Institutiones theologicae ad usum seminariorum. Authore Gaspare Juenin ... Tomus primus septimus

발행: 1704년

분량: 575페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

188 Institi Theolog.Pars II.

Probatur. Verbum ' ex dictis superius , est terminus intellectionis paternae: atqui terminus ille est aliquid relativum; in suo nimirum conceptu dicit processionem ab eo,cujus est verbum: sed quod in suo conceptu processionem dicit, est relativum : ergo Verbi nomen non est nomen absolutum, seu quod essentiam aut naturam significet; sed nomen est relativum, quod significet persenam. Confirmatur ex Augustino, qui lib. 7. de Τrinitate, cap. 2. sic loqui tui: Stetit Filius ad Patrem refertur , non ad se ipsum dieitur; ita Verbtim ad eum , cujus Verbum est, refertur , cum dicitur Verbum. Eo quippe Filius quo Verbum , O eo membum quo Filius .... Verbum non ad se dicitur , sed tantum relative ad eum cujus Verbum est , sicut FAlius ad Patrem.

CONCLUs Io 4. Verbum non procedit a Patre per solam cognitionem quam Pater habet de sua essentia, sed etiam per cognitionem quam habet de creaturis possibilibus. Probatur. Verbum procedit a Patre per cognitionem persectissimam,cum illius processio sit omnium persectissima: atqui persectissima cognitio complectitur cognitionem non solius essentiae divinae, sed etiam creaturarum possib, lium : ergo, &c. Confirmatur. Uerbum procedit per cognitionem intuitivam, quam Pater habet de sua esse tia: scilicet intuitiva cognitio perfectior est abstractiva : atqui intuitiva divinae essentiae cognitio non potest haberi sine cognitione creatur,

Tum possibilium; siquidem essentia non est quid

realiter actu disti iactum ab omnipotentia: proindeque comprehensivam omnipotentiae cognitionem complectitur. At comprehensiva omnipotentiae cognitio includit cognitionem omnis ter mini, ad quem omnipotentia sese potest extendere t ergo Verbum producitur non solum Per co

gnitionem divinae effentiae; sed etiam per cogat

302쪽

tionem omnium omnino creaturarum possibilium. Dixi, 'creaturarum possibilium, non auistem existentium, quia in illo Priori nondum ex stunt creaturae. Quaeres, utrum Verbum procedat a Patre non solum per cognitionem divinae ellentiae & crea turarum omnium, sed etiam Per cognitionem

ipsiusin et Uerbi ac Spiritus sancti. Ratio dubitandi petitur ex eo,quod Verbum & Spiritus fa ctus sint idem realiter cum essentia divina, ac proinde sine eis haberi non potest intuitiva ejus, dem essentiae divinae cognitio. Resp. Verbum non procedere per cognitionem ipsiusmet Uerbi actu producti : scilicet si Per eam cognitionem procederet, esset,secundum nostrum intelligendi modum, prius seipso, id enim per quod quis procedit, prius est termino Processionis: at nec Verbum, aut aliquod aliudens, potest seipso prius esse . Nec obstat ratio dubitandi,quae in quaestione suit proposita: siquidem in illo priori, in quo concipimus, Patrem nondum producere Filium, Filius est quidem inessentia divina secundum esse .absolutum , sed nondum est in ea secundum esse relativum: unde cognitio,quam tunc Pater habet de sua essentia , non se extendit ad esse relativum Filii. Verum si Verbum objective sumatur,dicendum erit,ipsum Produci per ipsam cognitionem Verbi, sicut&Per cognitionem Spiritus sancti.

CAPUT II. Vtrum nomina Filii, Sapientia , Im ginis conveniam secundae persona SS. Trinitatis.

