장음표시 사용
341쪽
sanctum esse a Filio, ita etiam non negat ex vi ill
Resip. r. disting. maj. Ille docuit, Spiritum sanctum a Filio non procedere, qui a si eruit piritum non debere dici ex Filio, & tanquam a secundo ,& tanquam a Primo principio, conc. maj. tan quam a primo principio tantum, neg. maj. Damascenus non docuit, Spiritum sanctum non esse ex Filio tanquam a secundo principio, sed tantum tanquam a primo, hoc est, non este ex Filio tanquam a principio, quod rationem principii ab alio non acceperit. Ratio est primo, quia ejusdem libri cap. 9. scribit, omnia quae habet P ser , ese Filii , hoe solo excepto, quod Filius ingenitus non est: ac proinde virtus spirandi quam Pater habet, est etiam Filii . Scribit seeundo Spiritum a Patre per Filium procedere : at procedere per Filium idem est ut mox dicetur ac procedere ex Filio tanquam a principio producente , quod tamen suum esse ab alio principio
Hinc patet r. qua ratione intelligi debeat oppositio,quam idem S. Doctor statuit inter proceis dere per Filium & procedere ex Filio: nempe procedere per Filium,est procedere a persona quae ab alia procedit, & econtra procedere ex Filio,esset, in aut horis sensu, procedere ex Filio tanquam a Persona quae ab alia non procedit. Patet 2. quo sensu idem scriptor dicat, solum Patrem esse primcipium , scilicet eo sensu vult eum solum esse Principium,quod a nullo alio suum esse recipiat,
sitque c ur Patres loquuntur θ rotius Deitatis
caput & Origo. Patet denique 3. nihil esse in laudata Damasceni sententia, quod cum Processione sancti Spiritus a Filio non cohaereat. Vide caput sextum orationis dogmaticae editae a Cardinale Bessarione . Vide etiam Petavium lib. 8. de Trinitate cap. II. ubi fuse pertractat tradita a Best
Objicies 6. Si Patres Graeci credidissent, Spi-
342쪽
Dissert. V. De person. dis. inpari. 229
ritum sanctum ex Filio procedere , pallam usi fuissent praepositione, Ex, ut circa articulum illum fidem suam exprimerent, quemadmodum eam adhibuerunt,cum egerunt de relatione quam
Spiritus sanctus habet ad Patrem : qui ex Patrec ajunt in symbolo Constantinopolitano2 prae dii: Sed usi non sunt praepositione, Ex, sed prae-Polatione, Per ; idque variis momentis ostendi potest. Athanasius in sermone qui inscribitur , Eedargutissimulationis Meletii es Eusebii , sie loquitur : Erat autem impost ile, Spiritum inter Trainnitarem eum gloria numerari , si non esset emanatus ex Deo per Filium, sed per modum creaturae ex Deo factus, ut autumant. Sic etiam Basilius solvens
hanc Eunomii quaestionem, cur Spiritus sanctus non dieatur Filii Filius ς loquitur: Pon ideo quia non est ex Deo per Filiam, sed ut Trinitas non in multitudinem in ham ineidat. Graeci in Comcilio Florentino non semel professi sunt, se crede
