Institutiones theologicae ad usum seminariorum. Authore Gaspare Juenin ... Tomus primus septimus

발행: 1704년

분량: 575페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

n 8 Institi Theolog. Pars II. '

ex semetipse Deus largitus est hominibus: S; ut ergo solus immortalis , immortales facit: ita solus Pater , qui ereator est omnium , praestat caeteris , ut patres . se dicantur.

CAPUT VI. Vtrum ingeniti nomen prima personae com

veniat. 2Pt. I. YNgeniti nomen tribus modis sumitur. I Et quidem I. pro eo omni quod non est creatum , aut factum ab externo principio: 2. Pro eo quod non producitur per viam generationis: 3. denique pro eo quod caret omni principio arui. 2. Certum est, ingeniti nomen priore modo sumptum , non esse nomen proprium primae personae : scilicet duae aliae non minus sunt quid increatum, & non factum ab externo P incipio,quam prima . Certum est pariter,idem nomen altero modo sumptum, non esse proprium eidem primae personae sic enim acceptum convenit Spiritui sancto, cum ut superius ostensum est9 non procedat per viam generationis. Hic

igitur quaestio est, utrum acceptum tertio modo sit terminus notionalis primae Personae Per e clusionem aliarum.

CONCLUs Io. Nomen ingeniti sumptum Pro eo quod caret omni prorsus principio, nomen est notionale, seu, soli primae personae proprium .est. Probat Ir I. authoritate Patrum. Basilius lib.r. adversus Eunomium , haec ait: Ingenitum essquod nullum principiam habet, neque carsam ex stendi . AElemum vero , quod omni tempore ac

seculo secundum esse antiquius est . Vnde Filius . neqMe ingenitus est, ct est aeternus. Augustinus lib. s. de Trinitate, idem nomen soli primae Pe

tonae vindicat, ipsumque capitibus s.& 6. liberat

. a variis

292쪽

Differ V. De persen. dim in pari. 279

variis haereticorum cavillationibus. Athanasius in Epistola ad Serapionem haec scribit: Non ess neenitus Spiritus sanctus , quia inpriseipiatumase , O ingenitum,soli Deo Patri Catholiea Ecelsaeongregata apud Nicaenam recte O fideliter attriabuit , O de solo Patre esse credendum se praedica dum, toti mundo sub anathemate mandavit. Patres toti fuerunt,tum labente saeculo quarto, tum ineunte quinto,in haereticis, Aetio praesertim & Eu-11omio, consutandis,quod contenderent,Verbum non esse ejusdem substantiae cum Patre, quia , etiam ex suppositione catholicorum,Pater est ingenitus, Verbum e contra genitum est: suidquid de Deo dicitur, vel inelligitur, non secundum accidens , sed seeundumsubstantiam dicitur argumentum est Arianorum apud Augustinum lib. s. de Trinitate c. 3.ὰ s propter ingenitum esse , Patrisecundum substantiam est; se genitum esse , Filis fecundum substantiam s. Diversum est autem ingenitum esse, O genitum esse. Diversa est ergo substantia Patias ct Filii: ergo, &c.

Probatur 2. ratione theologica . Illud nomen

est primae personae proprium, quod eam ab aliis distinguit: sed ingeniti nomen id praestat; siquidem sui observatum est θ ingeniti nomen significat id,quod expers est cujuscumque principii, sive creationis,sive estectionis, sive originis: atqui nomen quod significat id, quod expers est cujus cumque Principii, primam personam ab aliis db stinguit : stilicet aliae non sunt sine principio e suum enim esse secunda ducit a prima, tertia vero a prima & secunda simul. Objicies I. Athanasius lib. 2. contra Arianos, ingeniti nomen rejicit a prima SS. Trinitatis person i, tum quia, cum in Scripturis non legatur, suspectum est, tum etiam quδd ethn, cis institutionem suam debeat : ergo nomen i geniti non est proprium primae per nar SS. Tr,

