장음표시 사용
311쪽
CONO Lus Io 3. Donum, est nomen, quod Proprie convenit tertiae personae SS. Trinitatis.
. Probatur. Illud nomen proprie convenit tertiar personae SS. Trinitatis, quo exprimitur modus, quo procedit a Patre & Filio: nimirum modi quibus personae procedunt, iis tantum proprii sunt: atqui hoc nomine , Donum, exprimitur modus,quo tertia Τrinitatis persona procedit a Patre&Filio: siquidem modus, quo tertia persona procedit, est per amorem: sed processio per amorem exprimitur per hoc nomen, Donum e scilicet ipsemet amor est donum, cum in eo positus sit,quod alicui objecto velimus bonum ; est etiam principium aliorum donorum, nempe iis tantum conseruntur dona,qui diliguntur: ergo s
Objicies I. Dari convenit etiam Filio,juxta illud Isajae 9. Filius datus est nobis r ergo donum non est nomen,quod proprie, hoc est , soli tertiae
Trinitatis personae conveniat.
Resp. dist.ant. Dari impropriὸ, convenit etiam Filio, conc. ant. dari proprie, neg. ant. Ratio est, quia id tantum proprie datur, quod datur Fisuae processionis,quemadmodum id tantum pro-Prie generatur, quod vi processionis procedit in similitudinem naturae: at tertia per na datur vi suae processionis, non autem Filius ; nam Filius datur ex amore quo Pater hominem idiligit, juxta illud Ioannis 3. Sic Deus dilexit muniadum , ut Filium suum unigen tum daret et amor verδ non est ratio , per quam Filius a Patre procedit. Objicies x. Vel tertia Τrinitatis persona est donum respectu aliarum personarum, vel respectu creaturarum : atqui neutrum dici potest. Non Primum, neque enim rertia persona aliis datur: Non etiam secundum , quia alioquin,
non esset donum, nisi in tempore ; quod est absurdum s
312쪽
Resp. ad I. tertiam personam este sub utroqus respectu donum: & quidem I. respectu aliarum Personarum , tanquam principium a quo daturi Σ. etiam respectu creaturarum, tanquam subjectum cui communicatur, juxta illud Apostoli: charitas Dei di suo est in eordibus vestris per DAvitum sanctum , qui datus est vobis. Ad a. dissiant. Tertia persona effet in tempore tantum, donum in actu, conc. anta neque enim actu creaturis data est,nisi in tempore: donum in potentia, seu quod ex se dari possit, si sit subjectum cui detur , neg. ant. Vide S. Thomam I. P. q. 38. art. Σ.
ad I. Vide etiam Augustinum lib. I s. de Trinitate,
CONCLus Io 4. Amor est nomen quod proprie convenit tertiar personae. Probatur authoritate & argumento Augustini,qui lib. I s. de Trinitate, cap. I . sic loquitur: G ergo proprie aliquid horum trium charitas nunc panda est, quid astitas , quam ut hoe sis Spiritus sanctus e Nec obstat, quod in Trinitate aliud non sit substantia, S aliud charitas; ae proinde sicut substantia communi sest, ita& charitas. Nam tum in Scripturis tum in Patribus usus invaluit, ut charitas, seu amor,tribueretur tertiae persona eo quod cui cepi iis observatum est) per amorem a Patre ac Filio procedat. Tamen s ait ibidem Augustinus ) proprie Spiritus sanctus charitas nuri
Confirmat S. Doctor comparatione, quae ex lege ducitur. Ruemadmodum quamvis le X no nunquam universaliter, hoc est, pro integro codice veteris testamenti sumatur 3 aliquando tamen sumitur proprie & singulariter pro eiusdem veteris testamenti libro aliquo particulari: sic etiam charitas, quamvis tori Trinitati conveniat, Deus charitas est, invaluit tamen usus, ut tertiae personae proprie tribueretur. me ideo dixi s verba sunt, quae Augustinus mox allatae com ea ratio ni subjicit ne quisquam propterea nos cncorare
313쪽
menter existimet eharitatem appellare Spiritum sanctum , quia ct Deus Pater , Deus FAius ρο- tes charitas nuncupari. Sicut ergo unicum Dei Verbum pro8rie vocamus nomine Sapientiar, eum se
universaliter o Spiritus sanctus , O Pater ipse sapientia r ita is ritus sanctus proprie nuncupatur ocabulo charitatis , cum sis universaliter charitasse Pater o Filius.