re Spiritum sanctum ex Patre per Filium procedere, vixque post multas disputationes adduci Potuerunt,ut eum Ex Filio procedere faterentur ri go, &c. Resp. ad I. neg. maj. Ad 2. neg. Paritatem/ Ratio est r. quia ideo dixerunt, Spiritum Ex Patre Procedere, quod ab eo procedat per actionem ab alio principio minime receptam; econtra vero ideo scripserunt,Pre Filium procedere,quod actio spirativa non sit in Filio tanquam in primo principio, cum actionem illam Filius a Patre recep xit. Ratio est a. quia praepositio, Ex, aequalit tem significat; unde Patres ut adversus Arianos Probarent, Verbum esse aequale Patri, usi sune
hoc argumento,quod Ex Patre esset econtra praepositioFer, significat ordinem, seu relationem quam unus habet ad alium. Cum ergo Filius , etiam cum spirat Spiritum sanctum, ordinem habeat ad Patrem, Graecis visum est expedire,ut O do ille exprimeretur in fide de processione Sprei tus a Filio; Latini vero judicarunt convenire,ue P χ tacito
343쪽
tacito illo ordine, per praepositionem, Ex, eXPrimeretur aequalitas Filii cum Patre: ita tamen ut sicut ordo non officit aequalitati, ita nec aequalitas ossiciat ordini. Instabis. Praepositio, Ex, significat actionem causae essicientis; praepositio vero, Per, non significat actionem hujusmodi, sed merum medium, per quod actio ad terminum transeat: ergo cum Patres Graeci asseruerunt, Spiritum sanctum a Patre, per Filium procedere , negarunt, actionem principii essicientis Filio respectu Spiritus
sancti convenire. Resp. negando secundam partem antecedentis, hoc est, pr positionem, Fer, non aliud signiscare,quam medium per quod actio principii operantis transit ad terminum : Scilicet in Scripturis non minus significat actionem principii DP erantis, quam medium per quod transit actio Principii operantis, ut in hisce textibus videre est Genesis 4. Possedi hominem per Deum: Ioannis capite I. Omnia per ipsum facta stini: Primae ad Corinth. 8. Nobis unus est Deus Pater ex qim omnia , ct nos in illum, O unus Dominus Iesesscini us per quem omnia, O nos per ipsum : Ad Co- tollenses cap. I. Omnia per ipsum O in ipse creata sunt. Eodem pariter sensu, seu pro praepolitione, gae, sumitur a Patribus. Cyri lius in Epistola ad Theodosium Imperatorem, de Christi incarnatione loquens , haec scribit: Uatus est persanctam
De param Virginem . Gregorius NazianZenus libro I. contra Eunomium scribit, Spiritum saniactum produci per Filium , sicut creaturae per ipsum creatae sunt: Per ipsum s inquito Filiam
apparuit . Eursus autem a creatura qitie per Filium
Iam Vero, cum constet tum ex Scriptura tum exiistribus,praepositionem, Fer,non minus sumi
Pro actione principii efficientis, quam praeposi- si quis quaerat, cur frequentius, cumactum est de processione Spiritus sancti, adhibita
344쪽
Differ V. De person. diν. in pari. 3 3 I
suerit, quam praepostio , Ex: Dicendum erit, id factum fuiste, quis d c ut jam superius observavi-
muc Graeci potius notiones Personarum, quam earum inter se ipsas identitatem exprimere voluerint. Basilii est ea responsio, qui libro de Spiritu sancto cap. i. sic loquitur: Haec voces, Ex , Fer, non praescribentis legem sunt , sed hyposti es
discementis: Non enim ut naturae diversitatem --
troducat 3 sed ut minime eonfusam Patris Osilia notionem praebeat, pronuntiaνit Apostolus.
Solvuntur argumenta ex ratione petita .
