentia divina distinguerentur, in divinis non esset trinitas

tantum,sed etiam quaternitas; nimirum tres Pe

sonae, seu tres relationes , & essentia divinar Sed in divinis est trinitas tantiim, non autem quaternitas : Et ideo verba sunt capituli 2. Concilii Lateranensis IU.) in Deo trinitas est βο-lummodo, non quaternitas , quia cymelibet ιrsum

personarum est 1llares, videlicet substantia, esse φ.a, sive narura dinna, quae sola s unimerserum

214쪽

Differt. III. De Relation. Divin. 2or

principium , praeter quod aliud inveniri non potest.

Nec valet responsio qua asseritur, in laudato Concilii Lateranensi IV. capitulo agi tantum de

quaternitate personarum , non autem de quate

nitate rerum. Non valet sinquam scilicet de ea quaternitate agitur , quam Ioachimus Abbas contenderat sequi ex hac Petri Lombardi propositione. uuaedam summa res est, Pater , Filius ΘSpiritus sanctus , edi illa non est generans, neque genita, nee procedens: Sed quaternitas quam Ioacnimus Abbas contenderat sequi ex illa propositi ne, non est I ut patet) quaternitas personarum , sed quaternitas quae constaret ex personis & sium ma illa re, quam Lombardus asseruerat, nec esse

generantem, nec genitam, nec procedentem.

Probatur 2. Relationes , quas sui observatum est) Gilbertus Porretanus realiter distingui voluit ab essentia divina, non sunt ens rationis, sedens verum ac reale: Illud autem ens ab essentia divina, in Gilberti systemate, realiter distinctum, vel esset increatum,vel creatum:Si primum, esset Deus, ac proinde idem realiter cum Dei essentia; increatum enim& Deus convertuntur: Si secundum, quaelibet persona divina esset aliquid realiter compositum ex essentia di vina, & ali quo Ente creato, relatione nimirum e quod quidem falsum esse constat,tum ex iis quae harum Instit tionum tom. I. diximus agentes de simplicitate Dei , tum ex articulo tertio Concilii Remensis quod adversus Porretanum celebratum est : sic enim habet articulus ille: credimus, nullas Omninores , sive relationes , sive proprietates , De singularitates , sive unitates dicantur , adesse Deo, quae t ab aeterno, se non sint Deus . Objicies I. Relativum & absolutum non munus distinguuntur,quam relativum & relativum , imo videtur, quod magis debeant distingui, cum non sint ejusdem ordinis: atqui relativum & relativum in divinis distinguuntur realiter actu,

siqui

215쪽

ao a lassit. Theolog. Pars II.

quidem in divinis relativa non aliud sunt, quam formae quς personas constituunt; ac proinde cum Personae realiter a se invicem distinguantur, necesse est pariter, relativa a se invicem realiter di- singui . Resp. ad I. neg. maj. Ratio est, quia licet aba solutum & relativum sint ordinis diversi, tamen sibi invicem non opponuntur; econtra relativum S relativum in divinis sibi invicem ita opponuntur, ut unum excludat aliud : nempe qui patrem dicit, dicit fibuni ab eo distinctum : qui dicit Principium, dicit terminum a principio distinctum. Confirmatur responso I. ex eo quod ea usi sunt Patres, ut adversus Sabellianos realeua personarum distinctionem in divinis adstruerent. Confirmatur 2. ex celebri hoc theologorum effato : Omnia sunt tinum in dioinis , ubi non obviat relationis oppositio. Objicies et . Ea de quibus dicuntur praedicata contradictoria, distinguuntur realiter actu: de una nimirum ac eadem re dici non pollunt. Praedicata contradictoria: atqui de essentia divina &de relationibus dicuntur praedicata contradictoria: nam de essentia dicitur, qudd communicetur ; de relationibus vero dicitur,quod non communi centur : scilicet Pater generando Filium,

ei suam essentiam communicat, non tamen communicata relatione paternitatis. Sic etiam dicitur

quod persona Verbi, non autem natura Uerbi, humanam naturam assumpserit in Incarnatione:

Resp. ad I. neg. maj. Ad a. dist. ant. De una ac eadem re dici non possunt praedicata contradictoria, si non sit virtualiter multipleX, conc. antis si sit virtualiter in ultiplex, neg. ant. siquidem reSquae virtualiter est multiplex, aequivalet pluribus realiter actu distinctis, ut patet in Petro, ex suP- positione, quod in pluribus locis per reproductionem constitueretur: in uno enim loco idem

