Institutiones theologicae ad usum seminariorum. Authore Gaspare Juenin ... Tomus primus septimus

발행: 1704년

분량: 575페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

pluris Filius O Spiritus sanctus , per hoc solum essent diversit ergo ex Anselmo, solus processionis modus esset principium distinctivum Spiritus sancti, si Spiritus sanctus a solo Patre Proc

ant. seu diversum productionis modum satis elle' ut termini diverso modo producti, a se invieem distinguantur: nimirum unus &idem terminus diversis ac variis modis produci potest: Adamus v. g. qui Per creationem a Deo productus est, ab alio homine Per generationem Produci potuis- Ad confirmationem dicendum est , simpliciter admitti debere duo priora,quae tribuuntionsebmo, tertium vero cum hacce distinctione: Ierhoe solum essent diversi hypotetice, conc. ant. absolute , neg. ant. hoc est, Anselmus voluit Filium & Spiritum sanctum per nativitatem &productionem fore quidem diversbs, sed ex suppositione, quod unus ab alio procederet: Ratio est, quia ut ex ipso Anselmi textu patet) Antelmus jam asseruerat, Spiritum sanctum suam a Filio originem habere, cum scripsit, eos per nativi tatem & processionem esse diversos: Itaque eXAnselmo, qui jam diversi sunt origine, diverusunt postea diverso originis modo; Filius quidem ratione nativitatis, & Spiritus sanctus ratione Processionis. Ita laudatum Anselmi locum inter

Pretatur S. Thomas l. P. q.. 36. art. 2. ad 7. ubi si

loquitur : Ad septimum dicendum, quod Spiritus sanctus d pinguitur personaliter a Filio, in hoc ,

quod origo unius distin itur ab origine alterius: Sed

τρsa differentia originis est per boe, quod Filius est βο-ιum a Patre , Stiritus sanctus vero a Patre O HIA. P in enim Miser processiones distinguerentur , si cuisupra sensum est. Objicies x. Si Spiritus sanctus a solo Patre Procederet, adhuc opponeretur Filio : siquidem

tus ἰ

332쪽

tus: termini autem disparati, hoe est, qui licὸ tab eodem principio procedant, ut patet in duobus fratribus, ad se invicem tamen non reseruntur, sibi opponuntur; unus enim non includit

alium: atqui quae opponuntur, distinguuntur se invicem: ergo si Spiritus sanctus a solo Patre Procederet, adhuc a Filio distingueretur. Itesp. ad I. dist. maj. Opponeretur Filio , di GParate, conc. maj. relative,neg. maj. Disting. pariter minorem: Quae opponuntur relative, conc.

- min. quae OPponuntur disparate, subdistinguo, in creatis, conc. in divinis , nego. Ratio est, quia in creatis unum disparatum, cum sit finitum,non habet aut persectiones aut entitatem alteri us: econtra in divinis unus terminus disparatus,Filius v. g. in suppositione de qua agitur, foret adhuc infinitus, ac proinde contineret tum entitatem tum perfectiones alterius termini disparati, seu

Spiritus sancti: siquidem infinitum in ente, in

persectione, in relatione, includit omnes entitates, Omnes Persectiones, omnes relationes ,

quae sese invicem non excludunt: at in suppositione, de qua est quaestio, entitas , persectiones, relatio Filii, non excluderent entitatem , Persectiones, relationem Spiritus sancti: ea enim tantum sese excludunt, quς relative opponuntur, non autem quae disparate: sic persectiones & entitas unius e fratribus posset, saltem divinitus , in alio fratre reperiri .

Objicies a. Filius foret persona distincta a pedisona Spiritus sancti, etiam ex suppositione, quod Spiritus ab eo non procederet : si quidem ille foret persona distincta a persona Spiritus sancti qui independenter a persona Spiritus sancti haheret constitutivum protriae personae : idem enim, ex logicis, est distinctivum, quod constitutivum.sic ed quδd animal rationale sit constitutivum hominis,est pariter illius a quolibet alioente distinctivum: atqui in ea suppositione Filius haberet constitutivum propriae personae: scilicet

333쪽

eonstitutivum secundae personae est filiatio : sed Filius eam haberet, quippe qui procederet in

similitudinem naturae: ergo, &c. Resp. ad I .meg. ant. Ad 2. data maj. neg. min.

