장음표시 사용
51쪽
ritus Sancti divinitatem. Si quidem I. Apostoli jubentur baptizare non minus in Filii & Spiritus Sancti nomine, quam in nomine Patris: aequa les igitur potentia , auctoritas & efficacia baptis. matis respectu, Patri , Filio S. Spiritui Sancto tribuuntur. 2. Si Filius & Spiritus Sanctus essent creaturae, Christiani baptiZarentur in nomine alicujus creaturae, quod tamen negat Paultis priamae ad Corinth. I. Ex his patet, Athanasium ora tione contra Sabellii Gregales, Hilarium agendo de Τrinitate, Fulgentium libro contra objectioinnes Arianorum, caeterosque veteres Patres merito usos suisse laudato Matthaei loco, ut Arianos debellarent. Solvuntur Scriptura loca quae eontra Verbis divis
Objicies r. Scriptura docet, Christum non esse
Deum, sed meram creaturam: ergo docet quoque , Verbum non elle Deum, sed creaturam. Resp. I. neg. ant. Quae enim adversiis Christi divinitatem argumenta proseruntur, nullius omnino sunt ponderis, ut in tractatu de Incarnatione contra Nestorianos ostendemus.
Resp. 2. hic non esse quaestionem de Chri sudivinitate, sed de divinitate Verbi, ut jam superius observatum est: unde haec, seu Verbi divinitas , revera flaret, quamvis squod tamen dictu impium est, quodque suo loco suse probaturi sumus, Scripturae & traditioni repugnare) Christus vere non esset Deus: unde in forma negari debet argumenti conseq. Objicies z. Ille non est Deus, qui a Deo creatus est: atqui Verbum, creatum est a Deo : nempe
Verbum, idem est eum Sapientia, sed Sapientia fuit a Deo creata: Ab initio sati ipsemet Eccle
va creata suit creatione improprie dicta, conc. mini
52쪽
Dissen. I. De Existent. SS. Trin. 79
min. Creatione proprie dicta, neg. min. Creatio improprie dicta, idem est eum simplici productione ac generatione; creatio vero proprie dicta, est eductio ex nihilo. Illa, non autem ista, Dei Sapientiae convenit: Scilicet Sapientiae ea
creationis species convenit, quae cum aeternitate
conjuncta sit: Ab aeterno inquit ipsa θ ordinata
sum : at creatio proprie dicta cum aeternitate conjuncta non est. Praeterea dici potest, laudatum ex Ecclesiastico locum intelligi de Sapientia incarnata , seu de Christo, prout est homo et caro Dominum agnoscit inquit Ambrosius lib. I. de Fide cap. 7. 9 divinitas Patrem . Dominus ergo eremit me, id est, secit & condidit me, ratione humanitatis; initium viarumsuarum , quia ipse Christus nobis via est factus, ut eo duce nobis ad virtutem persectam & immortalitatem adi tus Pateret. Eamdem responsionem tradit Fulgentius libro adversus objectiones Arianorum 2 Eam pariter tradit Augustinus lib. x. de Trinitate
Objicies x. Ille, quo , tanquam instrumento, Deus usus est ad rerum omnium productionem snon est Deus: nempe instrumentum est quid in-4erius eo, qui instrumento utitur: atqui Uerbum fuit instrumentum , quo Deus usus est ad rerum omnium productionem: id enim probare vide tur haec verba Ioannis I. Omnia per ipsum facta sunt , nec non haec alia, quae leguntur ad Hebr. I. Per quem feeitosecula : ergo, &c.