Petrus , in ea suppositione, mori poste licet via

216쪽

veret in alio. Essentia Dei licet actu maxime plieissima, est tamen virtualiter multiplex pro- pter. sui eminentiam; proindeque de ea secun- dum conceptum absolutum dici potest, quod communicetur, quamvis de ea secundum conceptum relativum dici etiam possit, quod minimel sit communicabilis. Sic etiam de eadem essentia. dici potest, quod secundum conceptum absolu-. tum non assumpserit humanam naturam, quamvis recte dicatur, quod secundum conceptum relativum, hoc est , prout est Verbum , eam affumpserit in Incarnatione . Uide solutionem fusius pertractatam harum institutionum tom. I. iis locis ubi agitur de Dei simplicit

Objicies 3. Tritum est apud veteres axiomas: naturam & personam in divinis idem non osse; dicit enim Theodoretus a Gilherio Porretano laudatus: Γui naturam ct personam idem esse intelligit, in divisionem Arii incidet, aut in eon*-nem Sabelli : Haec etiam apud eundem auctorem habet Hilarius: Non est adem natura, quod rex natum: ergo natura & relationes realiter distinguuntur. ζResp. dist. maj. Idem non esse , virtualiter,

conc. ant. realiter actu, neg. ant. hoc unum laudato axiomate Patres volunt , quod conceptus naturae,prout est conceptus naturae, non sit idem cum conceptu personae,prout est conceptus Personae . Nee id mirum est: siquidem, cum natura divina sit infinita , praebet intellectui fundamentum eam attingendi modo sub conceptu naturae , modo etiam sub conceptu personae : utroque nimirum officio , naturae & per nae, sed sub diversis respectibus considerata, iungi

tur .

CONCI USIO 2. Relationes in divinis non distinguuntur ab essentia tanquam res & moduS. Est contra Durandum. Probatur I. Distinctio quae reperitur inter et

217쪽

sentiam & modum, est quidem modalis, sed secundum Durandi principia, est quoque realis actualis: atqui inter relationes & essentiam divinam admitti non debet distinctio realis actualis quamvis solum sit modalis: Nam I in ea suppositione quaelibet persona in divinis esset realiter composita, ex essentia nimirum & relatione,quae ab ellentia realiter distingueretur. 2. Contra eiu modi distinctionem, licὰt sit solam modalis, militant argumenta omnia, quae tum ex Concilio Remensi contra Gilbertum Porretanum, tum ex Concilio Lateranensi contra Ioachimum Abbatem prolata sunt. Scilicet vel illi modi relatia vi sunt quid creatum , vel increatum ; Si priamum , personae divinae erunt compositae ex essentia increata & modo creato; Si secundum, erunt realiser idem cum essentia divina . Addendum est, quaternitatem fore in Trinitate , in divinis

enim rePerirentur quatuor, nempe tres relationes & essentia ab eis realiter, licet mcidaliter tantum, distincta. CONCLus Io 3. Relationes in divinis abessentiae divina non distinguuntur distinctione formali Scotistica. Probatur i. Distinctio sormalis Scotistica praecedit actu mentis operationem: atqui distinctio quae reperitur inter relationes & essentiam divinam , non Praecedit actu mentis operationem : siquidem distinctio quae praecedit actu mentis OPerationem , est realis actualis: sed inter essentiam divinam & relationes non reperitur distinctio realis actualis; sive sit realis major, id est interrem & rem, ut voluit Gilbertus Porretanus ; sive sit realis minor, hoc est inter rem & modum, ut contendit Durandus ; sive sit realis formalis, se a inter rem & varias illius formas, ut Scotistae contendunt: scilicet ejusmodi distinctiones realem

compositionem arguunt in Deo , non trinitatem sed quaternitatem invehu ut .

Dices.supponere illud argumentum,distinctionem

218쪽

Differt. IL De Procession. Didiis. Ios

nem quam scolistae vocant distinctionem Ex natarasta rei formalem, esse distinctionem realem: ea vero suppositio veritate minime nititur, nempe Scotinae passim docent, eam distinctionem non

esse realem.

Sed contra. Frimo, non omnes Scotistae negant distinctionem, de qua agitur, esse realem. Secumdo, qui id negant , hoc argumento facile refelluntur. Distinctio Scotistica non est solum distinctio rationis , cum praecedat illius operationem: ergo est realis: neque enim datur medium inter distinctionem rationis,& distinctionem realem. CONCLus Io 4. Essentia divina & relati nes non distinguuntur tantum distinctione ratio. nis ratiocinantis. Probatur . Distinctio rationis ratiocinantis est ea,cujus totum efle est ab operatione intellectus: atqui essentia divina & reIationes non distinguum tur tantum distinctione, cujus totum esse est ab operatione intellectus : siquidem ejusmodi di- sinctio,cum nihil supponat ex parte objecti, satis non est ad explicandum , quomodo Pater naturam divinam communicet Filio, non comm nicata Paternitate, quae tamen realiter est idem eum naturI: Omnia quae Patris sunt, ipse Patretini enim Filio se gignendo dedit c verba sene Concilii Florentini in decreto unionis in praeteresse Patrem. Satis quoque non est ad explica dum, qua ratione Verbum, quod essentialiter est sapientia , non sit Uerbum qua sapientia: Π on eo Verbum inquit Augustinus lib. 7. de Τrinitate, cap. 2. quo sapientia: verbum enim relative , sapientia vero essentialiter intellis

