Institutiones theologicae ad usum seminariorum. Authore Gaspare Juenin ... Tomus primus septimus

발행: 1704년

분량: 575페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

411쪽

gy8 Institi Theolog. Pars III. .

omnium principium, sed quasdam esse a principio nequam, alias vero a bono Prinsipio, quod quidem Deum esse latebantur '. 2. ex eo quod contrarium non ostendatur iis locis , in quibus angeli simpliciter vocantur spiritus: sicut in sacris steris vocabulum Spiritus, interdum quibusdam corporibus tribuitur, ita & quaedam corpora dicuntur invisibilia: Vnde patet verba sunt authoris laudati) argumentum quod petebatur a distinctione mi ilium O .nvisibilium , ad probandum

aliquam ereaturam esse prorsus incorpoream , non omnino certum esse secundum Scripturam s

eram a

CAPUT II. Vtrum Angeli sint immortales.

Mi. YMmortalitas enti convenire potest, aut L ab extrinseco, aut ab intrinseco. Convenit ab extrinseco, cum petitur a causa extrinseca γ quae entis corruptionem impedit;econtra conVenit ab intrinseco, cum petitur ex ipsiusmet entis natura quae efficit, ne subjectum sit corruptionis susceptivum. CONCLus Io I. Angeli sunt immortales ab extrinseco. Probatur. Illi sunt i mmortales ab extrinseco, quorum corruptio semper impedietur a causa extrinseca: atqui angelorum corruptio semper impedietur a causa extrinseca , Deo nimirum a quo in aeternum conservabuntur; mali quidem ,

ut in aeternum ardeant iuxta illud Matthaei as. De in ignem aeternum qui paratus est diabolo ct angelis ejus, nee non & juxta illud epistolae Iudae DAngelos qui non servaverunt suum princ ρ tum , Ninculis aetereis sub eat':ne reservavit. Angeli sancti semper quoque conservabuntur, ut

cum hominibus praedestinatis parato sibi regno

412쪽

Dissert. I. De Angelis. 399

CONCLus Io 2. Angeli sunt immortales ab intrinseco . Probatur. Illi sunt immortales ab intrinseco

quorum natura corrumpi non potest: atqui a gelorum natura corrumpi non potest; siquidem I. ea natura corrumpi non potest,quae non est fusiceptiva principii corruptionis: sed natura A gelorum non est illius susceptiva ; scilicet principium corruptionis est dissolutio partium , ejusmodi vero dissolutionis susceptiva non est Angelorum natura: cum enim sit omnino spiritualis , partes non habet, quae a se invicem dissolvi possint. h. Forma per se subsistens , hoc est , quae non est in aliquo subjecto , nec exigit in eo esse, corrumpi non potest : atqui Angelorum natura est forma per se subsistens , seu habet esse independenter ab aliquo subjecto in quo existat, aut in quo exigat existere: ergo,

Objicies r. In scripturis immortalitas quae sit ab intrinseco, Deo soli,per creaturarum exclu sonem , tribuitur: sui solus inquit Apostolus I. ad Timoth. I. 9 habet immortalitatem rcino immortalitas ab intrinseco non convenit Angelis. Resp. dist. ant. Immortalitas intrinseca qua sit independens, soli Deo tribuitur, conc. anta quae sit dependens , neg. ant. Se habet , Dei respectu, immortalitas, sicut se habet bonitas: ergo quemadmodum bonitas quae Deo soli tribuitur , Nemo bonus, nisi solus Deus , non excludit dependentem bonitatem, quae in justis re- Peritur: ita nec immortalitas quam Apostolus Deo tribuit, excludit dependentem & participatam immortalitatem, quam asseruimus Angelis

convenire.

Objicies x. Patres non semel asserunt, Angelos non natura, sed gratia tantum, immortales esse. Immortalis est Angelus inquit Damascenus lib. a. de Fide orthod. cap. 3. 9 non nasura, sed gra

. Tom. III. S tia.

413쪽

tia . Eius autem effati hane rationem reddit ello m quidquid initium habuit , desinere fust na rura potest. Sophronius Hierosolym. in Epistola quae legitur in Actis sextae Synodi, Act. xI. eadem ratione loquitur: Immortales inquitθseverant Angeli , non quod naturam revera rncores

piam habeant, sed quod gratiam divinitus sortiti

sunt largirrisem immortaIitatis , O neorruptibilia talis conciliatriaem. Non absimili ratione alii P tres loquuntur . Resp. dist. ant. Patres asserunt, Angelos esse immortales non natura, sed gratia, & nomine gratiae intelligunt donum creationis, eone. ant. &intelligunt donum supernaturale, neg. ant. Ratio est, quia Patres eam Dei gratiam,Per quam, ut docent, angeli sunt immortales, non minus damnatis quam beatis Angelis communem faciunt. Hic igitur est eorum sensus, Angelos non a se, sed a Deo per ereationis donum immortalitatem habere: illud vero donum nomine gratiae vocatur, qudd creaturae nondum existenti minime debeatur.

