Institutiones theologicae ad usum seminariorum. Authore Gaspare Juenin ... Tomus primus septimus

발행: 1704년

분량: 575페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

: 8 Institi Theolon Pars II.

praesupponit.Tandem sicut concordia est duorum tinio, ita Spiritus sanctus est Patris ac Filii vim culum , scilicet est amor utriusque. Hinc quoque fit 3. ut que virtutem exprimunt, tribus personis, sed diversimodὰ conveniant: sic convenit,ut potentia tribuatur Patri,eo quod potentia habeat rationem principit,quae quidem ratio est intrinseca Patri: sapientia Filio ; cum enim sit Verbum, nihil aliud est, qu3in conceptus sapientiae: bonitas denique Spiritui sancto,eo quod bonitas sit objectum amoris, per amorem autem Spiritus sanctus suum habet esse. Hinc etiam fit 4. ut nomina quae eXprimunt habitudinem ad causam, modo Patri, modo Filio, modo etiam Spiritui sancto tribuantur . Quae designant veluti causam materialem , ut naec praepositio Er, Patrem significant, cum est quaestio de operationibus, ad intra : sic sensus hujus propositionis, qua Patres saepius usi sunt adversus Arianos : Pater Filium genuit ex se, ex sua substantia , est, quod Pater Filium non genuerit ex nihilo, ut contendebant Ariani; sed ex sua substantia veluti causa materiali , inquantum nempe propriam suam essentiam communicavit. Cum autem eadem praepositio Ex, refertur ad operationes ad extra , significat causam efficientem, ac proinde tribuitur Patri, Cum ei approprietur Potentia, quae causaressicienti propria est. Quae significant causam mediam , ut praepositio Per , tribuuntur Filio ;Per euin enim Pater creaturas omnes eduxit

ex nihilo , juxta illud Ioannis capite I. Omnia

ter ipsum factasunt, Osine θμfactum es nihil.

Tandem quae significant Dei in res creatas proinpensionem , appropriantur Spiritui sancto e propter eam rationem praepositio In , nonnunquam illi tribuitur. Hinc patet, quam in rito haec scribat Augustinus lib. 6. de Trinutate, cap. Io. In confuse accipiendum est cumd

262쪽

DisserLIN. De Persen.is commvn. di 'fir Ex sese diems, propter Patrem s Per se sum , propter Filium, In ipso, propter Spiritumsa

ctum.

Hinc denique fit s. ut quae siqua ratione comveniunt operationibus,per quas Filius & Spiritus sanctus producuntur, ipsis etiam specialiter a proprientur: sic veritas, scientia, sapientia, Filio tribuuntur, quia veritas, scientia, sapientia sunt in intellectu, per quem Filius a Patre generatur; Proprie igitur locutus est Christus , cum aieIoannis I . Ego sum via,veritas,ct vita.

CAPUT II.

De aqualitate divinarum personarum. Dr. IV Qualitas considerari potest vel ratio-

an ne esse, vel ratione attributorum,uel ratione relationum. CON CLus Io I. Personae divinae sunt g quales tum in esse, tum in attributis. Probatur. Ea sunt aequalia tum in esse, seu essentia, tum in attributis, in quibus eadem est numero essentia , eadem prorsus sunt attributa: atqui in unaquaque SS. Τrinitatis persona eadem est numero essentia, eadem prorsus sunt attribuinta: nimirum cum essentia & attributa sint quid absolutum,singulis personis communia sunt: er go personae divinis sunt, &c. Objicies t. Esse, omnipotentia, tribuuntur specialiter Patri: nam Pater est qui sic loquitur

in Exodo, Esosum qui sum: sapientia Filio, &

amor Spiritui sanctor ergo nec eadem essentia, nec eadem attributa conveniunt singulis persenisSS. Trinitatis.

Resp. conc. ant. dist. conseq. Ergo nec eadem essentia, nec eadem attributa reperiuntur in si gulis personis,secundum modum loquendi,quem theologi vocant appropriationem, conc. conseq. non reperiuntur a Parte rei, neg. conseq. Soluti Patet

263쪽

2 so Instit. Theolog. Pars II.