Resp. dist. ant. Athanasius rejicit a prima per-

m. III. N bona

293쪽

sona nomen ingeniti sumptum in sensu Ariano rum, conc .ant. sumptum in sensu Catholicorum , neg. ant. Ariani per ingeniti nomen intelligebant id solum, quod creatum non est ; unde concludebant, Filium esse quid creatum, eo quod non sit ingenitus. E contra Catholici per ingeniti nomen non tantdm id intelligebant, quod creatum non est, sed etiam id omne, quod expers est cujuscumque principit; unde concludebant, quod licet Filius non sit ingenitus, non sequatur, eum esse creatum aliquid. Ingeniti nomen priore modo sumptum, non autem posteriore ,rejicit Ath,

nasius : Postquam inquit lib. 2. contra Arianos θ non amplius illis siducia superest , ut dicane ex non entibus eum s Filium Dei P extitisse, neque prasis extitise, quam fieret, vocabulum ingcniti sibi

confinxerunt, ut illum genitum , Oc est , creatum, apud si pliciores dictitantes. eadem illa verba , EX non entibus ,'non erat pria quam fieret, denuὸ

subiudicenti in istis enim ereata O condisa intelligi

volunt.

Objicies 2. Ingeniti nomen, vel substantiam

fgnificat, vel relationem: Non primum, alioquin tribus personis ex aequo conveniret : qua enim significant substantiam , absoluta sunt ;ac proinde toti Trinitati communia. Non etiam secundum , quia quae significant relationem , dicunt respectum ad alias personas e Cum autem respectum non dicit ingeniti nomen: ergo,

Resp. Ingeniti nomen, nec substantiam , nec relationem significare , sed negationem 3 uoci quidem substantiae, sed relationis . Itaque prima persona, reduplicati ve prout est ingenita, nec est Pater, nec Filius, nec Spiritus sanctus ; siquidem Pater, Filius & Spiritus sanctus sunt positi-Vae relationes ; sed sic accepta, est negatio rei tionis ad principium superius, a quo suum esse recipiat , sicut econtra nomen Geniti, quod illi op- Ponitur, quodque convenit secundae Personae , imo

294쪽

Differt. V. De person. dis. is par . 28 I

imo & tertia ,pro ut dicit productionem in genere , est nomen relativum, nimirum dicit habitudinem ad principium,a quo Filius generatur, & a quo Spiritus sanctus producitur. Quae mox tradita fuit respontio, desumpta est ex Augustino

qui lib. s. de Trinitate , c. 6. sic loquitur: Ingenitus porro , quid est, nisi non genitus ' Non ergo re eeditur a relativo praedicamento, cum Agenitus die tur . Sicut enam genitus non ad se ipsum dieitur , sed quod ex genitore sit: ita cum dicitur ingenitus, non

ad se ipsum dieitur, sed quod ex genitore non sit, ostenditur. Ea vero Augustini sententia nititur hoc philosophorum axiomate: Negatio ad genus affirmationis redueitur, hoc est, si praedicamentum quod negatione tollitur , pertineat ad substantiam, negatio ad eam quoque pertinet: si e contra Praedicamentum pertineat ad relationem , ad relationem quoque pertinet negatio.

Objicies 3. Prima persona non dicitur inspirabilis: ergo pariter dici non debet ingenita :siquidem non minor est oppositio inter primam personain & spirabilitatem, quae convenit Spiritui sancto , quam inter eandem Priamam personam & generabilitatem, quae Filio tribuitur. Resp. conc. ant. neg. conseq. Ratio disparitatis est, quia inspirabilitas sequitur ex ingenito: siquidem ingenitum, ut hic suinitur, non accipitur tantum , Prout opponitur genito specifice sumpto, hoc est, prout dicit productionem per modum generationis ; sed accipitur Prout opponitur cuicumque productioni passivae , sive sit generatio, sive spirabilitas. Objicies 4. Ingenitum dicit privationem, e XS. Thoma I. P. q. 3. art. q. ad 2. ergo dici non debet de Patre, eum privatio sit impersectio ; est enim carentia formae debitae subjecto . Resp. dist. ant. In genitum dicit privationem late sumptam, conc. ant. stricte sumptam , neg. ant. Privatio priore modo sumpta dicit care