Confirmatur ex Hieronymo qui in Comment. in Epist. Ρauli ad Titum , si e loquitur: Et nisi fallor , quomodo solus habere dicitur immortalitarem , cum O Angelos , O multas rarionabiles sic Tit creaturas , quians dederit immortalitatem e ita silus dicitur verax , non quod O cineri non monales , O veritaris sint amatores: sed quod ille solus naturaliter ' O immortalis se verus r eaeteri vero Amortalitatem O veritatem ex laetition/s lius dono consequaritur.

Objicies 3. Illi non sunt immortales eX natu ra sua, quos Deus potest in nihilum redigere rni mirum qui in nihilum Possunt redigi, perire Pollunt: atqui Deus potest Angelos ad nihilum redigere ; nam potest desinere eos conservare , cum eos non necessario, sed libere eo servet .

414쪽

Differt. I. De Angelis . o I

sunt in nihilum redigi , perire possunt ab extrinseco , conc. ant, ab intrinseco , neg. ant.

Angeli ab extrinseco quidem perire possunt , quatenus nimirum Deus potest eos non conservare ; sed non possunt perire ab intrinseco, hoe est , eorum natura non est susceptiva princ pii corruptionis , seu actionis Per quam creatura aliquam in eis physicam corruptionem es fetat ε

- CAPUT III.

Vtrum Angeli inter se specie

. . differant. Not. HIrca dissieultatem de qua est quaestio ,

Ut tres sunt theologorum sententiae . Nonnulli docent, Angelos omnes ejusdem esse speciei, & disterre tantum secundum qualitates accidentales. Contendunt alii, plures quidem specie differre, eos nimirum qui Pertinent ad v, xios ordines qui in Scripturis aut in Patribus recensentur , sed non omnes: ita ut sub eadem specie plura sint individua. Tertii tandem uevidere est apud S. Thomam , quaest. FO. art. q. docent, singulos Angelos disterre specie , ut etiam divinitus duo eiusdem speciei esse non possint. CONCLUs Io I. Utrum Angeli sint unius aut diversae speciei, quaestio est quae ad fidem minime pertinet. Probatur I. Ea quisio ad fidem minime peditinet, quam Ecclesia nusquani desiniit: atqui eam de qua agitur , Ecclesia nusquam definiit: ergo , Sc. 2. De eadem quaestione multo cum dubio

Praecipui Patres locuti sunt: Ei esse itaque sedes ait Augustinus lib. ad Orosium, contraPriscili. ει Orig. a dominationes , principatus , potestates A caelestibus apparasibus firmissime credo , O diffarre inter se aliquid indubitata me teneo. Sed quo

415쪽

odi Institi Theolog. Pars III.

Nne contemnas , quem masnum putas doctorem ,

nam ista simi, O quid inter se disserant, nsio

mec sane ignorantia periclitari me puto.', CONCLUςIo 2. Probabilior videtur se tentia quae asserit, Angelos omnes ejusdem esse

- Probatur . Ea sententia videtur probabilior quae propius accedit ad modum loquendi PDtrum, scilicet ut ostendimus torn. I. 9 doctrina Patrum locus est theologicus : atqui sententia quae docet, omnes Angelos ejusdem esse speciei, propius accedit ad modum loquendi Patrum r

Maximus martyr in caput quintum Dionysii de coelesti hierarchia, docet O iam, Perquam Dionysius ali eruit Angelos differre, non esse substantiam, sed hypostasim tantum . . ' Basilius seribit, Angelos non disterre natura , sed dignitate tantum : Angeir omnes inquit lib. I. contra Eunomium ) ut appellationis unius , sic natura omn no sunt Husiaem tauream Addit eos non alia ratione disterre, quam qua stellis a se invicem discrepant: 'Nam c ait )Osella a stella diseri in gloria i natura vero stellarum omnium snna. Eodem modo loquitur Gregorius Nyssenus ad calcem libri sexti contra Eunomium ζ' ora enim inquit ) ut Eunomio placet , illa quae a Paulo recensita sunt superiorum mundo Nirtutum nomina , naturas aliquas inter se disserentes signGeant ; sed appellationum significatio ipsa praecipue demonstrat. Cyrillus ' Alexandrinus supponit tanquam Principium, Angelos ejusdem esse speciei, ut pro het,eos in Angelica natura nihil omnino disterre: Angelus inquit lib. 2. in Ioannem ) ab altero Angelo nulla re dissert'seeundum id quod sunt angeti: nempe pro eo , quod cum sint ejusdem omnes speciei , in unam naturam eolli untur . Cyrillo subscribit Damascentis q. iis geli Ohomines s ait

in libro de duabus voluntatibus suam quique dia

416쪽

Differt. I. De Angelis. I 3xifam O distinctam habent Dpsasim , et si ejusdens

naturae sint . . L

Ex Patrum textibus, qui hucusque laudati sunt, sic argumentum conficitur: Illi senserunt Angelos omnes ejusdem elle speciei, qui docuerunt,eos hypostasi quidem, 1ed non natura diffex, reue eos ejusilem este naturae; non magis discrepa re, quam stella ab alia stella discrepat;ieos eamdem habere speciem, & ideo in unam naturam colligari : Atqui ut ex relatis textibus patet )Patres id docuerunt : ergo senserunt, Angelos

