Institutiones theologicae ad usum seminariorum. Authore Gaspare Juenin ... Tomus primus septimus

발행: 1704년

분량: 575페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

361쪽

3 8 Institi Theolon Pars IL

A potest,ut in uno Deo sit Trinitas , mox addit: Sed

unus Deus Trinitas.

Obiicies x. Si Τrinitas de Deo diceretur, assi mari pollet Deum esse Trinum: atqui id dici non potest : si enim dici posset,qudd Deus sit Trinus , dici etiam pollet,quod sit triplex: atqui dici non potest, quod Deus sit triplex, Augustino teste lib. 6. de Trinit. cap. 7. ergo nec dici potest, quis dsit Trinus. Resp. ad I. conc. maj. neg. min. Ad 2. ne maj. Ratio est, quia Trinitas risus,dicunt unumquid tribus distinctis modis existens: at vero tri Plex dicit non tantum tres distinctos existendi modos, sed etiam tres , saltem secundum numerum , essentias: nimirum triplex nihil est aliud quam esse triplicatum; unde sequitur,id quod est tripleX , esse majus eo quod est aut duplex aut simplex tantum . Augustinum movit ea ratio, sic enim loquitur lib.6. de Trinit. cap. 7. Nec qu niam Trinitas est, ideo triplex tutandus est; alioquin minor erit Pater solus , aut Filius solus, quam simul Pater o Filius. Idem repetit cap. 8. Cum itaque tantus est solus Pater , vel solus Filius, velsolus D ritus sanctus, quantus est simul Pater, se Filius, ct Spiritus sanctus , nullo modo triplex dicendus. A u-gustini loquendi modum adhibuit Concilium Τoletanum XI. me est sinquit in professione fidei9 Trinitatis relata narratior quae non triplex ,

sed Trinitas ct diei se eredi debet. Objicies 3. Illud nomen, cum de divinis loquimur , adhiberi non debet, quod nec substantiam, nec relationem significat: nempe 'nihil est in Deo praeter substantiam, & relationes: atqui Trinitatis nomen neque substantiam, neque re lationes signiscat: non primum, alioquin enim de singulis personis praedicaretur, seu quaelibet per sona diceretur Τrinitas: non etiam secundum, quia relatio est ordo unius ad aliud: at nomen Trinitatis illum ordinem non significat : ergo x

362쪽

Dissert. De modo is q. circa Trin. 34

Resp. ad I. neg. maj. Ad a. neg. in Deo nihile se praeter substantiam & relationem , nam prae terea est numerus relationum seu Personarum , qui quidem numerus signa ficatur per nomen Trinitatis, ac proinde de unaquaque persona dici non potest, quod sit Trinitas; neque enim in unaquaque ternari us est personarum numerus.

Quaeres 3. utrum essentia dici possit Trina. Resp. affirmative : nempe deitas & essentia sunt idem: at deitas dicitur trina: Te trina de xas , unaque poscimus , verba sunt Ecclesiae in hymno, Saeris solemniis, qui in festo corporis Christi reeitatur: verum non eo sensu deitas dicitur trina,quod essentia, seu deitas, ex se multitudinem importet; salsus nimirum esset sensus ille sed quod deitas una ac indivisa, sit tribus personis communis, eisque revera insit, & cum eis identificetur. Quaeres a. utrum dici possit Trina unitas, seu

Unitas trina .

Resp. affirmative, idque non aliud significat quam quod una essentia in tribus personis exi

stat.

Quaeres 3. utrum Trinitas diei possit trina, idque probari possit ex his verbis Concilii Toletani XI. in pro sessione fidei: Hae est sanctae Trinia

talis relata narratio , quae non triplex, sed trina diei O- ereri debet. Resp. negative. Ratio est, quia trinitas significat numerum ex tribus constantem; ac ero inde si trinitas diceretur trina, sensus esset, quod numerus ex tribus constans, ter esset in Deo, ac proinde quδd novem essent in Deo personae. Ad probationem petitam ex Concilio Toletano, respondendum est,genuinam non esse lectionem, sed diacendum est, loco hujus vocis, Trina, legi debere , Trinitas: ita restituta est lectio in Labeana Conciliorum editione, ubi haec habentur: me esssancta Trinitatis relata narratior quae non triple

sed Trinitas dici O eredi debet.