295쪽

tiam sermae, quae debetur alicui supposito elusidem generis, non tamen omni ejusdem generis supposito: sic visio quae debetur alicui animali , non debetur talpae. Privatio altero modo sumpta dicit earentiam formae debitae subjecto, cui inest. Porro ingenitum est privatio prioris generis , non aurem posterioris: Sic autem c hoc est, priore modo θ -genitum non dieitur de Patre , sed G- eundo modo , prout scilicet aliquod suppositum di*inae

naturae non estgenstum , cujus tamen naturae aliquod suppositum estgenitum. Verba sunt S. Thomae I. P. q, 33. art. q. ad 2.

QUI AE s T I o II. De secunda persona SS. Trinitatis.

2 s. Q Ecundae personae SS. Τrinitatis varia o tum in Scripturis tum in Patribus nOmina tribuuntur: nimirum dicitur, Verbum , Filius, Imago , Sapientia Patris: de iis vero nominibus agendum nobis incumbit sequentibus capitibu S. CAp UT PRIMUM. De nomine merbi. Mi. E nomine Uerbi quaeremus I. utrum conveniat secundae personae SS. Trianitatis; 2. utrum ita proprium sit secundar, uea' is tribui non possit; 3. utrum sit nomen relati- an vero absolutum ; 4. denique, utrum Ver procedat non tantum eX cognitione,

qu ater habet de sui essentia, sed etiam do

CONCi U5ao I. Verbi nomen convenit secundae pcrsonae SS. Trinitatis.

296쪽

Probatur. Primo, sic appellatur Ioannis c. I. In principio erat Verbum .... Verbism caro facZumes O habitavit in nobis. 2. Patres Latini, qui floruerunt ante Concilium Nicamum I. eandem ashibuerunt vocem,ut secundam SS. Trinitatis per sonam exprimerent. Tertullianus lib. de Praescriptionibus, cap. I 3. scribit, Patrem omnia condidisse per Verbum suum primo omnium emissum . Id Verbum Filium ejus appellatum . Lactantius lib. 4. cap. 8. haec ait: Contestans c in hisce vocibus, Eructavit cor meum verbum bonum Jnulli alii vera Dei esse nota , nisi Filio soli, qui est Verbum De. . 3. ini post Nicaenam Synodum scripsere, nusquam sere alio quam Verbi nomine secundam Trinitatis personam appellarunt, ut videre est in Hilarii, Augustini, aliorumque Latinorum, qui de Trinitate scripserunt ,

operibus. Quaeres T. eur Latini secundam Τrinitatis personam vocarunt potius Verbum, quam Semmonem : nempe nomen Logos , qui legitur in Graeco Euangelii textu, quodque Graeci Patres adhibuerunt, Latine non minus Per Sermonem, quam per Verbum redditur .

Resp. Latinos ita se gessisse , quod cum sermo pluribus vocibus constet, miniis aptus sit, quam Verbi nomen, ad significandum, quod Pater uniis eo ae simplicissimo cognitionis actu secundam

personam produxerit. Hinc patet, arguendum esse Erasmum, quem eo in capite imitati sunt Calvinus & Beaea, quod in Latina novi Testamenti versione po sterioris editionis, nomen Logos verterit per Sermo nem, scribens: In prinὸ

pio erat Sermo.

Quaeres 2. in quo Verbi nomen, quod secundae personae SS. Trinitatis tribuitur, conveniat cum nomine verbi , quod creatae cognitionis termino tribuitur; & in quo ab eo discrepet. Resp. ad primum convenire, quod utrumque