C A Ρ U T II. De processione Spiritus sancti a Patre O
Lot. I. T Rimus qui aperte negavit, Spiritum I sanctum a Patre Filioque proceaere est post Nestorium Τheodoretus . Siquidem in confutatione Anathematismi noni Cyrilli damnavit Cyrillum,quod asseruisset,proprium esse Filii Spiritum , addiditque, id esse blasphemum pium,si ita intelligeret, ut vellet ipsum aut in Filio aut per Filium extantiam habere . Photius qui per vim abjecto Ignatio, sedem Constantinopolitanam invaserat, idem quod antea Theodoretus post suam a Nicolao Papa dejectionem, asseruit
circa annum 863. Photio deinceps adhaeserunt Graeci r scilicet articulum, quo negatur Spiritum sanctum a Patre Filioque procedere , jactarunt olim & nunc etiam jactant tanquam tesseram qua se discernant a Latinis.
ol. 2. Post Photii mortem Graeei saepius cum Latinis de quaestione, de qua agitur, manus conseruerunt. In Concilio Barensi,quod Urbano Papa II. celebratum ess , Anselmus Episcopus Cantuariensis pro Latinis adversus Graecos stre nue decertavit. In Concilio Lateranensi IU. Graeci abjurata sua haeresi redierunt in Ecclesia Caetholicae communionem : verum post annos circiter triginta sex in pristin uia schisma & antiquum errorem relapsi sunt. Imperante Michaele
314쪽
, Palaeologo,Iterum concordiam cum Latinis inje runt in Concilio, quod sub Gregorio X. anno I 274. Lugduni habitum est. Post Michaelis Palaeologi mortem,quae contigit anno I 283. Graeci imperante Andronico Michaelis filio,errorem de processione Spiritus sancti a solo Patre rursus amplexi sunt. Imperante Ioanne Palarologo,an no I 430. celebrata est generalis Synodus, in qua Graeci post multas disputationes tum Ferrariar, tum Florentiae habitas, iterum subscripsere dogmati Catholico; sed post Concilium opera Marinci Ephesini praesulis, qui Florentino decreto su
scribere noluerat,Graeci ad antiquum suum erro rem redierunt. 2' ol. 3. Ut cum methodo controversia,de qua est quaestio, pertractetur , quaerendum est,utrum
dogma Catholicum demonstrari possit i .ex Scri-Ptura ; 2. ex Patribus Graecis; 3. ex Patribus L tinis ; 4. ex Conciliis Oecumenicis; ac tandem s. qua ratione solvi debeant Graecorum schism,ticorum objectiones. ARTICULUS I.
Vtrum processio sancti Spiritus ἁ Filio , Scripturis demonstrari possit.
C o M C L. π Rocessio sancti Spiritus a Filio po-I test Scripturis demonstrari. Probatur. Scripturae asserunt I. Spiritum se ctum mitti a Filio: scilicet, Christus sic loquitur Ioannis Is . Cum venerit Paracletus, quem ego mittam vobis a Patre , Spiritum veritatis , qu3 a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de mersc etiam cap. I 6. Si non abiero , Paracletus nora veniet ad vos: si autem abiero ,mittam eum ad vos.