363쪽

3 so Instit. Theolog. Pars II.

Quaeres 4. Utrum admitti debeat is loquendi modus: Unitas in Trinitate , Trinitas in unitate. Ratio dubitandi petitur ex professione fidei Concilii Τoletani XI. ubi haec habentur : Nec recte diei potest, ut in uno Deo sit Trinitas , sed unus

Deus Trinitas.

Resp. affirmative: eum enim loquendi modum adhibet author symboli,quod Athanasio tribuitur: Fides autem Catholica haec est, ut unum Deum in Trinitate , O Trinitatem in unitate veneremur . Ita ut per omnia se unitas in Triniatate , ct Trinitas in unitate veneranda sit. Confirmatur ex eo,quod tres divinae personae sint realiter in una essentia divina , ea sere ratione, qua supposita alicujus naturae, in illa natura essed cuntur ; ac proinde sequitur, Trinitatem, seu tres personas in una essentia existentes adorari de

bere .

Addendum est, quod cum una sit ae indivisibilis essentia in tribus personis , sequatur quoquennitatem essentiae in Trinitate personarum colendam esse. Quod autem spectat ad rationem dubitandi desumptam ex Concilio Toletano XI. dicendum est,sensum est e,quod in uno Deo non sit Trinitas es entiae, sed quod Deus unus,seu essentia una, sit idem cum tribus personis,quarum numerus Trinitatem constituit. Quae res s. an dicendum sit: Sancta Trinitas

Mnus Deus.

Resp.tum Calvino,tum ipsi adhaerentibus displicuisse morem illum loquendi: sed immerito. Nam r. argui non potest vox haec Sancta, quasi sufficiat ideam alicujus Sanctae; ut cum dicitur, Sancta Catharinar scilicet Latini Graeco nominis, et quod est idem ac trirnarius vel ternis, nommen Trinitas, ipso etiam genere sim ite, se bstituerint. 2.Carpi quoque non potest vox, initas,nihil enim aliud dicit, quam pluralitatem persona , a Parte rei reperitur in divinis ; unde scholastici concludunt,nomen, Triniω, esse no

364쪽

DissertNI De modo Dq. circa Trin. 33 I

men quasi collectivum , seu cum nominibus collectivis in eo conveniens, quod designet multitudinem suppositorum, & quandam unitatem ;ab eis vero disconveniens, quod cum collectiva significent imperfectam tantum unitatem, ordinis nimirum, Trinitas e contra persectam unita-tatem, seu identitatem essentiae supponat. Tandem 3. reprehendi non potest, quod Trinitas dieatur unus Deus: si quidem sensus est, quδ direxpersonae , licet realiter distinctae, non habeant plures est entias, sed unam & eandem, ac proinde unus sint Deus, non dii plures, ut Augustinus hisce verbis explicat tractatu 39. in Ioannem ruuamvis nec ille qui est Pater , sit Filius: nec ille qui est Filius , sit Pater: nee Spiritus sinctus Patris Filii , ' vel Filius , vel Paterr tres Deos tamen osse non dicimus: quamvis de singulis si quaeratur unece se est, de quocumque interrogat uerimus , Deum esse fateamur: scilicet ut plures dii dicantur, salix non est multiplicitas personarum; sed praeterea requiritur multiplicitas , saltem numerica, naturarum. Vide Concilii Alexandrini sub Ath nasio Synodicam, ubi Graeci asserunt, quod licet tres in divinis hypostases admittant, nusquam

tamen in eorum mentem venerit, quod tres dii aut dici aut admitti debeant. Vide etiam priorum apologistarum nostrorum opera, in quibus Deorum pluralitatem impugnant, licet personas

distinguant. Videri quoque potest Epistola Sophronii Hierosolymitani adversus Petrum SP

rum , & Sergium Armenum: ea nimirum Epistola, quam omnes Concilii sexti patres probarunt pluribus argumentis rejicitur Tritheitarum hae resis in eo posita,quod tres Deos & dici & admitti debere contenderet, hoc falso nixa principio, cujus authores suerunt Philoponus , Eusenius ,

Conon , In Deo tres sunt nasurae non specae quidem

sed numero distinctae , sibique in omnibus aequales.

