Institutiones theologicae ad usum seminariorum. Authore Gaspare Juenin ... Tomus primus septimus

발행: 1704년

분량: 575페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

CAPUT PRIMUM.

Quid sit persona in genere sumpta.

CONCL. DErsona in genere recte definitur, c Individia substantia completa n

Minae ratianalis . . .

Explicatur eonclusio. Persona dicitur T. Substantia, eo quod soli substantiae conveniat, sciliacet accidentia non sunt personae. Dicitur 2. 1ul stantia individua, seu non tantum quae sit singularis, sed etiam quae sit incommunicabilis a teri : unde essentia divina, prout est essentia, non est persona, quia sic considerata, communicari Potest, & revera Patri, Filio ac Spiritui sancto communicatur. Ob eandem rationem, licet ii manitas Christi sit humanitas fingularis, non est tamen persona. Dicitur 3. individua substantia

completa, neque enim pes, manus, imo nec anima rationalis, sunt personae: nam licet pes sit com-Pletus in ratione pedis, manus in ratione manu anima in ratione animae; absolute tamen loque do, non sunt aliquid completum, nimirum pes re manus ordinantur ad corpus, cujus sunt Partes , & anim ad corpus,cum quo conjuncta constituit hominem. Dicitur . individua substantia completa naturae ratianalis, per quae quidem Verba substantiar, quae mere sunt materiales s excluduntur a ratione personae. EX tradita ac explicata ea definitione persori

Sylvius colligit, quinque requiri ad rationem Personae , primum, quod sit in genere substantiae: Secundum, quod sit naturae intellectualis: Te 1ium , quod sit ens completum : Quartum , quod sit quid incommunicabile: Quintum, quod subsistat per se separatim ab aliis, hoc est, ianullo alio supposito, a quo sustentetur.

Quaeres, utrum suppositum, hypostasis , su sistentia, idem significent quod persona. - Resp.

252쪽

Differt. IV. De Persem incommκα Σ39Resp. afirmative, cum hoc tamen discrimine quod suppositum , subsistentia, hypostasis, lutius pateant, quam persona: nempe illa nomina conveniunt omni enti completo incommunicabili , persona vero soli naturae intellectuali: non nunquam tamen , cum de divinis agitur, pro eodem sumuntur: unde sicut dicitur, quod in Trinitate sint tres personae, ita dicitur, quod sint tria supposita, tres subsistentiae , tres hypostases Vide, quae de eorum nominum usu hujusce dissertationis quaesticine prima dicta sunt.

CAPUT II. Per quid persona divinae constituantur.

CONCL. πN divinis , Personae non consti-I euuntur per aliquid absolutum , sed per aliquid relativum: hoc est, Persona in divinis non significat aliquid absolutum , sed

tantum aliquid relativum : seu nusquam sumitur Pro essentia , natura , substantia divina , sed tantum in concreto, aut Pro Patre, aut Pro

Filio, aut pro Spiritu sancto ; & in abstracto, vel Pro paternitate, vel pro filiatione, vel pro spiratione passiva. Probatur I. Persona' per id in divinis constituuntur, Per quod numerum faciunt ; quod enim in divinis numerum non facit, non est persona sed natura r atqui id per quod in divinis personae numerum faciunt , non est aliquid absolutum , sid relativum tantum; quod enim est absolutum in divinis , unum est omnino tum in Patre , tum in Filio, tum in Spiritu sancto :igitur in divinis personae non constituuntur per aliquid absolutum, sed tantuna per aliquid relativum Confirmatur argumentum eκ Patribus. Augu-ssinus tractatu 39. in Ioannem sic loquitur: Hoc sis numerum insinuat , quod ad in νicem su- ,

253쪽

2 o Instit. Theolog. Pars II.

non quod ad se sunt: Sermone s 8. de Uerbis Domini, divisionem pariter, seu distinctionem repetit ab ingenito & genito, quae haud dubie sunt relativa: ee aliqua alia causa est inquit) quae divisionem Deiat personarum , nisi quod his ingenArus est , O ille genitus , id es , hic Pater es , O ID Filius . . Fulgentius in libro de Trinitate, expresse docet, personas in divinis multiplicari, quod rei

tionem importent: Pater ait ) non sibi est , sed Filio. Filius non Abi est , sed Patri. Spiritus

alicujus est a pirantis , ergo ad Patrem , Filiumque refertur. Illa itaque relativa nomiaa Trinia ratem faciunt: essentialia vero nullo modo multiplia

cantur .