Patet ex iis quae de appropriatione , superiori capite, dicta sunt. Obiicies 2. AEternitas in divinis non convenit Filio & Spiritui sancto , licet conveniat Patri: er go personae SS.Trinitatis non sunt aequales. Pro

batur ant. AEternitas non convenit iis quae Primcipium habent: ni miram aeternitas non minus

Caret principio , quam fine: atqui Filius & Spiritus sanctus habent principium: neque enim sunt a se ipsis, cum ab alio procedant, ut siti pra dictum est: eigo nec Filio nec Spiritui sancto convenit

aeternitas.

Resp. ad I .neg. ant. Ad a. dist. maj. Illis non convenit a ternitas,quae principium habent durationis, conc. maj. supponunt enim aliquam dura tionem ante se: Quae principium habent originis, neg. maj.FIocce principii genus convenit Filio ac Spiritui sancto, non autem illud. Confirmatur

ex eo, quod natura divina in Patre sit aeterna, ac persecta, ac proinde id operatur ab aeterno,quod Producit necessario: ergo cum necessario generet

Filium, & spiret Spiritum sanctum, ab aeterno illum generat, & istum spirat. Vide rationem iulam fuse pertractatam apud S. Thom. I. P. q. 42.

Objicies 3. Illae personae non sunt aequales, in quorum aliqua reperitur dignitas, quae non est in aliis: atqui . in una ex drisinis Personis reperitur dignitas quae non est in aliis: scilicet Paternitas est dignitas, sed paternitas quae reperitur in P tre, non est in aliis personis: ergo, &c. Resp. ad I. conc. maj. neg. min. Ad a. dist.

maj. Paternitas secundum id quod dicit absolutum, est dignitas, conc. maj. secundum id quod dicit relativum, neg. maj. Ratio est, quia relationes in divinis, ut superius ostensum est, non sunt persectiones simpliciter simplices,ac proinde non meliores sunt ipsς quam non ipsae non ex eis igitur,sed tantum ex absolutis, petitur ratio dignitatis: unde cum paternitas secundum id quod

264쪽

dicit absolutum, seu ratione essentiae, sit in singulis per nis, id totum quod dignitatem importat, in singulis reperitur. CONCLULIO 2. In divinis, Personae sunt

aequales ratione relationum. Probatur. Eae personae sent aequales ratione relationum, quarum relationes sunt Prorsus aequales: atqui relationes divinarum personarum

sint prorsus aequales: siquidem cum sui jam observatum est in non sint persectiores simpliciter simplices, una non est dignior alia: ergo, &c. Objicies. Unaquaeque relatio in Τrinitate non est aequὰ persecta, ac omnes simul impiae: ne

que enim pars tantam habet persectionem,quantam totunt, . ergo personae,tatem seorsim sumptae, nori sunt aequales personis simul sumptis. Resp. ad I. ne g. ant. Ad 2. dist. ant. Pars non tantam habet perfectionem, quantam totum,Proprie sumptum, conc. maj. sic anima seorsim sum pia non habet totam persectionem,quae convenit homini cujus est pars'. Quam tot tam improprie sumptum, neg. maj. Relationes,etiam simul sumptae, non efficiunt totum priore modo sumptum, quia totum proprie sumptum constat partibus a

se invicem quoad esse & existere distinctis: at relationes in divinis non sunt ejusmodi, habent

enim eandem tum essentiam tum existentiam 3 Unde mirum non est,quod una relatio totam perfectionem habeat, quae in omnibus simul sumptis

reperitur.' Confirmatur responsum ex eo, quis d ut iam observatum est) perfectio aut imperfectio petantur ex esse & existere, seu ex absolutis ac proin inde & aequalitas aut inaequalitas : siquidem aequalitas aut inaequalitas nihil aliud sunt, quam major vel minor quantitas perfectionis in aliquo subjecto per comparationem ad aliud . Unde me Tito S.Thomas I. p. q. a. art.4. ad 3. sic loquitur. Ad tertium dicendum, quod relatio in dimisss nomes totum universale , quamvis de segnias relatis

265쪽

a 12 lassit. Theolog. Pars IL

nibus praedieetur, quia omnes relationes sunt unumseeundum essentiam O esse.... Vnde neque omnes re lationes sunt maius aliquod, quam una tantum, gura

tua perfectio divinae naturae est in qualibet personarum a

C Ap UT III. Circumincessone personarum in divinis.