Objicies 1. Si Spiritus sanctus a Patre Filioque procederet, essent duo Lancti Spiritus principia: tot enim forent principia, quot sunt personae, a quibus suum eli e sumeret: atqui non sun eduo Spiritus sancti principia: nempe si duo forent principia, Spiritus sanctus duplici actione produceretur,. hcque a se ipso divisus esset: quod quidem est impium dictu. Resp. ad I. neg. maj. Ad 2. neg. ant. Ratio est, quia ad multiplicitatem principiorum satis non est multiplicitas suppositorum , sed Praeterea requiritur multiplicitas sermarum & actionum rideo enim Pater, & Filius,& Spiritus sanctus non sunt tria principia creationis rerum, quod licet sint tria principia realiter distincta, in eis non reperiatur multiplicitas formarum creationis; scilicet per unam & eandem naturam, quasi per formam,Pater, Filius & Spiritus sanctus in elle principii creativi constituuntur. In Filio autem & in Patre non est multiplicitas formarum, per quas constituantur in elle principii spirativi, sed est
unica tantum, unitas nimirum voluntatis; ex eo enim quod unam ac eandem habeant voluntatem, unam ac eandem eliciant volitionem, sunt
ut loquuntur Graeci) causa, aut cui clunt Latini9 principium Spiritus sancti. Eam de unitate principii respectu sancti Spiritus fidem a eam de modo explicandi unitatem
345쪽
hujusmodi doctrinam Ecclesia quovis saeculo prosessa est : Fideli ac devota presessione fatemur c verba sunt Concilii Lugdunensis Hib Gregorio X. in quod Spiritus sanctus aeternaliter ex Patre O Filio , non tanquam ex duobus principiis , sed tanquam ex uno principio, non duabus spiration iras, sed unica spiratione procedit . Hanc professae' hactenus , praedicavit O doeuis . hoe firmia
aer tenet, praedicat, profitetur , O docet sacrofancta Romana Ecclesia , mater omnium fidelium magistra; hoc habet orthodoxorum Patrum , at quo Doctorum, Latinorum pariter O Graecorum tacom-
tabilis se vera sententia. Non absimili ratione loquitur Concilium Florentinum in Decreto Unionis : Desinimus cinquit ut haee fidei veritas ab omnibus Christianis credatur O suse piatur , sicque omnes profiteantur, quod Spiritus sanctus ex Patre O Filio aeternaliter est , O egentiam suam, situmque esse subsistens habet ex Patre simul O Filio , ct ex utroque aeternaliter tanquam ab uno principio , unica spiratisne pro
Instabis. Filius non potest producere Spiritum sanctum ratione substantiae sibi ac Patri communis : alioquin enim cum substantia sit quoque communis Spiritui sancto, sequeretur, Spiritum sanctum esse sui ipsius principium, quod ut patet ) fidei ac rationi repugnat: ergo Filius Producit Spiritum sanctum ratione Personae , seu prout est Filius; ac proinde non unicum erit, in Latinorum sententia , ejusdem sancti Spiritus principium: Filius enim, qua Filius , realiter a Patre distinguitur.
Resp. I. nimis probare illud Graecorum argumentum : si enim valeret, probaret, Patrem aeternum non producere Filium ratione suae sub- 1lantiae: at id falsum est: nempe unanimis est Patrum tum Latinorum tum Graecorum sententia, Filium ex substantia Patris genitum este: Ie
sum chrisum c verba sunt Nicami Symboli ) F
346쪽
Differt. V. De perso V. diet'. inpari. 333
Iium Dei , genitum ex Patre, unigenitum , hoc esὲ substantia Patris. Resp. 2. dist. ant. Filius non potest producere Spiritum sanctum ratione substantiae sibi ac Patri Communis , Prout communis est ; siquidem sic accepta nec est generans,nec genita, nec Producens, nec Producta, conc. ant. non prout est Communis, neg. ant. Filius equidem producit Spiritum sanctum ratione substantiae sibi ac Patri Communis , non tamen prout communis est, sed tantum prout est modificata, seu aliquo modo contracta per filiationem 3 sicut Pater, licet ex substantia communi generet Verbum , ipsum tamen non generat ex substantia communi,ut communis est, sed tantum prout est astecta paterni
Objicies 2. Vel productio Spiritus sancti est Personalis proprietas, vel substantialis : ς primum, non potest esse communis duabus personis: personales enim, seu notionales Proprietates uni tantum personae conveniunt: sic activa
generatio soli Patri convenit, sicut generatio pausiva convenit soli Filio. Si secundum, ipsi etiam Spiritui sancto conveniet : nimirum quae sub stantialia sunt, toti Trinitati tribuuntur: ergo,
Resip. ad I. productionem sancti Spiritus esse personalem. Ad a. dicendum est, personales proprietates non esse quidem communes toti Trinitati, sed falsum est, nullam duabus personis conveniret: siquidem c ut jam observatum esto duabus personis convenit amor quo sese mutuo Pro sequuntur, ille autem amor est principium quo duae istae personae spirant seu producunt tertiam Personam quae est Spiritus sinctus: Hincque patet, argumentum Graecorum meram esse petitionem principit.