Toletanum Concilium XI. hare in eundem habet scopum: In relatione personarum numerus cernitur , in divinitatis vero substantia quid enum ratum', non eomprehenditur. Ergo hoe suo numerum insinuant , quod ad invisem sunt , e in hoc numero earent, quod ad se sunt. Non alia Besenardo fuit mens, cum adversas Petrum Abaelam dum haec scripsit Epist. I9o. Lamq-d alter ex abero , vel alter ad alterum veraei me dieitur , personarum sane designatis est, non unitatis diu H. Concilium Lateranense IV. cap. Damnamus, unitatem in Trinitate repetit ex absoluto, esse tia nimirum; sed numerum & multiplicationem xepetit ex reIativis : Vna, inquit summa roest, quae nec est generans, neque genita, nec Fro

cedens : sed ψ Pater qui generat, Filius qui giqn emr, o Spiritus sam ι qui praeerit, in distinctiones sint in perfnis, O un/tas in natura . Ex laudatis Patrum textibus evidenter patet, ea ta tam quae sunt relativa, facere numerum in divi- .nis; ac proinde ea soIa constituere per nas , a quibus ut dictum est. numerus in Trinitate desumitur. Probatur a. Per id tantum per me divi adiconstituuntur, quod in Trinitate singulare est ,

254쪽

Disserta IV. De person. in commvn. 2 r

non commune: scilicet quod est commune,essie tiam, seu naturam, constituit, ac proinde id tantam debet constituere personas, quod est si gulare, cum ipse personae non sint communes, sed singulares, ita ut sibi invicem minime cominmunicentur: atqui solum relativum in Trinitate singulare est, cum econtra omne quod est absolutum , sit commune': sic Paternitas primae tantum personae, Fi,atio secundae tantum, Spiratio passiva Spiritui sancto dumtaxat convenit 3 eco tra quidquid est absolutum, sive sit natura, sive sint attributa, communia sunt, cum ex aequo in singulis personis reperiantur. Confirmatur argumentum ex Patribus. Batalius Epist. 3 or . sic loquitur: . Commune , est detras ἄpropnum , est paternitas. Epistola 340. relationex paterninatis, filietatis, &sanctificationis vocat

separatαs personae cujusque notas ct characteres is Gregorῆus NazianZenus Orat. 39. haec scribit et Adoramus Patrem, O Filium,ct Spirisum sanctum: ita ut proprietates c quae non aliud sunt, quam relationes ) disinguamus. , di initatem autemnnam faciamus. Theodoretus Dialogo r. hare habet: Mox ea qua de divina natura dicuntur , communia sisnt --

ινδε in Filii O Spiritus sancti, ut sunt, Deus ,

Dominus , Omnipotens ; O id genus aliar uuae v vo Dpsasei significant , non jam ea sanctae Tria tatis commvnra sunt, sed illius hγρο sis unumquod-q- est, cujus est proprium. Cyrillus lib. XI. Commentariorum in Ioannem, asserit, nihil esse quod Filium a Patre dividat, ae disserre facio, quo mi nus .n omnibus similis , aequalisque sit , praeter hoc unum, quod Pater est. Similem loquendi modum passim usurpat Augustinus in suis de Trinitate libris. Probatur 3. Per id divinae personae non constituuntur, quod dicitur ad se, non ad alium: atqui quod dicitur ad se, non ad alium, est absolutum: ergo Personae divinae non constituuntur per ali-