Rela. I. ad I. conta mai. neg. min. Ad 2. nego
Praepositionem, Per, eo loci significare causam instrumentalem. Ratio est r. quia antequam Ioannes diceret, Omnia per ipsum facta sunt , jam
dixerat , Verbum esIe aeternum , ipsum elle Deum, sine ipso nihil omnino factum suisse: vi de quae superius in eum locum dicta sunt. 2. Ap stolus capite r. Epistolae ad Hebraeos , Verbo tribuit dotes, quae soli Deo conveniunt: nemPδ tribuit et jugem orbis couservationem, Portans
53쪽
que omnia verbo virtutis seuer ita ut, quemadmodum si Pater manum tuam subtraheret, stati in mundus in nihilum lapsurus esset; ita etiam idem accideret, Verbo manum suam, cum ei totus orbis innitatur, subtrahente. Sed de hoc loco vide , quae in tractatu de Incarnatione dicemus agentes de Christi divinitate. Resp. a. distinguendo Ioannis & Apostoli textus: Omnia per ipse m facta sunt: Per quemfeeit 9
fecula, tanquam Per causam exemplarem , conc. ant. tanquam per cRusam instrumentalem, neg. ant.Verbum suit causa exemplaris,ad quam Deus Pater exegit universi ereationem: scilicet Pater Per Verbum operatur tanquam per ideam, in qui omnium agendorum rationes continentur . Ita
locus ille exponitur ab Augustino , pluribusque Patribus. Vide quae tom. I. de Dei ideis dbtia sunt.
ARTICUL Us II. uid de Verbi divinitate senserint Patres trium priorum saeculorum.
Ide. 1. T Onnulli E Socinianis fatentur quis I dem, trium priorum faeculorum Patres agnovisse Uerbi divinitatem, sed contendunt,eos illo in capite novatores fuisse, seu ipsos statim post Apostolorum mortem immutasse Gdem, quam iidem Apostoli docuerant. Alii a contra contendunt, Patres sarculorum, de quibus agitur, constanter ad Nicaenum usque Concilium docuisse, Verbum non esse Deum. Ol. 1. Methodi causa hic expendemus L. quidlde controversia, de qua est quaestio, sens, rint Patres Orientales, qui ante Concilium Nicaenum I. vixerunt: M in aenam pariter suerit mens Occidentalium , qui idem Concilium praΘcesierunt
54쪽
Proponitur Patrum Orientalium doctrina.
CONCLUs Io . Patres Graeci , qui floruerunt ante Concilium Nicaenum I. docuerunt Verbum vere esse Deum. Probatur. Praecipui Patres Graeci , qui ante Concilium Nicaenum Ι. floruerunt, sunt Ignatius martyr, Polycarpus, Iustinus martyr, Athenagoras , Irenaeus , Clemens Alexandrinus . Origenes, Dionysius Alexandrinus, Gregorius' Thaumaturgus , Episcopi Concilii Antiocheniqui Paulum Samosatensem damnarunt, Pamphilus martyr, Lucianus& Methodius martyres zAtqui ii Patres docuerunt, Verbum vere esse Deum; ergo &c. Minor propositio patebit ex eorum Patrum textibus, quos modo subjiciemus.
Ignatius martyr plurimo tempore vixit priore Ecclesiae saeculo, nempe diem extremam clausit
anno Io8. Is in Epistola ad Ephesios sie de Christo loquitur: Unus est medios earnalis Ospiritu
ιis , factus O mnsactus , in ea e Deus, in morte vita vera , O ex Maria O ex Deo. Unde sie arguitur. Ille docuit, Uerbum esse Deum, qui iplum conceptis terminis vocat Deum; qui asserit,ipsum non esse factum: atqui Ignatius Verbum conceptis terminis vocat Deum, asserit, ipsum non esse
factum : nam id praedicat de Christo ; Christo autem non convenit,nisi ratione Verbi: ergo, &e. Alios ejusdem Ignatii textus vide in tractatu de Incarnatione iis locis, ubi expresie Christi divinitatem adstruemus. MIFempus.
