Institutiones theologicae ad usum seminariorum. Authore Gaspare Juenin ... Tomus primus septimus

발행: 1704년

분량: 575페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

dis Institi Theolog. Pars II.

damnasse Arianos dicentes, uis aliquando tempus, quando Filius Dei non erat. Dices r. Nonnulli Patres hanc vocem, In principis, interpretati sunt de Patre aeterno, in quo erat Verbum, eum creata educta sunt ex nihilo , sc nimirum explicatur ab Augustino lib. 6. de Τrinitate, cap. s. Alii vero eandem vocem, In principio, exposuerunt de initio rerum omnium, ita ut 'inquiunt ) Ioannes signiscare voluerit originem mundi, seu Verbum extitist e, cum mundus fieri coepit: Atqui ex suppositione illarum explicationum, hae voces, In principio, non probant a ternitatem Uerbi: siquidem potuit esse in Patre tanquam in principio, a quo originem suam ducit; potuit jam existere antequam mundus fieri inciperet, & tamen non esse aeternum ζunde Ariani licet laterentur, Verbum ante munm dum extitisse, negabant tamen, illud aeternum

esse.

Verum inanis est illa objectio: nam quamvis in suppositionibus de quibus agitur, Uerbi a temnitas non tam aperte adstruatur, quam in priore quam retulimus, solide tamen stabilituri siquidem si Verbum jam erat in Patre, si jam existebat cum omnia facta sunt, sequitur ipsum factum non suisse, ac proinde ipsum esse aeternum. Dices 2. non magis ex his verbis , In principio erat Vrebum , .colligi potest aeternitas Filii, quam ex istis quae Genesis I. leguntur,la principio cream vix Deus caelum o terram , potest colligi aeternitas coeli aut terrae. Sed contra est, quia Moyses non dicit ab sol te, coelum & terram fuisse in prineipio, addit econtra, in principio creata fuisse: quod autem creatum est, ςtemum esse nequit: Ioannes e comtra non dixit, Uerbum in principio factum fuisse , sed simpliciter suiste , ae omnia per ipsum suisse

facta.

Dices 3. nomine Verbi, quo Iomanes laudat sui Euangelii loco utitur, non significari perso

42쪽

nam a Patre distinctam, sed divinam Patris sapientiam ab eo non distinctam, per quam educta sunt ex nihilo, quaecumque facta sunt: Ita apud Athanasium oratione contra Arianos , qui dam Ariani ratiocinantur .' Sed stare non potest ea responsio; nam de eo de quo Ioannes dixerat: In principio erat Verisbum: Omnia per ipsum facta sunt, O sine ipse factum est nihil , dicit, Verbum caro factum est , O

habitote in nobis; quae quidem voces haud dubie non de interna sapientia Patris , sed de arte no ejus Filio necessario intellisi debent: nempe eum, Per quem omnia facta sunt, quique factus est caro, Ioannes statim declarat sui sie Dei Filium: Vidimus gloriam ejus, gloriam quasi θω nisi a Patre. Id verδ confirmatur ex Apostoloqui ad Hebraeos I. scribit,per Filium, quem Ioannes vocavit Verbi nomine, saecula & universa quae coeli ambitu continentur, condita fuisse. Secundo. Idem Ipannes eum quem dixerat Verbum, quem asseruerat suisse in principio, conceptis terminis asserit fuisse Deum: Et Deus inquit) erat Verbum. Nonnulli dubitant, qu nam terminus in ea Ioannis propositione sit se, jectum, qui vero terminus sit praedicatum ; seu dubitant, an Verbum de Deo praedicetur , an Deus de Verbo, ita ut sie termini disponi debeant, Deus erat Verbum , aut, Verbum erat Deus.

