장음표시 사용
431쪽
largitus est gratiam: nempe gratia sanctificans non aliud est, quam bona voluntas, quam amor castus per quem justi in terris & beati in coelis adhaerent Deo: atqui boni Angeli sic a Deo creati sunt, Augustino teste, qui lib. I 2. de Civit. Dei sic loquitur: Et istam bonam voluntatem)quis feerat, nisi ille qui eos eum bona voluntate,sd est, eum amore easto , quo illi ad uerent, creanν it, simul λ eis O eondens naturam , edi largiens gratiam ς Vnde sine bona voluntate, hoe est , Dei amore , nunquam sanctos Angelos fuisse eredendum est: ergo, &c. Probatur 1. de malis Angelis. I. Illi creati sunt
in statu gratiae sanctificantis, qui ut primum lacti sunt, lacti sunt lux; qui illuminati fuerunt,ut sapienter beateque viverent: plerumque nimirum tum Scriptura tum Patres lucis ac sapientiae nominibus utuntur, ut gratiam sanctificantem exin
primant: atqui pravi Angeli, ut primum facti sunt, lacti sunt lux; illuminati fuerunt, ut sapienter, beateque viverent: Simul ut facti sunt ait Augustinus lib. x r. de Civ. Dei, cap. Mo lux
factiseunt, non tamen isa tantum creata, ut quum quo modo essent , aut quoquo modo viverent; sed etiam illum nae , ut sapienteν, beateque πί erent.
2. Illi ereati sunt in statu gratiae sanctificantis, de quibus dicitur, quod si in statu, in quo conditi
fuerant, perseverassent, aeternam beatitudinem consecuturi fuissent : neque enim Per Perseverantiam in donis naturalibus creatura potest aeternam beatitudinem consequi, cum dona n turalia nullam habeant cum fine supernaturali Proportionemr atqui de malis: Angelis dicitur quod si in statu, in quo conditi fuerant, perse verassent , aeternam beatitudinem consecuturi fuissent: Erat tamen adhuc . . inquit Augustinus lib. de Corrept. & Gratia, cap. io. quod eorum
adderetur beatitudini , si per liberum arbitrium s adjutum gratia versatili, ut suo loco dicetur in νeritate stetissent, donee istam. summae beatitus
432쪽
nis plenitudinem, tanquam praemium ipsius permanissionis, acciperent. Probatur 3. rationibus. I. Non est potior ratio
de Angelis, sive bonis, sive malis, quam de homine : atqui ut hujusce partis dissertatione tertia dicetur in homo creatus fuit in statu gratiae
sanctificantis: ergo,&c. 2. Deus,in instanti ere Diionis rerum corporearum, eis indidit virtutes seminales , per quas ad finem sibi convenientem possent pervenire; ergo a pari cargumentum est S. Thomae I. P. q. 62. art. 3.) omnibus creaturis
intellectualibus, ac proinde Angelis, indidit vi tutem seminalem, per quam ad finem sibi convenientem pervenire possenn ea verδ seminalis virtus non est alia, quam gratia sanctificans , quae principium est habituale cujuscumque operis
meritorii, quo creatura rationalis beatitudinem ad quam est creata, consequatur. CONCLUs Io 3. Angeli, sive boni, sive mali, in primo reali creationis instanti receperunt gratiam actualem. Probatur. Creatum innocentes , in primo reali instanti suae creationis, receperunt gratiam nece si ariam, ut possent vitare quodcumque Pec
catum : Si autem ait Augustinus libro de Corrept. & Gratia, cap. XI. hoc adjutorium vel Angelo, vel homini, eum primum facti sint, δε- fuisset , non utique sis ae eulpa cecidissent et atqui Angeli in sua creatione erant innocentes, ac statim indiguerunt astu ali gratia, ut polient vitare Peccatum, omissionem nimirum actiis amoris in Deum : eodem enim instanti quo coeperunt frui ratione, obligati fuerunt elicere actum amoris in Deum : scilicet, si non elicuissent actum amoris in Deum , necessario elicuissent actum amoris in creaturam : siquidem volu tas quae corpori non est unita, non potest vel uno esse instanti, quin aetiim amoris in aliquod Objectum eliciat. Augustini est argumentum illud: neape docet,nec Angelum nec humipem se
433쪽
41o lassit. Theolog. Pars III.
actum esse, ut sine Dei adjutorio posset non peecare: suoniam sinquit lib. de Corrept. & Gratia cap. xl. non talis natura facta erat , ut sine da vino.adsutorio posset permanere, si vellet. Idem non multo post hisce aliis verbis asserit: Ham.
que ut reciperet bonum , gratia non egebat, quia nondum perdiderat et ut aistem in est permaneret,
egebat adjutorio gratiae , sine quo id omnino non
objicies r. Ideo asseritur, Angelos esse creatos in gratia sanctificante , quod statim lux a Deo fa- sint: atqui id falsum est: siquidem Augustinus lib.a. de Genes ad literam cap. I, asserit, Angelicam naturam primo informiter creatam sui sie, &coelum dictam, postmodum vero formatam esse,N lucem appellatam: ergo, &c. Resp. ad I. neg. min. Ad 2. dist. ant. August nus asserit, angelicam naturam primo informiter creatam fuisse per respectum ad gloriam,
conc. ant. per respectum ad gratiam, neg. ant.
