장음표시 사용
271쪽
et 8 Instit. Theolog. Pars II.
lio, cum uterque spiret Spiritum sanctum: ergo spiratio activa non est notio. Resp. dist. maj. Notio non debet esse communis pluribus personis , si per plures intelligantur tres personae, conc. maj. si intelligantur duce tantum , neg. maj. nam in ea suppositione notio excludet tertiam personam , ac proinde character erit specialis & proprius duarum .
Objicies 3. Inspirabilitas in Filio, & ingenerabilitas in Spiritu sancto sunt notiones Filii &Spiritus sancti: ergo praeter innascibilitatem, paternitatem , fliationem, spirationem activam &. passivam , sunt aliae notiones. Probatur ant. Notio definitur character proprius significans dignitatem alicui personae specialem: atqui inspirabilitas est character proprius Filio, & ingener bilitas character proprius Spiritui sancto , &utraque significat dignitatem specialem e non enim potior est ratio, cur non significent dignit tem, quam innascibilitas quae specialis est Patris
min. Ad 3. nego paritatem. Ratio disparitatis est,.quia vox haec Innascibilitas, licet secundum syllabas quibus constat, negationem tantum significet: tamen secundum sensum realem, importat positivam, secundi, in nostrum concipiendi modum, dignitatem, nimirum esse a se& non ab alio: econtra insipirabilitas in Filio , & ingener hilitas in Spiritu sancto, dicunt negationem meram, seu non sun datam in aliqua dignitate : 11 enim ejusmodi negatio es et in aliqua dignitatelandata, maxime quia ingenerabilitas fundatur in productione per voluntatem, & inspirabilitas in productione per intellectum : sed illa ratio nulla est. Nempe licet produci per intellectum sit persectio & dignitas in Filio, & produci per Voluntatem sit quoque perfectio & dignitas in Spiritu sancto, quia certo quodam modo actuanteitentiam divinam, ex qua omnis persectio sit uii-
272쪽
Dissert. IV. De Persen. in commvn. 2 39tur: tamen produci per intellectum , & produci Per voluntatem, si ad se invicem comparentur , non sunt dignitas aut persectio ; ipsum enim
ut loquuntur scholastici 9 non est melius,
quam non ipsum. Econtra esse a se, cum non
sit aliquid relativum, sed aliquid tantum exclusivum prioris, a quo dicitur origo, ab intellectu nostro concipitur tanquam dignitas & perfectio, quae quidem licet secundum modum quo est in Prima persona, non sit in filiatione &spiratione Passiva, in eis tamen est realiter, quia filiatio &spiratio passiva sunt unum & idem cum essentia divina, quae est a se: nec enim cui loquitur Concilium Lateranense IU. cap. Damnamus ellentia divina generat aut generatur , producit aut Producitur. Objicies 4. Generatio, nativitas, verbum, imago, donum, amor, sunt notiones persona-Ies: scilicet possunt nos deducere in cognitionem specialem divinarum personarum : siquidem ge- neratio, proprius est Patris character; nasci, uni convenit Filio, sicut & ratio tum verbi, tum imaginis : donum vero & amor propria sunt Spiritui sancto: igitur in personis divinis aliae sunt notiones praeter Innascibilitatem , Paternitatem, Filiationem, Spirationem tum activam tum Passi
Resp. ad i. dist. ant. Generatio & nativitas possunt nos deducere in cognitionem specialem divinarum personarum in fieri, conc .ant. Personarum ut sunt ac existunt, neg. ant. Ratio est , quia prima persona non est Pater, nisi post generationem, sicut nec secunda Filius, nisi post nativitatem ; ac proinde nec generatio, nec nativitas sunt characteres speciales personarum ut existentium. AG. dicendum est, haec nomina, Verbum, Imago, eme synonyma cum filiatione, sicut donum & amor cum spiratione Passiva.
273쪽
Non rid Issionis personarum in divinis expo1V1 nemus i. existentiam; 2. essentiam: 3. divisionem. CONCL'us Io I. In divinis existit person Drum missio.