365쪽

gues Institaheolog. Pars II. V. Q U AE s T I O ILDe nominibus, quibus numerus ct distinctio

. personarum exprimuntur. Pon omina, quibus numerus personarum

se exprimi potest, sunt haec , distinctus , discretus , secretus , alius , alter, non unus, dissimilis, alienus, dispar, discrepans, diversus, distexens, divisus, separatus, solus. De iis autem quaerendum est, quomodo iis uti liceat, eum de divinis loquimur. CONCLus Io I. Tres personae rectedicum tur distinctae, discretae, secretae, non una. Probatur. Primo, haec habet Concilium Το- letanum XI. Trinitatem seitur in personarum d stinctione agnos mus . Haec etiam Concilium Lateranense IU. capitulo a. Vi distinctiones sine .n personis , O unitas in natura . Praeterea in eo posita suit Sabellii haeresis, quδd Trinitatis personas ab invicem non distingueret. 2. Dis. cernere, secernere, idem sunt quod distingue- Te ; ac proinde cum personae sint ac dicantur distinctae , recte etiam discretae, & secretae di

cuntur.

CONCLUs Io 2. Τres personae recte dicuniatur aliae ab incleem , sed non aliud. Probatur r. ex Concilio Lateranensi. IV. quod quidem capitulo 1r. sic loquitur: Liere stitiaralius sit Pater , alius Filius, alius Spiritus sanctus, non tamen aliud. 2. Uox, Alius, signthcat personam, econtra vox, Aliud, significat naturam ut hisee verbis probat S. Thomas I. P. q. 3 I. arto Σ. ad 4. Vnde etiam λ rebus humanis si quae rur , suis est He respondetum, Soreates , quod nomen est sopositi . M autem quaeratur , suid est iste strespondetur, Animal rationale O mortale. 3. Ex diver

366쪽

diversa illa significatione vocis , Alius , & vocis, Aliud, Patres concludunt, quδd in Incarnati ne sit aliud & aliud, non autem alius & alius , quia Christus qui ex duabus naturis constat,non constat tamen ex duabus personis: ἡ contra in Trinitate non est aliud & aliud, licet alius &alius repetiantur: In Trinitate alius atque Hius , non aliad atque aliud: cverba sunt Uincentii Lirinensis θ in Salvatore aliud atque aliud, non alius atque alius. 4. Quae ex Concilio Lateranensi , S. Thoma, Vincentio Lirinensi , mox laudata sunt, variis in locis docuit Augustinus, cujus haec sunt verba tractatu 36. in Ioannem: si uid vis ire in alteram partem, ut Leas, Aliud est Pater , Filius aliud φ Alius est , recte dieis; Aliud, non recte . Alius enim est Filius , quia non est ipse qui P ter ; O alius Pater, quia non est ipse qui Filius: non tamen aliud , sed hoe ipsum est O Pater o Filias. CON CL Us Io . Perlonae SS. Τrinitatis diei non possunt dissimiles, alienae, dispares, diser Pantes, disterentes, divisae, separatae. Probatur. Τermini de quibus agitur in conclusione, significant naturam, non Personam; ac Proinde cum fide certum sit, personas non disterre natura, termini illi de personis praedicari non possunt. Confirmatur ex S. Thoma, qui I. p. q. 36. art. 2. in Corpore, sic loquitur: dite tollatur simplicitas. divinae essentiae , vitandum est nomen separationis O divisonis, quae est totius in partes.