Omnes ejusdem elle speciei. , Respondent adverserit, Patres nominibus es sentiae, naturae, intelligere ementiam, naturam, generi ce, non autem specifice communem; hoc est, laudati Patres hoc unum voluerunt,Angelos elle ejusdem essentiae ac naturae in ratione cre turae intellectualis, non vero in ratione differe tiae, quae sub genere creaturae intellectualis conti

Verum inanis est illa nonnullorum Τhom istarum responsio.Nam I.supponit, Patres naturae &essentiae nomina sumpsisse incomplete, hoe est Pro genere tantum; non autem complete, id est , pro genere & differentia simul: id autem, praete quam quod asseritur absque iundamento, est omnino falsum: siquidem eum illa nomina fimplicia ter&absolute proseruntur , complectuntur ge nus & differentiam subjecti de quo praedicantu r , alioquin dicendum esset, usitatum ac Proprium esse loquendi modum, quo quis assereret, hominem & brutum, ejusdem esse essentiae, ejusdem esse naturae: scilicet brutum & homo in gene-xe., animalis nimirum , conveniunt. 2. Patres in argumento laudaxi, essentiam, naturam opponunt hypostasi ac individuo : at species sola proxime & proprie opponitur sypostasi ac individuo. 3. Conceptis terminis iidem Patres scribunt, Angelos ejusdem esse speciei,confirmantq; addendo,eos non differre nisi penes dignitatem ,

i S 3 quae

417쪽

4o Institi Theolog. Pars III.

quae haud dubie qualitas non specifica, seu e sentialis, sed aecidentalis tantum: In Lystate quidam ait Basiliisὰ est differentia in nasura vero

communis.

Objicies i. Illi disserunt speeie, quorum dis xentia petitur a forma: siquidem differentia quae petitur a forma, inducit speciei diversitatem et unde homo ideZ a bruto specie distere, quod

aliam ab eo formam, animam nempe rati na-

Iem, habeat: Atqui Angelorum ab invicem disserentia petitur a forma: scilicet omnis disterentia petitur vela forma, aut a materia ; in angelis autem non petitur a materia, cum ut superius dictum est angeli sint substantiar, materiae cujuGIibet expertes: ergo, &c. Resp. ad ro conci maj. neg. min. Ad h. dis. maj. Omnis disterentia essentialis petitura for-m aut a materia, eone. maj. disserentia accidenis talis , neg. maj. Disserentia quae inter angelos r peritur , non est essentialis, sed accidentalis tantum ; unde non petitur a sorma, sed a numero, seu individuatione; hoc est, Michael V. g. a Gabriele dissere , quδd hanc non autem il- Iam in individuo naturam habeat , licet ejus dem sit speciei tum aliorum Angelorum na

Objicies x. Duo Angeli non possunt solo numero differre δε ergo necesse est, ut singuli specie disserant. Probatur ant. Si duci Angeli soIo nuia mero disservent, species, seu forma angeliea in duobus illis Angelis esset multipleX, quemadmodum in pluribus humanae naturae individuis multiplex est humana forma: atqui sorma Angeis Iica non potest esse multiplex in duobus angelis: nempe illa forma non potest esse multiplex, quae recipi non potest in materia: siquidem forma quae recipi non potest in materia , non potest esse diverti mode participata, eum diversimoda Participatio dicat naturae participatae limitationem ,

seu finitum & inadaequatum modum habendi

418쪽

. Differt. L De Angelis. os

formam: ea vero limitatio , is finitus modus h bendi sormam, sumuntur ex receptione in mat

tia seu subjecto: selum enim subjectum efficit, ranatura in eo sit limitata; ut finitus sit modus hibendi formam: Sed Angelorum forma recipi non potest in materia, seu in subjecto; cum cutiam observatum est θ nulla sit in Angelis mate

Resp. ad I. neg. ant. Ad 2. concessa majore nego min. Ad 3. neg. maj. Ad 4. nego, limitationem, finitum &inadaequatum modum habendi formam, peti ex sola receptione in materia, in subjecto: petitur nimirum praetere ex Dei v luntate, quae non omnem & adaequatum modum habendi formam, communicat singulis ejusdem speeiei individuis. Confirmatur. Duae animae rationales, destructis corporibus quibus erant unitae, non omnis non maequato modo Participant speciem, seasormam humanam, sed tantum limitato &inadaequato ; ac proinde limitatus & inadaequatus modus habendi formam,non petitur ex receptione in materia, in subjecto: nam ut supponimus, non existunt corpora in quibus recipiantur. Nee satis est, quod in ordine ad corpora creatae sunt: squidem I. creari potuerunt sine ordiis ne ad corpora ; 2. ordo ad corpus non limitae naturam, nisi in quantum corpus realiter existit :siquidem ut causa realiter operetur, debet realbter existere.