Probatur. Christus Ioannis 8. ex eo probat suum testimonium esse verum, quod sit ipsum mettestimonium Patris, a quo missus est: Eisi jud eo ego , judicium meum verum est , quia solus non sum: sed ego qui misit me Pater. Ioannis πώ sic idem Christus de se ipso loquitur: suem P tersanctifiea iat, e misit in mundum , vos dicitis: suia blasphemate quia dixi, Filius Dedum . Apostolus ad Galatas . meminit quoque missionis ad Christum comparatae et uuando venit s inquit 9 plenitudo temporis , misit Deus Filium suum . Ioannis I 6. Christus pollicetur, se post
ascensionem in coelum, missurum esse Spiritum sanctum : Si autem abiero, mittam eum ad νos :Ergo in divinis existit missio personarum. Objicies r. Ibi non existit missio, ubi omnimoda est aequalitas: eam nimirum aequalitatem tollit missio , cum missus sit minor mittente, ut Patet in legato qui a rege mittitur: sed in divinis est omnimoda aequalitas: ergo, Sc. Resp. ad I. neg. mri. Ad a. dist. ant. Missus est minor mittente per consitum aut imperium ,
canc. ant. sic enim mittens est aut sapientio ea ut potentior misso: Mittente tantum per originem, neg. anti nempe qui sic mittitur, consubstantialis est mittenti, eo quod illius essentiam
vi suae originis recipiat. Objicies a. Qui mittitur, separatur a mittente ; siquidem missio est veluti emissio alicujus eXtra mittentam: atqui personae SS. Trinitatis ase
274쪽
Differt. IV. De Persen. in commlin. 26 Ile invicem non separantur: ergo non convenit smissio. Resp. dist. ninj. Qui mittitur, separatur a mi teate , in creatis, conc. maj. in divinis, neg. lnaj. Ratio est, quia in creatis, qui mittitur, mittitur ad locum, in quo nec ipse, nec mittens Prius erat:
in divinis vero, & is qui mittit, Sis qui mittitur, erant prius in loco,ad quem fit nussici; licet tamen ut infra dicetur 9 missus in eo incipiat esse seeundum quid, hoc est, secundum modum
CONCLus Io 2. Essentia missionis person rum in divinis, continetur hac illius definitione: Missis est processio unius personae ab alia in ordiane ad aliquem essectum ad extra de novo produce
Explicatur definitio. Missio dicitur I. proces sio unius personae ab alia; nempe, missio est veluti emissio missi a mittente, ut patet in flore qui ab arbore emittitur: at divinae personae alio modo quam per processionem emitti non posisunt a persona mittente . Dicitur 1. Ad aliquem effectum ad extra de novo producendum : siquidem missio est ad aliquid quod ante non erat ; ac proinde ad aliquid operandum ad extra , cum operationes ad intra sint ab
Quae mox tradita est divinae missionis definitio, probatur authoritate Augustini, qui quidem duplex illius membrum, seu duplicem illius conditionem, processionem nimirum, & ordinem ad aliquid extrinsecum, lib. 2. de Trinitate, c. laisce verbis complectitur : Si ergo de Filio loquitur ) missus dicitur , in tuantum apparer foris in ereatura corporali, qui intus in natura spiritali oeulis mortalium semper occultus est: jam impromptu est istelligere etiam de Spiritu sancto , eur missus ct ipse dicatur. Facta est enim quaedam creaturae species ex tempore , in qua visibiliter ostenderetur Spiritus sinctus .... Haec operatio vi
275쪽
sibiliter expressa, oculis oblata mortalibus, misem Spiritus sancti dieIa est. Ojicies I. Nonnulli Patres asserunt, Filii miiasonem a Patre, non aliud esse,quam illius a Patre processionem. Cyrillus lib. 2. in Ioannem , innare verba, siuem enim misit Deus, verba Deι I
quitur, duplicem distinguit in Filio missionem ;unam quae est secundum incarnationis rationem squia an hunc muridum cum carne venit ; alteram per quem Pater Filium ex propria natura coruscare fecit , tanquam ex lumine 'lendorem , fecundum .neffabilem O inexplieabilem divinae gener tionis modum. Secundam illam missionem confirmat ex Euangelio: suod quidem O ipse nobis
Unigenitus aperuit,dicens: Ego ex Patre exινί e
mi. Exivit enim ex Patre in propriam existentiam Filius , etsi in ipse secundum naturam inest. Et quod apud nos alie exissesigni eat, hoe rursus Elis missum esse demonstrat : Ergo , ex Cyrillo , missio non aliud dicit, quam aeternam alicujus Personae processionem. Resp. ad I. neg. ant. Ad 2. dist. conseq. Ergo, ex Cyrillo , missio inadaequale sumpta , non aliud dicit, quam personae alicujus aeternam pro Cessionem , cone. conseq. Μissio adaequale sum-Pta, neF. ant. Solutio patet ex iis quae in definiem da missione dicta sunt superius. Objicies 2. Patres missionem agnoscunt, ubi nulla est processio: non semel enim dicunt, mitti Filium tum a se, tum a Spiritu sancto. Missus