255쪽

1 1 Institi Theolog.Pars II.

quod absolutum. Minor est evidens, unde prohatur major. Per id personae non constituuntur quod significat Dei substantiam: substantia enim Dei est communicabilis, cum econtra personae sint incommunicayiles; unde Concilium Flore tinum in decreto fidei asterit: omnia quae Patris sunt, ιpsum Patrem unigenito Filio suo, gignendo,

dedisse, praeteresse Patrem. Atqui quoa ad sedicitur , fignificat Dei substatviam : uuapropter c inquit Augustinus lib. de Trinitate, capite 8. illud praeeipue teneamus , quidquid ad se die risu praestantissima Ala, O diνina subtimitas ,

pantialiter diei: quod autem ad aliquid , non subsantialiter , sed relati e . Ex eo autem principio S. Doctor concludit,singula quae ad se dicuntur, sive sint natura, sive sint attributa, substantiam non autem personas, significare: uuidquid ergo

ait ad se ipsum dicitur , Deus , se de singulis pedisonis gula ter dicitur , id est, de Patre , O si iis , Spiritu sancto , de spi e Trinitare

Non pluraliter, sed si mulariter dicitur. Objicies i. Personae divinae per id constituu tur, quod dicitur ad se: sed id quod dicitur ad se , non est relativum, sed absolutum, Augustinoeeste lib. s. de Trinitate , cap. 8. ergo divinae Personae constituuntur per aliquid absolutum , mon autem per aliquid relativum. Probatur major ex Augustino, qui lib. 7 de Trinitate, caP. s. Dic loquitur: Non enim est aliud Deo esse, aliud tersenam esse , sed omniaci idem . . Astertionem illam idem Augustinus probat ex aeo, quod alioquin sequeretur, non alio modo dici tres personas in Trinitate, quam quo in hum nis dicuntur tres amici , tres Propinqui, tres vicini: Λ amsi esse ad se dicitur , persona Nero relative dicamus tres personas , Patrem Filium D r tum sanctum quemadmodum dicuntur aliat rex amici , aut tres propisqui, aut tres visita, IMod sint adinvicem , non quod unusquisque eorum

D ad seipsum.

256쪽

Addit S.Doctor,eodem modo Patrem dici personam, quo dicitur Deus ,& magnus & bonus: Iuocirca uisubstantia Patris ipse Pater est , non quo Pater est , sed quo est; ita in persona Patris non aliud quam ipse Pater est et adsie quispe dicitur pe sona , non ad Filium vel Spiritum sanctum: sicut ad se dicitur Deus se munus , O bonus, O iustus , si quid aliud hujusmodi: Ergo , ex Augustino , Pe 1onae di vinae per id constituuntur, quod dicitur

ad se; proindeque per absolutum, non autem Perrelativum constituuntur. Resp. ad I. neg. mai. Ad 2. dist. priorem par tem antecedentis. Non aliud est Deo esse, aliud Personam esse,a parte rei, conc. ant, nimirum esse Dei,sive sumatur pro essentia, sive pro existentia,

non distinguitur realiter a persona ; quidquid enim est in Deo, Deus est: Ex parte nostri intellectus , qui unum ab alio distinguit cum fun

damento in re, neg. ant.

Ad alteram ejusdem antecedentis partem , re spondendum est eum sequenti distinctione: SNqueretur, Patrem, Filium, & Spiritum sanctum dici tres personas,sicut aliqui dicuntur tres amici,

tres vicini,quantum ad aliquid, conc. ant. quam tum ad omnia, neg. ant. Totum esse amici, vic

ni, propinqui, ea ad aliud: econtra in divinis totum esse Patris non est ad aliud: siquidem iaeo persona & essentia idem sunt a parte rei; esse tia autem reduplicative prout essentia , seu, sub conceptu formali esse, non est ad aliud; ac proinde nec persona est ad aliud secundum totum ac adaequatum suum esse. Ad tertiam partem ejusdem antecedentis respondendum est pariter cum distinctione: Pater ad se dicitur persona, sumendo personam indi recte & in obliquo, conc. ant. sic enim sumpta,est idem cum essentia: Sumendo personam directe Scin recto, neg. ant. In Patre persona directe & in recto dicit 'rdinem ad Filium: non enim directα

ac in recto persona in Patro aliud est , quam e str

257쪽

2 g. Institi Theolog.Pars II.