Objicies 3. Vel virtus spirandi quae repet itur in Patre, satis est ad productionem Spiritus sancti, vel satis non est. Si primum, frustra requiri-P tur
347쪽
tur in Filio virtus spirativa: Si secundum, virtus spirativa quae est in Patre, non erit infinita ; quod est absurdum. Resp. I. argumentum illud, si valeat, prohaturum esse, nec Filium nec Spiritum sanctum quidquam contulisse ad universi creationem :nempe ad id operis plusquam sufficiens fuit virtus cieativa quae est in Patre. Resp. 2. concedendo, virtutem spirativam satis fuisse in Patre ad producendum Spiritum se ctum , sed inde non sequitur, inutilem esse viri tem spirativam in Filio, quia eadem est omnino cum virtute spirativa quae est in Patre: scilicet
Omnia quae Pater habet, una excepta Paternitate, unigenito Filio suo communicat Gunc , ac communicavit ab aeterno.
CAPUT III. De particula Filioque inserta Dmbolo.
E particula, Filioque, inserta Symbolo quaeremus a. utrum jure inserta sit ;2. quo tempore insertio illa contigerit I 3. utrum omnes Ecclesiae Occidentales illam insertionem dilatim admiserint. ARTICULUS L
Vtrum particula, Filioque, jμre sit in m
ia Symbolo. CON ch. D Articula, Filioque, jure suit Inse
ab ta symbolo. Probatur. Ea particula jure suit inserta symbolo, quae continet necessariam ac veram hujus de Spiritu sancto articuli, i ex Patre procedit, expositionem: atqui particula, Filioque , continet necessariam & veram hujus articuli, uui ex Patre procedit, expositionem : ergo jure inserta fuit
348쪽
fuit symboIo. Minor propositio quoad primam partem certa est: siquidem cum particula, FAlioque, inserta fuit symbolo, nonnulli reperiebantur, qui contendebant,haec symboli Consta tinopolitani verba , qui ex Patre procedit, intelligi debere cum exesusione Filii, ita ut Spiritus sanctus a solo Patre procedat: necessaria igitur erat expositio, qua falso ejusmodi sensui occurreretur. Altera ejusdem minoris propositionis pars non est minus certa: nempe, si Spiritus sanctus a Patre Filioque procedat , ut praecedenti capite sus evrobatum est eum procedere, Particula, Filioque, veram continet articuli, si ui ex Patre procedit , expositionem. Itaque tota difficultas posita est in majore argumenti propositione , quae quidem subsequentibus momentis demonstratur. Frimo. Ecclesia potest ex tradita a Christo doctrina symbolum condere: ergo a fortiori, jam condito potest verain ac ne cellariam expositio nem inserere. Consequentia videtur evidens: qui
enim potest id quod majus est, potest id quod est
minus in eodem genere: condere vero symbolum, majus est, quam eidem jam condito veram ac necessariam expositionem inserere : Itaque Probatur ant. Condere symbolum, nihil aliud est quam certos fidei articulos ad doctrinae formulam redigere, ad cujus normam infideles ad baptismum, haeretici ad Ecclesiam admittantur :atqui id potest Ecclesia: siquidem I. id omne potest Ecclesia, quod nullum jus divinum vetat; id vero de quo agitur, nullo divino iure vetatur. 2. Licet Apostoli articulos, qui symbolo, quod vulgo inscribitur eorum nomine, prout Apostoli , hoc est, prout testes doctrinae quam Christus Praedicaverat, tradiderint ; eos tamen ad brevem illam qua nunc utimur , sormulam redegerunt non tanquam Apostoli, sed tanquam Eccletiar Pastores: at id jam temporis potest Ecclesia, quod Apostoli tanquam Ecclesiae pastores Praestite
349쪽