CONCL. I. v Ilii nomen convenit soli secum. V da personae SS. Trinitatis. Probatur. Illi soli personae convenit Filii nomen, quae sola generatur; nempe Filius est termiri 6 nu S

303쪽

ruis generationis: atqui sola secunda persona Ss. Trinitatis generatur ut superius ostensum est ergo soli secundae personae Trinitatis convenienomen Filii. . ' - - CONCLUSIO 2. Sapientiae nomen non

convenit proprie secundae personae SS. Trinitatis, sed appropriative tantum. Probatur prior pars. Quod significat aliquid absol utum,non convenit proprie,hoc est,per eX- clusionem, secundae personae ; scilicet quae sunt absoluta , singulis personis communia sunt :atqui Sapientiae nomen significat aliquid absolutum ; sicut enim immensus est Pater , immemsus Filius, immensus Spiritus sanctus ; ita sapiens est Pater, sapiens Filius, sapiens Spiritus sanctus. Confirmatur ex August no, qui lib. I. de Τrinitate, cap. 2. opponit Sapientiam Verbo: aitque illam esse Patri ac Filio communem, istud vero

proprium Filio: Pater gisur c inquit 9 in Filius

simuI una essentia , O una magnitudo , se una ritas, una sapientia. Sed non Pater o Filius ut ambo unum. Verbum , quia non simul ambo mus Filius. Cur autem Patri ac Filio communis sit Sapientia, non autem Uerbum, asserit A

sussinus, id ex eo oriri, quod illa sit quid absolumetum, i flud vero aliquid relativum: o hae disos inquit 9 cum dicuntur , id ess , nata sapientia ,τn uno eorum , quod nata est , ct Verbum m ago, o Filius intelligatur , O in his omnibus nominibus mon ostendatur essentia , quia relative dicuntur .

At in altero , quod est Sapientia , quoniam ct ad se dicitur , se ipsa enim sapiens est , etiam essentias

demonstretur: O hoc ejus esse,quod sapere. Vnde Pu ser Filius simul una Sapientia, quia una essentia , sin illatim Sapsentia de Sapientia , sicut essentia de os cntiae . . , Probatur altera conclusionis pars authoritate Pauli, qui I. ad Corinth. i. de Christo ait, quod

sit Dei virtus oe Dei sapientia. Iam vero nomen

304쪽

Dissert. V. De person.Hυ. in pari. 29 rillud per appropriationem de Filio dici, sic ostenditur: Illud nomen per appropriationem de Filio dicitux, quod licet rem tribus personis communem significet, analogiam tamen habet cum modo peculiari, quo Filius a Patre procedit: atqui nomen, de quo agitur, est hujusinodi: siquidem Filius a Patre per intellectum procedit: at sapientia, aut est ipse intellectus, aut illius opera

tio, aut virtus. CONCLus Io 3. Imagἰnis nomen convenit

secundae personae SS. Trinitatis, & quidem proprie .

Probatur prior pars. Scriptura non semel Filium vocat imaginem Patris. Apostolus sic loquitur ad Colossenses r. sui est imago Dei inmisibilis,

primogenitus omnis ereaturae. Haec etiam habet

ad Hebraeos r. sui eum sit *lendor gloriae ejus , o figura βubstantiae eius. 2. Patres s ut videre est in Augustini libris de Trinitate, in Baslii operibus adversus Eunomium , in Oratione IV. Athanasii contra Arianos, in Chrysostomo in laudatum Apostoli locum in eadem utuntur loquendi ratione. CONCLUs Io 4. Imaginis nomen convenit

soli secundae personae SS. Trinitatis. Probatur. Illud nomen convenit soli secundae personae Τrinitatis, quod de ea dicitur relative dinon autem absolutὲ: scilicet cui Cepius dictuni est quae sunt absistula, toti Trinitati communia sunt: atqui nomen imaginis de secunda persona dicitur relative, non autem absolute: Nam id expressρ docet Augustinus lib. s. de Trinitate, cap. I 3. Relative inquit in dicitur Filius, relative dic tur Verbum eb Imago. Idem hisce verb is asserit lib. 7. cap. I. uuid autem absurdius, quam imaginem ad se dici. At quod ad se non dicitur, dicitur ad aliud; ac proinde non est nomen absolutum , sed relativum.