Nilarius lib. I. de Trinitate cap. 7. multique post illum Patres docent, Deum de verbo praedicari. Hilarii expositio cum euangelii contextu eoha Tet quam maxime: nam Ioannes non de Deo, sed de Uerbo ante locutus fuerat: In prineipio erat Verbum , Verbum erat apud Deum ; par igitur est ut quod illis sententiis immediate subjicitur : Et Deus erat Verbum, de Verbo , non autem de

Deo de quo non erat quaestio praedicetur. Sed sive in illa Ioannis propositione Deus se subjectum, & Uerbum praedicatum , sive e con tra Verbum sit subjectum, & Deus praedicatums

43쪽

3o Instit. Theolog. Pars II.

valet argumentum pro Uerbi divinitate ex ea desumptum: Si quidem si Verbum sit subjectum , evidenter patet, ipsum elle Deum: nimirum ille Deus est, de quo Scriptura divinitatem ipraedicat, scut illa substantia est homo, de qua praedica tur humanitas, cum ex logicis, in propositione subjectum N praedicatum identificentur. Si autem Deus sit subjectum, & Uerbum sit praedi-

Catum, non alius quoque erit sensus: quia si Deus sit Verbum, Uerbum debet esse Deus, quia subjectum & prsdicatum propositionis co vertuntur propter rationem, quam ex Logicis mox tradidimus: idque hoc exemplo patet: H mo est animal mente praeditum; Animal mente praeditum est homo. Ergo ex laudata Ioannis sente tia Deus erat Verbisn, invictissime colligitur, Uerhum esse Deum. Dices I. Equidem Verbum eo loci Deum v

cari , sed id non intelligitur de Deo summo, se dde quodam minore Deo, seu de eo qui propter excellentiam, qua inter alia creatapollet, Deus appellatur. Id autem patet ex eo, qudd Deus qui de Verbo praedicatur, in Graeco textu sine articulo legatur, cum e contra Deus cum articulo Praeposito cΘεος semper legatur; unde non simpliciter, sed per emphasim Deus appellatur, quasi dicatur Magnus ac Summus ille Deus. Ita apud. Chrysostomum Homilia 3. in Ioannem Ariani

quondam, ratiocinabantur.

Sed sutilis est ea responsio. Nam I. ut ibidem advertit Chrysostomus) Pater in Scripturis no

nunquam sine praeposito articulo Deus appellatur , ut in hujusce capitis versiculo 6. legere est: Fuit homo missus a Deo, 7. contra vero Fili us, τ Θis Deus, cum articulo vocatur saepius, ut patet eX versu s. tioni capitis qpistolae ad Romanos. Cur autem Ioannes hoc loco articulum non addiderit, hanc Grammatici rationem reddunt. Non solet cinquiunt Graeca lingua praedicato proPO si conis articulum praeponere,sed subjecto tantum:

44쪽

nnJe ΛογGVerbum,quod est,ut observatum sui subjectum propositionis, articulum habet, non autem vox Θεος,quae est illius praedicatum. Dices h. Verbum in laudata Ioannis sententia vocari Deum eo modo, quo Moyses Exodi 7. vocatus est Deus Pharaonis.

Sed illud Arianorum effugium praecludit Hilarius lib. de Trinitate cap. 7. ubi scribit, Moysem non absolute dici Deum , sed cum additione, Deum Pharaonis ; ac proinde s addit) Myses Pharaoni Deus datus est, dum timetur, dum oratur sdum punit, dum medetur, hoc est, Moyses ratione effectuum,quos in Pharaonem operabatur, seu, quod in eum Dei potentia uteretur, Voca tus est Deus ; cum e contra Verbum in Evangelio simpliciter ac absolute Deus appelletur. Praeterea Scriptura no dicit, Moysem fuistie Deum Pharaonis, sed a Deo ipso constitutum suisse Deum Pharaonis: Ecce verba sunt ipsius Dei, Exodi 7. 3 eonstituite Deum Pharaonis . Aliud ess inquit ibidem Hilarius in Deum do. , aliud Deum

esse. Eo ipse quod dicitur constitutus Deus , non Π iuratis , sed 'ctilius signimatur Deus is Addunt i terpretes aliqui, Moysem non suisse vocatum Deum, sed Deum Pharaonis, hoc est, triunt )in opinione Pharaonis . Addendum est, in eo l .co non legi nomen Adonat, quod apud Hebraeos est nomen Deo proprium, sed Elohim , quod Chaldaeus R. Abraham Nuntium ae legatum ata

Pharaonem nterpretatur.

Tertio, haec sententi quam Ioannes aliis hactenus explicatis subjicit: Omnia per ipsum facta sunt , O sine ipse factum est nihil , non minusquam praecedentes Uerbi divinitatem confirmat. Nam I. Dei selius est creare, nempe ut philosophi definiunt ) ad creandum superanda est diastantia infinita, nihili nimirsim ad ens , qua ma jor excogitari non potest; ac proinde ad id requiritur virtus infinita; quae quidem ut patet soli Deo convenire potest . Atqui Ioannes asserit

45쪽

32 . . Instit. Theolon Pars II.