I. Omine Circumincessionis intelligitur inhabitatio mutua unius Pers nae in alia, aut ut alii loquuntur) mutua personarum immeatio, aut penetratio . bt.2.Licet quaestio de Circumincessione,m re scholastica videatur, non levis tamen est po deris : ex ea enim, si semel supponatur, invictum argumentum sumitur,tum adversus Arianos,tum etiam contra Sabellianos. Et quidem i.si Pater sit in Filio, & vicissim Filius in Patre, necessario consubstantiales exunt:siquidem uterque immemsus eiit, uterque increatus: nempe qui non estimn enses, esse non potest in omnibus locis, in quibus Deus existit; qui non est increatus, tenetrare non potest divinam essentiam, intime eam Pervadere non potest. 2. Si unus non sit ab alte odistinctus, dici non poterit esse in altero; asseri quoque non poterit, quod alterum Pervadat, penetret, inhabitet. Eo ipse inquit Cyrillus Al xandrinus in libro Tliesauri XII.) quod ait chriapus,hune in illo , O illum in hoe videri , identis sem deitatis , O -itatem substantia monstrari diaeis r cum autem adrerum is abero inesse asserit , eludi illud , ne quis unum aliquid esse numero

putet

CONCLUs Io. In personis divinis admitti debet Circuinincessio. Probatur I. ex Scriptura. Ioannis I . Christus sic Apostolos alloquitur : Non creditis , quia ego ira Pa re, o Pater in me est i Paulo post h aec etiam

.. habet

266쪽

habete Fateν in me manens , ipse facit opera. Capite I . sic Patrem alloquitur: Sicut tu Pater mme, O ego in te. Ex iis autem textibus sic conficitur argumentum: Circum incessio est proprietas, Per quam personae sunt invicem in se ipsis atqui proprietas illa debet in divinis admitti, cum Christus expresse asserat,se esse in Patre, &Patrem in4llo esse. . Probatur 2. ex Patribus. I. Pentapolitani te tio , Ecclesiae saeculo Dionysium Alexandrinum accusarunt, quasi in suis adversus Sabellianos epistolis Patrem a pilio & Spiritu sancto separaia sit ; eam verδ calumniam Dionysius Alexam drinus multis confutat in sua ad Dionysium

Romanum apologia. Vide textus, quos ex illo opere protulimus agentes de Uerbi divinitate. 1. Athanasius adversus Arianos agens, ut videre est Oratione quinta, saepius asserit, Verbum impanibile , O snseparabile est e a Patre,quod Vesebum sit in Patre O viailsim Pater in Verbo . 3. Augustinus, ubi libro 6. de Trinitate, cap. ulta docuit, quod tantam habeat unaquaeque persona Persectionem, quantam tres simul sumptae, haec

addit: Da ct singula sunt in singulis, singu

la ta omnibus, ct omnia in omnibus , O --

omnia.

Probatur 3. ratione theologiea. Illa sunt in se invicem, quae eandem numero ac indivisibilem essentiam habent: siquidem quae eandem ac indivisibilem habent essentiam, separari minime Possont; ubi est unum, necesse est, ut sit aliud: atqui tres perlonae SS. Trinitatis eandem ac indi visib item habent essentiam, ergo sunt in se invi

cem ' .

