장음표시 사용
351쪽
mutationi a illa econtra pro variis temporum aut locorum circumstantiis mutationem Patia
ResP. 2. concessa maj. neg. min. Ad cujus prohationem dist. maj. Additio particulae, Filioque , est prolatio alterius fidei a Nicama; est compositio formulae praeter Nicaenam, si voces istae , AL
xerius, etem, non sumantur contrarie,cOnc. maj.
si sumantur contrarie, neg. maj. Synodus Ephe-sna prohibuit quidem prolationem fidei, compositionem formulae, quae contraria esset ei quae an Concilio Nicaeno proposita est ; sed non prohibuit eam, quae licet addita Nicaenae , ei tamen non esset contraria. Ratio solutionis petitur ex
facto,quod occasioni fuit decreto Concilii Ephe-sni: illud vero factum, est oblatio Nestoriani symboli facta a Charisio presbytero, quem PhΟ-tius& Anastasius a Nestorio Philadelphiam mis-s, a fidelium communione, quod illi symbolo
dubscribere noluisset, segregaverant : at illud symbolum,ad cujus normam Nestorius recipi decreverat eos, qui aut ex infidelibus aut haereticis Ecclesiae Catholicae darent nomen , Plane co Trarium erat Nicaenae fidei: eo nimirum, Praeter Nestorii circa Verbi incarnationem errores dieκ-vresse asserebatur, Spiritum sanctum nec a Filio, nec per Filium procedere: Sed nee Filium illum eMiamin , neque per Filium suam subsistentiam hα- sentem . . Cum igitur Concilium Ephesinum prohibuit, ne quis aliam a Nicaena fidem componeret, intellexit fidem quae, ut Nestoriana, Nia scaenae contraria foret. Altera nostrae solutionis Tatio Petitur ex eo,quod Charisius, ut se synodo Probaret Catholicum , recitaverit symbolum quod multis in capitibus idem non esset,sive cum
Nicaeno , sive cum Constantinopolitano : &tamen ob id Charisius culpatus non est a sacra synodo; id non impediit, quin ut Catholicus a
Iastabis, Cyrillus in Epistola ad Ioanaem A
352쪽
tiochenum, quae incipit , Laetentur eveli, quaeque contine Orientalium fidei confessionem , se loquitur : 2 ullo autem modo patimur , ut ab aliquo fides illa , sive fidei f=mbolum concutiatur , quod a sanctis quondam Patribus 76Genis editum est.2Veque enim aut nobis , aut ulli omnino alteri , vel unam voculam ibi positam immutare , aut unam etiam θllabam fraeterire permittimus. 2. Actione II. Concilii Cnalcedonensi s. cum a iudicibus rogati essent Patres,ut exponerent fidem, responderunt: In scriptis expositionem non facimus . Re ιι-ia est , quae praedicat, sufficere quae sunt exposita . Regula vult, aliam expositionem non fieri. Ea quae sunt Fatrum, teneantur. 3. Sepoma Synodus, post fidei definitionem, haec habet : s os leges Patrum custodimus . Hos eos qui addunt quid , vel
adimunt, anathematigamus. Ex iis autem textiabus sic conficitur argumentum : Qui asserunt non licere vel voculam quidem in symbolo Nicaeno immutare: qui docent, nullam fieri debere expositionem, eo quod id regula vetet ; qui an γthemati Zant eos qui addunt vel adimunt, censent decretum Ephesinum intelligi debere de additione, quae cum Nic ceno symbolo cohaereat: atqui Cyrillus, Concilium Chalcedonense, septima Synodus generalis id allerunt: ergo, &c. Resp. concessa maj. dist. min. Cyrillus asseruit, non licere vel voculam quidem in Nicaeno