Objicies I. Homo dicitur imago Dei, juxta illud Scripturae: Faciam is hominem ad imag Nemersi inum

305쪽

29 2 Institi Theolog.Pars IL

e similitudinem nostram: ergo vox haec , Imago snon est propria secundae personae Τrinitatis . , Resp. dist. ant. Homo dicitur . improprie immigo Dei, conc. anta dicitur proprie, neg.ant. Imago proprie sumpta, dicit similitudinem secum dum speciem ; sumpta vero improprie,dicit similitudinem secundum aliquam tantum persectionem. Homo non est in priore sensu imago Deir neque enim Dei & hominis natura sunt ejusdem speciei ; sed est imago Dei in altero tantum sensu , nempe sicut Dei natura est intelligens , ita etiam intelligens est hominis natura . Econtra Verbum divinum in priore sensu est imago Patris: habet nimirum naturam non tantum Ean

dem specie cum natura Ρatris, sed etiam eandem

numero.

Objicies 2. Imaginis nomen convenit Spiritui sancto : ergo non est proprium soli secundae personae Τrinitatis. Probatur ant. Imago Proprie sumpta definitur similitudo duorum in natura: atqui Spiritus sanctus est aeterno Patri similis in natura; imo, sicut & Filius, eandem cum ipso naturam habet: ergo, Sc. Resp. dist. maj. Imago proprie sumpta desin, tur similitudo duorum in natura, vi processionis,

Conc. m . non vi Processionis, neg. maj. Ad imaginem proprie sumptam requiritur quidem similitudo in specie, sed id satis non est; unde licet ovum sit alteri simile, non dicitur tamen illius imago: Si gemini sinquit Augustinus lib. 83. quaestionum, quaest. 7 . inter se similes sint,

similitudo diei potest alterius cujuslibet in altero, non imago a se Oxum aberi oro quam maxime smile est, nee imago tamen ejus est, quia de illo expressum non est . Igitur ad rationem imaginis praeter similitudinem in natura, requiritur Pro cessio, & quidem ita, ut ea similitudo, ea imago reperiatur in supposito vi or.ginis ac processio nis at sic similitudo in natura non convenit

Spiritui tinctoue scilicet sui superius dictum est)

306쪽

vi actus, seu vi amoris, Per quem Producitur, non procedit ut verbum, in naturae similitudi

nem a

Objicies 3. Verbum non potest dici simile PDtri: ergo nec dici potest illius imago. Probaturant. Verbum non potest esse simile Patri, nisi vel

secundum personam, vel secundum naturam: a qui nec secundum personam, nec secundum naturam est simile Patri. Non quidem secundum Personam: tantum enim abest, ut filiatio sit similis paternitati, quin potius sit omnino diversa. Non etiam secundum naturam: nimirum ubi est identitas naturae, non est similitudo in natura; ac proinde cum Uerbum eandem omnino cum Patre naturam habeat , non potest dici simile

Patri in natura. Resp. ad I. neg. ant. Ad 2. conc. maj. neg. min.

Ad 3. dicendum est, Filium esse similem Patri secundum essentiam, seu secundum naturam, secundum substantiam. Siquidem Filius est similis Patri secundum formam quae communis est utrique ; sic enim in humanis Filius dicitur suo genitori similis non secundum rationem Patris, sed

tantum secundum naturam, quod utrique communis sit, non quidem ratio Patris, sed humana natura: Sed in divinis estentia sola cum attributis absolutis communis est Patriae Filio: e go Sc. Ad 4. dist. maj. Ubi est identitas in nat ra, non est similitudo in natura, si eadem quoque sit persona, conc. maj. si non sit eadem per sona, neg.maj. Ad similitudinem duo requirumtur,unum,in quo ea quae similia sunt,conveniant;& alterum,in quo disconveniant. Non est necesse ut id in quo conveniunt, seu serma in qua similitudo fundatur, sit distinctum; sed satis est, ut subjecta,in quibus ea serma reperitur, sint distincta . sic si in nive & Iacte esset eadem numero albedo, lae & nivis persecte similia dicerentur, quia se ma, seu albedo, in qua convenirent, esset utrique sublecto communis. Propter eandem rationem