Asierunt 2. Spiritum sanctum de Filio accipere : Ille me elam Rabit cait Christuh Ioannis i s.
quia de meo accipiet, annuntiabit vobis: Qua autem ratione accipiat , sic exponit et Omnia
315쪽
quaecumque habet Pater, mea sunt: propterea dia. quia de meo aeeipiat. Asserunt 3. Spiritum sanctum
esse Spiritum Filii: Misit Deus Spiritum Filii fuita eorda vestrat verba sunt Pauli ad Galatas 4. Tentabant ire in Bilhiniam inquit Lucas Act. I 6. O non permisit eos Spiritus Iesu. Asserunt 4. Christum in se Mandi, seu inspirandi caeremonia usium fuisse , cum Spiritum sanctum post resurrectionem Apostolis infudit:me eum dixisset Ioan. xo. insufflavit O- dixit eis: Aceipite Spiritum Lanctum'. Atqui ea loca demonstrant sancti Spirilsis a Filio
processionem et ergo ea processio potest Script ris demonstris cMinor Propositio,in qua vis argumenti sita est, sic per partes ostenditur. Primo , Missio in divinis supponit processionem: ideo enim Pater non mittitur,quia ab alio non procedit. Pater inquit Augustinus lib. . de Trinitate, cap. I 0. ) eum ex tempore ὰ quoquam cognoscitur, non dicitur missius e non enim habet de quo m/Os siς , aut de quo procedat: ergo , si Spiritus sanctus a Filio mittitur, ut eum mitti fidem faciunt Scripturae, a Filio procedit. Athanasii est illud argumentum: sic enim in epist. ad Serapionem loquitur: me est ordo naturae rivinae
a Patre in Filio , tit qui a nullo es , a nullo mist
' tur; O qui est ab alio, is nomine suo non veniat,
sed in nomine illius , a quo existis . Ba O Spiritus sanctus , qui a se non est, Me venire non debuit,sed A nomine illius a quo est, a quo habet, ut hypost
sis sit, Deus , quemadmodum de eo dicit Filius , P raeletus Spiritus sanctus, quem mittet Pater in mis
Nec alicujus est momenti quod Graeci respondent, contendentes, Scripturς verba, quibus ast ritur Spiritum sanctum a Filio mitti, intelligi debere non quidem de ipsa Spiritsis sancti persena, sed de donis quae per quandam appropriationems ut loquuntur theologi in tribuuntur Spiritui sancto. Non est inquam) alicujus momenti. Nam
316쪽
a. supponit ea responsio , personas divinas nobis non dari ; sed tantum communicari nobis earum estectus: at ea suppositio repugnat histe Christi verbis , Ioannis I . Si quis diliget me , sermonem meum servabit, O Pater meus diliget eum , O ad
eum veniemus , in mansionem apud eum faeiemus. 2. Quod sollim habet rationem effectus, j non dieitur mitti, sed dari tantum aut commuis
ni cari : ergo Spiritus missio, de qua loquitur Euangelium, est missio ipsiusmet personae Spis xitus sancti. Secundo, Persona quae recipit essest Fil o, Filio procedit : nimirum processio nihil aliugest, quam receptio esse, seu essenti ae & existentiae: atqui Spiritus sanctus recipit e e a Filio: siquidem, ex Scriptura, quidpiam recipit a Filio eat id quod recipit, non est quid accidentale, cum accidentia locum in Deo non habeant; est ergo aliquid substantiale : sed substantiale non aliud est, quam essentia & existentia , quae quidem in divinis ne per mentem quidem separari possunt. 'Nec audiendi sunt Graeci,cum reponuPt,Chrissum non dixisse, Deme aecipiet, sed De meo , hoc est, De meo Patre. Non sunt f inquam Jaudiendi . Nam r. Si Spiritus sanctus de substantia Filii a Patre recipiat , recipit quoque ab ipsa Filii persona; quaecumque enim , exce Pta paternitate, Pater habet, Filii sunt: ergo cum Pater , fatentibus Graecis, sit principium
Spiritus sancti , Filius est pariter illius principium .