Semnia, Id Ecclesia jure potuit tempore quo particula, Filioque, inserta fuit symbolo, quod temporibus Conciliorum, Nicaeni primi & Constantinopolitani I. potuerat; una nimirum est quovis tempore Ecclesia, seu quae nunc floret , eadem est cum e. quae floruit antiquitus: ac proinde eadem fiuitur potestate, iisdem potitur juribus, quibus olim fruita est : atqui temporibus Conciliorum Nicami I. & Constantinopolitani I. bure Potuerat particulam, Filioque, symbolo inserere: non enim est potior ratio de particula, Tilisque, quam de aliis particulis: sed alias particulas inseruit symbolo temporibus eorum Conciliorum: siquidem tempore Nicami I. inseruit vocem , Consubstantialem , tempore Consantinopolitani I. inseruit articulum de divinitate Spiritus sancti, qui in Nicamo symbolo non legitur : Et ἰn Spiritum sanctum Dominum vis can--τem qui ex Patre procedit . uui eum Patre ct Filio fimu l adoratur se conglorificatur. Tertio, Ecclesia potest ea omnia inserere symbolo, quae necessaria sunt, ut Catholici ab haereticis discernantur: eum nimirum ob finem symbola conscripta sunt, seu edita sunt, quasi tessera qua fideles distinguantur ab iis sui extra Ecclesiam positi sunt. Ecclesia potest ea inserere symbolo, quorum professionem potest ab haereticis ad unitatem Catholicam redeuntibus exigere e Atqui particula, lioque, potuit else necessaria, ut Catholici ab haereticis discernerentur ; Ecclesia potuit fidei quae illa partieula exprimitur, Professionem exigere ab haereticis ad unitatem Catholicam redeuntibus : scilicet ex suppositione, quod sit haeresis asserere, Spiritum sanctum non procedere a Filio, Ecclesia post damnatam illam haeresim potuit fidei oppositae pro sessionem exigere a redeuntibus ad unitatem Catholicam: er
Objicies r. Τertium Concilium Generale , quod est Ephesinum, pari. I. actione 6. recitat Nesto
350쪽
Nestorii impio symbolo, prohibuit, ne aliud a N, caeno symbolum conderetur: vetuit,ne quis aliam a Nicaena fide sermulam componeret: His igitur pselectis verba sunt sacra Concilii j statuis san-Haθnodus , alteram fidem nemini licere proferre ,
aut conscribere , aut componere , praeter desinitam a
sanctis patribus qui in P icha eum Spiritu sancto
congregati fuerunt. uui vero ausi fuerint, aut componere sidem alteram , aut proferre, vel offerre conve si volentibus ad agnitionem veritatis, sive ex gent
litate , sive ex Iudaimo , De ex qualicumque haeres; hos quidem, si sunt Episcopi aut ele et , alienos esse Episcopos ab Episcopatu, O elericos a clericatu deerevit; si vero laici fuerint, anathemati subjici. Ex eo autem Concilii decreto sic in forma consi-citur argumentum. Ea additio jure facta non fuit in symbolo, quam Ephesina Synodus sub an thematis poena fieri prohibuit: Sed Ephesinas nodus sub anathematis poena prohibuit additionem particulae, iisque. Siquidem additio particulae, Filioque,est prolatio alterius fidei a Nicaena; est compositio formulae praeter Nicaenam: atqui Ephesina Synodus prohibuit prolationem alterius fidei a Nicaena , compositionem formulae praeter Nicaenam: ergo, &c. Resp. I. dissimaj. Ea additio jure facta non suit in symbolo, qqam Ephesina Synodus prohibuit, si facta non fuerit authoritate Ecclesiae, cone. maj. si facta fuerit authoritate Ecclesiae , neg. maj. Ratio est, quia licet homines privati non possint rescindere aut mutare Conciliorum generalium decreta,qua spectant ad disciplinam, ut ad eam revera spectat Ephesina prohibitio de qua agitur; id tamen universalis Ecclesia potest cum expedire judicat, imo id quoque possunt in-s es Ecclesiae particulares, certis ac necessariis occurrentibus circumstanti is . Hoc enim est inter decreta quae pertinent ad disciplinam, &ea quae spectant ad fidem aut mores,quod ista scum Ecclesia Deo major non sit ) obnoxia non sint P 6 muta-