Verbum omnia eum Patre creasse: Omnia per 'fum facta sunt: ergo pariter asseruit, Verbum esse substantialiter Deum.1. Si Uerbum non sit Deus, factuus , seu creatum suit a Deo , cum inter Deum &ens factum ac creatum non sit aliquod medium: atqui Ioannes docet, Uerbum factum , seu creatum non fuisse: Scilicet illud ens factum, seu, creatum non est , per quod quaecumque sunt sacta, seu creata, suerunt facta ac creata: Sed, ex Euangelio, quaecumque sine ulla exceptione facta sunt, seu creata, Per Verbum facta, seu creata sunt: ergo Verbum non est ens actum, seu creatum: Meat inquit Augustinus tractatu I. in Ioannem ) nune neseis quis insidelis Arianus , se dicat, quia Verbum Dei factum est. I modo potest fier6ut Verbum Dei factum sit, quando Deus per Verbum fecit omnia ' S. O Verbum Dei

ipsum factum est, per quod aliud Verbum , se num est ' Si hoc dieii , quia hoc est verbum Verbi, pes quod factum est, illud ipsum Geo ego

unicum Filium Dei. Si autem non disis ver bum Ver

hi, concede non factum , per quod facta fiunt omnia a non enim per se ipsum fieri potnit, per quo acta

sunt omnia . . . . '

Dices r. ab illa generali sententi : Omnia perissum octasunt, Verbum excipi deberet & in

hoc Ioannem imitatum esse tritum loquendi morem; nempe ita loqui solemus, ut cum aliquid universe de aliquibus dicimus, nos ipsos & eos quibuscum loquimur, comprehendi nolimus Sie cum Christus Marci 3. dicit, Honsurrexi, imire natos mulierum major Ioanne Baptista , se ipsum minime comprehendi voluit, sicut nec Apostolos cum Matthaei I 8. Centurionis fidem hisce verbis laudavit, riton in veni tantam sidem in Israel. Uerum non cohaeret illa responsio cum Euangelii textu. Nam I. Ioannes ante sententiam de

qua agitur, Omnia per ipsum facta sunt, jam dixerat , Verbum esse aeternum, ac proinde negaverat esse factum , In principio erat Verbismo L.

46쪽

Differt. I. De Existent. SS. Trin. 3 3

Postquam asseruit,omnia per ipsum esse facta, co n-ceptis terminis negat, aliquid sine ipso factum suille , Et sine 'sesectum es nihil. Igitur assertio Arianorum contendentium aliquid , Verbum scilicet, sne Verbo factum suisse, aperte eo tradictoria est assertioni Ioannis, Sine sese factum es nihil. 3. Ioannes, quafi excludere voluisset Arianorum exceptionem , addidit , suod Oetam est, seu, nihil ex iis quae facta sunt, sne verbo factum fuisse. Quae tertio loco hic proposita est ratio, locum habet in eorum opinione, qui cum aliquibus Patribus censent, Ioannis sententiam , mne ipse factum est nihil, claudi non debere puncto, nili post haec verba, stuod factum

est, ita ut sie ex integro legi debeat: Sine ipso factum est nihil quianctum est. Vide Maldonatum

Comment. in Ioannem cap. I. Dices a. Euangelium eo sensu afferere , omnia per Verbum secta esse, quod fuerit veluti instrumentu, quo Pater usus est in Universi creatione rid vero confirmatur ex eo,quod Euangelium non adhibuerit praepositionem . ,sed praepositionem,per, quae non causam principalem, sed instrumentalem tantum signincat: at ex eo quod Ue bum suerit veluti instrumentum , quo Pater usus est in Universi creatione , non recte colligitur Verbum esse Deum. Ita veteres Ari ani cavillantur apud Athanasium libro de communi essentia

Patris & Filii & Spiritus Sancti, & apud Basilium

libro de Spiritu Sancto cap. 2. Sed nullius est ponderis ea responsio. Nimirum I. discrimen illud inter praepositiones a &pe'quo nitebantur Ariani,non est perpetuum in Scripturis: variis enim exemplis ostendi potest praepositionem per non minus quam praepositio. nem a conju ngi eum causa principe: id videre est . in locis quae hic subjicimus. Geneseos 4. Possedi

hominem per Deum. Proverbiorum 8. Premere ges regnant. Primae ad Corinth. I. Paulus vocatus

Apostolus Iesu Christiper voluntatem Dei. 2. Hoc in

47쪽

Instit. Theolog. Pars II.