Tertio, Ille procedit a Filio, qui dicitur Spiriatus Filii . Nam r. ideo asseritur a Patre procedere,quod in Scripturis dicatur Spiritus Patris: eringo Pariter ex eo quod dicatur Spiritus Filii, diei debet a Filio procedere. 2. Spiritus sanctus non potest este Filii, nisi aut tanquam superior, aut
tanquam inserior, aut tanquam aequalis : Non
est Filii in duplici priore sensu, sed in posteriore
317쪽
tantum: at res aequalis, non dicitur esse alterises
nisi ab ea proeedat: Atqui ut probatum est Spiritus lanctus in Scripturis dicitur Spiritus Filii, ergo ab eo procedit. arto, qui insufflavit, ut daret Spiritum sanctum , est principium Spiritus sancti: quid enim aliud inuntata illa caeremonia potest significari , quam quod sicut flatus ex ore procedit, ita Spiritus sanctus procedit a Filio D proeectret de ipse inquit Augustinus lib. g. contra Maximinum, cap. I 4. non diceret disicipulis, Accipite Spiritam sanctum , eumque insus sando daret , ut ὀ se quoque procedere significans , aperte ostenderer flando , quod spirando dabat occulte. ARTICUL Us II.
Vtrs im processi ancti Spiritus A Filio pos
sit ex Patribus Graecis de monstrari. CON cI. Rocessio sancti Spiritus a Filio x potest ex praecipuis Patribus
Graecis demonstrari. Probatur. Graaei Patres & explicite & implicite docuerunt, Spiritum sanctum a Filio procedere: ergo illius processo a Filio potest ex Patribus Gramis demonstrari. Prior antecedentis pars ostenditur variis Graecorum Patrum textibus a
Primo , hare habet Epiphanius in Ancorato ,
numero 67. Iam vero cum Christus ex Patre cre
datur Deus de Deo , Θ Spiritus ex Christo , sive ab ambobus, ut Christus his verbis aseris r uui ἁPatre praeedit, θ' hic de meo accipiet. Unde sic conficitur argumentum : Ille censuit, Spiritum sanctum a Filio procedere , qui asseruit, eum
esse Deum ex Christo , sicut ipse Christus est: Deus ex Patre: atqui Epiphauius id alteruit, idque confirmavit verbis Euangelicis, De meo acciapispa
318쪽
Dissert. V. De perfit . div. in pari. 3os
piet , quibus Latini contra Graecos utuntur: er go, &c. Confirmari potest argumentum pluribus aliis ejusdem Epiphanii textibus,sed satis sit iste,quem in Ancorato , num. 72. legere est: Igitur si a Patre procedis, O de meo c ut ait Dominus o aee . iet, quemadmodum nemo novit Patrem, nisi Filius; neque Filium , nisi Pater et O ita dicere audeo , n
que Spiritum , nisi Pater , O Filius a quo procedit, a quo accipit: O neque Filium ac Patrem , nisi Spiritus sanctus , qui vere glorificat, O qui doceo omnia, qui testatur de Filio, quia Patre, ex Filio. Vide in actis Concilii Florentini plurima alia Epiphanii loca, quibus Latini in ea Synodo
Secundo , Cyrillus Alexandrinus lib. qui de Iapsu & eonvertione hominis inscribitur, probat Spiritum sanctum non esse mutabilem eo, quolsit Dei PBris O Filii ille qui substantialiter ex
miroque, nimirum ex Patre per Filium , profluis Spiritus. Eum autem locum de ipsom et Spiritu sancto, non autem de illius donis, intelligi d here , probant haec verba : sui substantialitero utroque profluit: neque enim dona sancti Spi-xitdsexdIei Patris & Filii subi antii profluunt . Pralterea, si in laudato textu nomine Spiritus intelligatur temporalis missio per dona & estectus , ineptum erit argumentum, quod Cyrillus adhibuit, ut probaret, mutabilem non esse Spiritum sanctum et Mutabilis autem nullo modo Spiritus es , siquidem es Dei Patris O Filii. Nompe nihil magis obnoxium est mutationi, quam missio Per externa dona, tum quod temporalis sit, tum etiam quod modo fiat, modo vero non fiat illa missio. Idem S. Doctor in Commentariis in Ioelem cap. 2. haec etiam habet, quae litem plane dirimunt: d am qua Deus, O ex Deo secundum naturam es Filius .... proprius ipsius es , O in seseo ex Vse Spiritus. Libro 34. Thesauri haec itemo 2 rum
319쪽
yum habet, quae non minus sunt evidentia,quam quae mox laudata sunt ex commentariis in Ioelem: Cum ergo Spiritus sanctus in nobis existens
conformes nos essent Deo , procedat autem Patre OFilis ; perspicuum est, divinae ipsum esse substantia ,
substantialiter in ipsa se ex ipsa procedentem, quem admodum utique flatus Ele qui ex ore hominis erieurrit. Manifeste constat, Cyrillum eo in textu loqui de ipsemet Spiritu sancto , eum asserat Spir tum, de quo loquitur, divinae esse substantiae, & ex ipsa procedere: at asserit, Spiritum de quo loquitur, non minus ex Filio quam ex Patre procedere, idque confirmat exemplo B tos, qui ex ore hominis excurrit : ac proinde quemadmodum. flatus ille vere ex hominis ore procedit: Ita etiam Spiritus sanctus vere ex Filio Procedit. Tertio , BaslIus libro g. contra Eunomium docet, Spiritum sanctum esse, tum ordine tum dignitate, secundum a Filio, eo quod ose ab illo
habeat, e, ab νpso aeeipiat, ct annuntiet nobis , o omnino ex illa causa pendeat et atqui habere , accipere esse a Filio, est ab eo procedere: e go , &c.