symbolo mutare per additionem aut detractiois nem, quae sit contraria Nicaenae fidei, conc. min. quae non sit contraria, neg. min. Ratio solutionis est,quia Cyrilli tempore, ac aliis etiam seque-tibus, usus invaluerat dicendi, nihil, ne voculam quidem,in Nicaeno symbolo mutari,etsi fieret additio alicujus articuli qui cum Ni caena fide cohereret , & a fortiori, qui ex ea colligere tu P; idque potest ostendi ex confessione fidei Episcoporum Orientalium,quam Cyrillus probat in epistola ad Ioannem Antiochenum, ex qua desumptus est textus qui nobis objectus est. In ea autem fidei
353쪽
consessione Ioannes Antiochenus & Episcopi qui illi adhaerebant, protestantur, se ni nil in sua
confessione addituros Nicenae fidei: De virgine autem Dei genitrice quomodo sentiamus o loquamur , deque unigeniti Filii Dei incarnationis modo breviter dicemus , nihil omnino addentes fidei in Niaea a sanctis Patribus expositar Illa namque, ut prius dictum est a nobis , ad omnem pietatiserenitionem , omnisque haereticae pravitatis refut iionem se ficit. Post solemnem illam protestationem Orientales Episcopi debuissent sin advers riorum suppositione) symbolum Nicamum limpliciter,& prout jacet, recitare;non recitarunt tamen, sed amplissimam scripserunt fidei confessionem,in qua plures 1 unt tum de Incarnati one,tum de aliis capitibus articuli, quorum in Concilio Nicaeno nulla plane fit mentio. Quae mox ad Cyrilli textum adhibita est solutio , adhiberi quoque debet ad textus, qui tum ex Concilio Chalcedonensi, tum ex septimo generali laudata
Guandonam 1 2 E quibus, particula Fili que inferta fuerit symbolo.
Cou L. TN Hispaniarum Ecclesiis particula I. Filioque inserta fuit symbolo sexto labente seculo ue apud Gallos & Germanos octavo ; & tandem in Ecclesia Romana desinente
Probatur prior pars. Additionem de qua agitur, legere est in Concilio Toletano III. quod sub Reccaredo Rege, anno s89. celebratum est: scilicet in symbolo Constantinopolitano , quod laudatus Princeps, ut fidem suam manifestam is ceret , recitavit, inserta erat partieula, Filioque:
redimin O in Spiritum sanctum , Domin m O
354쪽
vivificatorem , ex Patre in Filio procedentem. Eadem additio reperitur quoque in Concilio Τol tano IV. quod habitum est anno 633. non quidem inserta symbolo Constantinop. cum in easInodo recitatum non fuerit, sed in Expositione hdei quam capitulo I. legere est : Spiritum veros inritam, nec creatum , nec genitum , sed procedensem ex Patre se Filio profitem*r. Reperitur quoque in Concilio Toletano VI. quod habitum est
anno 639. nempe in Expositione fidei capitulo I. haec habentur : Spiritum vero sanctum , neque ge nitum , neque creatum , sed de Patre , Filioque procedentem, Oe. Eam pariter, '& quidem insertam symbolo, legere eli in Concilio Toletano VIII. quod anno 639. celebratum est: Credimus in Spiritum sanctum , Dominum, vivificatorem , ex Patre O Filio procedentem . Octavi Toletani Concilii vestigiis inhaesit Concilium Toletanum XII. habitum anno 68 I. nempe in symbolo Constantinopolitanoquod capitulo I. recitatur, haec leguntur : Credimus O in Spiritum sanctum, Domihum , se vivificatorem , ex Patre se Filio procedentem . Tandem eadem additio, & quidem inserta symbolo , legitur in Conciliis Toletano XIII. & XU. quae annis 683. 688. celebrata
Probatur altera confusionis pars. De particular, Filioque , additione actum est in Concilio Aquisgranensi , quod Gallorum ac Germanorum Episcopi anno 8ος. celebrarunt. Ex eo nimirum Concilio Bernarius UUormatiensium,