Polyearpus, Ioannis Apostoli discipulus, E sebio teste hin. lib. 4. eap. s. jamjam marty
55쪽
rium subiturus, sic preeatus est: uuamobrem de omnibus te laMdo , te benedico , te glorifico persem- ternum Fontificem Iesum Chrissum, dilectum Fialium tuum, per quem tibi , una cum ipse , - Spia ritu Sancto , gloria nune se in secula Deutorum iaragmen. Polycarpus iis verbis. I. vocat Christum sempiternum pontificem: at nullum ens, praeter Deum, est sempiternum . 2. Filium una cum Patre glorificat, seu aequalem ipsi gloriam tribuit: at ei tantum aequalis eum Patre gloria tri-hui potest, qui simul cum Patre Deus est. In Epistola ad Philippenses idem S. Martyr non minus Dei Filio, quam Patri adscribit salutis, &gratiae collationem: Deus autem O Pater Dominimo' i Iesu Christi , O is sesempitemus Pontifex Dei Flitas , Iesus christus, sanctificet vos in me O v
ritate .... O det vobissortem o partem inter onctos suos. Dices . Polyearpus in sua precatione I. sci. Ium Patrem dicit Deum: 2. ipsum Filium v
xat sacerdotem: Sed haec Filii divinitati repu
Verum haee nullius sunt ponderis. Nam I. ideo solus Pater a veteribus, aliquo respectu, Deus dicitur, quod cui docet AthanasiusJ fons sit De ratis. Concilium Nicaenum I. eadem loquendi Tatione utitur : Credimus c inquit in symbolo
ta unum Deum Patrem omnipotentem , omnium tam
mi ilium , quam invisibilium creatorem r At nemo, qui sapiat, inde concludet, Concilium N caenum I. credidiste , Uerbum non esse verEDeum: 2. Polycarpus non unam soliuri naturam, sed duplicem agnovit in Christo . igitur dici potuit Sacerdos ratione humanae naturae, &sem, Piternus ratione divinae. Iustinus Martyr a Iustinus, qui obiit anno III. in Apologia quae secunda dicitur, eos arguit, qui negant, Filium esse Deum. Suum autem adversus illos argumenfitum
56쪽
tum petit ex eo , quod sit Filius primogenitus, &Dei Verbum: Filium sinquito esse Patri universorum, qur Verbum Deipramogenisumsit , Deus etiam exiseri . - ἔIdem author in Dialogo cum Tryphone ape te docet, Filium esse quidem numero , seu persona, distinctum a Patre, sed non esse distinctum natura & essentia: Hrtutem istam c ait θ quam
Deumsermo propheticus voco, non ut solis lumen nomine tantum numerari , verum numero aliud qui iam esse , ratione exquisitasvrapameis explicavi evirtutem hane dicens de Patre genitam virtute θ'
eo dis ipsius , non per abscissionem , tanquam di pertita esset Patris essentia, prout alia omnia div fa O secta , non eadem sunt, quae ante fuerunx x quam seinderentur. Id 1ustinus confirmat similitudine ab igne petita e suemadmodum in igne via demus aliam fieri, non decrescente illo, unde facta est alterius accensio , sed in eodem susu permane te , O qui ex ipso aceenditur, etiam ipse es apparet , non imminuens silum, unde est accensus. Ea I sini ratiocinatio sic ad sillogismum reducitur :Uirtus de Patre genita non per abscissionem, ac dispertitionem estentiae Patris, est ejusdem essenistiae cum Patre : nam virtus sic genita integra habet naturam generantis. Virtus de Patre genita tanquam ignis de alio igne, ejusdem est essentiae eum Patre: nimirum ignis de alio igne genitus, habet ignis naturam . Atqui, ex iustino , Verbum est virtus de Patre genita non per abscis sionem ac dispertitionem essentiae; est virtus de Patre genita tanquam ignis de alio igne: ergo Verbum, ex eodem Iustino, est ejusdem essentiae, ejusdem naturae cum Patre; ac proinde no a minus est Deus, quam ipse Pater, sicut ignis genitus de alio igne, non miniis est ignis, quam ille de quo genitus est . . Idem scriptor in oratione parametica ad Graecos , quam Iustini germanum esse laetum docti omnes hodie consentiunt, licet non reperiatur in
57쪽