Ad g. dist. maj. Constitutivum secundae personae est filiatio persecta , conc. maj. imperfecta tantum , neg. maj. In suppositione de qua agitur filiatio perfecta non conveniret secundae person ς, scilicet persecta filiatio est processio in persectam similitudinem naturae cum Patre : at processi secundae persenae non esset hujusmodi; nec enim esset similis in virtute spirandi,quam tamen Pater

haberet.

. Objicies 4. Si per impossibile spiritus sanctus

a solo Filio procederet, Paterestet adhuc distinctus a Spiritu sancto ; iste enim esset procedens, ille vero minime procedens: ergo a pari, si Spiritus sanctus a Patre solo procederet, adhuc esset a Filio distinctus. Resp. conc. ant. neg. conseq. Ratio est, quia in ea suppositione Spiritus sanctus, mediate saltem, a Patre procederet: siquidem Filius &suum esse& virtutem spirandi accepisset a Patre; ac proinde inter Spiritum sanctum & Patrem esset adhue

oppositio relativa, sicut reperitur inter avum &nepotem: at vero si Spiritus sanctus a Filio non procederet, nulla inter utrumque reperiretur oppositio relativa.

Objicies r. Ideo Spiritus sanctus est per nadistincta a Filio, & Filius persona distincta a Spiritu sancto, quod iste procedat ut datus, ille ver uimatus; ita enim ratiocinatur Augustinus lib. s. de Trinitate, cap. I 4. Atqui licet a solo Patre Procederet, adhuc procederet ut datus, & Filius ut natus: ergo essent personae a se invicem distinctae. Res,. Conc. mai. neg. min. Ratio est, quia

Processio per modum doni, non potest esse nisi ex duobus : si quidem processio per modum dona , eu Processio per voluntatem ; processio

Vero

334쪽

vero per voluntatem supponit processionem per intellectum; quae quidem cum in divinis debeat esse perfecte assimilativa, necessario complectitur virtutem spirandi , quae in Prima persona

continetur.

Solvuntur argumenta Graecorum addiemus

Spiritus sancti processionem E Filio.

Rgumenta Gra eorum adversus Proces- L sionem sancti Spiritus a Filio,reducu tur ad Scripturae de ejusmodi processione silentium ; ad nonnulla veterum Patrum loca, & tandem ad quasdam rationes theologicas: Ea vero secundam illum ordinem , hic proponenda sunt ac solvenda. Solvuntur argumenta ex Scripturis petita. Objicies r. Dogma non est admittendum,quod Scripturis non continetur: atqui istud, quod est de processione sancti Spirites a Filio , Script

ris non continetur: ergo,&c.

Resp. I. neg. maj. Ratio est, quia non solum scriptum Dei verbum, sed etiam traditum sutharum institution uin priore tomo dictum suit)est fidei ac morum regula : unde ipsi etiam Graeci, ut in Concilio Florentino suum de processione Spiritos a solo Patre dogma statuerent, non

Provocarunt tantum ad sacram Scripturam, sed etiam ad aut horitatem Patrum:& ubi intellexere Patres Latinos cum Graecis eo in capite convenire, injerunt cum Ecclesia Romana concordiam: umniam sanctorum Patrum Occ/dentalium OOrientalium dicta audivimus verba sunt, quibus Iosephus Patriarcha Constantinopolitanus in Synodo Florentina suam de unione sententiam expressit) Occidentalessuseipimus Uerentes, Spiriarum sanctum esse ex Patre O Filio. ResP.