Filius cinquit Toletana Synodus XI. in fidei Prosessione ) nonsolum a Patre , sed O a vir xu sancto missus esse eredendus est , in eo quod per
Prophetam dicitur r Et nune Dominus misit me, O Spiritus ejus . A se ipse quoque missus aec;-pitur , pro eo quod inseparabilis non solum voluntas , sed operatio totius Trinitatis agnoseisur: e go, &c. Resp. ad I. neg. ant. Ad 2. dist. ant. Patres non
semel dicunt, Filium, ut homo est , tum a se ipso
276쪽
Dissert. IV. De Person. in comman. 263 ut Deus est tum a Spiritu sancto mitti missione
improprie sumpta, conc .ant. missione proprie sumpta , ne g. ant. Toletana Synodus loquitur de Filio, ut est homo, & nomine missionis intelligit hypostaticam Verbi cum humana natura unionem, ad quam, sumptam efficienter, tres per sonarSS. Trinitatis ex aequo concurrerunt. Confirmatur ex eo, quod laudata Synodus ideo definiat, Filium a Spiritu sancto & a se missum esse, quod inseparabilis sit non selum voluntas, sed operatio totius Trinitatis: at operationis nomine intelligit actionem, quae a Trinitate tanquam causa effrciente procedit. Ex iis quae hucusque dicta sunt, sequitur I. missionem adaequate , & proprie sumptam , aeternum quid, & temporale simul, includere in suo conceptu. Sequitur a. soli Filio, ac Spiritui sancto missionem convenire: illis enim solis in Trinitate processio convenit, sine qua mi filo st a- re non potest. Sequitur 3. merito Scripturam nusquam asseruisse, quod Pater mittatur, ne i in Propria quidem missione, quae posita est in operatione effectus ali cujus novi & sensibilis: scilice eea improprie sumpta missio, supponit, tanquam fundamentum, processionem unius ab alio : P ser inquit Augustinus lib. 2. de Trinitate, cap. s.)nusquam legitur missius: cujus quidem effati ratio
nem hanc reddit lib. q. cap. a. o. Pater, cum extempore i quoquam cognoscitur , non dic/tur missus r non enim habet, de quo sit, ast ex quo procedat. Sequitur 4. quod si Pater Filii loco incarnatus sui flet, etiam tunc non diceretur missus e uuoniam ait Augustinus lib. 6. de Trinitate c. q. non habet arithorem, a quo genistis sit, mel a quo pro
CONCLus Io 3. Missio divinarum person Drum dividitur in visibilem & invisibilem.
Probatur. Personae quae mittuntur,vel operantur aliquid sensibile, vel insensibile . Si primum , tunc mittuntur visibili rex: Si vero secundum , . M s mi
277쪽
mittuntur invisibiliter. Priore modo Filius per Incarnationem missus est, nec non Spiritus sanctus, cum sub linguarum specie Apostolis insedit; altero autem , cum interius nostram sanctificationem essiciunt per donorum & charitatis infusionem. Duplicis illius missionis meminit Augustinus lib. q. de Trinitate, cap. 28. Sed aliter mittitur inquit de Sapientia lo-q uens ) ut sit eum homine: aliter missa est, ut ipsa '
Quaeres I. quandonam missio in iis quae ad nostram sanctificationem spectant, sit missio Filii , & quandonam sit missio Spiritsis sancti. Resp. missionem esse Filii , cum ipsa Filii Persona manifestatur in estectu, qui per appro priationem ei specialiter tribuitur : idem pariter diei debet de Spiriti s sancti missione: hine autem concluditur, quod sit missio Filii, quoties agitur de meritis quibus a peccato liberamur,& vieissim sit missio Sancti spiritus, quoties agitur de charitate , aliisque donis quae ad nostram sanctificationem concurrunt : Si quidem Per appropriationem ut suo loco dictum
est dona illa Spiritui sancto specialiter tri
Quaeres 2. cuinam personae ex SS. Trinitate tribui debeant Dei apparitiones, quarum vetus testamentum meminit. Resp. I. Arianos omnes asseruisse, solum
Verbum Adamo , Moysi, Patriarchis ac Prophetis in antiquo testamento apparuisse: idque haeretici docebant, ut inde concluderent, Uer-hum non esse consubstantiale Patri, quem nec unquam exterius visum fuisse, nec posse videri docebant. Resp. 2. plures ex Patribus antiquis, iis etiam qui docuerunt,yerbum ejusdem esse naturae cum Patre , docuisse, Patrem nusquain se veteribus