Iesse Ambianensium , Episcopi, & Adalardus Corbe tensis Abbas missi sunt ad Leonem Papam
III. tum ut ab eo probaretur additio, quam symbolo Patres Aquis ranensis inseruerant , tum etiam ut suaderent, symbolum cum ejusmodi additione inter missarum solemnia Rome cantari
debere : Uerum cum in Aquisgranensi synodo additio illa iacta suerit nullo ex Patribus con tradicente , colligi potest, eam aliquibus an
355쪽
Concilium annis jam apud Gallos ac Germano sobtinuisse. Probatur tertia pars. Ineunte nono saeculo, Leo Papa III. probare noluit additionem, de qua agitur, quamvis id enixe postularent Aquiser,nensis Concilii legati : Si prius quam ita cantaretur, interrogatus essem inquit Leo ad leg tos) ne insereretur, utique respondissem . Ut a tem declararet apertilis, quantum esset alienus ab ejusmodi additione , tabulis argenteis insculpi jussit symbolum , prout a centum quinquaginta
Episcopis editum fuerat in secunda generali synodo . Leo junior inquit Photius in epistola ad Patriarcham Aquil ejensem θ pietatis fervens ete-
lator , ut nullo pacto barbara lingua corrumperetur immaculata nostrae fidei doctrina; Graeca lingua Occidentalibus sanctam Trinitatem glorificandam Ocelebrandam tradidit . Et non foliam sermone cimandato id faciendum curavit; verum etiam quia
busdam ancilibus , quasi eliteis constructis , O columnis erectis , illam inscripsit, O ineonspectu
omnium statuens , ad Ecclesiae valvas collocavit, ut
hoe pacto facile o incorrupte possent omnes pietatem
Additio, quae, ut mox dictum est, initio noni saeculi, a Leone III. tam constanter rejecta sue rat, eodem jam adulto faeculo a Romanis probata est : eo nimirum trahi possunt, quae scribit Photius adversus Nicolaum Papam I. ad omnes Orientis Episcopos, ubi sic loquitur: Praeter ilia quae commemoravimus absurda , sacrum etiam Osanctum Ombolum , cui Dnodica omnia , Oecumenisa suffragia inexpugnabile robur addiderunt dulserinis sermonibus , non sine incredibili audaeia, Diasare aggressi sunt . O mali daemonis medicamenta lSpiritum sanctum non ex Patre solum ,sed etiam ex Fato procedere , mani me praedicotes. Idem quoque videre est in Ratramno Corbe-iensi monacho: is enim Nicolai Papae I. temPO Mbus , hoc est, circa annum 814. lib. a. quem ad
356쪽
versus Graecos pro Ecclesia Romana conscripsit, confutat argumenta, quibus Photius, eique adhaerentes Episcopi aggressi fuerant Occidentales qui particulam , Fitioque, symbolo inseruerant. Hanc quoque blasphemiam propellendam s ait loquens de Photii circa Spiritum sanctum errore decernentes Ecclesiae doctores, super addidere θmbolo, Spiritum sanctum a Filio quoque procedere. Objicies. Manuel Calecas in libro contra Graecos, Damasum facit auctorem additionis particular , Filioque; idque sinquit in ut illud refelleret, quod gignἰ dicebatur ἀ Filio . Manueli Calecae adhaesierunt Genebrardus, nonnullique alii scriptores. Σ . Idem author diffidens de facto, quod mox ex ipso relatum est, suspicatur, additionem de qua est quaestio, factam fuisse sexti seneralis Concilii temporibus, hoc estr circa annum 68o. idque probat ex epistola sancti Maximi ad Marinum . 3. Iulianus Cardinalis sessione s. Concilii Florentini, & Andreas Cologensis sest. I. co tenderunt, additionem de qua agitur, suisse sactam jussu septimae Synodi generalis anno 787.