- Patris: at esse Patris est esse relativum: si quidemat i quis non potest habere esse Patris ad se ipsum. Itaque ex illo Augustini textu, qui adversus conclutionem objectus est, hoc unum tantum colligi potest, scilicet, idem a parte rei esse personam &eflentiam in divinis; personam dici ad se, secundum in directum sui conceptum, hoc est, prout

est una ac eadem res cum essentia, non ver3 secundum directum conceptum: se cnim eonsiderata, distinguitur virtualiter ab essentia,nec aliud habet elie, quam esse ad aliud.

Iam vetδ quod ea fuerit Augustini mens, ostendi potest ex scopo, quem S. Doctor eo loci sibi proponit. Quaerit, cur in Deo potius dicantur tres personae, quam tres substanti ae: Foria sis rur inquit lib. 7. de Trinitate, cap. so comm

dius dicuntur tres personae , quam tres substantiae e Ubi vero tacite subintellexit responsionem, qua assereretur, ideo non dici tres substantias, quod substantia sit idem eum essentia, ac proinde cum certum sit, unam tanthmin Deo essentiam a

mitti debere, ita etiam una tantum substantia dici debeat: ubi sinquam) responsionem illam implicite praesupposuit, eam impugnat, asserens Personam non minsis esse idem a parte rei cum estentia, quam sit ipsa substantia Um O A pedisonis sinquit cap. 6. 9 eadem ratio est: non enim aliud est a parte rei ) Deo esse , aliud personam esse. Reiecta autem ejusmodi vatione, docer,non ob aliud apud Latinos dici tres per nas, non autem tres substantias, quam quod sie usus apud eos invaluerit: sicut invaluit usus dicendi, Patrem , Filium, & Spiritum sanctum esse tres pe

senas, non autem unam tantam, licet in eis

persona sit idem eum essentia: Cur ergo inquit capite 6.) non hae tria simul unam personam diacimus, sicut unam essentiam ct unum Deum , sed

τres dissmus personas , eum tres Deos aut tres essen

r3as non d/eamus , nisi quia volumus , vel unum

a quia vocabulum serasse hiaesignificationis qη

258쪽

Differt. IV. De Persen. is commvn. 2

ntelligitur trinitas , ne omnino tractaremus inter rogati, quid tres , eum tres esse fateremur In usum quoque liberum resert Gr,corum loquendi morem,qui licet unum Deum confiteantur, trinitatem tamen tribus substantiis,tribus hypostasibus solent exprimere: suanquam se illi si vellent , sicut dicunt tres ubsantias , tres hystostases, possent dicere tres personas , tria tresipa. illud autem ma- tuerunt,quod forte secundum linguae suae eonsuetudi

nem strus diceretuΥ.

Objicies 2. Persona prilis est in divinis secum

dum nostrum concipiendi modum, quam relativum: ergo persona non constituitur per rei

tivum, sed per absolutum: neque enim quod Prius est, constituitur per id quod est posterius. Probatur ant. Illud est prius relativo, quod est Prius eo quod est principium relativir sed persona in divinis prius est eo quod est principium relativi: scilicet est prior intellectione &volitioisne, quae sunt principium stuo immediatum relati-

vi , sive in Patre, sive in Filio, sive in Spiritu

sancto a Resp. ad T. neg. ant. Ad 1. dist. min. Persona secundum aliquem respectum est prius eo quod est principium relativi, conc. min. est prius secundum omnem respectum, neg. min. Persona

in divinis duo dicit, unum quod est veluti materiale, essentiam nimirum divinam, cum qua Pe sonae sunt realiter idem; & aliud quod est veluti taxmale, seu respectus ad aliud. Persona pri re modo sumpta prius est secundum nostrum concipiendi modum intellectione & volitione, non autem si posteriore modo sumatur . Vide quae ad argumentum simile superius dina sunt quaest.7. tertiae dissertationis.