Objicies r. Si Pater sit in Filio, paternitas erit in Filior si quidem Pater, qua Pater est, habet ne

cessario formam perquam est Pater; ea autem Arma non alia est, quam paternitas et atqui Pax

ternitas non est in Filio, set licet si paternitas siein Filio , Filius erit Pateri Ille enim est Pater , in

267쪽

, 34 Instit. Theolog. Pars II.

quo est paternitas: Sed Filius non est Pater, ut

fides docet: ergo, &c. Resp. ad I. conc. maj. neg. min. Ad 2. neg.

sequelam majoris . Ad 3. dist. maj. Ille est Patet

in quo est paternitas per modum formae.& proprietatis personalis, conc. maj. non per modum formae & proprietatis personalis , neg. maj. Ut aliqua persona sit Pater, non sussicit, ut ei quoquo modo paternitas insit, sed Praeterea requiritur,ut in eo sit per modum formae & proprietatis perse natis: at sic non est in Filio, sed tantum per simplicem identitatem cum essentia. Hinc patet,persenas SS. Trinitatis non elle tantum in invicem secundum essentiam, sed etiam secundum rei tionem a sed non per modum relationis, sed tam tum per modum identitatis cum essentia, seu natura: hincque fit, ut Ecclesia merito canat: MPatre totus Filius, ct totus in Verbo Pater. Objicies L. Quae se invicem excludunt, non possunt esse in se mutud: atqui personae SS. Trinitatis se invicem excludunt: nam quae relative opponuntur, sese invicem excludunt: sc terminus ad quem resertur iundamentum relationis, excludit iundamentum: nec mirum 3 idem enim

ad se ipsem referri non potest: Sed personae SS.

Trinitatis opponuntur relative, nimirum rati

ne paternitatis, filiationis, & spirationis passivae:

ergo, &c. Resp. ad T. cone. maj. ne g. min. Ad 2. dist. maj. Quae secundum omnia opponuntur relati ve, sese invicem excludunt, conc. maj. quae secundum aliqua tantum, neg. mai. Persenae SS. Trinitatis opponuntur quidem relative secu dum aliqua, hoc est, prout dicunt relationes, quae se habent per modum formae determinantis es

sentiam divinam, ut sub tali ratione existat, seu sub ratione Patris aut Filii aut Spiritus sancti:

Verum non opponuntur relative secundum omnia, inio conveniunt secundum essentiam: nam Paternitas est realiter & entitative idem cum es

268쪽

Dissert.IV. De Persem in commvn. 23s

sentia divina, quae quidem est quoque realiter ac entitative idem cum filiatione & spiratione passiva. Quae mox tradita est responsio, desumpta est ex S. Τhoma, qui I. P. q.42. art. 3 . ad 3. sic loquitur: Dicendum, quod Pater o Filius opponuntur sec.ndum relationes non autem secun dum essentiam , O tamen oppositorum relativh unum est in altero , ut dictum es in corpore ar

ticuli.

De notionibus personarum in divinis.

Ol. I. Er notiones hὶc intelliguntur nomia A na, quae characterem cuique pers nae proprium exprimunt: sic paternitas, filiatio, spiratio passiva, dicuntur notiones , quia exprimunt characteres, qui non sunt communes tribus personis, sed cuique personae proprii. Nol. 2. Ad notionem tria requiruntur. Primo necesse est, ut exprimat aliquam dignitatem: 2.

ut dicat aliquid speciale ac distinctivum: 3. ut pertineat ad originem: nihil enim in divinis est distinctivum & qieciale, nisi id quod ad originem

pertinet. Ol. 3. De notionibus quaeri potest I. utrum personis divinis attribui debeant: a. quantus sit

earum numerus : 3. quaenam sint earum ProprietateS .

CONCLUs Io I. Notiones attribui debent divinis personis. Probatur. Ex observatis, notiones sunt nomiana , quae eXprimunt characteres cuique personae speciales: atqui ejusmodi nomina debent attribui personis divinis: iis enim tum a Scriptura tum a Patribus attribuuntur: nimirum prima Persona dicitur Pater, altera Filius, tertia Spiritus sanctus. Prior dicitur generans, altera genita, tertia producta. Iis terminis notionalibus utuntur sym- . Tom. III. M bola

269쪽

hola omnia , eos quoque legere est in Coneilio

Lateranensi IV. cap. Damnamus.