additione operum Iustini, quam Stephanus R herius anno Iss I. adornavit, se loquitur: se omnipotens , o omnium eonditor , O invisibilis Deus , e caelis Veritatem, O Verbum sanctum , e, neomprehensibile Ater homines Lexνrt, non quemina modum aliquis eontieere 'o sit , misy hominibus ministra aliquo, sed ipso ρον me se creatore omnium..... tanquam Rex mνrtens Filium Regem mi Tanquam Deum , tanquam ad homἡnes , misit , tanquam se ans misit: Unde sic in forma conficitur argumentum: Is vere Deus est, qui non est Patris minister, sed opisex ac creator omnium; qui non minus est Rex, quam Pater eatqui Verbum, ex Iustino, non est Patris minister, sed opisex ac creator omnium; Rex est a Rege missus: ergo Verbum est vere ac proprie
Τandem idem author Apologia secunda harehabet de tribus personis SS. Trinitatis: Fatemων quidem quod Christianis exprobrabant Ethnici
nos talium, qui habentur, Deorum esse expertes sedi atheos r sed non verissimi illius Dei , Patris videliset justitiae , O castitatis , O virtutum alia Fum .... Verum hunc ipsum, O qui ab eo venis, Filium O Diritum Sanctum colimus , cir adora
mus eum ratione se Teritate Nenerantes. Ex iis a
tem verbis se licet argumentari: Is cui eundem exhibemus cultum, quem aeterno Patri exhibemus, vere ac proprie Deus est: Atqui, ex Iustino, Filio eundem, quem aeterno Patri, cultum exhibemus, nimirum cultum latriae: nec enim Iustinus quidquam distinguit inter cultum, quem Christiani exhibent Deo Patri , & inter eum quem exhibent Filio: ergo Dei Filius, seu Verbum, est vere ac proprie Deus. Objicies. In Iustino Μartyre plura sunt, quae Videntur pugnare contra Verbi divinitatem. Scribit enim I. in Apologia secunda, Christianos Filium Dei in seeundo Leo habentes eum ratione Uen
rari . a. Ibidem asserit , quod Filius sit prima
58쪽
Dissert. I. De Existent. SS. Trin. 4y
potestas post parentem, O Dominum universorum Deum. 3. In Dialogo cum Tryphone Filium nuncupat Deum , qui administer est Dei universorum creatoris . 4. In. eodem Dialogo docet, Deum ipsum nee Moysi nec Patriarchis quondam apparuisse, licet Filius eis videndum se praebuerit, eo
quδd inquit 9 Deus neque superiora caelo spatia
relinquere possit , nee in exigua terrae parte conspici . s. Ibidem scribit, Patrem esse Filio eanfam ut sit. Ex iis autem textibus sic contra Uerbi divinit tem conficitur argumentum: Ille non credidit Verbum elle vere ac proprie Deum, qui asseruit
ipsum secundo tantum loco, hoc est, post P trem, eoli; ipsum secundam esse post Patrem potestatem; ipsum esse administrum Dei creato ris : ipsum vitum fuisse Moysi ac Ρatriarchis a
ipsum esse a Patre tanquam a causa: Nempe qui Deus est aequali cum Patre cultu colitur; prima est, sicut& Pater, potestas; non est Patris ad minister; non minus, quam ipse Pater, est invisibilis, nec mintis quam ipse Pater, potest superiora coelo spatia relinquere ; non est a Ρatre tanquam a causa: Atqui Iustinus asseruit, Verbum secundo tantum loco coli; ipsum non Primam , sed seeundam tantum esse potestatem; admini instrum esse Patris, invisibile non esse ; esse a Patia tanquam a causI: Ergo Iustinus non credidit , Verbum este vere ac proprie Deum. Resp. neg. ant. Ad cujus priorem, & alteram
Irobationem dist. anti Iustinus scribit, fideles F ium venerari secundo loco ; ipsum esse post Patrem potestatem primam, ratione originis, conc. ant. ratione dignitatis, neg. ant. Ratio est, quia
Iustinus laudatis locis sibi probandum sumit, id
quod tunc negabant nonnulli haeretici, quibus postea Sabelliani adhaeserunt, plures esse Perso nas in divinis, non autem unam tantum inu ltipli- ei virtute praeditam, multiplici nomine donatam; nempὸ ipse in Dialogo cum Tryphone Pass. 3s8asterit, eos haereticos docuisse, Virtutem a Patre C 4 rerum