259쪽

a 6 InstitiTheolog. Pars II. QUAE saero II LDe proprietatibus personarum in divinis.

TNter proprietates divinarum personaru in I incommuni, recenseri possunt appro- Priatio, aequalitas, circum incessio, notiones, missio, de quibus subsequenti multiplici capite seorsim cst a nobis agendum, ad regulas & principia quae I .p. traduntur a S. Thoma iis quaestioni-hus, in quibus de hujusmodi proprietatibus S. Doctor disserit. CAPUT PRIMUM. De appropriatione in divinis.

t. A Ρpropriatio nihil aliud est,qu m modus

loquendi,quo quaedam attributa, quae dam operationes, uni personae potius quam alteri tribuuntur . CONCLUSIO. AP propriatio locum habet in personis divinis . . Probatur. Appropriatio est loquendi modus quo quaedam, sive operationes, si ve attributa, alioquin tribus personis communia, specialitex tamen uni personae prae aliis tribuuntur: Sed in

divinis locum habet ejusmodi loquendi modus, ut patet ex iis Scripturς locis, in quibus omnipotentia Patri , sapientia Filio, bonitas Spiritui san-Eto iti untur: ergo appropriatio locum habet in personis divinis. Quaeres I. in quo sundetur appropriatio, quae locum habet in divinis. Resp. eam fundari tum in eminentia divina Tum personarum , tum etiam in imbecillitate intelleasta creati . Et sane cum mens creata

260쪽

DissertJU. De Person in commvn. 2 7

personales Dei proprietates difficile concipere possit, eo quod in nullo fere cum proprietatibus

Personalibus creaturarum conveniant, eas peressentiales proprietates, quod magis notae sint, apprehendit ; servatis tamen quibusdam congruentiiS.. arres a. quaenam sint eae congruentiae, quae requiruntur ad appropriationem. Resp. esse quadruplices , nimi Idm congrue

tiam ese, unitatis, virtutis , habitudinis; nam illa quatuor, esse, unitas, virtus, habitudo, considerari pollunt in divinis. Hinc fit I. ut quae nonnullam habent similitudinem cum esse porsenarum , illis specialiter tribuantur: Sic Hilarius lib. 2. de Trinitate, paulo post principium, aeternitatem Patri, speciem Filio, usum Spiritui sancto specialiter ae pro Priat: AErernitas inquit) est in Naire , speetes in im

gine, usus in munere: siquidem aeternitas , O cies , ulus, quandam habent analogiam cum este

Patris, Filii, ac Spiritos sancti'. scilicet quemadmodum Pater habet esse, quod est sine principio ; ita & aeternitas. Cum esse Filii in eo positum sit, quod sit Verbum, seu imago, merito 'species, hoc est, pulchritudo Filio tribuitur; non enim est impersecta , sed persectissima Patris imago. Cum esse Spiritus sancti sit amor, usus illi tribuitur, eo quod amor ad usum, sive

fruitionem tendat. Hinc etiam fit a. ut quae unitatem designant, Patri tribuantur, quae verd aequalitatem Filio, quae concordiam Spiritui sancto, juxta illud Augustini lib. 6. de Trinitate, cap. Io. In Patre est Mnitas , in Filio aequalitas , in Spiritissancto aequa. Istatis unitatisque concordia . Nec mirum, nam quemadmodum unitas non praesupponit aliud: ita nec Pater praesupponit aliam personam , cum sit primum principium. E contra, cum aequalitas aliud supponat, cum quo sit aequalitas , conVenit ut approprietur Filio,qui alium, Patrem numma

SEARCH

MENU NAVIGATION