Hoc est, status quem per creationem habuerunt Angeli, multum suit imperfectus, si compar tur cum statu gloriae, non autem si comparetur cum statu gratiae : nimirum licet Angelus gratiam habuerit viatori convenientem, non habuit tamen persectam illam gratiam quae convenit possessori et Erat autem adhue ait Augustinus lib. de Corrept. & Gratia , cap. θ quod eorum addexetur beatitudini , .d est , ut magna per SpirL.
tumst mn data abundantia Aostatis Des , euadere ulterias omnino non posient. Sanctus Thomas
aliam sussicis solutionem: dicit enim, informem fuisse Angeli productionem ast instanti naturae , concedit a in instanti temporis, negat. Hoc est, Prius est prioritate naturae, non autem prioritate temporis, Angelum tactum este in esse natural1, quam in esse gratiae. Confirmari potest ea sol tiO,I. ex eo quδd Augustinus ut superius obse vatum est) lib. xi. de Civit. Dei, haec scripserit
de Angelis: Bmul ui facti sunt , lux facti sunσ
434쪽
E. ex eo quod secundum Augustini sententiam , de qua in secunda hujusce partis differtatione dicemus, omnia simul creata fuerint 3 ac proinde, secundum eundem Augustinum , statui non potest prioritas temporis inter lucis, coelique crea
Objicies x. Illi creati non fuerunt in gratia,in quibus Deus ostendere voluit, quid absque gratia posset liberum arbitrium: atqui Deus in. Angelis ostendere voluit, quid absque gratia posset liberum arbitrium: credimin verba sunt Augustini lib. de Corrept. & Gratia cap. X. Deum sie Ordinasse Angelorum in hominum vitam , ut in ea prius ostenderet , quid posset eorum liberum ais
trium , deinde quid posset suae gratiae beneficium , j-flitiaequejudierum: ergo Α &C. Resp. dist. maj. In quibus Deus ostendere voluit, quid absque gratia actuali, & quidem efficaee, posset liberum arbitrium, conc. maj. absque gratia sancti sicante , aut gratia actuali minime essicace, neg. maj. Augustinus eo loci vult expi i care discrimen, quod reperitur inter gratiam actualem, qua creatura innocens indiguit ad op randum bonum, & inter gratiam qua creatura lapsae opus est ad idem bonum operandum: Dis. crimen autem illud in eo positum est,quod innocenti creaturae, utpote sanae ac robustae, ad op randum bonum satis.fiterit auxilium indimerens, S determinandum a libero arbitrio, cum e contra homo lapsus ad operandum bonum indigeat 'auxilio per se efficaci, seu quod liberum illius a hi trium , utpote languidum & infirmum, ad bonum agendum determinet: unde in hoe statu elucent divinae gratiae virtus & potentia, cum econtra in altero statu, liberi arbitrii vires enituerint: Tale quappe erat s ait Augustinus libro de Correpti & Gratia, cap. x I. 9 adjutorium quod desereret, cum vellet, O in quo permaneret , si vellet , non quo fieret, ut vellet. Haec prima svasia quae iata est primo Adam, sed hae poter
435쪽
His es in secundo Adam: Prima est enim quam , ut habeat homo justitiam si velis r seeunda ergo plus potest , qua etiam sit ut velis, O tantum
velis , tantoque ardore diligat , ut camis voluntatem contraraa concupiscentem , voluntate spiritus
Quaeres I. utrum sit dogma fidei, quod Angeli in statu gratia: sanctificantis creati fue
Resp. negative. Ratio est I. quia dogma de quo agitur, nec Scriptura nec traditione explicite continetur, nec usquam Ecclesia definiit, illud in sacris illis sontibus vel implicite reperiri. 2. Plures ex antiquioribus scholasticis defenderunt sententiam nostrae conclusioni contrariam, seudocuerunt, Angelos omnes, non in statu gratiae sanctificantis, sed tantum in justitia quadam naturalis ordinis conditos fuisse,a qua Lucifer cum sociis exciderit, &in qua econtra alii stantes, donati sint postea gratia sanctificante & auxiliis actualibus, quibus intuitivam Dei visionem consecuti sunt. Ita senseruat Hugo Victorinus lib. I. de Sacram. p. s. cap. 19. Magister Sentent. lib. 2. dist. 3. Rupertus lib. I 3. in Matthaeum, Alensis, Bonaventura, Scotus, multique alii, quorum habita ratione Sanctus Τhomas in hanc distinctionem scribenς, asseruit, illorum theolo gorum doctrinam fuisse sito saeculo communiorem. 3. Idem Sanctus Doctor in Summa non ut certam certitudine fidei, sed ut probabilem tam tum , Propugnat sententiam quae docet, Angelos in statu gratiae sanctificantis conditos fuisse :Respondeo dicendum sinquit I. p. q. 62. art. 3. in
Corp. quod quamvis super hoc sint diverse opianiones.. - hoc tamen probabilius Nidetur tenendum,
O magis dictis sanctorum Patrum consenum est , quod fuerunt ereati in gratia gratum facie
Quaeres 2. utrum omnes Angeli tum in donis naturalibus, tum in gratia fuerint aequaleS- Resp.