307쪽

Σς Institi Theolon Pars II.

persona Filii quae realiter distinguitur il personi Patris, est Patri persecte similis in essentia, eo quod forma seu essentia, in qua ejusmodi similitudo fundatur, sit in utroque subjecto, seu, in

utraque persona, eadem omnino. Confirmatur responsum I. ex Scriptura, qua

ad Hebraeos I. docet, Christum esse figuram divinae substantiae: uui eum sit splendor gloriar Osigurasubstantiae ejus. Nec est, quod quis opponat graecum textum pro Voce , Substantiae , legere , mpsam. Nam I. ante Sabellianorum haeresim, vox inpostasis apud Graecos sui superius Pag. 23 I. probatum est sumebatur pro essentia, naturas substantia. Σ. Vox ista Gloriae, non intelligitur per naliter, sed essentialiter; ergo nec ista Subpantiae, intelligitur personaliter,sed essentialiter: itaque quemadmodum licet eadem sit gloria, seu majestas, tum in Patre,tum in Filio,Filius tamen dicitur spendor paternae gloriae: ita etiam licet eadem sit in utroque siubstantia, Filius tamen re- dicitur substantiae figura. Confirmatur 2. ex S. Patribus: scilicet as ruerunt I. Filium esse quid per se subsistens , sicut S Pater, eo quod sit figura paternae substantiae , hoc est, sit, non minus qu3m Pater, substantia, cujus proprium est non indigere alio, tanquam subjecto cui inhaereat: Addidit ait Chrysostomus in Comment.in epist. ad Hebraeos) Figura substantiae ejus, ut ostenderet , quemadmodum subsistens est Pater , O ad subsistendum nullius es egens, in esse Filium. At si Patres usi sunt nomine substantiae, ut adverssis Sabellianos ostenderent,Filium non esse quid inligrens alteri,sed substantiam per se, sicut Pater, consistentem, idem substantiς nomen quo Paulus utitur,sumpserunt non pro persona, sed pro essentia. Asseruerunva. post Apostolum, Christum esie in forma Dei simul & in forma servi : seu; eum in forma Dei esset ad Philippenses x. o non rapinam arbitri

επι est esse se aequalem Deo , sed semetips*m exi

308쪽

Differt. V. De persen.div.inpari. 29smanirit, firmam servi accipiens , in similitudinem

homisum faeius , O habitu inventus ut homo erit Christus est in forma servi, seu imago hominis servi, ratione humanae naturae ; neque enim ratione Personae, quae Verbum est, po- est esse imago servi: ergo a pari est forma, seu imago Dei, non ratione personae, sed ratione essentiae divinae. Asseruerunt 3. praesertim Hilarius, fidei consessionem, qua Semiariani di Nerant, Filium esse Omοο-οn, hoe est similem in substantia cum Patre, esse veram : ergo illis Patribus persuasum fuit,Filium esse imaginem Patris, ratione substantiar, non autem ratione Personae.

QV aE s TI o III. De tertia persona SS. Trinitatis.

V . A Gemus h1cI. de nominibus quae tertia αα personae Trinitatis tribuuntur; 2. de illius processione a Patre & Filio; 3. de particula Filioque , quae inserta est symbolo . De illius autem consubstantialitate cum aliis personis divinis , ae reali ab illis distinctione , hujusce tomi differtatione I. suse dictum est. CAD UT PRIMUM. De nominibus quae tertiae personae tribuuntur .