Prolatum a nobis θmbolum , an septima synodo scriptum est in vetusti μο εο ce verba sunt Iuliani Cardinalis ad Graecorum Imperatorem O impossibile est suo eari, aliquam in eo factam
fulse mutationem. Habemus porro ct antiquum hiastoricum virum doctum , qui quidem inter multa alia narrat, hoc etiam , symbolum videlicet , ita
se a septima θnodo expositum in lectum , quod
etiam ex ejus testimonio probamus: ergo particula,
Filioque, ubique, saltem apud Occidentales, inserta fuit symbolo Constantinopolitano ante nonum sarculum. Resp. ad I. Calecam nullo teste probare factum quod narrat. Praeterea si ut vult ille scriptor Damasus & Romana synodus sub eo cel brata,post Concilium secundum Oecumenicum, Particulam, Filioque , symbolo inseruissent, quisieri potuisset, ut Leo III. a Gallis de ea additio-
357쪽
ne consultus, eam reprobasset. Addendum est,in
Synodica Concilii Romani sub Damasci nihil eile quo factum illud confirmetur. Resp. ad 2. in epistola Maximi contineri quidem dogma Larinorum de processione sancti Sp, rilsis a Patre & Filio , sed de additione ad symbolum nihil omnino reperiri. Resp. ad 3. historicum quo nitebatur Iuli,nus Cardinalis, non multam mereri fidem . Nam I. si septima synodus generalis additionem illam decrevisset, decretum non po tui siet fugere Graecos, qui summa cum cura laudatae synodi servabant acta. 2. De illo septimae synodi decreto altum est silentium apud Anastasium Bibliothecarium; qui annis septuaginta post, Graecum illius Concilii textum in linguam Latinam transtulit. Ex iis quae tum in hoc arti eulo , tum in praecedenti dicta sunt, patet I. Graecos,post Photium, immerito Latinis vertiisse crimini, quod particulam , Filioque , symbolo inseruerint: patet 2. illam insertionem, desinente sexto secuto,primum factam fuisse ab Episcopis Hispaniarum S Galliae Narbonensis, quae tunc Hispanorum regibuS pDrebat et patet 3. Germanos & Gallos in Concilio Aquisgranensi additionem illam probasse , &cum ea, inter missarum solemnia, symbolum decantaste: patet q. eandem additionem non fuisse statim ab Ecclesia Romana probatam e Patet denique s. probabilem esse sententiam quae docet, Ecclesiam Romanam Nicolai Papae I. temporibus particulam, de qua est quaestio, inseruisse symbolo.
358쪽
De modo loquendi circa Trinitatem .
Ol. πNhae dissertatione quei aeremus I. quibus A nominibus exprimi debeant numeruS, distinctio, unitas personarum in divinis; 2. utrum essentialia de relativis, & vicissim relativa de eL sentiatibus praedicari possint; 3. utrum essentialia pro relativis supponere possint; 4. utrum ab stracta de concretis, & concreta de abstractis praedi
Quas TIO PRIMA. De nominibκs quibus numerus personarκm
exprimitur. I Raecipua nomina quibus personarum L numerus exprimitur, sunt pluralitas, multiplicitas, trinitas: necesse est igitur,ut hic ea
CONCLus Io I. Pluralitatis nomen admi ti debet in divinis. Probatur. In divinis est vera ac realis pluralitas : sunt enim in Deo tres personae: ergo Pluralitatis nomen debet in divinis admitti . Objicies. Illud nomen non debet in divinis admitti,quod, nisi aliquid addatur,tam potest intelligi de naturis, quam de personis: atqui nomen, Pluralitas, nisi aliquid addatur, tam potest intelligi de naturis, quam de personis; nec enim magis unum significat quam aliud, sed in se sum Pium abstrahit ab utroque: ergo nomen illud,
359쪽
saltem simpliciter, & sine addito, admitti non debet in divinis. Resp. neg. maj. Ratio est, quia cum nihil additur nomini, quod est indifferens ad significandum unum potius quam aliud , illius significatio