436쪽
Resp. I. Angelos, inaequales in donis natura Iibus creatos fuisse. Idque evidens est I. in eorum sententia qui contendunt, omnes Angelos esse diversae speciei: quae enim differunt specie, disserunt quoque Proprietatibus naturalibus . 2. Id quoque patet in opposita sententia: nam que madmodum in rebus corporeis, individua ejusidem speciei inaequales habent persection is gradus: ita par fuit, ut inaequales habuerint individua specierum spiritualium. Resp. 2. Angelos non in donis tantum natura-
Iibus ut mox dictum est sed etiam in supernaturalibus impares fuisse: nimirum ita docent author libri de eoelesti hierarchia, Basilius lib. de Spiritu sancto, cap. I 6. Ioannes Damascenus lib. 2. de Fide orthodoxa, cap. 3. Magister Sentem . tiarum lib. 2. dist. 3. Par fuit ajunt illi scriptores θ ut Deus eum gratiae gradum Angelis largiretur , qui eum naturalibus eorum donis proportionem haberet.
Nec inde sequitur, dona naturalia in Angelis suisse dispositiones ad supernaturalia: si quidem
tota ratio, cur Angeli qui in naturalibus alios su- Perarunt , uberiorem gratiam habuerint, peti debet ex suprema Dei voluntate, qui donorum naturalium quos Angelis contulerat, rationem habere voluit in supernaturalium dispensatione: Eum tamen ordinem servare noluit in homine
lapso, ut inquiunt authores quos retulimus 'homo lapsus intelligat, gratiam Dei donum esse omninδ gratuitum : quam enim fabulosum sit Pactum quod nonnulli recentiores scribunt initum fuisse inter Deum & hominem de conserenda gratia iis,qui per vires liberi arbitrii sibi relicti, bene moraliter se gesserint , ostendemus in tractatu de Gratia. - om. III. T QUAE
437쪽
QUI AEs Io IV. De proprietatibus Angelorum.
2θα T Nter Angelorum proprietates sunt cognitio, amor, locus , motus, locutio, missio: de his igitur subsequentibus capitibus agendum nobis incumbit.
CAPUT PRIMUM. De cognitione Angelorum. I. Ertum est, Angelos esse praeditos
cognitione et siquidem cognitio necessario convenit cuilibet substantiae spiritu li: imo nonnulli contendunt, actualem cogni tionem esse de illius est entia eamque per actu lem cognitionem disterre a corpore ; quod quidem, quantumcumque subtile supponatur, Non potest esse capax alicujus cognitionis , sed solius motus localis , qui pro varia Par tium subtilitate& figura, vel tardior est, vel velocior. t. a. Supposito, quod Angeli praediti sine cognitione, quaeri potest I. quodnam sit Objectum cognitionis angelicae ; 2. quodnam sit illius medium ; 3. denique quaenam sint illius dotes, seu qualitates per quas ab humana cognitione distere. Ut autem nodos illos solvamus, hocce caput in plures articulos dividamus
438쪽
Differt. I. De Angelis. . 623 ARTICUL Us L
De Objecto cognitionis Angelicae. 2 Ot. Bjectum cognitionis Angelicae est id
omne, quod angelicus intellectus potes cognoscere. Id autem quod potest ab eo cognosci, reducitur I. ad substantias spirituales , Deum nempe s naturam angelicam , & animam rationalem; 2. ad res ex materia constantes, cujusmodi sunt corpora omnia; 3. ad sutura, sive necessaria, sive libera a 4. ad occultas hominum cogitationes, sive sint praeteritae, sive praesentes , Due futurae ; s. denique ad mysteria supernaturalis ordinis . Operae pretium est, ut ea omnia variis conclusionibus explice
CONCLus Io I. Angelus Per naturae vires multa de Deo cognoscit, seipsum quoque no vit, nec non alios angelos , ac substantias per se subsistenteS. Probatur prior pars . HomolaPsus Per natidirae vires multa de Deo cognoscit, existentiam nimirum & attributa quae proxime ex idea Deis
quuntur: Invisibilia enim ipsius ait Apostolus
ad Rom. I. ) a creatura mundi, per ea quae facta sunt , intellecta eo pistantur , sempiterna quo me ejus virtus O dirinitas: ergo a sortiori Angelus , cum sit multo persectior homine, plura de Deo
Per vires naturae cognoscit. Probatur altera pars. Angelus id omne cognoscit, quod proportionem habet cum vi illius intellectiva , quodque ipsi est intime praesens :nam prςter duplicem illam conditionem alia non requiritur, ut facultas intellectiva objectum aliquod cognoscat : atqui Angeli substantia proportionem habet cum vi illius intellectiva, cum ejusdem sit ordinis; est quoque intimὸ praesens vi illius intellectivae: ergo, &e. Nec obstat,quod
439쪽
anima licet proportionem habeat cum vi hominis intellecti va, ipsique sit intim Φ praesens; tamen semetipsain, saltem persecte , non cognoscat . Non obstat c inquam ) quia anima,quamdiu remanet unita corpori, ab ipso impeditur, ne spiritualia persecte eontempletur. Probatur tertia pars. Primo, Scriptura nobis exhibet angelos sibi invicem quasi colloquentes: clamabunt i ait Isaias cap. 6. 9 alter ad alterum .