sit expressa objecti imago, utrumque sit terminus N a actua

297쪽

28 Instit. Theolog.Pars II.

actualis intellectionis, utrumque sit eujuscumque passionis expers, hoc est, citra perpessionem aliquam intelligentis, a mente oriatur. Resp. ad secundum, disterre I. quod verbum creatum non ex substantia mentis, sed ex ejus scientia, quae qualitas est adventitia, nascatur ecum e contra Verbum divinum oriatur ex ipsa divinar substantiae cognitione: 2. Creatum Verbum non est perpetuum, divinum vero Perpe-Quum est: hinc S. Augustinus lib. I s. de Trinitate, cap. 16. scribit, ideo non dici cogitationem me aliquid eίν quasi volubile eredatur in Deo , quod nunc accipiat, nunc reeipiat formam , ut Verbum fit, eamque post amittere: 3. Creata verba, multa junt: neque enim unicum par esse potest omnibus rebus exprimendis, aut efiiciendis: at divinum ideδ ungulare est & unum, quod per se satis sit ad omnia: A. Verbum creatum, nullum opus extrinsecum per se ipsum operatur: unde artifices non verbo, sed manibus utuntur': eco tra Dei Verbum per sese essicax est: Omnia enim

per ipsum facta sunt, in sine ipso Derum est nihil.

Tandem s. Verbum creatum non est quid per se

subsistens: at divinum per se subsistit, per se hypostasim habet.

Quaeres 3. utrum Verbi nomen, quod secundae Trinitatis persenae tribuitur, intelligatur de Ue ho interno, seu de illo verbo quod mens estormat interne: an vero de prolatilio, hoc est, de verbo quod ore profertur exterius. Resp. Verbum quod alteri Trinitatis personae tribuitur , intelligi de interno primae personae verbo: scilicet eum secunda Trinitatis personas taeterna, ac necessario producta sit a prima , Oportet, ut verbum quod illi tribuitur, sit aete num, ac necessario productum: at ejusmodi non est verbum prolatilium, nempe dictum est in

tempore, tum in rerum creatione, tum in caeteris Dei operationibus ad extra. Dices . Ex veteribus aliqui secundam perso

298쪽

Dissert.V. De person. dis. in pari. 28

nam Τrinitatis conserunt cum verbo prolatilior

Verbum Patris ideo dicti,m est ait Augustinus lib. de Fide & Symbolo, cap. 3. quia per imum

mnotescit Pater. Sicut ergo verbis nostris id agianissi, cum verium loquimur, ut noster animus inno-

τε at audienti , ct quidquid secretum ιn corde ger mas, per signa hujusmodi ad alterius cognitionem profera tur: sic illa famiantia , quam Deus Pater genuit, quoniam per ipsam innote1cit animus secretissimus

Patris , Verbum ejus convenientissime nominatur e ergo, &c.. Resp. dist ant. Ex veteribus aliqui secundam personam Trinitatis cum nostro verbo prolatitio conserunt quoad ossicium, conc. ant. quoadentitatem, neg. ant. Hoc est, veteres illi non dicunt,secundam Personam Trinitatis sumptam secundum entitatem esse idem cum verbo nostro; neque enim elisonus aliquis exterior ; nec cum verbo prolatilio Patris, id est, cum termino ex trinseco, quem Pater in tempore Produxit; siquidem terminus exterior non aliud est, quam creatura . Igitur Patres de quibus in argumento, cO tulerunt verbum Patris sive cum verbo nostro ,

sive cum ejusdem Patris prolatilio verbo, quoad ossicium: nempe ut liquet ex laudato Augustini testimonio) quemadmodum verbum, seu sermo noster, nostrum verbum interius, hoc est , cogitationem, . manifestat; sicut etiam exterius Dei verbum, quod non aliud est, quam terminus at extra, est manifestatio interioris illius verbi , seu cogitationis: ita secunda Trinitatis persona manifestat Dei Patris mentem, internam illius cogitationem aperit: Vt enim c ait Origenes

Τom. I. in Ioannem P. Issis.) apud nos sermo nuntius est earum rerum , quae a mente cernuntur: sie ille Dei sermo , qui Patrem agnovis, Patrem agnitum re-

metit .