determinatur per subjectum de quo praedicatur; ac proinde cum Deus, in quo dicitur esse pluralitas , excludat in suo conceptu pluralitatem naturarum, vox, Pluralsas, ratione subjecti restringitur ad pluralitatem personarum, quae realiter & a parte rei in Deo reperitur: hi inc patet,hanc Propositionem: In Deo est pluralitas, esse simpliciter
CONCLus Io 2. Multiplicitas , sive sine addito, sive cum hoc addito, Personarum, admitti debet in divinis . Probatur. Multiplicitas sine addito, non in- eludit multiplicitatem naturarum, qui a s sicut dictum est de pluralitate in abstrahit a multiplicitate, sive naturarum, sive personarum ; ac Proinde nihil dicit quod Deo repugnet: atqui quod nihil dicit quod Deo repugnet, simpliciter ac sine addito potest in divinis admitti: ergo ,&c. Iam vero si simpliciter admitti possit, a fortiori potest
cum addito,Personarum, admitti. Confirmatur ex eo, quod in Deo revera sit multiplicitas persen, rum I ac proinde cum dicamus multiplicem processionem, multiplicem relationem, eo quod in Deo revera sit multiplicitas processionum, multiplicitas relationum: ita etiam cum revera in
eo sit multiplicitas personarum, possumus dicere multiplicitatem persenarum in divinis admitti
Objicies. Si multiplicitas in abstracto, simpliciter ac sine addito, admitti posset in divinis, ista propositio , Deus est multiplex, simpliciter admitti poliet i squidem ille diei potest multiplex, de quo multiplicitas potest praedicari simpliciter : atqui, &c. ergo, &c. Resp. ad I.&a. neg. maj. Ratio est, quia VOX ista I
360쪽
Dissert. VI. De modo Dq. circa Trin. 3 7
ista, Deus, non abstrahit a natura , sed illam somm aliter ut ajunt includit: scilicet Deus, idem est ae habens divinitatem; habens autem divinitatem, est habens naturam divinam : econtra multiplicitas simpliciter prolata, non includit naturam; ac proinde de Deo simpliciter potest praedicari. CONCLUs Io 3. cum de divinis simpliciter, hoc est sine addito, loquimur, recte utimur nomine Trinitatis. Probatur. Primo, Patres cum locuti sunt de divinis, usi sunt nomine Trinitatis, ut videre est in author e symboli, quod passim quidem, sed falso, tribuitur Athanasio: Unitas in Trinitate , Trinitas sn unitate veneranda sit: in Hilario qui libros inscripsit De Trinitate: in Augulfino qui eadem usus est inscriptione ; in professione fidei Concilii Toletani XI. sic enim incipit :Confitemur O eredimus saneram atque is est ab lem Trinitatem ; in Concilio Lateranensi IU. Et ideo sinquit capitulo 2. ) in Deo Trinitas est
solummodo, non quate itas; in Concilio Florentino : In nomine igitur sanctae Trinitatis, inquit Eugenius titulo Desinitio Synodi. 2. Idem evincitur ratione. Si quidem simpliciter eo uti possumus,cum de mysterio loquimur, in quo est determinatus numerus ex tribus personis constans: atqui in mysterio de quo agitur, est determinatus ille numerus: ergo, &c.
Objicies I. Concilium Τoletanum XI. quod anno 67s . celebratum est, sic in fidei professione loquitur: Nee recte diei potest , ut in uno Deo sit Trinitas: Ergo Trinitatis nomen non debet in divinis admitti . Resp. dist. conseq. Trinitatis nomen quod pro essentia supponat, non debet in divinis admitti, Conc. conseq. quod supponat pro personis, neg. conseq. Concilium Τoletanum XI. priore modo non autem posteriore, loco laudato sumpsit Trinitatis nomen;unde postquam dixit: Nse recte dici