tura

CONCLus Io s. Relationes & essentia divina distinguuntur distinctione virtuali, seu rationis ratiocinata . Probatur I. Relationes & essentia divina distinguuntur aliqua distinctione, cum in eis PrM

219쪽

dios Instit.Theolog. Pars II.

dicata contradictoria veri ficentur: sed ea distimctio non est realis, ut adversus Gilbertum Porretanum, Durandum, & Scotum ostendimus: non est quoque soli sis rationis ratiocinantis , ut Contra Nominales probavimus: ergo est distinctio virtualis, seu rationis ratiocinata .

Probatur 2. Distinctio virtualis duo dieit, unum ex parte objecti, summam nimirum illius eminentiam,ratione cujus pluribus rebus actu di sinctis aequi valeat; & aliud ex parte intellectsis, nempe apprehensionem objecti sub una illius vim tute, non apprehendendo,saltem explicite,aliam illius virtutem: atqui duo illa admittenda sunt: Et quidem Primo, cum essentia Dei sit infinita, eum relationes sint infinitae, necessario sequitur sive essentiam, sive relationes, aequivalere Pluribus rebus finitis ac distinctis. Secundo , appre- Iiensio essentiae secundum esse absolutum non est apprehensio eiusdem essentiae secundum esse rein lativum : & vicissim apprehensio ejusdem ementiae secundum esse relativum non est apprehemso essentiae secundum esse absolutum.

Objicies. In Cone. Florentino sesisI3.Ioannes Episcopus,qui Latinorum partes agebat, asserit dixinam substantiam O personam re quidem idem esse,secundum autem modiam intellerisonis nostrae via

ri differre:cimi quidem Ioannis effato,Ecclesiς Grς-cae nomine, subscripsit Marcus Ephesius.Ejusdem Concilii sis. 10. simpliciter asseritur substantiam ac personam in divinis sola ratione ae inteltigenti differre: ergo sola distinctio rationis ratiocina tis admitti debet inter essentiam & reIationes. Resp. dist. ant. Relationes & essentia videntur differre secundum modum intellectionis, sola r tione , sola intelligentia, cum fundamento in re,

conc. ant. sine fundamento in re, neg. ant. MConsequentiam . Patres sive Latini sive Graeci supposiverunt sundamentum distinctionis, quam in divinis admisere', licet expresse ejusmodi fu

220쪽

Differt. m. De Relation. Divin. ao QUI AE s T I o IV. Vtram relationes ct essentia sint de mutua

conceptu.

ol. I. HIrea propositam quaestionem tres sunt Scholasticorum sententiae et prior quae plurium est Womistarum , docet, es, sensiam divinam esse de conceptu sormali reI tionum, & vicissim relationes esse de conceptu formali essentiae: ita ut qui concipit essentiam , distincte etiam concipiat relationes; & vicissim qui concipit relationes, distincte pariter esse tiam concipiat. Altera, quae priori plane est o

posita, asserit, nec essentiam esse de conceptu relationum , nee relationes de conceptu essentiae .

Tertia quae est sylvii, negat, relationes esse de conceptu essentiae ; sed assirmat, estentiam esse de

conceptu relationum.

Ol. 2. Essentia divina duobus modis eonsiderari potest, in se nimirum, seu prout est a Parte rei: & respectu nostri intellectus, seu pr ut subest nostro intelligendi modo. CONCI. us Io I. Essentia divina sumpta in se, hoc est, prout est a parte rei, includit es.sentialiter relationes, & vicissim relationes imcludunt essentialiter divinam essentiam; unde in eo statu concipi non potest sine relationibus, nec relationes sine essentia. Probatur I. Estentia divina,prout ex stit a parte rei, includit essentialiter id, quod est omnino idem cum ipsa: neque enim prout existit a parte rei, aliquid in ea est per modum accidentis, scilicet quidquid est in ea, Deus est: atqui estentia divina, prout existit a parte rei, est omnind idem cum relationibus , & vicissim relationes omnino

idem cum ipsa: Non aliud est Deo esse c ait A

SEARCH

MENU NAVIGATION