Respondit olim Mareus Ephesius in Concilio
Florentino: I. Basilium equidem innuisse, Spiritum sanctum esse ordine ac dignitate secundum a Filio, sed id asseruisse non ex propria sententia, sed ex sententia Eunomii, qui inde colligebar, Spiritum sanctum esse non persona tantum , sed etiam natura secundum a Filio . Marcus re ponsionem confirmavit ex his verbis, quae in laudato Basilii textu leguntur: Pietatisserm ortasse tradit. Idem Marcus Ephesius respondit, verba quae laudata sunt, non legi in germano Basilii
textu ; sed esse addita & inserta ab aliquibus L
Verum inanes sunt ambae illae Marci responsiones. Nam I. Basilius pluribus aliis in locis constanter asseruit, Spiritum sanctum esse secun- dum
320쪽
dum a Filio, & tertium in Trinitate, ut videre est in illius Epistola centesima quae est ad Canonicas , ubi ordinem illum probat ex tradita a Christo Baptismatis sormula: Spiritus vero sanctus inquit eo collocatur ordine , quem nos ira
Tuangelio Dominus erieuit, dicens : Euntes , ba pti uecte. 2. Verba de quibus agitur, reperiuntur in codicibus qui ante sexcentos annos, quam Florentina Synodus haberetur, scripti sunt: ac Proinde ante exortam de Spiritus sancti proceΩsione controversiam, ut probat Ioannes, qui pro Latinis adversus Graecos egit in Concilio Flo
Iam vero quod spectat ad alteram partem antecedentis , scilicet, Patres Graecos implicite docuisse,Spiritum sanctum a Filio procedere, vario rationum genere demonstrari potest. Graeci Patres asseruerunt I. Filium esse fontem Spiritus tincti. Nimirum passim aquam vivam , quam Ioannis sexto Christus ipse testatura se Profluere, interpretantur de Spiritu sancto. Vide Athanasium in libro de humana natura suscepta, Veteris editionis, pag. 469. Cyrillum lib. s. in Ioannem, Chrysostomum qui sic loquitur tom.
F. pag. 68 . Vides fontem aquae Deum; aquam a rem vivam Spiritum sanctum. Fons aquae vivae P
ser est; flumen ex fonte procedens Filius 3 aqua 'minis Spiritus sanctus. Asseruerunt r. Spiritum sanctum esse ex se stantia Filii: Hine habes cinquit Cyrillus lib. 23. Thesauri 9 ex Saloatoris substantia Spiritum sanctum esse, nee alienum ab unius deitatis essentia. Asseruerunt 3. Spiritum sanctum proprium
esse Filii, vel c ut alii loquuntur 9 substantiae
Filii: credere namque debemus ait Cyrillus Alexandrinus libro decimo Commentariorum in Ioannem o quoniam Spiritus sie proprius Filii est, sicut sane ipsius quoque Dei Patris. Aseruerunt . Spiritum sanctum esse Omοοψοn, hoc est, con