Si quis vero roget,cur aliqui ex antiquis Patribus secundam Trinitatis personam, etiam secuneum entitatem sumptam, nonnunquam dixerint

299쪽

esse prolatilium Patris Verbum, duplex amerri poterit responsio. Nam I. sic se gesserunt, quod prolatilium manifestius sit interno . 2. Ueteres cum egerunt de secunda persona SS. Τrinitatis , plerumque tum contra Sabellianos,tum adversut Arianos disputarunt. Sabelliani ultro fatebantur

dari Verbum in divinis, sed contendebant, illud Verbum persona non distingui a principio illius

productivo, sicut in humanis cogitatio persona non distinguitur ab homine cogitante. Ariani fatebantur quoque existere Uerbum, addebantque cum Catholicis, ipsum esse non nomine tantum s& officio, sed etiam persona distinctum a Patre;

sed docebant, ipsum praeterea natura ab aeterno Patre disti ui. Patres vero eum adversus Sabeti ianos conseruerunt manus, nonnunquam dixe Tunt, secundam personam elia prolatilium Vese hum Patris, quod scilicet Uerbum prolatilium quod imago est interni, illudque manifestat, minus pateret Sabellianorum calumniis. Econtra cum rem egerunt adversus Arianos, eandem secundam personam dixerunt internum Verbum Patris, ne si dixissent prolatilium, ut contra Sa hellianos aliquoties, licet perraro,dixerant,Ariani inde causam arriperent afferendi, ut aiser hant , Verbum non persona tantum,sed etiam natura a Patre distingui. CONCLUs Io 2. Uerbi nomen proprium

est secundae personae Τrinitatis. Probatur. Nomen quod significat modum,quo secunda persona SS. Trinitatis procedit, illi pro-yrium est: siquidem nomina quae modum illum significant, sunt nomina personalia; cum perso nae non distinguantur, nisi per relationes , &aliunde relationes in pro testionibus fundentur: atqui Uerbi nomen significat modum, quo secunda persona SS. Trinitatis procedit: nempe significat, secundam personam procedere per genera tionem; significat enim illius productionem per

intellectum, quia Verbum est terminus intelle'

300쪽

Differt. V. De persen. Eis. inpari. 287

ctionis: at intellectus divinus ut suo loco dictum est ) producit in similitudinem naturae ,

Proindeque generat. Objicies. Ambrosius non minus primae,quam secundae personae, Verbi nomen tribuit: me autem ait in libro de Filii divin tale, cap. s.)nominis ratio , ut in Prure Filio unitatem subflantiae credas .... nisve Lumen de Lumine dicas , De Verbum de Verbo , sive Spiritum de Spiritu , sive Dominum de Domino; quodcumque de eo dis ris , unius tamen essentiae Patrem O Filium credas i Ergo Verbi nomen , ex Ambrosio , non

est proprium secundae personae SS. Trinita

tis a

Resp. ad I. neg. ant. Ad 2. dist. ant. Ex Ambrosio , secunda persona est de Verbo, sumendo Verbum pro ratione, seu principio intelligente ,

Conc. ant. Pro termino Producto Per rationem , neg. ant. Nomen graecum Logos , quod latine vertitur per Verbum , duo significat, rationem intelligentem, seu ipsum mel actum intelligendi, &terminum intellehionis . Prima persona est verbum, sumendo verbum in priore sensu: unde veteres adversus Arianos contendentes Filium in tempore productum fuisse, docuerunt, Patrem semper fuisse logkalem, seu intelligentem, & nus. quam alogon, hoc est, non intelligentem; indeque concluserunt, eundem Filium esse aeternum, quia Pater non potest esse Logos, hoc est , intelligens , quin Filium producat, cum sit necelsarius intellectionis paternae terminus. Secunda persona sola dicitur Verbum in altero sensu, nec enim Pater aut Spiritus sanctus sunt Logos, seu Verbum, sumendo voces illas protermino per divinam intellectionem producto : Verbum de Verbo dici

non potest inquit Augustinus lib. 6. de Trinitate, cap. 2. quia non simul ambo Verbum , seds

lui Filius. CONCLUSIO 3. Uerbi nomen non est a

SEARCH

MENU NAVIGATION