' in loco praepositionem per significare causam Principem , non autem instrumentalem , docet Paulus in epist. ad Hebraeos cap. r. ubi illud psalmi IOI. Initio tu Domine terram fundasti, O vera manuum tuarum sunt coeli , quod haud dubie Psalmus Deo tribuit, de Christo dictum affirmat. i. Ariani nullo Scripturae aut Patrum testimonio probare possunt,Euangelium in loco, de quo agitur , sumere, Omnia per ipsum facta sunt, pro causa instrumentali : Non tantum igitur falsa est eorum interpretatio, sed etiam temera

ria..

Profertur regumentum desumptum ex primae epistο- lae Ioannis cap. s.

Prioris epistolae Ioannis capite quinto haec

leguntur: suoniam tres sunt qui testimonium danata coelo: Paser, Verbum , se Spiritus Sanctus: Ohi tres unum sunt . Atqui eo Ioannis textu demonstratur Uerbi divinitas. Nam eo textu Uer hi divinitas demonstratur, quo ipsa Patris nat ra Uerbo tribuitur: Sed textu de quo agitur, ipsa natura Patris Verbo tribuitur: nimirum de Verbo praedicatur unitas cum Patre : Hi tres unum sunt. Ea autem unitas non est unitas personae, eum Pater,Verbum,& Spiritus,ibi tanquam tres testes

laudentur, idque sicut docet Scriptura ut in

ore duorum vel trium stet omne verbum. Non est quoque sola unitas, consenssis: siquidem eadem est unitas , de qua Christus haec habet , reo se Pater unum sumus; unitatem vero de qua Christus laudatis verbis loquitur, non est ut ostendemus. in tractatu de Incarnatione , agentes de Christi divinitate) sola unitas conse sus,cum sit unitas,qua Christus probat, neminem posse oves illi traditas a Patre, de manibus illi us rapere. 2. Testimonium quod dant in coelo P ter, Verbum, & Spiritus Sanctus, Euangelista moX, seu, versu nono, vocat Dei ipsius testimonium s

48쪽

Dissere. I. De Existent . Trin. 3 s

nium, illudque opponit testimonio creaturarum: Si inquit testimonium hominum accipimus, test monium Dei majus est: quoniam hoc est testimonium Dei quod majus est , quoniam testificatus est de Filio

μοζ ergo unitas cum Patre, quae de Verbo hic praedicatur, est unitas natura . Dices I. Versum, ex quo desumptum est argumentum , non esse indubitatae fidei: nec enim in Graecis exemplaribus, imo nec in pluribus Latianis reperitur. Verum corruit illa responsio ex iis, quae superius de divinarum personarum reali distinctione agentes diximus. Dices 2. Si voces istae verssis septimi: Hi tres unumsunt, significent unitatem elsentiae & naturae, eandem quoque versu octavo significabunt, Et tressunt, qui testimonium dant in terra , spiriatus , aqua, in sanguis: O hi tres unum sunt: a qui voces illae versu octavo non significant unit rem essent & naturae, neque enim dici potest: spiritum, aquam & sanguinem habere unam es.sentiam , eandem naturam. Sed contra est I. Nonnulli contendunt, voces verssis octavi: Hi tres unumsunt, additas suisse ab Arianis, ut vim argumenti pro Verbi divinitate ex versu septimo desumptam elevarent. Con firmant ex eo, quod Lovanienses correctores t stentur, se quindecim codices Latinos legisse, in quibus non reperiebantur. 2. Alii assirmant qui dem, adjecta non esse verba de quibus agitur , cum in omnibus Graecis codicibus excepta tamen Complutensi editione in constanter legantur, sed contendunt, corrupte in Latinos codicesi repsisse: nam ajunt in Graecis omnibus leguntur cum appositione prs positionis; In,hoc modo, Et hi tres in unum sunt ; idque factum est aut Scribarum oscitantia, aut Arianorum fraude. Unde fit Latini codices cum Graecis exemplaribus co I reant, eadem ratione vulgatae Latinae editi

nis textus ita explicari debet, aς si praepositio ma

49쪽

36 Instit. Theolog. Pars II.

ea contineretur: quamobrem dicendum est,hune este laudatae sententiae sensium, Et hi tres unum simi, hoc est . ad unum de Christo testimonium reseruntur, seu, ut exponit Oecumenius 3 Adrinam, eandemque rem, humanitatis nimirum a Verbo assumptae veritatem , testandam consen

tiunt a

Quaeres, qua de re & quando , Pater, Verbum, & Spiritus Sanctus testimonium in coelo

dederint . .