335쪽

Resp. 2. data majore. dist. min. Atqui istud , quod est de procellione Spiritus a Fi lio, Scripturis non continetur ex Plicite, conc. min. non continetur implicite , neg. min. scilicet continetur iis locis, in quibus Spiritus sanctus dicitur mitti a Filio, accipere de Filio, esse Spiritum Filii . Vide quae hujusce capitis articulo primo observata sunt in ea Scripturae loca. Instabis. Si dogma de quo agitur, vel implicite Scripturis contineretur , afferri non posset ratio, cur cum agitur de sancti Spiritus processione, solius Patris fiat mentio : Cum autem venerit Paracl/tus , quem ego mittam vobis a Patre, Diaritum veritatis qui a Patre procedit: Sed absurdum est consequens: ergo, &c. Resp. I. neg. maj. Ratio est I. quia ea est Scria Pturarum consuetudo, ut quae pluribus personis communia sunt, uni tribuantur, non tamen cum

aliarum exclusione: sic Ioannis I. de Filio dicitur : Erat lux vera, licet id quoque Patri & Spiritui sancto conveniat : sic etiam Actorum I. de Patre dicitur: Λ on est vestrum nosse tempora , qisae Pater posuis in sua potestate , quamvis tempora sint ex aequo in Patris, Filii, ac Spiritus sancti Potestate. Μirum igitur non est, quod processio Spiritus, Patri, nulla Filii facta mentione, tribuatur 3 prcesertim cum ex ipsis Scripturis constet, ea omnia quae Patris sunt, esse quoque Filii ubi non obviat relationis oppositio . Confirmatur responsio ex Latinis Patribus , qui licet expresse defenderint Spiritus a Filio

Processionem , nonnunquam tamen eam Patri,

tacito Filio, tribuerunt: Fontem ait Bernardus, Sermone IV. in Vigiliam Nativitatis Domini Jassipa Patri, ex quo nascitur Filius , O procedit Spiritus sanctus. Resp. 2. Scripturam, eum agit de processione sancti Spiritus, nonnullis in locis ideo meminisse solius Patris, quod docere vellet,Patrem esse alia-xum personarum fontem & originemue unum esse,

336쪽

Differt. V. De Per n. div.in pari. 323

non multiplex in Trinitate principium , quod tamen Patri & Filio commune sit: Si ergo se de Patre O Filio procedit Spiritussanctus , eur Filias dixit, De Patre praeerit quaestio est quam sibi Proponit Augustinus , tractatu 99. in Ioa nem . in cur putas , nisi quemadmodum ad eum solet referre se quod ipsius est , de quo O ipse est 'Vnde illud est , quod ais , Mea doctrina non est mea , sed ejus qui misit me. Si igitur intelligitur L ie ejus donrina , quam tamen dixit non suam , sed Patris: quanto magis illis intelligendus est Ode ipso procedere Spiritus sanctus, ubi sie ait, De

'Patre procedit, ut non diceret, Deme non proc

Solvuntur arvumenta ex Patribus desumpta.

Objicies I. Theodoretus in Consulatione Anathematismi noni, quem Cyrillus in Nesto-tium i ntorserat, hisce verbis hoc ejusdem Cyril-Ii dictum , Proprium esse Filii Spiritum, carpit. suod autem Spiritum Filii esse proprium asseris ,

siquidem ue ejusdem eum eo naturae, O ex Patre procedentem dixit , simul eonfitebimur , tamquam piam suscipiamus vocem . Si ero tan=uam ex Filio, aut per Filium extantiam habeat, hoc ut

blasthemum , O impium rejisiemus: Fidem enimiadhibebimus disenti Domino, Spiritus qui ex P a-τre procedit: nee non diminissimo Paulo similiter loquenti: P os autem non spiritum mundi accepimus, sed spiritum qui ex Deo Patre est. Ergo Theodo-xetus censuit,Spiritum sanctum a Filio non pro-

Resp. concesso antecedente, di st. eon seq. Et eo in capite Τheodoretus recessit ab aliorum Graecorum doctrina , conc. conseq. Et ab ea non re cessit , neg. conseq. Theodoretus in Confutatione, de qua agitur, tuebatur adversus Cyrillum Nestorii partes: mirum igitur non est, quod famuerit dogmati,quod Nestorius antea diserte pro- Pugnaverat : Ηincque factum,est ut Ecclesia Ca

337쪽

tholi ea in quinta & sexta Synodo generali Τheodoreti adversus Cyrillum scripta damna

verit.