Objicies 3. Conveniens fuit, ut Deus plures

angelorum species crearet: ergo singuli non sunt ejusdem speciei. Probatur ant. Conveniens fuit ut Deus in rebus corruptibilibus plures species crearet: ergo conveniens quoque suit, ut plures crearet angelorum species, cum substantiae separataeae incorruptibiles, ut est angelica, praecipuae sint universi partes.

419쪽

o 6 Institi Theolon Pars III.

Tuptibilium speetes, necessariae fuerunt homini Propter quem omnia corporea condita sunt :multiplices veris species Angelorum necessariae non fuerunt aut ad Dei laudem, aut ad hominu

etutelam.

Addendum est, argumenta quae ex convenien ii , aut inconvenienti sumuntur, levis esse pomderis, ut iis probetur, Deum hac aut illa rationegebuisse se gerere in suis operationibus ad ex tra: Quasi veris is qui toties infirma mundi et git, ut confunderet sortia, sua consilia, suum agendi modum ad humanam regulam exiger. debeat.

QUI AE s T I o III. De Angelorum authore. Ur. I. v Ide certum est, Angelos bonos hab

I re Deum authorem: Sua omnipoten vi virtute inquit Concilium Lateranense IV. C. I. Deussimul ab initis temporis utramque de nihilo eondidit creaturam, spiritualem in corporalem , angelieam videlicet se humanam. Idem quoque con

hat de angelis malis sive daemonibus: Diabolus. enim s ait idem Concilium daemones alii, a Deo quidem natura ereati sunt boni , sed ipsi per sancti sunt mali.

Eandem veritatem ratio confirmat : nempe cum Angeli sint omnino spirituales, ab aliis Amgelis per generationem eXternam Produci. non potuerunt; neque enim spiritus spiritum exterius generat: nec per internam generationem, quippe

quod interna substantialis generatio soli Deo Patri propria sit, cum solus per suam infinitam intellectionem possit persectam sui imaginem producere. Angeli non potuerunt quoque a se ipsis esse, cum nullum ens sibi ipsi dare possit esse ;nihilum enim non potest agere, quod tamen necessarium esset, ut se ipsum produceret.

420쪽

Differt. I. De Angelis. t o7

Nol. 2. Fide quidem & ratione certum est, Angelos Deum authorem habere: sed non eadem certitudine constat, quandonam , ubi &fquo in.statu ereati fuerint 3 eas igitur difficuli tes subsequentibus capitibus explicemus opor

tet a

uando ct ubi creati sint angeli.

CONCL. I. A Ngeli, creati non fuerunt anictvifibile hoc uniVersum . . Probatur I. ex Scriptura. Genesis I. haec habentur : In principis creavit Deus coelum O te ram . Psalm. Do. In iis tu Domine terram fundasti. Exodi 2 o. Sex diebus fecit Deus caelum edi ter ram , se omnia quae in eis ni. Ex iis autem lo- eis sic argumentum conficitur. Angeli ante hoc universum creati non fuerunt, si ante aliam omnem creaturam Deus coelum & terram condiderit ; si angeli sint ex iis rebus, quas Deus secit sex dierum spatior atqui Deus coelum & terram ante omnem aliam creaturam condidit ; Angeli sunt ex iis rebus, quas Deus secit sex dierum spatio : siquidem voces istae , In principio, redduntur Per has alias, Ante omnia, ut hisce verbis docet Augustinus lib. 11. de Civit. Dei, cap. 6. Porro Atiterae sacrae, maximeque veraco , ita dicunt, ruprincipio fecisse Deum coelum o terram, ut nihil antea hecisse intelligatur , quia hoc potius in principis fecisse diceretur, si quid flee Ret ante caetera cumcta quae fecit. 2. Haec verba: Et omnia quae in eis sunt, ea omnia complectuntur, quae sunt sive in coelo sive in terra: ergo angelos quoque com Plectuntur , cum nonnulli sint in coelis, &alim qui in terra versentur. Probatur 2. ex Patribus. Epiphanius haeresi Num. 4. & s. sic loquitur: tilud enim ex

denser dirinus sermo declarat , neque post DV

SEARCH

MENU NAVIGATION