Resp. ad I. eos dedisse testimonium, seu testificatos fuisse, Christum i desse, quod de se ipso praedicaverat, Messiam nimirum in lege promis, sum, Deum verum ad hominum salutem incarnatum. Ratio est, quia verba versus septimi, ab istis verssis sexti, immediate praeceduntur: Et spiritus est qui testimatur, quoniam Christus est

versias .

Resp. ad 2. Patrem aeternum variis modis ac temporibus testatum fuisse, Christum esse suum Filium, ac mundi redemptorem. Nempe in tu Iius tum baptismo tum transfiguratione VOX P tris insonuit: me est Filius meus dAectus in quo mihi eomplacui : Ipsum audite. Ioannis I 2. cum Iesus sic orasset: Fater elarifiea nomen tuum , statim audita est vox de coelo: ει elarifieavi O iterum

elarificabo. Addendum est, Patrem toties Christo testimonium perhibuisse, quoties Christus edidit miracula, quibus divinam suam missionem confirmavit: Amen, amen diso vobis ait Jpse: Christus lamnis s. versu 1ς. Von potest 6 im a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facie rem : quaecumque enim ille feceris, hae O Filius similiter faeis . Uerbum, altera Ss. Τrinitati spe sona, toties Christo testimonium reddidit, quoties Christus dixit se esse Dei Filium, idque miraculis confirmavitivrcriunt Iudaei apud Ioannem cap. 19.) legem habemus, ct secundum legem nostram debet mori , quia Filium Dei se fecit. Si i

ritus sanctus lapius quoque pro Christo testi

Disiti so

50쪽

Dissere. I. De Existent. SS. Trin. 37

monium reddidit; ει Spiritus est qui is eatur

quoniam Christus est veritas : idque prassertim comtigit , cum in specie columbae super Iesum bapti-Σatum descendit: Scilicet Ioannes Baptista eo sugno novit eum esse ad populi redemptionem divinitus missum: u i me misit baptigare 1n aqua inquit ipse Ioannes Baetista, in Ioannis Eua gelio cap. r. ) ille mihi dixis: Super quem videris

Spar1tum Sanctum descendentem es manentem super

eum, his est qui baptietat in Spiritu Sancto. Et ego vidi se resimonium perhibu quia hie est Filius Dei. Quaeres 2. quid nomine spiritus, aquae & famguinis intelligi debeat, & qua de re testimonium perhibuerint. Resp. ad I. nomine spiritus intelligi humanam, animam Christi: per languinem vero & aquam intelligi debere sanguinem & aquam, quae ex Christi mortui latere fluverunt. Ad a. dicendum est,spiritum, languinem & aquam perhibuisse testimonium in terra, hoc est, testimonium quod minus quidem est divino, cujus versus septimus

meminerat, sed tamen omnino certum, de veritate humanitatis in Christo: quemadmodum enim Ebion negabat divinitatem Christi, cui tota Τrinitas versu septimo testimonium perhibuit, ita Basilides negabat humanitatis veritatem, cui versu octavo spirixus, sanguis &aqua testimonium perhibent i Utrumque illum haereticum priore sua epistola Ioannes aggreditur: unde tum pro Christi divinitate, tum pro illius humanitate

plures in ea textus reperiuntur. Profertur argumentum desumptum ex Matthaei eapite 28.

Hujusce dissertationis quaestione I. Person rum in divinis distinctionem probavimus his Christi verbis, quae Matthasi cap. 28. leguntur:

Eumtes ergo docete omnes gentes , baptisantes eos λnomine Patris se Filia O Spiritus Sancti. Verum ea Verba non minu aperte probant & Filii & Spim

SEARCH

MENU NAVIGATION