Ne autem tollatur aequalitas , Ῥιtandum est nomen

dispoitatis . Ne vero tollatur similitudo , vitandum est nomen alien. O discrepantis. Iis quae mox dicta sunt, lux addi potest ex iis, quae superius de personarum in divinis consubstantialitate , circumincessione , & aequalitate disputavis

CONCLUs Io 4. Dictio exclusiva , Solus , categorematice sumpta, locum habere non potest in divinis: ἡcontra accepta syncategorema

tice, adhiberi potest.

367쪽

Probatur prior pars. Dictio exclusiva , Solus , categorematice sumpta , exclusionem ponit in subjecto, seu essicit, ut subiectum sit solitarium , ut cum dicitur, Ioannes eu solus : atqui quod ponit exclusionem in subjecto, seu quod emcit, ut subjectum se solitarium, non potest dici de Deo ; neque enim Deus est solitarius : scilicet est in Deo beatissimum trium versonarum consortium. Hinc autem concluditur, hanc profositionem , Deus est solus , esse omnino fal

Probatur altera conclusonis pars . Dictio , Solus , syneategorematice sumpta , non aliud denotat, quam ordinem praedicati ad subjectum, seu significat, praedicatum non convenire alteri, quam subjecto: atqui sic accepta, locum habet in divinis,ut patet in hac propositione: Solus Deus es aeremus: neque enim in ea propositione solitudinem inducit in Deo , sed removet praedicatum, IEtemus, a quo1ibet ente, quod non sit

Quaeres, utrum dictio exclusiva, SOIus, aeque conjungi possit cum termino estentiali , &cum termino notionali., Resp. dictionem exclusivam, Solus, cum utro que termino,. entiali nimirum & notionali,conjungi poste. Sic recte dicitur: Solus Deus est omnipotens . Solus Pater generat . Solus Filius ge

neratur .

QUI AE s T I o III. De nominibus adhibendis,ut unitas divis rum personarum expliceIur . Not. Omina quibus suspicari quis posset divinarum pei sonarum unitatem explicari posic, sunt ista, Idem, Unus,Solitariu ,

368쪽

Disseri.VI. De modo loc. cisa Trin. 3 s

Singularis, Unicus, Unitus, Conjunctuis de

iis igitur hic nobis agendum incumbit. CONCLus Io T. Nomen , Idem & Vnum , in neutro genere de divinis personis dici possunt, non autem in masculino,si jungantur termino rem lativo, sectis vero si absoluto. Probatur prior pars. Idem & Unum in neutro genere significant essentiam: ergo cum in tribus personis una ac eadem si essentia, Unum &Idem in neutro genere dici possunt de personis divinis: Hincque colligitur,veram esse hanc pr o Positionem: Pater , Filius, O Spiritus saetimis sunt unum se idem. Altera Pars patet ex eo, quod Idem & Unus eum junguntur termino relativo, significent unitatem suppositi: at in Deo non est unitas suppositi,seu non unum est, sed multiplex suppositum: Hinc ista propositio:Parere F l funt unus in idem, est omnino falsa , utpote S belliana. Τandem tertia conclusionis pars colligitur ex eo, quod voces, Idem, Unus, conjunctae cum termino absoluto, significent naturam aut attributa,quae naturam, secundum nostrum comcipiendi modum, consequuntur: atqui personae divinae sunt quid unum & idem in natura & in attributis quae illam consequuntur ζ ergo , Sc. Hinc autem concluditur, hanc propositionem ,

Pater, Filius , ct Spiritus sanctus sunt unus y idem

creator, unus O idem omnipotens, esse veram .

quia sensus est,uim creativam, & omnipotentiam esse unum & idem in tribus personis . CONCLUs Io 2. Uox, Glitarius, non Potest diei de personis divinis.

Probatur. Uox, Solitarius xcludit non naturae tantum , sed etiam personarum pluralitatem et hinc Augustinus lib. 6. de Trinitate, cap. 7. me

rito negat, dici posse, personas in divinis esse solas, seu solitarias: uuanquam ait ) non invenitur, quomodo dici possit, aut Pater solus, aut Filius solus , cum semper atque inseparabiliter o sit acum Filio sit , ct ille eum Patre r non ut ambo

L a sint

369쪽

316 Instit. TheoIog. Pati II.

sint Pater , aut ambo Filius; sed quia semper λ λ-

scem, neuter Iolus.