59쪽
erum omnium provenientem, quae Mosi apparuis , aut Iacobo, aut Abrahae, Angelum vorari , cum Mhomines , quibus mandata Fatris per ipsum denum .riantur , progreditur; gloriam vero , eum in vise ne ineomprehensibili aliquando exhibetur ; virum autem O hominem nominari , quandoquidem ea specie , quam Parer velit , eo pieitur; ct propterea Verbum appellari , quod Patris sermones Ad mortales perferat ; Virtutem autem , c m a
Patre nullo pacta disjunsi , O secerni possit , eo,idelicet modo , sicut solis lux in terris ab eo in cae- Iis reseindi Osegregari nequit, atque Elo occide se illa una aufertur : tali nimirum modo Patrem , eum uis , espicere ut virtus ejus prosiliat, O cum vult , ut eandem ad se ipsum retrahat. Mirum igitur non est, quod Iustinus scribat, Verbum secundo post Patrem loco coli, primam esse ab ipso Poeteitatem: non enim est prima persona, cum ab alia, Patris nimirum persona, suam ducat originem . Ad tertiam ejusdem antecedentis Probationem , dist. ant. Iustinus Filium nuncupat impro-Prie ministrum creatoris, conc. ant. Proprie, negoant. Is tantum proprie nuncupatur minister, qui Nec per se, nec proprio nomine agit; c contra Uero improprie is dicitur minister , qui non agit, nisi xatione esse, quod habet ab alio. Filius non est creatoris minister sumendo ministrum priore modo: siquidem licet acceperit esse a Patre, iulud tamen esse est ipsi proprium ; ipse revera cum Patre Operatus est, respectu creationis universi e sed est minister sumendo ministrum posteriore modo: Scilicet esse, ratione cujus agit, accepit a Patre tanquam a sui sonte, ac origine, proindeque Pater per Filium agit , ac operatur, Per esse quod illi communicavit, ac communicat seinper, mundum visibilem cunctasque creaturas eduxit olim ex nihilo, de jam temporis jugiter conser
vat, juxta illud Ioannis I. Omnia per ipsum facta
60쪽
Differt. I De Exissent. SS. Trin. 4
Ad quartam probationem, dist. ant. Iustinus scribit, Deum Patrem nec Moysi nec Patriarchis
apparuisse, conc. ant. Deum Filium, neg. ant.
Ratio est, quia Deus Pater nusquam speciem humanam gessit, e contra vero, secundum Iustiniae plurimorum veterum sententiam, Filius,etiam antequam Christus nasceretur ex Virgine, subhumana specie, cui tamen non esset unitus hyposlatice, hominibus apparuit, ac revera cum Moyse, Abrahamo, Isaaco, Iacobo, caeterisque Patriarchis collocutus est : idque t dicebant illi veteres P ut homines ad Incarnationis fidem, iatempore peragendam, sensim ac sine sensu disponerentur. Itaque, ex Iustino, Filius in se sum-Ptus non minus est invisibilis, quam Pater ; sed sumptus sub humana specie, visibilis fuit, reluquit, quoad illum estectum, superiora coelo spatia, conspectus est ut Iustini verbis utamur
Ad quintam probationem , distinguo paritellantecedens. Iustinus scribit,Patrem esse Filio causam cursit; & nomine causae intelligit causam late sumptam, conc. ant. intelligit causam stricte sumptam, neg. ant. Causa late sumpta est, id omne a quo aliquis accipit suum esse, . abstra hendo a modo quo illud recipit , dependenter nimirum aut independenter . Causa stricte sumpta est,id a quo aliquis accipit suum esse non simpliciter, sed eum dependentia. Illo, non autem illo modo, Iustinus causam sumpsit, hoc est , nihil aliud adstruere voluit, quam istud, nempe Patrem esse principium Filii, Filium a Patre procedere ; ac proinde esse personam a Patre distinoctam, quod ut jam olinervatum eta negabant ii quos in Dialogo cum Tryphone Iustinus obiter
Confirmatur responsio T. ex eo, quod Iustinus Filium conceptis terminis nuncupet Deum, asS ratque,illi eum Patre naturam esse communem .