Instabis. In Concilio Ephesino publice recitatum fuit Nestorii tymbolum , recitata quoque suit consutatio noni anathematismi Cyrilliani a Theodoreto conscripta : at sive Nestorii sum-holo , sive Τheodoreti consutatione expresse as. serebatur , Spiritum a Filio non procedere : Et tamen nec Synodus, in sua fidei definitione , nec Cyrillus,in declaratione sui noni anathematismi, id in symbolo Nestorii aut in Theodoreti consutatione reprebenderunt : ergo Synodo & Cyrillo persuasum fuit,Spiritum a solo Patre Proc

derea

Resp. I. argumentum illud, si valeat, plus probaturum, quam velint Graeci: scilicet Graeci, sive ante Concilium Florentinum, sive in ipso Concilio Florentino, contenderunt, & nunc etiam contendunt,Spiritum sanctum a Patre per Filium procedere: at Theodoretus in consutatione noni anathematismi editi a S. Cyrillo , non minus aperte professus est, id esse blasphemum & im- Pium, quam asserere, eundem Spiritum ex Filio Procederer id tamen nec Synodus, nec Cyrillus arguerunt in Theodoreto. Resp. 2. Falsum esse, quod Synodus id non damnarit,quod de processione Spiritus a solo P tre tum Nestorius in suo symbolo , tum Theodo- retus in sua Consulatione docuerant: Nam x sacra synodus tanquam Catholicam admitti epistolain a Cyrillo & Alexandrina Synodo scri tam ad Nestorium: at in ea epistola capitulo x. expresse asseritur, Spiritum sanctum a Filio pro

cedere e dicam verba sint epistolae) etsi Spiriatus in propria persona subsistat , eatenusque in se sese consideretur, quatenus spissius est O non F

tius; non est tamen ab eo alienus , quando P dem S ritus veritatis nominatur , Christus ais

Fem eritas est , O proinde quoque ab illo, atque

338쪽

Deo Patre procedit. 2. Ipse Cyrillus in deci ratione anat nematismi noni, quem Τheodoretus confutarat, alteruit, Filium omnia praeter pater nitatem habere cum Patre communia: Etsi si

quit un;genitum Des Verbum homo factum est ,

mansit tamen Deus , omnia praeter solam paternitatem cum Patre eommunia habens: Uerum qui , excepta paternitate,omnia habet communia cum Patre, habet communem cum eo spirationem

activam. Asseruit iterum, Spiritum sanctum ideo non esse extraneum, sed proprium Filio 1 quod

Spiritus ex ipso sit: Spiritum sanctum qui ex ipso est, loque es enitaliter inest, proprium habens,dis

me potentiae signa operabatur. Resp. 3. dato antecedente, seu dato,quδd nee Synodus, nec Cyrillus arguerint,quod de processione Spiritus a solo Patre Theodoretus in sua Confutatione docuerat, neg. conseq. Ratio est, quia articulus de processione sancti Spiritus sive a Patre solo, sive a Patre simul & Filio , erat articulus incidens , seu, de quo inter Cyrillum & Nestorium praecipuὸ non agebatur; mirum igitur non est, quod Cyrillus quaestionem Praecipuam de substantiali Christi divinitate, quam Nestorius impugnaverat, quamque ipse Cyrillus in anathematisino suo defenderat, ad aliam quaestionem non evocarit : Nempe scriptores, ut omnino incumbant scopo quem sibi proposuerunt, plerumque quaestiones incis dentes , licet saepius gravissimi sint momenti, solant omittere.

Objicies x.Con odii Constantinopolitant r. Pa tres particulam, Filioque, non inseruerunt symbolo: ergo non crediderunt, Spiritum sanctum a Filio procedere. Resp. neg. conseq. Ratio est, quia Patres illi convenerant, ut adstruerent di vinitatem Spirilsis sancti: sed ad id satis erat declarare, Spiritum eK Patre Procedere: nam processio ex Patre, seu,eπsubstantia Patris, clare significat persouae proce

339쪽

3 a 6 Institi Theolog. Pars II.

dentis consubstantialitatem eum Patre prod cente,ut ostendimus,cum superius adversus Ari, nos de Verbi divinitate disseruimus. Addendum est,argumentum, si valet, probaturum,Nicamos Patres non credidisse S. Spiritils divinitatem; neque enim suo symb olo de ea quidquam inserue

runt.