aspectabilem praebuiste, sed solum Uerbum, &quidem in humana specie, quam tamen sibi ipsi
278쪽
Dissere. IV. De Persen. in commvn. 263
non uniisset hypostatices idque ut homines sensim sine sensu ad fidem de Incarnatione praepa xaret. Ita Iustinus in Dialogo cum Τryphone , Irenaeus lib. 4. cap. 26. Patres qui ex Antiocheno Concilio Synodicam ad Paulum Samosatenum scripserunt, Athanasius Orat. 4. Cyrillus Cat chesi 14. Basilius lib. 2. adversus Eunomium , Chrysostomus hom. 1 8. in Genesim, Ambrosius lib. r. de fide, capite quinto . Verum duplex inter recensitos Patres &Arianos discrimen est. Primo, isti contendebant Filium, etiam qua Uerbum, esse visibilem: illi econtra docebant, ipsum, qua Uerbum est, non miniis invisibilem esse, quam ipse Pater: Secundo , illi ex apparitione Verbi facta veteribus conincludebant, ipsum non esse Deum, isti e contra concludebant,ipsum esse Deum: 'bicumque sinquit Basilius lib. 2. contra Eunomium ) O A gelus Deus appellatus est, unigenitus significatur , qui se ipsum per generasiones hominibus manifestum Deit, O voluntatem Patris sanctis suis denuntiat cestu mobrem O qui cum Moyse eolloquens , eum se nominavis, sui est , non alius quispiam inteli genisdus est , quam Deus Verbum , qui in principio erat
Resp. 3. Augustinum,& post illius tempora, ceteros Patres, praesertim Latinos, multa
de quaestione, de qua hic agitur, docuisse: scilicet Augustinus asseruit r. non him Filium apparuisse veteribus, sed etiam Patrem ac Spiritum sanctum, interdum etiam totam simul Tri
Asseruit 2. non sine aliqua specie temeritatis definiri posse, nisi Scriptura id in antecedentibus
aut consequentibus innuat, quaenam persona PO tius apparuerit, quam alia.. Asseruit 3. ea omnia quae Deo in illis apparitionibus tribuuntur, ipsi quidem ut causae principi, angelis vero tanquam causis ministeriali , merito tribui posse.
279쪽
166 InstitiTheolog. Pars II. Nee obest , quδd in . Scripturis Deus ipse
loquens inducitur : uuia cinquit lib. 2. de Trinitate , cap. II. cum verba judicis praeco pronuntiat , non scribitur in gestis , ille praeeo diaxis , sed ille iudex et Sic etiam loquente Prophe sa sancto , etsi dicamus , Propheta dixit , nihil aliud quam Dominum dixisse intelligi volumus . Ei si dieamus , Dominus dixit , Prophetam non subtrahimus , sed quis per eum dixerit, admon
Asseruit 4. eos merito argui debere, qui quoties in Exodo aliisque veteris testamenti libris Scriptura Angeiam nominat , ipsum per se Uum Filium Dei volunt intelligi , quia propter annuntiationem paternae ae suae voluntatis , ὰ Propheta dictus est Angeltis . Id verd confirmat ex Epistola ad Hebrieos, in qua non A gelus singulari numero , sed Angeli memoran
tur : Si enim c ait Apostolus in qui per Ang
tis dictus est sermo , factus est simus ; quibus cum verbis cohaerent haec quae Actorum T. in Oratione Stephani leguntur : stui aeeepsiae Legem in dispositione Angelorum , O non custodiastis. Vide eundem S. Doctorem lib. secundo de
Trinitate , capitibus 9. Io. II. ubi argumentum , de quo est quaestio , fuse pertractat , eripitque Arianis argumentum, quod adversas Verbi consubstantialitatem maximi robovis arbitrabantur , quodque Patribus quatuor priorum saeculorum nonnihil negotii facillerata
280쪽
De personis divinis in particulari.
Ol. TTUjusce nostrarum Institutionum se-LL cundae partis dissertatione Prima, as versus Sabellianos ostensum est, tres esse in SS. Trinitate personas realiter a se invicem distimctas, Patrem, Filium & Spiritum sanctum; tum adversus Arianos & Macedonianos dictum est de earum consubstantialitate. Dissertatione secunda actum est de earum processionibus. In tertia dictum est de relationibus, quarum processiones sunt fundamentum, & quibus divinae personae constituuntur.Deinde dissertatione quarta institutus fuit sermo de iisdem personis in communi. Igitur operae pretium est, ut in hacce dissertatione quinta de iisdem personis in particulari disse
V aEsTIO PRIMA. De prima persona SS. Trinitatis.
lat. VN hac quaestione unum tantum quaere db mus, sed quod multa capita complectetur;nimirum,utrum primae personae recte conveniant nomina Principii, Initii, Causae, Auctoris, Radicis, Fontis, Capitis , Patris , Ingeniti -