Quaeres, utrum in divinis sit fundamentum

reale, quo termini notionales nitantur.

Resp. assirmative : siquidem in divinis sunt realiter processiones: nimirum a parte rei Filius Producitur a Patre, & Spiritus sanctus ab utroque simul: atqui processiones iunt fundamentum

terminorum, quos notionales vocant: siquidem

processiones sunt ut suo dictum est loco ) sundamenta relationum : at termini notionales nihil aliud sunt, quam iptamet rhlationes, quae Variis modis exprimuntur: unde c ut recte resere S. Thomas ex Magistro Sent. Generatio O nat vitas , aliis nominibus dicuntur paternitas ct sili

CONCLUSIO 2. Nec plus nee minus sunt quam quinque notiones in divinis : Innastibilitas nimirum , Paternitas, Filiatio, Spiratio activa & Spiratio passiva. Probatur. Ex observatis, tot sunt notiones in divinis, quot sunt characteres divinis personis speciales: Sed characteres illi nee pliis nec minus sunt, quam quinque, ii scilicet quos in conclusione recensuimus : siquidem characteres nec plus sunt nec miniis, quam qui oriuntur ex divinis processionibus: nempὸ sola' processiones sunt in divinis principium multiplicationis & distinctionis: atqui nec plus nec minus quam quinque characteres oriuntur ex processionibus divinis et nam in processionibus tria tantum considerari possunt, principium , terminus, negatio tum principii tum termini : atqui ex iis tribus nec plus nec minus quam quinque characteres oriuntur. Scilicet negatio tum Principii tum termini constituit Innascibilitatem,quae soli Patri convenit: Pater enim nec habet principium, a quo - oritur, nec est terminus alicujus actionis. Ratio

principii constituit Paternitatem & Spirationem activam: nimirum Pater est principium, a quo Filius

270쪽

Differt. IV. De Persen. in commu=f. 23 Filius oritur : Pater & Filius sunt principium

a quo Spiritus sanctus Producitur . Terminus vel est respectu actionis generativae quae coΠ- venit Patri, vel respectu activae spirationis qua Patri Filioque convenit e si primum , constituit Filiationem; si vero secundum , constituit Spirationem passivam: ergo nec plus nec minus quam quinque - characteres oriuntur ex iis quae in divinis processionibus considerari possunt. Objicies I. Negatio non potest esse notio alicujus divinae personae: si quidem notio debet nos deducere in cognitionem personae, cui attribuitur ad eam autem cognitionem negatio non de ducit : neque enim positivum, ut est persona, innotescit Per negativum; sic qui diceret, arbor non est lapis, nequaquam interrogantem, quid sit arbor, in arboris cognitionem deduceret: Atqui Innascibilitas est aliquid negativum i nihil enim aliud dicit, quam non nascibilitatem, non productibilitatem, seu quod idem est,negationem nascibilitatis & productibilitatis: ergo, Sc. Resp. dist. maj. negatio quae non fundatur in aliquo positivo, non potest esse notio alicujus

Personae, conc. maj. quae in eo fundatur, neg.

maj. Innascibilitas non est negatio prioris generis, sed alteri sis, nempe fundatur in eo, quod Prima persona sit a se, cum e contra secunda & tertia sint ab alio, tanquam ab originis principio. Inde

vero colligitur, Innascibilitatis conceptum non Esse conceptum paternitatis reduplicative, ut est Paternitas: nam paternitas, ut paternitas est, dicit habitudinem ad filiationem, hoc est, Pater non concipitur sine Filio: in nascibilitas e contra abstrahit a Filio. Objicies 2. Notio non debet esse communis Pluribus personis: siquidem significat charact Tem Proprium ae specialem, ut videre est in paternitate & filiatione: sed spiratio activa communis est pluribus personis,Patri nimirum & Fi-

SEARCH

MENU NAVIGATION