Obiicies 3. Si Spiritus sanctus a Filio procede ret , solus Pater non esset sons divinitatist scilicet Filius esset quoque fons ejusdem divinitatis: is enim sons & est & dicitur, a quo alius procedit, a quo alius suam sumit originem: atqui solus Pater est fons divinitatis, juxta illud Dionysii de di-Vinis nominibus cap. 2. Patersius est sens substandi alii divinitatis: ergo, &c. Resp. ad I .neg. maj. Ad 2. dist. ant. Is est sensa quo alius procedit, si ipse non procedat ab alio, conc. ant. si procedat ab alio, neg. ant. Filius stquo Spiritus sanctus procedit, procedit ab alio , Patre nimirum; ac proinde dici non potest, quod se substantialis divinitatis sons & origo: id igitur

soli Patri convenit, cum reliquae persenae ab eo procedant, ipse vero a nulla alia procedat. Objicies 4. Gregorius NazianZenus, Orat. ad Episcopos assypti, sic loquitur: Omnia quae habet Pater, Iii sunt, praeter prine pium: omnia quae habet Filius , Spiritus sunt, excepta generatione 2 Unde sic arguitur: Abeo Spiritus sanctus non Procedit, qui cum Patre communem non habet rationem principit: atqui, ex Gregorio Naaeia Eeno, Filius eum Patre communem non habee

rationem principit: ergo ab ipse Spiritus sanctus non procedit

Resp. dist. maj. Ab eo Spiritus sanctus non procedit, qui cum Patre communem non habet rationem principii spirativi, conc. maj. Princi-Pii generativi, nem maj. Gregorius sumpsit primcipii nomen in hoc secundo sensu, non autem in Primo; hoc est, docuit, omnia quae Patris sunt ,eScepta Paternitate, ecte Filio communia. Nec mirum

340쪽

Dissert. V. De person. div. in pari. 327

mirum , id enim passim alii Graeci Latinique

Scriptores asseruerunt: Mansit tamen Deus , si

quit Cyri ilus,mox in responsione ad primam objectionem laudatus ) omnia, praeter solam paternia

tatem , cum Fatre communia habens.

Objicies s. S. Ioannes Damascenus qui floruit imperante Leone Isaurico, hoc est, octavosae .culo, asserit I. Ecclesiam Graecam non dicere quod Spiritus sit ex Filio: Porro sinquit lib. primo de fide orthod. cap. II. ) Spiritum sanctum tam ex Patre esse profitemur, quam Puris appellamus Spiritum. Lx Filio autem Spiritum non die mus , sed eum Filii Spiritum nominamus. Asierit L. Spiritum ita per Filium Procedere, ut tamen

ex ipso non sie: Sed se Filii c inquit cap. 13.

Spiritus est, non tanquam ex ipse , sed quod per ipsum ex Patre procedat. Asserit g. ideo Spiritum ex Filio non procedere, quod soli Patri principii ratio conveniat: Solus enim Pater ait θ pri eipium est. Ex iis autem textibus sic conficitur a gumentum: Ille docuit, Spiritum sanctum a Fiatio non procedere, qui conceptis terminis asse ruit, Spiritum dici non debere, Ex Filio; qui as, seruit, ipsum ex Patre per Filium procedere, OP- ponendo praepositionem, Per , praepositioni , Ex ; qui ideo asseruit, Spiritum dici non debere , Ex Filio, quod in Trinitate solus Pater sit principium : atqui dea omnia Ioannes Damascenus asseruit: ergo, &c. Resp. I. nonnullos propter illud argumentum censere, Damascenum Graecorum errori favisse, sicut& antea ipsi Theodoretus faverat: Ad te tium dicendum inquit S. Thomas I. p. q. 36. art. 2. quod Spiritum sanctum non procedere ὰ Filio , primo fuit a Nestorianis introductum Ephunc errorems secutus est Theodoretus Nestorianus O plures alii post ipsum i Inter quos fuit

etiam Damascenus. Vnde in hoc ejus sententiae non

est standum . uuammis a quibusdam dicatur quod Damascenus , sicut non eonfitetur Diritu Tom. III. P se

SEARCH

MENU NAVIGATION