Zachariae 2. unus angelus dicit alteri: Curre , t quere ad puerum .ipum. Apocal. s. unus angelus loquebatur quatuor angelis: P olite nocere teme
mari. 2. Spiritus qui unam simul secietatem constituunt, se ipsos mutuo norunt : non enim in alio posita est spirituum societas, quam in mutua sui ipsius cognitione, & in amore quo se mutuo prosequuntur. CONCLUs Io. 2. Angeli cognoscunt res omnes materiales.
Probatur. Res materiales considerari possunt vel secundum rationes communes, vel secundum singulares: atqui Angeli utroque modo cognΟ-scunt res materiales. Et quidem I. norunt communes rerum omnium rationes : nempe quae in inferioribus gradibus reperiuntur, continentur
in superi'ribus ; ac proinde a superioribus,si sine intellectiva,cognoscuntur. 2. Norunt aliqua singularia: siquidem ut argumentatur S. Thomas)angeli ea norunt, quorum administratio ipsis est credita : atqui singularium administratio angelis est credita, juxta illud ad Hebraeos I. Omnes sunt administratori sp/ritus.
CONCLUSIO 3. Angeli certo cognoscunt sutura necessaria; contingentia vero, quae utplu rimum accidunt, per conjecturam; quae vero sunt aut fortuita , aut libera, ab eis ignoran
Probatur prior pars. Angeli certδ cognoscunt ea quae neceuariam habent connexionem cum cauliS, quaS comprehendunt: atqui futura necessi- saria
440쪽
sari a connexionem habent necessariam cum causis, quas Angeli comprehendunt: scilicet Angeli Propter naturae suae persectionem, cognoscunt ea omnia, ad qua causarum naturalium virtus sese Potest extendere : ergo ejusmodi causae ab eis comprehenduntur iaProbatur altera pars. Qua non necessario , sed ut plurimum , accidunt, ab hominibus proinhabiliter cognoscuntur: ergo a sortiori cognoscu-tur ab angelis, quorum vis intellectiva multo persectior est humana. Iam vero quδd non ceribsed probabiliter tantum ea noverint, colligitur ex eo, quod sutura de quibus agitur, non infalliabilem, aut necessariam cum suis causis connexionem habeant.. Probatur tertia pars . Si angeli sutura libera ut omnino sortuita, cognoscerent, ea viderent
aut in se ipsis, aut in futurorum causis : atqui neutrum dici potest . Non primum ; nam ut dis in seipso videat futura, necesse est, ut sieituris praesens: at Angelus non est praeuens futuris; neque enim creatura omnibus tempori
bus simul est praesens, sed Deus solus, qui cumst aeternus , omnia simul tempora complectitur. Non potest quoque dici, quod angelus sutura contingentia videat in eorum causis: stiliacet Angelus non potest in causa indifferente videre effectum determinatum ; sed causae suturorum contingentium sunt indifferentes: ideo enim dicuntur contingentes , qudd respectu suoruin effectuum sint omnino indiffere
Quaeres,utrum dogma sit fidei,quod angeli per
vires naturae futura libera aut omnino sortuita certδ non eognoscant. Resp. affirmative: nempe tum Scriptura , tum Patres Deo soli, per creaturarum exclusionem , tribuunt cognitionem futurorum, de quibus agitur . Annuntiate c apud Isaiam cap. I . qu ventura sunt in futurum , O solemus, quia μώ