2 μ. r Omina quae passim tribuuntur tertiae personae, haec sunt, Spiritus sanctus;

Donum; Amor. De iis autem nominibus quae ri potest I. utrum conveniant tertiae personae ἐutrum ei propria sint . . . . -

309쪽

196 Instit. Τheolog. Pars II.

CONCLUs Io I. Haec nomina,Spiritus sanctus, Donum, Amor, conveniunt tertiae personaeSS. Τrinitatis. Probatur. Ea nomina conveniunt tertie personae SS. Trinitatis,quς illi tribuuntur aut in Scrip- , turis aut in Patribus '. atqui ea,de quibus in conclusione, tertiae personς tribuuntur in Scripturis. Et quidem primo, Spiritsis sancti nomen illi tribuitur, tum Matthaei 28. Eapi antes eos in no mine Patris , O FAG, ct Spiritus fancti, tum etiam I. Ioannis s. Tres sunt qui testimonium dant in eoeu , Pater , Verbum , O Spiritus se Stas. Tribuitur secundo nomen Doni: Si scires cait Christus, Ioannis 4. alloquens mulierem Samaritanam) Donum Dei. De eadem tertia persona intelliguntur haec Actorum 8. ubi Petrus arguit Simonem magum,quod vellet emere Spiritum sanctum : Existimasti Donum Dei peeunia possideri poste . Tribuitur tertio nomen 1 moris seu charitatis: Si ergo proprie inquit Augustinus lib. I s. de Τr nil. cap. 17.) aliquid horum trium charitas nuncupanda est, quid aptius,quam ut hoc sis Spiritussanctus CONCLUS.Io 2. Spiritus sancti nomen proprie convenit tertiae Personae S. S. Trinita

ti S a

Probatur. Illud nomen proprie convenit te tiae personae SS. Trinitatis, quod illi tribuitur per oppositionem ad alias personas : atqui Spiritos sancti nomen tribuitur tertiae personae per oppositionem ad alias personas , ut patet ex textibus quos ad primae conclusionis probationem lauda

vimus.

Objicies I. Prima & secunda persona SS. Τrinitatis non minus sunt Spiritus, & quidem sanctus, quam tertiar neque enim in eis aliquid est quod aut materiam aut impuritatem sapiat: ergo Spiritus sancti nomen non est tertiae personae

proprium.

Resp. dist. ant. Non minus sunt Spiritus sem

310쪽

ctus, quam tertia, sumendo voces istas Spiritus sanctus , secundum sensum grammaticum concisant. secundum sensum Ecclesiasticum, nex ant.

Sensu grammatico, qui ex duplici hae diὶtione Spiritussanctus petitur , non aliud significatur

quam ens immateriale ac cujusvis impuritatis cxpers : sensu vero ecclesiast icci significatur persona quae in divinis spiratur, hoc est, per amorem tanquam principii spiritualis impulsum, prodi

citur. Ideo autem tum Scriptura tum Patres

alium sensum eis vocibus, Spiritus sanctus, assi xerunt, quam is quem illis grammatici tribuerunt , quod sicut desectu terminorum, productio tertiae personae non exprimitur nomine speciali, sed generali tantum, productionis nimirum vocabulo: ita tertia persona desectu termini specialis in Scriptura & traditione significatur hocce n mine generali Spiritus sanctus. Objicies 2. Nomen quod non significat rei, tionem, non est proprium alicui personae; quae enim relationem non significant, sunt absoluta, ac proinde communia lingulis personis : atqui Spiritus sancti nomen non significat relationem: ergo, &c. Resp. dist. mai. Nomen quod relationem non significat, neque secundum sensum grammati cum, neque secundum sensum Ecclesiasticum, non est proprium, conc. maj. quod non significat secundum sensum grammaticum, sed significat secundum Ecclesiasticum, neg. maj. Responsum illud est S.Thomς,qui I .p. q.36.art. I. sic loquitur: Adfecundum dicendum , quod liser hoe quod dico ,

Spiritus sanctus, relatioe non dicatur, tamen pro relativo ponitur,in quantum est accommodatum ad mgnificandam persenamsola relatione ab aliis dis,nieram. Addi potest,vocem de qua agitur,significare relationem, si ad alias personas comparetur:

siquidem ut ibidem observat S.Τhomas) potest

intelligi quasi spiratus, ac proinde relationem di cit ad Patrem & Filium a quibus spiratur. '

SEARCH

MENU NAVIGATION