Praeterea, eadem vox, Solitarias, separabilitatem significat, hoc est unam personam posse Gne aliis esse: at separabilitas locum non habet in divinis, juxta illud Concilii Toletani XI. in pro fissione fidei: Tria ergo ista unum sunt, natura sic ticet, non personae nee tamen tres saepersonae , sepa- arabiles siman sunt; eum nulla ante aliam, nulla rosi aliam, nulla sine alia xel extitisse, vel qui am sperasse aliquando eredatur: inseparabiles enim νnremuntur, O in eo quod sunt, O in eo quod L

erunt .

CONCLUSIO 3. Uox, Singularis, adhiberi non debet, cum de divinis loquimur. Probatur. Vox, Singularis, in sensu obvio Ggnificat naturς, de qua praedicatur,incommunicabilitatem: at Dei natura non est incommunicabilis, cum in tribus personis reperiatur: ergo, Sc. Inde vero concluditur, hanc propositionem : Pater est Deus singularis, este falsam : nempe Ggnificat, naturam divinam inesse Patri tantum ,

non autem caeteris personis. Confirmatur argumentum ex S. Thoma, gui I. P. q. 3I. art. 2. in Cona. sic loquitur: Ad mirandum Sabemi errorem, vitari debemus singularat Tem , ne tollatur communi bilitas essentiae divinae. Vnde Hilarius dieit 7. de Trinitate , Patrem

in Filium , singularem Deumpraedicare, sacrilegum objicies I. Uox , Ungularis , significae naturam individuam , seu hanc aut illam naturam in particulari : atqui de natura divina potest dici, quod si individua natura : ergo dici quoque potest, quod sit natura singula

Resp. dist. maj. Uox, Singularis, significat naturam individuam incommunicabilem, conC. maj. communicabilem, neg. maj. Natura divinaeu quidem individua natura , sed non est incomm

370쪽

municabilis; ac proinde vox, Singularis, de illa Praedicari non potest. Objicies Σ. Adverbium , Singulamiter, admitti debet,cum de divinis loquimur: ergo debet par ter admitti vox, Singularis . Probatur ant. ex Concilio Toletano XI. quod quidem in professione fidei se loquitur: Deus ergo Pater , Deus Fialius , Deus Spiritus sanctus singulariter dicitur ..... SingulMiser ergo , ut unaquaeque persona plenus

Deus, O totae tres personae unus Deus eo uetur Oereditu . Resp. concesso antecedente, ac ejus probatione , neg. conseq. Ratio disparitatis est, quia ad- Verbium , Singulariter, opponitur multiplicitati naturae; vox verδ, Singularis, opponitur illius communicabilitati: unde recte dicitur, quod tres Personae snt singulariter Deus, hoe est; quod sint unus Deus, non plures dii: econtra non dicitur quod tres personae sint Deus singularis, quia se

sus esset,unamquamque personam esse Deum singularem , hoe est, habere naturam quae caeterislsersonis non conveniret. Eum autem esse Conclinii Toletani sensum, patet ex verbis quae in argumento laudatis subjunguntur '. Deus ergo Pater

Onquit ) Deus Filius , Deus Spiritus sanctus , gulariter dicitur: nec tamen tres dii, sed unus ess

CONCLUs Io 4. Vox, micus, non debet in divinis admitti . Probatur. Vox , Vnicus, & vox, Singularis, idem omnino significant; proindeque cum ista ut conclusione praecedenti dictum est in admitti non debeat, ita nec illa.

Confirmatur ex S. Thoma, qui I. P. q. 3I. art. 2. sic loquitur: Debemus etiam vitare nomen Uniaci, ne tollatur numerus personarum . Assertionem

suam probat S. Doctor ex Hilario : Vnde inquit Hilarius in eodem libro dieit , quod a

Deo excluditin singularitas atque unica intelligentia a

Diuiti su

SEARCH

MENU NAVIGATION